Obrazy na stronie
PDF
ePub

fratrum nostrorum, et in Christo commilitonum. Jesu bone, Jesu clementissime, qui Mariam illam peccatricem post sordes et inquinamenta corporis ita honorasti, ita glorificasti, ut in resurrectione tua ipsa apostolorum apostola esse mereretur, et prima testis fieri resurrectionis tuæ, tu largire, tu annue, ut cum eadem Maria in illo die partem et societatem habeat, quicunque istis peccatricibus tuisque spontaneis pauperibus solatium et adjutorium in tuo nomine prærogabit. Et si quis eis contrarius aliquo modo exstiterit, et ne in tranquillitate tibi servire possint impedierit, si non resipiscens satisfactione digna correxerit, te ultorem, te vindicem experiatur in hoc sæculo, et in futuro.

absque ea disciplina, quæ non solum feminis, sed A Ecclesiæ nostræ, et cum voto et consensu omnium etiam viris multum est necessaria. Et locus ea semper permaneat conditione qua nos eum inchoavimus, et tenuimus, ut in ipso nunquam ad habitum sanctitatis puerilis ætas recipiatur, nec alia quam in qua possit probari spiritus si ex Deo sit, et si non ultra, tamen omnino, vel usque ad xx annum jam pervenerit. Quod si qua est ætatis lascivioris, et hoc ad certum fuerit compertum, ne huic feminarum collegio debeat coadunari, ex parte Dei omnipotentis, ex parte beatissimæ, et intemeratæ Virginis et Dei genitricis Mariæ, et ex parte SS. apostolorum Petri et Pauli, contradicimus, interdicimus, et anathematizamus. Et hoc decretum et præceptum, ut eo majorem æstimationem et stabilitatem obtineat, confirmamus, corroboramus cum auctoritate totius B

IMPRECATIO B. HUGONIS ABBATIS.

Charissimis amantissimisque fratribus, et filiis filiabusque præsentibus et absentibus, frater HUGO peccator abbas, in Domino Jesu sempiternum gaudium.

valde timendas ego cognoscens, emendare sicut dignum esset neglexi; quidam autem præcipitiis obruti, nonnulli etiam aquis sive ignibus suffocati, aut quampluribus aliis periculis subito intercepti, de hac miseria exierunt vita. Et quia tam istos quam etiam cæteros adhuc superstites, aut jam defunctos, non sicut debuissem correxi, eosque in plurimis remissius habui, admonendum timco ne ipsis ad æternum præmium fiat impedimentum, mihique fortassis ad æternam gloriam reputetur adversum. In quibus omnibus Deus nobis propitius ac misericors adesse dignetur, vosque pro animæ meæ remedio deprecaturos pius exaudiat, et tam vobis quam omnibus Christianis mei memoriam agentibus, in magni judicii die indeficientis mercedis recompenC set præmium. In hac equidem tam gravi obedientia, jam sexaginta annorum cursum et aliquid amplius, vestris, ut credo suffultus orationibus, utcunque explevi. Quod si forte aliquoties corporis infirmitate, sive alio quolibet laboravi incommodo, vestræ mihi non defuerunt orationes, vestræque ad Deum petitiones. Vestram denique erga me bonam, et devotam charitatem, veramque obedientiam, meus enarrare sermo non sufficit. Quapropter, prout Deus administraverit, vos diligere studui, vos modeste tractavi, vos sicut charos amplexus sum filios. In qua videlicet indulgentia si quid peccavi, ignoscat mihi Deus. Et nunc, filii, quandiu in hac caduca vita partim pro vobis omnibus, pro nostris propriis necessitatibus agonizavi, jamque in diebus meis processi, exitus mei ignorans articulum, quamdam mihi elegi obedientiunculam, nomine Berziacum, ut cum finis cursus mei evenerit, ex ipsa in perpetuum, juxta temporis opportunitatem, cuncta quæ in cibo vel potu fuerint necessaria, in die anniversarii mei fratribus in conventu, seu in domo infirmorum morantibus, mei peccatoris memoriam recolentibus

