Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

non secundum unam speciem videtur dici,sed altera A si el per ignotiora nomina commutationem fecerit quidem animalibus, altera plantis inest.Contingit igitur et secundum electionein sic assignare terminum, ac si univoca, et secundum unam speciem omnis vita diceretur. Nihil autem prohibet et eum qui conspicit æquivocationem,et alterius vult definitionem assignare, latere non propriam, sed communem utrisque orationem assignare, sed nihil minus si utrovis modo fecerit, peccavit. Postquam autem quædam latent æquivocorum, interroganti quidem ut univocis utendum. Nam non adaptabitur alterius terminus ad alterum, quare videbitur non distinguendum hoc pacto, oportet enim in omne univocum adaptari, eidem autem respondenti, distinguendum est. Quoniam autem quidam respondentium univocum quidem dicunt esse æquivocum, quando non accommodatur ad omne assignata oratio, æquivocum autem univocum,etiamsi ad utrumque accommodetur, præconfessione utendum pro talibus, aut præcolligendum quod æquivocum, vel univocum, aut utrumque fuerit. Magis enim concedunt non prævidentes, quod futurum est ut accidat. Si autem non facta confessione dixerit aliquis univocum æquivocum esse,eo quod non accommodetur et in hoc assignata oratio,considerandum si hujus oratio accommodatur et ad reliqua. Nam manifestum quoniam univocum erit reliquis; si autem non, plures erunt definitiones reliquis: nam duæ secundum no. men orationes accommodabuntur ad eamdem, quæ prior assignala est,et quæ posterior. Rursum si quis definiens aliquid eorum quæ multipliciter dicuntur, et oratio non accommodatur ad omnia, et quia æqui- C vocum esse non concedat, nomen etiam dicat non ad omnia accommodari,quoniam nec oratio, dicendum ad ejusmodi,quod nominatione quidem oportet uti quæ tradita est, et quæ sequitur, et non dimovere quæ talia sunt, tametsi nonnulla dicenda non sint similiter multitudini. Si autem alicujus complexorum assignetur terminus, considerandum est auferendo alterius eorum quæ complectuntur orationem, si est et reliqua reliqui. Nam si non, manife stum quoniam neque tota totius: ut si quispiam definivit lineam finalem rectam, finem plani habentis fines,cujus medium superadditur finibus, si finalis lineæ oratio est, finis plani habentis fines, recta oportet esse reliquum, cujus medium superadditur finibus; sed infinita neque medium neque fines D in aliquo falsum dicunt: ut si quis medicinam disci

habet, recta autem est; quare non est reliqua reliqui oratio. Amplius,si cum sit compositum quod definitur, æquimembris oratio assignetur definitio. Equimembris autem dicitur oratio esse quando quot fuerint composita, tot et in oratione nomina et verba fuerint:necesse est enim in talibus ipsorum nominum commutationem fieri aut omnium aut aliquorum,eo quod nihil plura nunc quam prius nomina dicta sunt; verum oportet eum qui definit,orationem pro nominibus assignare, maxime quidem omnibus, quod si non, at saltem in plurimis. Sic enim et in simplici. bus qui nomen commutat, non definiturus est: ut pro tunica vestem.Amplius autem majus peccatum,

ut pro homine albo,terrigenam candentem; neque enim definivit, cum ininus sit clarum quod sic dicitur. Considerandum autem et si per commutationem nominum, non idem jam significat. Ut qui contemplativam scientiam, opinionem contemplativam dixit; nam opinio scientiæ non idem (at oportet,si debet, et totum idem esse); nam contemplativum quidem commune in utrisque orationibus est,reliquum vero differens. Amplius, si alterius nominum commutationem faciens,non differentiæ,sed generis commutationem fecit: ut in eo quod nuper dictum est, ignotius enim contemplativa quam scientia: nam hoc quidem genus, illud autem differentia, omnibus autem notius genus, nam communis;quare non generis, sed differentiæ oportebat commutationem fieri, eo quod ignotior est. An hæc quidem ridicula reprehensio? nihil enim prohibet differentiam quidem notissimo nomine dici, genus autem non. Sic autem rebus se habentibus manifestum quoniam generis, et non differenti secundum nomen commutatio facienda; si autem non nomen pro nomine,sed orationem pro nomine commutat, manifestum quoniam differentiæ magis quam generis definitio assignanda est, eo quod cognoscendi gratia definitio assignatur, nam minus differentia quam genus nota Si autem differentiæ terminum assignavit, considerandum si et alicujus alius communis est assignatus terminus: ut cum imparem numerum, numerum medium habentem dixerit, determinandum est quo pacto medium habentem: nam numerus quidem communis in utrisque orationibus est.Imparis autem coassumpta est oratio; habent autem et linea et corpus medium, cum non sint imparia, quare non utique erit definitio hæc imparis. Si autem multipliciter dicitur medium habens, determinandum quomodo medium habens,alioqui reprehensio erit, aut syllogismus, quod non definivit. Rursum si id cujus quidem orationem assignavit est eorum quæ sunt, quod autem sub oratione, non eorum quæ sunt: ut si album quispiam definivit colorem igni permixtum, impossibile enim incorporeum corpori permisceri; quare non erit color igni permixtus,attamen album est. Amplius, quicunque non dividunt in iis quæ sunt ad aliquid ad quod dicitur, sed in pluribus comprehendentes dicunt,aut omnino, aut

