Obrazy na stronie
PDF
ePub

fica constitutis... singuli constituantur Episcopi. » Sic victi victoresque æque loco cedebant, potioremque volebant esse Donatistarum conditionem, a quibus victoribus nihil sibi honoris reservari postulabant. An obliti Ecclesiæ majestatem? Nullo modo; sed caritate et humilitate victi, reducendis schismaticis, contra ecclesiasticam diciplinam, talia indulgebant. « Quid enim, inquiunt (1), dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? An vero ille de cœlis in humana membra descendit... ; et nos, ne ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? >> Cum ergo hanc œconomiam erga perditissimos schismaticos pacis studium suaserit, an vererentur Constantienses Patres de sublimi veluti solio œcumenici Concilii tantisper videri descendere, et cum fratribus æquo jure disceptare, ut eos ab schismate revocarent, in quo plerique non malo animo, sed infirmæ conscientiæ scrupulis permanere videbantur ?

Quid Cyrillus Alexandrinus? Nonne ille conscripserat adversus Nestorianam perfidiam duodecim illos Anathematismos maxime theologicos atque veridicos, a Sede apostolica atque œcumenica Euphesina Synodo aliquatenus comprobatos? Nonne illos Theodoretus, jussu Joannis Antiocheni et omnium Orientalis Diæceseos Episcoporum, omni execratione prosecutus erat? Nonne Orientalis Synodus eosdem Anathematismos ut hæreticos proscripsit, Cyrillum et Memnonem sacræ Synodi duces episcopatu dejecit, totam oecumenicam Ephesinam Synodum anathemate condemnavit? Quid postea? Facta pax est : quasi æquo utrinque jure, rebusque integris, nulla Anathematismorum beati Cyrilli, nulla Orientalis schismaticæ Synodi, nulla etiam, ut paria omnia esse viderentur, Synodi Ephesinæ œcumenicæ mentione facta (2); idque tantum actum, ut, iis omnibus prætermissis, vera fides, et Ecclesiarum facta adunatio firmaretur. An igitur aut Orientalis Synodus stetit, aut Anathematismi pro hæreticis habiti, vel Synodi Ephesinæ catholica definitio concussa est ? Imo hac indulgentia vel condescensione firmata, retulitque id in illo dissidio pars sanior et potior, non solum ut veritate, sed etiam ut caritate vinceret.

Neque illud omittendum, quod a Magno Gregorio Papa per mirificam indulgentiam Reginæ Longobardorum Theodelinda

(1) Tom. II Conc. in Append. col. 1352; et ap. Aug. col. 378. (2) Vid. in act. ante et post Syn. Eph. tom. 1 Conc. Anath. Cyrill. col. 408. Ejusd. Ep. ad Joan. Antioch. Lætentur cœli, col. 1105; et int. Op. Cyrill. edit. Par. Anath. tom. v, part. II; int. Ep. p. 76,104.

concessum est (1). Ea nempe cum, quintæ Synodi occasione se ab Ecclesia abrupisset, ita ei Gregorius satisfieri voluit, ut, laudatis tantum quatuor primis Synodis quibus summa fidei continetur, quinta Synodus ac trium Capitulorum damnatio, ut minus necessaria, taceretur; neque propterea quintæ Synodi, a se toties comprobatæ, auctoritatem infregit.

Quo sanctorum Patrum Spiritu acta sacra Constantiensis Synodus, sui tantisper oblita, sed recordata pacis, suam auctoritatem et omittit et firmat; seque vere probat œcumenicam Synodum in Spiritu sancto legitime congregatam, dum spiritu caritatis animata nihil prætermittit quo Hispanicos fastus delinire, aut duritiem frangere, aut infirmas conscientias tranquillare possit.

(1) Greg. Mag. indict. x11, lib. iv; al. lib. 1, Epist. 11, ad Const. ep. Mediol.

Objectio ex defectu confirmationis petita dissolvitur.

'At enim, inquiunt, utcumque in unam eamdemque sententiam omnes obedientiæ concurrerint, non tamen valent Synodi œcumenicæ nomine, nisi ea quæ Martinus V prolato decreto expresse approbavit confirmavitque. At sessiones Iv et v Martinus V non expresse probavit prolato decreto: neque enim, in Bulla Inter cunctas, eas sessiones confirmavit, sed tantum quæ adversus Wiclefum Hussumque gesta essent; et in ultima sessione Concilii declaravit, non a se omnia comprobari, sed tantum ea quæ in materia fidei conciliariter gesta essent (1): quo nomine sessionum IV et v decreta comprehendi negant. Denique non edidit generalem confirmationem Synodi, tametsi id ipsa Synodus postulasset. Hæc Turrecremata; hæc Bellarminus; hæc omnes alii jactant, in eoque vim maximam causæ reponunt. Nos, prolatis gestis, nullo negotio dissolvimus.

Ac primum testamur, nihil a nobis refugi confirmationis apostolicæ nomen ac vim; neque existimamus Romanos Pontifices, cum Synodos oecumenicas legitime habitas confirmant, superiorem in eas exercere potestatem. Neque enim Romani Pontifices Conciliorum tantum, sed etiam antecessorum suorum passim decreta confirmant; neque tamen iis superiores se præbent, atque ut a Pontificibus Concilia, sic a Conciliis Pontificum decreta confirmari in actis ecclesiasticis ubique legeris. Nec immerito: confirmare enim, ecclesiastico stylo, consentire est, et consentiendo firmare. Quippe ecclesiastica gesta atque decreta, ipsa unitas firmat, rerumque confirmatio est ipsa testificatio unitatis, quæ nos suo loco diligentius, ut par est, exequemur.