Dilectissimi filii et amici mei, tam præsentes quam futuri, vestræ innotescere charitati dignum duximus, quod benignus Deus, qui vocat quæ non sunt tanquam ea quæ sunt, me quemdam peccatorem, reum, multisque lubricitatibus obligatum in juventute mea, quam prava expendebam, sola sua misericordia dignatus fuit sæculari veste exuere, sanctæque religionis habitu induere, atque intra hujus loci gregem aggregare, ubi tunc patres ac fratres nostri meipsum, licet indignum, licet irreligiose atque lascive viventem, licet etiam satis reclamantem, huic ovili, Deo ita disponente, opilionem elegerunt, hancque tandem gravissimam sarcinam collo meo imposuerunt. Verumtamen, sicut in præsentiarum videtur, omnipotens Deus non nostris meritis, sed sua immensa clementia, istum satis circumquaque ampliavit locum, et tam fratribus quam possessionibus ditavit. Nec solum in hac nostra regione, verum etiam in Italia, in Lotharingia, in Anglia, Normannia, francia, Aquitania, Guasconia, Provincia atque Hispania ipsum dilatavit. Unde, filii charissimi, quanto major locorum fratrumque habetur numerus, tanto mihi peccatori pro eorum excessibus gravissimus tremor incutitur, nisi magna Dei pietas, animæ meæ, vestris intervenientibus eleemosynis et precibus, misereri dignetur. Cujus namque sermo, quantum reus tenear, D explicare sufficit, qui cum tot tantisque propriis constrictus existam delictis, de tantorum mihi commissorum negligentiis in conspectu Domini rationem redditurus sum? Alii enim eorum præventi morte, absque confessione, et corporis sanguinisque Domini perceptione, alii vero, quorum negligentias

abunde administrentur. Quam scilicet obedientiam, A cet enim usque ad nostra tempora feminarum consatis pauperem peneque destructam, cuidam filio nostro domno Seguino reformandam commisimus. Hic vero eam aliquantulum cum quodam fratre Fulcherio, quem sibi ad hoc concesseramus, ædificavit, ibique vineas et terrulas, prout potuit, acquirere studuit. Qua jam tandem restituta, et tam exterius quam interius restructa, deinceps ad cameram respondebit. Nos ergo volumus ac præcipimus ut quicunque hanc tenuerit obedientiam, in die anniversarii, sicut jam diximus, perpetue plenam conventui exsolvat refectionem. Cuidam etiam fratri nostro, domno videlicet Petro Glocensi, qui pro hujus loci utilitate plurimum laboravit, hoc in eadem obedientia concessimus, ut in die anniversarii sui plenaria in omnibus administratio ex ipsa fratribus præparetur, unde a pasteris nostris fratribus precario deposcimus, ne ibidem sæpius hospitando, aliave consueta servitia exinde requirendo, locellus ille devastetur. Quod enim parum est, ut vulgo dicitur, de parvo dolet. Quod si fratri res suæ super hoc abundaverint, charitatis officia impendere non recuset. Aliud etiam jam olim ordinaveramus, ut scilicet de obedientia S. Hippolyti refectio fratrum conventui in cathedra S. Petri, qui fuit dies consecrationis nostræ, quandiu viverem, annuatim præberetur, sed post decessum anniversario nostro deputaretur. Verumtamen quia de hoc jam aliter disposuimus, volumus ut in eadem die cathedra scilicet B. Petri, semper hæc administratio fratribus offeratur. Dom num autem abbatem successorem nostrum, Patrem ac dominum meum, quem divina misericordia ex alto cum grege sibi credito visitet et protegat, gemens deprecor, humiliterque in Deo, ac per Deum, et propter Deum obsecro, quatenus illas Dei famulas mundana pompa exutas, pro suarum salute animarum, ad Dei laudes Marciniaci congregatas, ipse fovere, amplecti, sustentare, locumque psum cum omni charitate informare dignetur. Li