plinam entis dixit. Nam si nullius entium medicina est disciplina, manifestum quoniam tota oratio mendax est; si autem alicujus quidem, alicujus autem non, in aliquo mendax: nam oportet de omni, siquidem per se, et non secundum accidens entis esse dicitur, quemadmodum in aliis se habent ea quæ ad aliquid sunt, nam omne disciplinatum ad disciplinam dicitur. Similiter autem et in aliis, eo quod convertuntur omnia ad aliquid.Omne enim disciplinatum, ad aliquid. Cæterum si is (qui non per se, sed secundum accidens assignationem fecit) recte assignavit, non ad unum, sed ad plura unumquodque eorum quæ ad aliquid dicuntur,assi

gnavit,nihil enim prohibet idem, et ens, et album, A sed quod ex his est,dixit id esse quod definitur,

et bonum esse; quare qui ad quodlibet horum assignavit,recte assignavit, siquidem is qui secundum accidens assignavit, recte assignavit. Præterea autem impossibile est hujusmo i orationem propriam assignati esse,nam non solum medicina,sed plures aliarum disciplinarum ad ens dicuntur: quare una quæque entis disciplina erit; manifestum igitur quoniam talis nullius est disciplinæ definitio, propriam enim et non communem oportet definitionem esse. Quandoque autem definiunt non rem,sed rem bene se habentem aut perfectam. Talis autem et rhetoris et furis terminus,si sit rhetor quidem, qui potest quod in unoquoque est verisimile considerare, et nihil prætermittere; fur autem qui clam sumit perspicuum enim quoniam cum talis uterque,hic quidem bonus rhetor,ille autem bonus fur erit: non enim qui clam sumit, sed qui vult clam sumere fur est. Rursum si quod propter se eligendum est, ut activum vel effectivum, vel quolibet modo propter aliud eligendum assignavit:ut qui justitiam legum conserva tivam dixit,aut sapientiam effectivam felici ta tis: nam conservativum et effectivum eorum sunt quæ propter aliud eliguntur. An nihil quidem prohibet quod propter se eligendum est,et propter aliud esse eligendum; attamen nihil minus peccavit qui sic definivit quod propter se est eligendum:nam unicuique optimum, in substantia maxime, melius autem quod propter se eligend um, quam quod propter aliud; quare id et definitionem oportebit magis significare.

CAPUT VI.

De definitione loci alii.

Considerandum autem est et si is qui alicujus definitionem assignavit, aut hæc,aut quod est ex his, aut hoc cum illo definivit. Nam si hæc quidem,accidet utrisque et neutri inesse, ut si justitiam,temperantiam et fortitudinem definiverit; nam si sint duo, uterque autem alterum habeat, utrique justi erunt, et neuter,eo quod utrique quidem habent justitiam, uterque autem non habet.Si autem nondum quod dictum est admodum absurdum videtur,eo quod et in aliis accidat hujusmodi (nihil enim prohibet utrosque habere unam, cum neuter habeat), attamen contraria inesse eidem,omnino absurdum videbitur esse. Accidet autem hoc si hic quidem ipsorum temperantiam et timiditatem habet,ille autem fortitudinem et prodigalitatem, nam utrique et justitiam et injustitiam babent. Nam si justitia, temperantia et fortitudo est, et injustitia timiditas et prodigalitas erit,et omnino quæcunque ad argumentandum idonea quod non idem sunt et partes et totuin, omnia utilia ad id quod dictum est; videtur autem qui sic definit partes,toti easdem dicere esse. Maxime autem accommodatæ fiunt orationes, in quibuscunque manifesta partium est compositio, quemadmodumin domo et in cæteris talibus; manifestum enim quoniam cunt sint partes, nihil prohibet totum nou esse, quare non idem partes toti.Si autem non hæc,

