Obrazy na stronie
PDF
ePub

20 escas. Dicebat autem, Quod ex homine egre21 ditur, illud polluere hominem. Intus enim, ex

corde hominum, malæ cogitationes egrediuntur, 22 adulteria, scortationes, cædes, furta, augendæ

rei artes, improbitates, dolus, lascivia, oculus 23 malus, obtrectatio, superbia, amentia: omnia hæc mala intus exeunt, et polluunt hominem. 24 ET illinc surgens abiit in confinia Tyri ac Sidonis; et ingressus domum, neminem volebat 25 hoc scire: sed non potuit latere. Quum enim de eo audisset mulier, cujus filiola habebat spiritum 26 impurum, venit, et accidit ad pedes ejus; (erat autem mulier Græca, Syrophonissa gente;) et rogavit eum ut dæmonium ejiceret ex filia sua. 27 Jesus autem dixit ei, Sine prius saturari liberos: non est enim bonum accipere panem liberorum, et objicere catellis.

28

Ipsa vero respondit, et dixit ei, Etiam, Domine: sed enim catelli edunt sub mensa ex micis puerorum.

29 Tunc dixit ei, Propter istum sermonem abi: 30 exiit dæmonium ex filia tua. Quum autem illa abiisset domum suam, invenit dæmonium exivisse, et filiam projectam super lectum.

از

32

TUNC regressus e finibus Tyri ac Sidonis, venit ad mare Galilææ, per medios fines Decapolis.

Tunc offerunt ei surdum difficulter loquentem; et precantur eum, ut imponeret ei manum. 33 Ipse vero, quum abduxisset eum e turba privatim, misit digitos suos in auriculas ejus; et 34 quum spuisset, tetigit linguam ejus. Et quum

suspexisset in cœlum, suspiravit, et dixit ei, 35 Ephphata, quod est, Adaperitor. Et statim adapertæ sunt ejus aures: et solutum est vinculum linguæ ipsius, et loquebatur recte.

36 Et interdixit eis ne cui istud dicerent: sed quantumcunque ipse eis interdixisset, multo 37 magis hoc prædicabant. Et supra modum percellebantur, dicentes, Bene omnia fecit: facit ut et surdi audiant, et muti loquantur.

8

DIEBUS illis, quum multa omnino turba esset, nec haberent quod ederent, advocatis 2 Jesus discipulis suis, dixit eis, Intima misericordia commoveor erga turbam; quia jam triduum manent apud me, nec habent quod edant. 3 Quod si dimisero eos jejunos domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis e longinqno

4

venerunt.

Responderunt autem ei discipuli ejus, Unde istos quispiam possit hic satiare panibus in deserto? 5 Interrogavit igitur eos, Quot panes habetis? Ipsi vero dixerunt, Septem.

6 Tunc mandavit turbæ ut recumberet humi: et acceptis septem illis panibus, quum gratias egisset, fregit, deditque discipulis suis, ut eos 7 apponerent: et apposuerunt turbæ. Habebant autem pisciculos paucos: et quum benedixisset, 8 dixit ut hos etiam apponerent. Ederunt autem, et saturati sunt: et sustulerunt fragmentorum 9 quæ superfuerant, septem sportas, Erant vero qui ederant quasi quater mille: dimisitque eos. ET statim ingressus in navigium cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

[ocr errors]

11

Prodierunt vero Pharisæi, cœperuntque altercari cum eo, quærentes ab eo signum e cœlo, 12 ipsum tentando. Ipse vero quum alte ingemuisset spiritu suo, dixit, Cur gens ista signum requirit? Amen dico vobis, Si dabitur isti genti 13 signum. Et eis relictis, ingressus rursus navigium, abiit in ulteriorem ripam.

14 Fuerant autem obliti discipuli sumere panes,

et panem non nisi unum habebant secum in 15 navigio. Tunc edixit eis, dicens, Videte, cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis. Disceptabant igitur alii adversus alios, dicentes, Panes non habemus.

16

17

Id autem quum nosset Jesus, dixit eis, Quid disceptatis quod panes non habetis? nondum ista perpenditis, nec intelligitis? adhuc metu 18 obductum habetis cor vestrum?

quum oculos habeatis, non videtis? et quum aures habeatis, 19 non auditis? neque memores estis? Quum quinque illos panes fregi illis quinquies mille, quot cophinos fragmentis plenos sustulistis? Dicunt 20 ei, Duodecim. Quum autem septem illos panes illis quater mille, quot sportas fragmentis plenas 21 sustulistis? Illi vero dixerunt, Septem. Tunc dixit eis, Quomodo hæc non intelligitis?