C

gregatio minime haberetur in hujus loci consortio, istas tamen prius quidem non multas, postea vero adeo multiplicatas, nostris diebus ad sacræ religionis habitum suscepimus, locumque ædificavimus; quarum quicunque misertus fuerit, misereatur ei Deus, hic et in futuro. Ipsum etiam domnum scilicet abbatem per eumdem Deum, et Dominum nostrum supplex deprecor, gemens commoneo, ut vos, qui mihi supervixeritis, benigne, paterne, charitative tractare, et diligere dignetur, vos autem omnes in Christo filii mei filiæque tam præsentes quam abs'ntes, quicunque nostris temporibus ad hunc sacrum ordinem venientes, pro vestrarum salute animarum, mihi qualicunque peccatori vos ipsos tradidistis, nostroque arbitrio corpora et animas vestras supposuistis, absolvat vos et nos omnipotens Deus ab omnibus peccatis, præteritis, præsentibus, et futuris. Absolvat vos, inquam, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus, trinus et unus Deus. Quem ego confiteor, et confessus sum, trinum personaliter, unum naturaliter, atque potentialiter. Cui omnipotenti Deo, ego reus et peccator, confiteor me nimis et nimis peccasse in cogitatione, locutione, et opere. Mea culpa. Ipsius misericordiæ vos commendo, eumque genu tenus invoco ut vos benedicat, vosque dextera sua protegat, et meritis ac precibus beatissimæ Dei genitricis Mariæ, beatorum apostolorum dominorum nostrorum Petri et Pauli, quibus ligandi atque solvendi jus permisit, omniumque sanctorum suorum intercessionibus vos et nos ad vitam perducat æternam. Ubi tandem nos de vobis, vosque de nobis gaudere in perpetuum nereamur, Ipso præstante qui in Trinitate perfecta vivit et gloriatur Deus, per infinita sæculorum sæcula. Hæc autem scedula domino futuro abbati coram conventu recitetur, postquam Deo volente, sedem regimenque cum pace susceperit.

Quid beatus Hugo narraverit in capitulo vigilia Natalis Domini.
(Ex Petro Venerabili, lib. 1 Mirac., cap. 15.)

Mos est ejusdem monasterii (Cluniacensis) nativi- D æternæ vicinus. Qui jam instante ipsa solemnitate, tatem Salvatoris cæteris solemnitatibus singulari affectu de votius agere, et cantuum melodiis, lectionum prolixitatibus, cereorum multiplicium accensionibus, et, quod longe præstantius est, speciali devotione, multaque lacrymarum profusione, cum angelicis spiritibus alacriter solemnizare. Qua temporis revolutione redeunte, fratres more solito se suaque omnia paraverunt, et ecclesias ornando aliaque monasterii loca aptius componendo, intus et extra festivi apparere satagebant. Supererat adhuc beatus ille ac venerabilis pater Hugo, ultimo senio morti quidem corporeæ, sed et vitæ post et mortem

capitulum ubi fratres convenerant in ressus, hæc ad omnes protulit verba: Noveritis, fratres, Jesum benignum salvatorem nostrum suæ nativitatis vestræque liberationis solemniis interesse disposuisse, vestræque devotionis obsequium multo cum gaudio præstolari At contra sciatis nequam hostem vestræ felicitati invidentem laborare, quatenus aliquas tenebrarum suarum nebulas tanto, si possit, splendori intermiceat, tantæque festivitatis gloriam saltem quantulumcunque imminuat. Frater enim (ait) quidam, se utique dans intelligi, hac ipsa nocte vidit ipsius misericordiæ matrem, perpetuam [al.

perpetuo] Virginem, Filium quem præsenti nocte A phantasiis solitis eos se posse inquietare confidens,