[ocr errors]

C

D

primum quidem considerandum si non natum est quidpiam unum fieri ex iis quæ dicta sunt.Quædam enim sic se habent ad invicem, ut nihil ex eis unum quidpiam fiat,ut linea et numerus. Amplius, si definitum quidem in uno aliquo natum est primo fieri, ex quibus autem dixit ipsum esse, non in uno primo nata sunt fieri,sed utrumque in utroque. Nam manifestum quoniam non erit ex iis illud; in quibus enim partes, et totum necesse est inesse; quare non in uno totum primo esse, sed in pluribus.

Si autem et partes et totum in uno aliquo primo, considerandum si non in eodem,sed in altero totum, et in altero partes. Nam in quo totum, in illo et partes esse videntur. Rursum,si cum toto corrumpuntur partes. E converso enim oportet accidere, partibus corruptis,totum corrumpi; toto vero corrupto,non necesse est et partes corrumpi.Aut si totum quidem bonum vel malum, partes autem neutræ; aut e converso, partes quidem bonæ vel malæ, totum autem neutrum. Nam neque ex neutris possibile bonum quidpiam vel malum fieri,neque ex bonis vel malis neutrum. Aut si magis quidem alterum bonum quam alterum malum,quod autem ex his, non magis bonum quam malum, ut si imprudentia ex fortitudine et falsa opinione; magis enim bonum fortitudo quam malum falsa opinio. Oportet ergo et quod ex his est sequi illud quod magis est, et esse vel simpliciter bonum,vel magis bonum quam malum. An hoc quidem non necessarium, nisi utrumque sit per se bonum vel malum? multa enim effectivorum per sequidem non sunt bona, mixta autem quibusdam fiunt bona,aut e converso utrumque quidem bonum,mixta autem malum vel neutrum. Maxime autem manifestum quod nunc dictum est in salubribus et morbificis, nam quædam medicamentorum sic se habent,ut utrumque quidem sit bonum,si autem utraque dentur mixta, malum. Rursum,si quod ex meliore et pejore est, non est totum pejore quidem melius, meliore autem pejus.An neque hoc necessa. rium, nisi per se sint ex quibus componitur, bona? nam in iis quæ non per se sunt bona, nihil prohibet totum non fieri bonum,ut in iis quæ modo dicta sunt. Amplius,si cognomine est totum alteri. Non oportet enim,ut neque in syllabis; nulli enim elementorum ex quibus componitur syllaba cognominis est. Amplius, si non dixit modum compositionis. Non enim sufficiens est ad cognoscendum quod dicat cx his nam non quod ex his, sed quod sic ex his, est cujusque compositorum substantia,ut in domo: non enim si quolibet modo componantur hæc, domus est.Si autem hoc cum illo assignavit, primum quidem dicendum quod cum hoc illo aut hoc et illud dicitur, aut quod ex illis. Nam qui dicit mel cum aqua; vel mel et aquam dicit,vel quod ex melle et aqua, quare si cuilibet eorum quæ dicta sunt idem confitebitur esse hoc cum illo,eadem conveniet dicere quæ quidem ad utrumque horum prius dicta sunt.Amplius,dividenti quoties dicitur alterum cum

altero, considerandum si nullo modo hoc cum illo: A plius, si similiter est verisimile omne compositum