22 VENIT autem Bethsaidan: et obtulerunt ci cæcum, et precati sunt eum ut ipsum tangeret. 23 Tunc prehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et quum inspuisset in oculos ejus, imposuissetque ei manus, interrogavit eum ecquid Qui quum sursum oculos intendisset, dixit, Cerno homines instar arborum ambulantes. 25 Deinde rursum imposuit manus oculis ejus, fecitque ut denuo oculos intenderet; et restitutus fuit, viditque procul et dilucide omnes.

24 videret.

26

27

28

Tunc Jesus remisit eum domum suam, dicens, Neque in vicum illum ingreditor, neque hæ: dicito cuiquam in vico.

EGRESSUS est autem Jesus ac discipuli ejus in vicos Cæsareæ, quæ cognominatur Philippi: et in via interrogavit discipulos suos, dicens eis, Quemnam esse me dicunt homines?

Illi vero responderunt, Joannem Baptistam; et alii, Eliam; alii vero, unum ex prophetis.

29

30

Tunc ipse dixit eis, Vos autem, quem me dicitis esse?

Respondens vero Petrus dicit ei, Tu es ille Christus.

Tunc interminatus est, ut nulli id dicerent de se.

31 Et cœpit eos docere quod oporteret Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et primariis sacerdotibus, ac scribis, et interimi; 32 et tribus post diebus resurgere. Et libere eum sermonem loquebatur.

33

34

Prehensum autem eum Petrus cœpit objurgare. Ipse vero conversus, et intuitus discipulos suos, objurgavit Petrum, dicens, Abscede a me, Satana; nam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.

Et quum advocasset turbam cum discipulis suis, dixit eis, Quicunque vult pone me venire, abneget semetipsum, et attollat crucem suam, 35 ac sequatur me. Quisquis enim voluerit animam suam servare, perdet eam: quisquis autem perdiderit animam suam causa mea et evangelii, is 36 servabit cam. Quid enim profuerit cuipiam, si

lucratus fuerit mundum totum, et anima sua 37 mulctetur? Aut quam dabit quispiam com38 mutationem animæ sux? Nam quemcunque puduerit mei ac meorum sermonum inter gentem istam adulteram et peccatricem, Filium etiam hominis pudebit ejus, quando venerit in gloria Patris sui cum angelis illis sanctis.

9

Præterea dixit eis, Amen dico vobis, Sunt quidam ex iis qui hic adstant, qui nequaquam gustabunt mortem, usquedum viderint regnum Dei venisse cum potentia.

2 SEXTO vero post die assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et subducit cos in

montem sublimem seorsim solos: et transfor3 matus fuit coram eis. Et vestimenta ejus facta sunt coruscantia, candida valde ut nix, qualia 4 non potest fullo in terra dealbare. Et visus est eis Elias cum Mose, qui colloquebantur cum Jesu.

5 Tunc respondens Petrus dicit Jesu, Rabbi, bonum est nos hic esse: faciamus igitur tabernacula tria; tibi unum, et Mosi unum, et Eliæ 6 unum. Nec enim sciebat quid loqueretur; erant enim exterriti.

7

Et exstitit nubes quæ inumbravit eos: venitque vox e nube, dicens, Hic est Filius ille meus, dilectus ille, ipsum audite.

8 Et repente, quum circumspexissent, non amplius viderunt quenquam, nisi solum Jesum

secum.

9 Quum vero descenderent e monte, edixit eis ut nemini narrarent quæ viderant, nisi postquam 10 Filius hominis ex mortuis resurrexisset. Ipsi igitur hanc rem continuerunt apud se, mutuo quærentes, quid illud esset, ex mortuis resurgere.

12

Et interrogarunt eum, dicentes, Cur scribe dicunt oportere ut Elias prius veniat?

Ipse vero respondens dixit eis, Elias quidem, postquam prius venerit, restituet omnia: sed ut scriptum est de Filio hominis, oportet ut multa 13 patiatur, et pro nihilo habeatur. Sed dico vobis, Et Eliam venisse, et istos ei fecisse quæcunque voluerunt, sicut scriptum est de eo. 14 ET quum venisset ad discipulos suos, vidit turbam multam circa eos, et scribas cum eis 15 altercantes. Et statim tota turba viso eo expavit; et accurrentes salutaverunt eum.

16 Tunc interrogavit scribas, Quid altercamini 17 inter vos? Et respondens quidam e turba, dixit,

« PoprzedniaDalej »