genuit, dulcissimo gremio continere, eique sancto-
rum angelorum multitudinem, cum immenso lumine
astare. Lætabatur autem idem Deus puer, et im-
menso gaudio exsultabat, atque cordis lætitiam
gestu gloriosi corporis, et ipsarum plausu manuum
demonstrabat. Et conversus ad Matrem, aiebat ad
illam « Cernis, Mater, noctem quæ imminet, meæ
nativitatis gaudiis illustrandam, in qua et prophe-
tarum oracula et angelorum præconia renovabuntur,
et meo de te exortu omnia simul cœlestia atque ter-
restria lætabuntur? Ubi est nunc hostis damnati per-
fidia,ubi ejus potestas, qua ante hoc singulare gaudium
mundo dominabatur? » Quo ille impudens audito, de
latibulo suo egressus a longe se præsentabat, et igno-
miniose deturpatus, cum multo planctu atque eju- B
lalu, ut admitteretur orabat. Quod eo voto dicebat,
ut tantæ claritatis gaudia quibus invidebat, suo
more vel in aliquo obfuscare valeret. « Et si, ait, in
nulla ecclesiæ parte admittor, in aliquo saltem reliqua-
rum officinarum loco suscipiar. — Vade, ait, Filius
Virginis, furcifer, et ne te mea potentia præjudica-
tum lamenteris, tenta quod poteris. » At ille solutus,
arcum capituli petiit, et ingredi conatus non potuit.
In tantum namque et se tumidum, et capituli intro-
itum angustum invenit, ut nullatenus intrare valeret.
Vere vetusta superbiæ peste inflatus, per humilem
aditum transire non poserat, quia non idem aditus
superbum erectum et humilem capit inclinatum.
Inde ad fratrum dormitorium gressum convertit, et

introire tentavit. Sed eadem grossitudine sua ab ostio repulsus recessit. Postremum ad refectorium nocendi spem contulit, ibi propter aliquantam corporum curam, majorem suspicatus mentium incuriam. Ibi etiam tot obices divinorum ex lectione verborum, tot trabes ex devotionibus auditorum, tot repagula offendit ex charitate sibi servientium, ut nullo modo ulta procedere prævalens, retro cogeretur redire. Sic quoque ab omnibus monasterii officinis rejectus, a conspectu piissimi Redemptoris et gloriosæ Virginis Matris, cum ea qua dignus est confusione, pestifer ille recessit. Cauti igitur estote, et immensas gratias omnipotenti ac misericordissimo Salvatori agite, qui et nequissimum hostem a vobis expulit, et ipse nobiscum [al. vobiscum] festum suum celebraturus remansit. Hæc a sancto viro fratribus dicta, furentium adversus locum ipsum malignorum spirituum ostendunt nequitiam, ac Domini eumdem protegentis clementiam. Qui nequam hostes quamvis universis generaliter insidiarentur, noviter tamen conversis amplius infesti instabant. Dolebant quidem veteranorum profectibus invidentes, sed tironum superaddita conversione, quasi recenti suscepto vulnere, acrius indignabantur. Et velut longi temporis desperatione, prioris prædæ spolia postponentes, contra ea quæ ab oculis rapiebantur, longe vehementius accendebantur. Hinc adversus novitios bella valida commovebant, hinc tentamentorum diversis telis armati, totis eis conatibus insistebant.

DONATIONES PIE

CLUNIACENSIBUS FACTE SUB REGIMINE SANCTI HUGONIS.

I.

Charta Pontii comitis de abbatia Moisiacensi Cluniaco

subjicienda.

(Circa an. 1060.)

[Gall. Chr. nov., Instrum. I, p. 37.] Quamvis apostolica pronuntient verba quod non sit nisi a Deo potestas, aliqua tamen de reprobis sermo divinus per prephetam indicat, dicens: Ipsi regnaverunt, sed non ex; me principes exstiterunt, et non cognovi. Idcirco Pontius Tolosanæ urbis comes, ne in numero male regnantium a justo arbitro Deo districte quasi non ab eo agnitus dijudicer; communi ac salubri consilio uxoris meæ Adalmodis comitissæ, ac principum mihi subditorum, venerabilis scilicet Bernardi Caturcensis episcopt, necnon Gausberti abbatis nominati, Willelmi quoque, ac Fulconis fratris ejus consultu decrevi ut abbatia S. Petri Moisiacensis conobii, quam ego hactenus, et parentes mei, seu prædecessores mei comites Tolosani, de manibus regum Francorum visi sumus in fori jure habere et possidere, deinceps in Dei servitio rectius