ut si dicitur alterum cum altero, aut ut in aliquo eodem susceptivo,ut justitia et fortitudo in anima, aut in loco eodem, aut in tempore eodem, nullo autem modo verum sit quod dictum est in his,manifestum est quoniam nullius erit assignata definitio, eo quod nullo modo hoc cum illo est. Si autem diviso quoties dicitur alterum cum altero, verum erit in eodem tempore utrumque esse, considerandum si contingit non ad eumdem utrumque dici finem: ut si fortitudinem definivit audaciam cum recta intelligentia,contingit enim audaciam quidem haberespoliandi,rectam autem intelligentiam circa salubria, sed nondum fortis qui in eodem tempore, cum illo hoc habet.Amplius, si et ad idem ambo dicuntur, ut ad medicativa.Nihil enim prohibet et audaciam quamdam,et rectam intelligentiam habere ad medicativa, attamen nec sic fortis qui hoc cum illo habet; neque enim ad alterum eorum utrumque oportet dici,neque ad idem quodcunque sit, sed ad fortitudinis finem, ut ad præliorum pericula, aut si quid magis est illius finis.Quædam autem sic assignatorum nullo modo sub dictam cadunt divisionem, ut si ira tristitia est cum opinione parvipendendi : nam quod propter hujusmodi opinionem tristitia fit, hoc vult indicare; propter hoc autem fieri aliquid, non est idem ei quod est hoc quidem cum illo esse secundum ullum dictorum, modorum, Rursum, si horum compositionem dixit totum: ut animæ et corporis compositionem animal. Primum quidem considerandum si non dixit qualis compositio; ut si carnem definiens, aut os, ignis et aeris et terræ dixit compositionem.Non enim sufticit compositionem dicere,sed qua et qualis determinandum.Non enim quolibet modo compositis his caro fit, sed sic quidem compositis caro,sic vero os. Videtur autem neque esse omnino compositioni idem neutrum eorum quæ dicta sunt,nam compositioni omni dissolutio contraria,dictorum autem neutri, nihil. Am

CAPUT PRIMUM.
De eodem et diverso loci.

B

compositionem esse,vel nullum; animalium autem unumquodque cum sit compositum, non est compo

sitio,neque profecto aliorum compositorum ullum compositio erit. Rursum, si similiter in aliquo nata sunt esse contraria, definivit autem per alterum, manifestum quoniam non definivit. Si autem non ita est, plures accidet ejusdem definitiones esse ; quid enim magis qui per hoc quam qui per alterum definiens dixit? eo quod similiter utraque nata sunt fieri in eodem. Talis autem animæ est definitio, siquidem est substantia disciplinæ susceptiva, nam similiter et ignorantiæ est susceptiva. Oportet autem si non ad totam habeat aliquis argumentari definitionem, eo quod non tota sit tota, ad aliquam partium argumentari si sit nota,et non bene assi gnata appareat, nam parte interempta, et tota definitio interimitur.Quæcunque aulem obscuræ sunt definitionum emendanti et conformanti ad manifestandum aliquid et habendum argumentum, sic considerandum.Necesse est enim respondentem aut suscipere quod sumptum est ab interrogante, aut eum. dem declarare quid temere est ostensum a definitione. Amplius,quemadmodum in congregationibus solent legem inducere,et sisit melior quæ inducitur, interimit anteriorem, sic et in definitionibus faciendum,et definitio alia ferenda. Nam si apparel melior, et magis manifestum quod definitur, perspicuum quoniam interempta erit quæ posita est, eo quod non sunt ejusdem plures definitiones. Ad omnes autem definitiones non minimum elementum ad C seipsum,solerter definire propositum, aut apte dictum terminum assumere. Necesse est enim veluti ad exemplar considerantem,et quod minus est,iis quæ oportet habere definitionem, et quod oppositum est superflue,inspicere, ut magis argumentis abundemus.Quæ igitur circa definitiones sunt, in tantum dicta sint.

LIBER SEPTIMUS.

Utrum autem idem an diversum secundum propriissimum eorum (qui dicti sunt de eodem) modo-D rum,dicendum (dicebatur autem propriissime idem, quod numero unum), considerandum autem ex ca. sibus, et conjugatis, et oppositis. Nam si justitia idem est fortitudini,et justus forti, et juste fortiter, similiter autem et in oppositis. Nam si hæc eadem, et opposita his, eadem secundum quamlibet dictarum oppositionum. Nihil enim differt hoc vel hoc modo oppositum sumere, eo quod idem est. Rursum ex effectivis et corruptivis, et generationibus et corruptionibus,et omnino ex iis quæ similiter se habent alterum ad alterum. Nam quæcunque simpliciter eadem, etiam generationes eorum et corruptiones eædem, et effectiva et corruptiva. Considerandum