Verum ad testificationem unitatis atque consensionis, adeoque confirmationis non profecto necesse est ut expressa diplomata de confirmando prodeant. Martinum V vidimus (2), cum Otho Cardinalis esset, omnium quæque Pisis, quæque Constantiæ gesta essent, jam inde ab initio fuisse participem ; et Pontificem factum, nihil eorum,

(1) Concil. Const. sess. XLV, col. 238. (2) Sup. pass.

quæ in Synodo gesserat, retractasse; imo, tota Synodo approbante, easdem sessiones Concilii oecumenici nomine honestasse. Neque necesse erat ut, post semel assertam, primis quoque sessionibus, Synodi generalis auctoritatem, sessionum iv et v decreta expresse approbaret. Satis approbabat, qui decernentibus præsens communicabat, eorumque conventum pro œcumenico Concilio agnoscebat. Satis approbabat, qui Joannis XXIII, ex his sane decretis, rite deposito, suffici se patiebatur. Satis approbabat, qui caput Frequens, ex earum sessionum auctoritate, valiturum et exequendum putabat. Satis approbabat, qui, in Bulla Inter cunctas, et exscripserat et exequendas mandaverat adscriptas a sacra Synodo articulo XLI Wiclefiano censuras, quæ ad sessionum Iv et v decreta necessario referrentur. Satis denique anteacta approbabat, qui eorum auctoritate omnibus præerat. Quin ipsum interesse, ipsum communicare, probare est, et nisi antiquitatem omnem totamque vim canonum penitus ignoramus, Romani Pontificis, præsentis maxime, atque insuper collaudantis ipsa communicatio, validissima auctoritas atque approbatio est. Quare nec verum est, quod asserunt (1) post electum Martinum, sacram Synodum ab eo petiisse confirmationem decretorum suorum, more consueto. Hoc enim in gestis nusquam apparet, neque sessionum VIII et XV contra Wiclefum et Hussum prolata decreta peculiari Pontificis decretali eguissent, nisi decuisset, quæ adversus Wiclefianos et Hussitas canonice constituta essent, ad Ordinarios exequenda transmitti. Unde damnatio propositionis: Quilibet tyrannus, de cædendis tyrannis, Decretali inserta non est, eo quod non eodem ritu exequenda videretur; neque eo minus valet.

Quod autem ipse Martinus, sessione ultima, jamque dimissis Patribus, declaravit, in materiis fidei a se probari ea quæ conciliariter conclusa essent (2); id neque petente Synodo, neque ad cujusquam instantiam, sed occasione Polonorum, obiter atque aliud agendo dictum, gesta ipsa testantur. Supplicabant Poloni quemdam librum, ut ferebant, « rite damnatum tanquam hæreticum, per deputatos fidei, ac etiam per omnes Nationes Concilii, ac per collegium Cardinalium conclusum..., in sessione publica, per sacrum Concilium, damnari, seu publice damnatum pronuntiari. « His Papa respondet, quod omnia et singula determinata, conclusa et decreta in materiis fidei per præsens Concilium CONCILIARITER, tenere

[blocks in formation]

et inviolabiliter observare volebat;... ipsaque sic CONCILIARITER facta approbat et ratificat, et non aliter et alio modo. » Quare confirmatio a nullo petita, neque quo loco res erant, necessaria videbatur; et cum Martinus declaravit, in materiis fidei quid probaret (1), respondebat profecto ad Polonorum propositum, qui, de fide quærentes, responsum de fide retulerunt. Cæterum satis constat, non hinc tantum petendam esse Synodi approbationem; alioquin, cum hic Martinus signanter addiderit de materiis fidei id a se esse dictum, reliqua improbata manerent, suaque Joanni XXIII, Gregorio XII, Benedicto XIII, constaret auctoritas : quin ipse Martinus suam electionem infirmaret; cum profecto, quæ circa illa gesta sunt, ad fidei materias non pertinere constet. Stat ergo Concilii certa confirmatio, ipsa executione, ipsa consensione, imo ipsa Papæ præsentia; valerentque ea quæcumque conciliariter gesta essent, tametsi Poloni nihil rogassent, ac Martinus non eam vocem edidisset.

(1) Vid. cap. seq.

NOTE.

Bossuet dans ce chapitre comme dans plusieurs chapitres précédents, supprime toute mention expresse de Christianus Lupus.

Vers la fin du chapitre, les mots: imo ipsa Papæ presentia, appartiennent à la seconde rédaction de Bossuet.

Le cardinal Litta et autres auteurs modernes présentent l'objection sans se préoccuper de la réponse qu'y fait Bossuet, qui ne produit pas d'ailleurs le dispositif de la décrétale Inter cunctas dans le but de constater que ce fut un simple décret exécutorial. De Maistre dit simplement: Le Pape approuva tout ce que le concile avait fait conciliairement (ce qu'il répète deux fois) en matière de foi. (Du Pape, liv. Ier, c. 12.)

« PoprzedniaDalej »