C diligentiusque custodiatur. Quapropter volo ut cunctis meis successoribus patescat, quod ego prænominatam abbatiam S. Petri Moisiacensis cœnobii omnipotenti Deo, et sanctis apostolis Petro et Paulo dimitto, necnon et seniori charissimo domno Hugoni abbati Cluniensi, sive cunctis successoribus suis in loco Cluniacensi futuris, secundum Regulam S. Benedicti ordinandam in perpetuum trado coram testibus. Si quis autem parentum vel successorum meorum, aut quicunque hominum post finem meum, sive post discessum Gauzberti principis illius, qui secundus a me in abbatia illa nunc esse videtur, et abbas vocatur, hanc meam cessionem disrumpere quocunque modo adtentaverit, quod fieri omnino sub obtestatione judicii Dei prohibeo, omnipotentis Dei virtute examinandum, et papæ Romano, necnon et Francorum regi ad quorum tuitionem præfatus locus Moisiacus pertinet, distringendum relinquo. Ego vero hanc inscriptionem cessionis in manu jam dicti abbatis domni Hugonis, adstante omni conventu ejusdem monasterii, cui præest, mea electio

D

ne, et prænominati Bernardi Caturcensis episcopi A venerit. Eo tenore ut hanc donationem et traditioad cujus diœcesim attinet locus iste consecratione. Durannus abbas et monachus Cluniacensis in die solemnitatis sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli, manu, ore, corde confirmo atque corroboro.

[blocks in formation]

Noverint omnes sanctæ matris Ecclesiæ filii ac fideles, tam præsentis quam futuri temporis, quod ego Ademarus vicecomes Lemovicencis dono Hugoni abbati Cluniacensis monasterii omnibusque successoribus ejus abbatibus qui idem monasterium Cluniacense regulariter gubernabunt dono et trado abbatiam Sancti Martialis Lemovicensis cum con. sensu et auctoritate domni Iterii ejusdem civitatis episcopi canonicorumque ejus necnon et conjugis meæ Umbergæ filiorumque meorum et optimatum ob indulgentiam peccatorum nostrorum et parentum nostrorum, et maxime eorum quæ de eadem abbatia C contraximus, consentientes monachos ibidem degentes non secundum regulam sancti Benedicti vivere, et animarum regimen Simoniace ementibus abbatibus vendentes. Quam hæresim cum ab initio nascentis Ecclesiæ beatus Petrus apostolorum princeps in ipso suo capite exstinxerit, nuper tamen sanctus Leo papa et omnes deinceps ejus successores perpetuo anathemate damnaverunt; pœnitens igitur præteritorum excessuum meorum, et confidens ejusdem abbatis successorum ejus industria eamdem abbatiam Sancti Martialis ad regularem tramitem posse reduci, et detestabilem hæresim Simoniacam, Deo abjuvante, funditus expelli, dono et trado prædictam abbatiam prædicto Hugoni abbati omnibusque successoribus ejus abbatibus regulariter viventibus deinceps perpetuo possidendam, et abbates quos eidem loco tam ipse quam successores ejus præfecerint, si, quod absit, pro mala conversatione removendi fuerint, ipse et successores ejus submoveant eos, et meliores substituant absque contradictione ullius hominis, nihil in eadem abbatia neque ego neque successores mei retinendo, exceptis his consuetudinis, cc solidis ad vindemiam colligendam in festivitate sancti Aredii reddendis et Sagmario in hostem præstando cum famulo: qui sagmarius hoste transacta monasterio reddatur, et uno recepto comitis Pictavensis per jussionem vicecomitis, et justitia panis et vini, cum in hanc villam

D

nem omnes successores mei confirment et hanc cartam laudent et auctorizent, et hæc traditio nostra, ut stabilis et inconvulsa permaneat, apostolica auctoritate firmetur. Quod si ego aut successorum meorum aliquis hanc traditionem infringere aut contradicere voluerit, iram Dei omnipotentis et anathema perpetuum incurrat, et præfatus Hugo abbas et successores ejus apud ejusdem civitatis episcopum et omnes Christianos et præcipue apud apostolicam sedem habeat potestatem reclamandi.

Facta est autem hæc traditio in urbe eadem Lemovicensi anno Incarnationis Dominicæ 1062, indictione xv, regnante Philippo Francorum rege, anno II. Cujus traditionis confirmatores et consignatores et testes hii sunt :

In primis Iterius episcopus signavit. Ademarus vicecomes signavit cum quatuor filiis suis, et uxor ejus Umberga.