autem et quorum alterum maxime dicitur quodvis esse,si et alterum ipsorum secundum idem maxime dicitur.Sicut Xenocrates beatam vitam et studiosam assignavit eamdem, eo quod omnium vitarummaxime eligenda studiosa et beata,unum enim maxime eligendum et maximum. Similiter et in aliis hujusmodi.Oportet autem utrumque unum numero esse, quod dicitur maximum et maxime eligendum; si autem non, non erit ostensum quod idem. Non necessarium enim,si fortissimi Græcorum sunt Peloponnesii,et Lacedæmonii, eosdem esse Peloponnesios Lacedæmoniis, eo quod non unus numero Peloponnesius et Lacedæmonius, sed contineri quidem alterum ab altero necessarium,ut Lacedæmonii a Pe loponnesiis; si autem non, accidet seipsis invicem esse meliores si non continentur alteri ab alteris: necesse est enim Peloponnesios meliores esse quam

B

ad idem. Igitur loci tot dicuntur.

CAPUT II.

De eadem definitione loci alii.

Lacedæmonios, si non continentur alteri ab alteris, A potest alterum sine altero esse, non erit enim idem nam omnibus reliquis sunt meliores.Similiter autem et Lacedæmonios necesse est meliores esse Poloponnesiis, nam et isti omnibus cæteris sunt meliores, quare se invicem meliores fiunt. Manifestum ergo quoniam unum numero esse oportet, quod optimum et maximum dicitur, si debeat quod idem sint ostendi.Propter quod Xenocrates non idem assignavit: non enim uno numero beata et studiosa vita, quapropter non necessarium eamdem esse,eo quod ambæ maxime eligendæ, sed altera sub altera. Rursum considerandum si cui alterum idem,et alterum.Nam si non sunt ambo eidem eadem., manifestum quoniam nec sibi invicem. Amplius autem ex iis quæ his accidunt,et quibus hæc accidunt, considerandum.Nam quæcunque alteri accidunt, et alteri oportet accidere,et quibus alterum eorum accidit, et alterum eorum oportet accidere;si autem aliquid eorum dissonet, dilucidum quoniam non eadem. Videndum autem et si non in uno genere prædicamenti utraque, sed hoc quidem quale, illud autem quantum, vel ad aliquid indicet. Rursum si genus utrisque non idem, sed hoc quidem bonum, illud autem malum, aut hoc quidem virtus, illud autem scientia.Aut si genus quidem idem, differentiæ autem non eædem de utroque prædicantur,sed de hoc quidem quoniam contemplativa scientia, de illo autem quoniam activa; similiter autem et in aliis. Amplius autem ex magis, si hoc quidem suscipit magis,illud autem non,aut si ambo suscipiunt quidem, non simul autem. Ut qui magis amat, non magis concupiscit venerem, quare non idem amor et concupiscentia veneris. Amplius ex appositione, si eidem utrumque appositum,non facit idem totum. Aut si eodem ab utroque sublato,quod relinquitur est alterum. Ut si duplum dimidii et multiplum dimidii idem dixerit esse sublato enim ab utroque dimidio,reliqua idem oporteret indicare; non indicant autem,nam duplum et multiplum non eadem significant.

Palam autem ex iis quæ dicta sunt, quoniam omnes qui ad idem sunt destructivi loci,et ad terminum utiles sunt,quemadmodum prius dictum est. Nam si non idem indicet et nomen et oratio, manifestum quoniam non erit definitio assignata oratio. Constructivorum autem locorum nullus utilis ad terminum. Non enim sufficit ostendere idem quod sub oratione et nomine est ad construendum quoniam definitio, sed et alia oportet omnia habere (quæ præcepta sunt) definitionem;interimere igitur definitionem sic et per hæc semper tentandum. Si autem construere volumus, primum quidem scire oportet quoniam nullus vel pauci disputantium terminum syllogismo colligunt, sed omnes principium quod tale est accipiunt, ut qui circa geometriam, et numeros,et alias hujusmodi disciplinas. Deinde quoniam exacte quidem alterius est negotii assignare, et quid est terminus, et quomodo definire oportet. Nunc autem, quantum sufficit ad præsen tein utilitatem, tantum solum dicendum quoniam possibile fieri definitionis, et ejus quod quid est, esse syllogismum. Nam si terminus est oratio quæ quid est esse rei indicat, et oportet ea quæ in termino ponuntur, in eo quod quid est de re sola prædicari, prædicantur autem sola in eo quod quid est,genera et differentiæ. Manifestum quonian si quis sumat ea quæ solum de re in eo quod quid est præC dicari oportet, quod hæc habens oratio, terminus ex necessitate erit, non enim contingit aliud esse terminum,eo quod nihil aliud in eo quod quid est de re prædicatur;quod igitur possibile est ex termino syllogismum fieri manifestum. Ex quibus autem oportet construere, determinatum est quidem in aliis diligentius,ad propositam autem methodum iidem loci utiles. Inspiciendum enim in contrariis et in aliis oppositis, et totas orationes, et secundum partem consideranti. Nam si opposita oppositæ, et eam (quæ dicta est)propositi necesse est esse. Quoniam autem contrariorum plures complexiones, sumenda est ex contrariis qualiscunque maxiine apparebit contraria definitio;totas igitur definitiones, quemadmodum dictum est,considerandum.Secundum partem autem hoc pacto, primum quidem quoniam assignatum genus recte assignatum est.Nam si contrarium in contrario, propositum autem non est in eodem, manifestum quoniam in contrario erit,eo quod necesse est contraria in eodem genere vel in contrariis generibus esse. Et differentias quidem contrarias de contrariis arbitramur prædicari,ut de albo et nigro: nam illud quidem disgregativum, hoc autem congregativum visus;quare si de contrario contrariæ prædicantur,de proposito quæ assignatæ sunt prædicabuntur; quapropter quia et genus et differentia recte assignata sunt,manifestum quoniam definitio erit quæ assignata est. An non necessarium est de

