Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Interea Roma Gothorum irruptione, agentium sub rege Alarico, atque impetu magnae cladis eversa est: cuius eversionem deorum falsorum multorum que cultores , quos usitato nomine Paganos vocamus, in Christianam religionem referre conantes, solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Vnde ego exardescens zelo domus DEI adversus eorum blasphemias, vel errores, libros de Civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos 'me tenuit, co quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret, et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem de Civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos Pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur; et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala , nec defuisse unquam, nec defutura mortalibus; et ea nunc magna, nunc parva, locis, temporibus, personisque variari: sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram, esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones Christianae religionis adversariae refélluntur.

Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse, reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae duodecim libris continetur. Quanquam, ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt asseramus, et

A

2

in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quatuor continent exortum duarum Civitatum, quarum est una Dei, altera huius mundi. Secundi quatuor excursum earum sive procursum. Tertii vero qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti et duo libri, cum sint de utraque Civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de Civitate Dei potius vocarentur. In

quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter divisas victimas cucurrisse: quoniam hoc illi in visione monstratum est. In decimo septimo libro quod dictum est de Samuele, Non erat de filiis Aaron: dicendum potius fuit, Non erat filius sacerdotis. Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere, magis legitimi moris fuit. Nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis, sed sacerdos non fuit; nec ita in filiis, ut eum ipse genuerit Aaron; sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israël. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei, etc.

D I VI

A V K E LII A V GVSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

AD MARCELLIN VM, D E CIVIT A TE DE I,

C O N T R A P A G A N ( S

LIBER PRIMVS.

P R A E F A TIO

De suscepti operis consilio et argumento. Gloriosissimam civitatem Dei , sive in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc exspectat per patientiam, quoad usque iustitia convertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam victoria ultima et pace perfecta, hoc opere a te instituto , et mea promissione debito, defendere adversus eos, qui Conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi. Magnum opus et arduum: sed Deus adiutor noster est. Nam scio, quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia donata celsitudo transcendat. Rex enim et Conditor Civitatis huius, de qua loqui instituimus, in Scriptura populis suis sententiam divinae legis aperuit, qua dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hoc vero quod Dei est, perbae quoque animae spiritus inflatus affectat, amatque sibi in laudibus dici,

Parcere subiectis, et debellare superbos. Vnde etiam de terrena Civitate, quae cum dominari appetit, etsi populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetercundum silentio, quicquid dicere suscepti huius operis ratio postulat, et facultas datur.

SU

CAPVT I. De adversariis nominis Christi, quibus, in vastatione Vrbis propter

Christum Barbari pepercerunt. Ex hac namque existunt inimici, adversus quos defendenda est Dei Civitas, quorum tamen multi, correcto impietatis errore, cives iu ea fiunt satis idonei: multi vero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis Redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non moverent, nisi ferrum hostile fugientes, in sacratis eius locis vitam, de

qua superbiunt, invenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum Barbari pepercerunt? Testantur hoc Martyrum loca et basilicae Apostolorum, quae in illa vastatione Vrbis ad se confugientes suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeviebat inimicus; ibi accipiebat limitem trucidatoris furor; illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant; ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more saevientes, posteaquam ad loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum, quod alibi iure belli licuisset, tota feriendi refrenabatur immanitas, et captivandi cupiditas frangebatur. Sic evaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt, et mala quae illa civitas pertulit, Christo imputant; bona vero quae in eos, ut viverent, propter Christi honorem facta sunt, non imputant Christo nostro; sed fato suo: cum potius deberent, si quid recti saperent, illa quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi divinae providentiae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere; itemque vitam mortalium iustam atque laudabilem talibus afflictionibus exercere, probatamque vel in meliora transferre, vel in his adhuc terris propter usus alios detinere ; illud vero quod eis vel ubicunque, propter Christi nomen , in locis Christi nomini dedicatissimis et amplissimis, ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis, praeter bellorum morem truculenti Barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis; hinc Deo gratias agere, hinc ad cius nomen veraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. Nam quos vides petulanter et procaciter insultare servis Christi, sunt in eis plurimi qui illum interitum clademque non evasissent, nisi servos Christi se esse finxissent. Et nunc ingrata superbia atque impiissi ma

vel

« PoprzedniaDalej »