III.

Eraclius episcopus et Bernardus comes monasterium Beati Felicis et Sancti Licerii Cluniacensi monasterio concedunt.

(Apno 1064.)

[BALUZ. Miscell., ed. Luc., III, 48.]

Ego ERACLIUS, Dei gratia Bigorrensis Ecclesiæ episcopus, et BERNARDUS Bigorrensis comes, desideramus et rogamus omnes Christi fideles tam futuros quam præsentes ut sint testes et fautores negotii quod in præsentiarum dicturi sumus.

Ex hæreditate parentum nostrorum devolutum est ad possessionem nostram monasterium in territo rio Bigorrensi situm, quod est constructum in honore beati Felicis martyris et beati Licerii confessoris et episcopi. In hoc ex multo tempore congregatio fuit monachorum. Sed pro peccatis nostris per incuriam nostram et aliarum personarum ad quarum curam et dispositionem idem monasterium pertinuit non ita valebat ibi regularis disciplina et ordo monasticus ut vel Deo placeret vel nobis ad salutem animarum nostrarum expediret. Visum est ergo nobis quærere consilium et auxilium domni Hugonis reverendi abbatis et regentis illud reverendum collegium monachorum Cluniaco congregatorum, per hujus loci abbates cum pleraque monasteria restaurata sint et meliorata, per charitatem, quæ, ut Apostolus ait, omnia superat, affectavimus nos quoque simile beneficium eorum sanctitatis obtinere. Hujus rei gratia pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum facimus ipsius prædicti monasterii traditionem et omnium rerum ad hoc quolibet modo pertinentium Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum cujus supra meminimus Cluniacum, eo tenore ut Cluniacensis congregatio perpetuo jure illud habeat et possideat, et hujus congregationis abbas, videlicet Cluniacensis, secundo loco post se committat cui velit et quomodo velit curam monasterii, et hoc semper fiat sine omnium martalium contradictione. Volumus quoque ut libe

rum sit et absolutum ab omni servitio et posteris A dicta abbatia in dominicatura quam ibi habemus et

nostris et cuilibet sæculari vel ecclesiasticæ potestati. Et hoc si manifestum et indubitatum quod nostra est voluntas et nostra petitio ut hæc eadem nostra traditio per Romanum pontificem confirmetur, ut quicunque eam violare et infringere temptaverit, sciat se per ejus auctoritatem excommunicatum et a sancta Dei separatum Ecclesia.

Hæc autem charta scripta est in ipso Bigorrensi castro et data xr Kal. Decembris, anno Dominicæ Incarnationis millesimo sexagesimo quarto, regni Philippi regis Francorum quarto, indictione secunda.

Signum domni Eraclii Bigorrensis episcopi.

usus et usaticos retineamus, excepto quia neque abbatem nec monachos posthac distringemus neque dehonestabimus, sed potestas et districtio et ordinatio abbatum et monachorum Sancti Ægidii et eorum quæ soliti sunt tenere in domni Hugonis abbatis et successorum ejus potestate consistat, quatenus ipse et successores ejus locum prædictum et omnia loca pertinentia pro posse suo et voluntate secundum Regulam sancti Benedicti regulariter ordinent et tencant in æternum. Ut vero nostri parentumque nostrorum memoria Cluniaco perenniter habeatur, hoc in dono abbatiæ prædictæ solummodo retinemus ut successores prædicti abbatis a nobis vel a succes

Signum domni Bernardi Bigorrensis comitis, qui soribus nostris donum prædictæ abbatiæ absque ullo hanc chartam dederunt.

Signum domni Stephani Oloronensis episcopi.
Signum domni Durandi Tolosani episcopi.
Signum Gregorii Lacurrensis episcopi.
Signum Petri Aturrensis episcopi.
Signum domni Bernardi Dormaniacensis co-
mitis.

IV.

Almodis comitissa et filius abbatiam Sancti Egidii et sibi pertinentia concedunt.

(Anno 1066.)

[BALUZ. Miscell. III, 48.]