Considerandum autem non solum si jam aliquid accidit impossibile per positionem,sed et si possibile sit ex suppositione existere. Quemadmodum iis qui vacuum et plenum aere idem dicunt esse;nam manifestum quoniam si exeat aer,vacuum quidem non minus,sed magis erit, plenum autem aere non amplius erit; quare supposito aliquo sive vero,sive D falso (nihil enim refert), si alterum interimitur, alterum autem non, profecto non idem sunt. Universaliter autem dicendo ex iis quæ quovis modo de utroque prædicantur,et de quibus hæc prædicantur, considerandum si alicubi dissonent.Nam quæcunque de altero prædicantur, et de altero prædicari oportet, et de quibus alterum prædicatur, et alterum. prædicari oportet. Amplius,quia multipliciter idem dicitur,considerandum si secundum alium aliquem modum eadem sunt. Nam specie vel genere eadem, non necesse est numero eadem esse; consideramu3 autem utrum sic eadem, an non sic. Amplius, si

contrariis differentias prædicari, nisi in eodem ge- A ponunt ideas esse, quemadmodum prius dictum est.

nere sint contraria?quorum autem genera sunt con-
traria,nihil prohibet eamdem differentiam de utris-
que dici,ut de justitia et injustitia:nam illa quidem
virtus,hæc autem vitium animæ.Quare id quod est
anima, differentia de utrisque dicitur, eo quod et
corporis est virtus et vitium ; sed hoc verum quod
contrariorum,aut contrariæ,aut eædem differentiæ
sunt; si ergo de contrario contraria prædicatur,de
hoc autem non, manifestum quoniam quæ dicta est
de hoc prædicabitur. Universaliter autem dicendo,
si definitio est ex genere et differentiis,si sit contra.
rii definitio manifesta, et quæ propositi definitio
manifesta erit.Nam quoniam contrarium in eodem
genere,vel in contrario, similiter autem et differen-
tiæ aut contrariæ de contrariis, aut eædem prædi-
cantur, dilucidum quoniam de proposito,aut idem
genus prædicabitur quod de contrario; differentiæ
autem contrariæ, vel omnes, vel aliquæ; reliquæ
autem eædem aut contra,differentiæ quidem eædem,
genera vero contraria,aut ambo contraria, et genera
et differentiæ: nam eadem esse ambo non contingit;
si autem secus,definitio eadem contrariorum erit.
Amplius,ex casibus et conjugatis. Necesse est enim
consequi genera generibus,et terminos terminis,ut
si oblivio est scientiæ amissio, et oblivisci amittere
scientiam erit, et oblitum esse amisisse scientiam.
Uno igitur quolibet eorum quæ dicta sunt confesso,
necesse est et reliqua confiteri.Similiter autem et si
corruptio dissolutio substantiæ,et corrumpere dis-
solvere substantiam, et corruptive dissolutive, si
corruptivum dissolutivum substantiæ,et corruptio
substantiæ dissolutio. Similiter autem et in aliis.
Quare uno quovis sumpto, et reliqua omnia confi-
teantur oportet. Et ex similiter se habentibus ad
invicem.Nam si salubre est effectivum sanitatis, et
habile effectivum bonæ habitudinis erit,el adjutivum
effectivum boni:nam similiter unumquodque eorum
quæ dicta sunt ad suum finem se habet; quare si
unius eorum definitio est effectivum esse finis, et
reliquorum cujusque sic erit definitio. Amplius, ex
eo quod est magis et similiter, quod est similiter,
quoties contingit construere duas ad duo comparan-
tem. Ut si magis hæc hujus quam ista istius defini-
tio,ista autem quæ minus,definitio est, et hæc quæ
magis, et si similiter hæc hujus, et ista istius, si
altera alterius, et reliqua reliquæ. Una autem defi- D
nitio ad duo comparata,aut duabus dofinitionibus ad
unum,neutiquam utilis ea quæ ex magis est conside-
ratio. Nam neque unam duorum, neque duas ejus-
dem definitiones possibile est esse. Sunt autemoppor-
tunissimi locorum,et qui nunc dicti sunt, et qui ex
casibus, et qui ex conjugatis, quocirca et oportet
maxime detinere et promptos habere hos. Utilissimi
enim ad plurima. Aliorum autem hi qui maxime sunt
communes. Nam illi maxime reliquorum efficacis-
simi, ut inspicere in singularibus, et in speciebus
considerare,si conveniat definitio, eo quod univoca
species est; est autem utilis hic locus ad eos qui

Amplius,si per metaphoram dixit nomen,vel idem de eodem prædicavit ut diversum, et si quis alius communis et efficax locorum,illo utendum.

CAPUT III.

De constructione et destructione prædicatorum loci. Quoniam autem difficilius est construere quam destruere terminum,ex iis quæ postea dicentur,manifestum. Nam nosse ipsum, et sumere ab interrogantibus hujusmodi propositiones non facile, ut quod eorum quæ sunt in assignata oratione hoc quidem genus,illud autem differentia,et quod in eo quid est, genus et differentiæ prædicantur.Sine his vero impossibile est definitionis syllogismum fieri, nam si quædam et alia in eo quod quid est de re prædicant, B incertum utrumne, quæ dicta est, an alia ejus definitio est, eo quod definitio est oratio quod est indicans. Manifestum autem et etiam ex his, nam facilius unum concludere quam multa,interimenti quidem sufficit ad unum disserere. Unum enim quodcumque sit,destruentes, interempturi sumus terminum; at construenti,omnia necesse est construere quod insint, quæ in termino sunt. Amplius, construenti quidem universaliter statuendum syllogismum (nam oportet de omni, de quo nomen,prædicari et terminum, et etiam adhuc converti de quo orationem et nomen,si debeat proprius esse assignatus terminus), destruenti vero non necesse ostendere universaliter: sufficit enim ostendere quod de quopiam eorum quæ sub nomine sunt oratio non veC rificatur, et tametsi universale oporteat destruere, non tamen converti necessarium et in destruendo; nam sufficit destruenti universale, ostendere quod de aliquo eorum de quibus nomen prædicatur oratio non prædicatur, at e converso non necessarium ut ostendatur, quod de quibus oratio non prædicatur, neque nomen prædicetur. Amplius etiam, si omni ei inest quod sub nomine est,at non soli, interempta est definitio similiter autem et circa proprium et genus se habet. In utrisque enim destruere quam construere facilius est. De proprio quidem manifestum, ex iis quæ dicta sunt, nam ut plurimum in complexione proprium assignatur, quare destruere quidem est,unum interimenti, construenti autem, omnia ratiocinatione colligere necesse est. Pene autem et reliqua omnia quæcunque ad definitionem et ad proprium conveniet dici, nam et omni oportet quod sub nomine est, construenti monstrare quoniam inest, destruenti autem sufficit ostendere uni non inesse; si vero et omni inest, at non soli,etiam si destructum fit,perinde ac et in definitione dicebatur. De genere autem,quoniam construere quidem necesse est uno modo,qui omni ostendit inesse,destruenti autem dupliciter,nam sive nulli, sive alicui ostensum sit non inesse, interemptum est quod in principio.ltem construenti quidem non sufficit quoniam inest ostendere,sed et quoniam ut genus inest ostendendum, destruenti autem sufficit ostendere

« PoprzedniaDalej »