B

lucro et pretio accipiant. Quod si successores LO. stri successoribus domni abbatis prædicti expedite, ut diximus, dare noluerint, nihil abbatibus obsistat, sed locum et omnia quæ prædiximus ipsis in Dei servitio possidentibus donum nostrum integrem inviolatumque perenniter maneat. Hoc autem omnibus notum sit locum prædictum et abbatiam prædictam alodium esse sancti Petri, quæque dono domni papæ Romani tenemus, quæque denuo prædicto abbati Hugoni et ejus successoribus salva fidelitate Romanæ Ecclesiæ et domni papæ tradimus perenniter habendam et regulariter ordinandam, ita tamen ut census x solidorum debitus omnibus annis Romanæ Ecclesiæ persolvatur.

Facta est autem hæc donatio anno 1066 DomiCnica Incarnationis, octavo x Kal. Januarii juxta Nemausum civitatem secus ecclesiam Sancti Baudilii, regnante Philippo rege Francorum, videntibus atque laudantibus episcopis, scilicet domno Raimbaldo Arelatensi archiepiscopo atque Romanæ Ecclesiæ vicario, et domno Durando Tolosano, et Hugone Uzeticensi, et Rostagno Avinionensi, Bertranno Magalonensi, abbatibus Bernardo Massiliensi, Frotardo Tomeriensi, Bernardo Vabrensi, Petro clerico Romanæ Ecclesiæ subdiacono, Nemosensibus clericis Salomone et Bertranno, militibus Pontio Geraldi Gerundensi vicecomite, Tridmundo Elisiarni, Willelmo et Emenone fratre ejus de Sabran, Petro Aquiniensi, Rostagno de Poskeris et fratre ejus Rainone, Rainoardo de Medenis, Bertranno de Capraria et Petro fratre ejus, et Hugone de Kassanguis, et Segario Salomonis, ac Willelmo Belliroti, Umberto Gauzberti, insuper volente et laudante nobili Adala Sustantionense comitissa, et aliis quamplurimis bonis hominibus Deo cognitis.

Deum Patrem omnipotentem totius creaturæ creatorem ejusque Unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, per quem omnia, et Spiritum sanctum vivificantem ab utroque procedentem, unum Deum credere magnum est, operari autem quod præcipit non minimum, ipsum vero spernere periculosum. Quapropter eum fideliter credere, perfecte diligere, humiliter obedire est omnibus necesse. Præcipue tamen illis convenit istud quos sacri lavit unda fluminis, redemit unda sanguinis, perunxit liquor chrismatis. Ad hoc enim facti sumus ut Deo fideliter servientes seminemus terrena ut metamus coelestia, Scriptura dicente: Quæcunque seminaverit homo, hæc et metet. Qualiter autem Deus inveniri possit ipse in Evangelio ait: Date eleemosynam, et ecce munda sunt omnia vobis. Quibus plane verbis ostenditur quia nihit eo miserius quem iniquæ acquisitiones deprimunt, quem locupletem fraudes et rapinæ faciunt. Et quoniam illæ nobis ambiendæ sunt D divitiæ quæ nos ornare possunt et munire, a mundo disterminare, animas nostras ditare atque nobilitare, ideo in Dei nomine ego Almodis nutu Dei comitissa, et filius meus Raimundus comes Rutenensis et Nemosensis Narbonensiumque nobilissimus, pro domni Pontii comitis remedio, et pro remissione peccatorum nostrorum atque parentum vivorum ac defunctorum, atque salute fidelium nostrorum optimatum, abbatiam Sancti Egidii et locum, omniaque sibi pertinentia Deo et domno Hugoni præsenti abbati Cluniensi et ejus successoribus tradimus et donamus atque concedimus, ita tamen ut in præ

Si quis vero cujuslibet ordinis seu dignitatis contra hanc donationem venerit ad inrumpendum vel ad inquietandum aut contradicendo, omnipotentis Dei iram terribilem atque tremendam incurrat, atque cum Juda perfidissimo traditore et cum Dathan et Abiron in inferno inferiori crucietur, omnibus insuper poenis quibus illi cruciantur qui recedunt a Deo puniantur et illi et eorum consentanei qui huic

« PoprzedniaDalej »