Obrazy na stronie
PDF
ePub

tumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt: et, quia Tarqui nios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina: nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, prac ter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat. Nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum: tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Aebutio traicctum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Acbutius, quum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulnere, proelium ciet; et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquinii filius pracerat. Ea, quod maiore pugnabat ira ob erepta bona patrianique ademptam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium, ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut, cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo, et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus

transfigit: nec quicquam equitis vulnere equo retar dato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. Ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoris tum primum proelium iniit: integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. Hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi maiore, quam paullo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, quum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut, fesso iam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis parmas obiiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset: secuta et pedestris acies, Ibi, nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens, acdem Castori vovisse fertur: ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrasset: tantusque ardor fuit, ut

eodem impetu, quo fuderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

XXI. Triennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Lartius. Inde A. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedes Saturno dedicata: Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Virginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum, apud quosdam invenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, nec qui consules secundum quosdam, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate, non rerum modo, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. Mortuus est Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti Patres, erecta plebes: sed Patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia : plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum, iterum deducta, est. Romae tribus una et viginti factae. Aedes Mercurii dedicata est Idibus Maiis.

XXII. Cum Volscorum gente Latino bello neque pax, neque bellum fuerat: nam et Volsci comparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset; et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. Hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos, consilii poenam non metuentes, necopinata res perculit. Armorum immemores obsides dant treT LIV. TOM. I.

G

centos principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine certamine inde abductae legiones. Nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium: rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum assumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades Latinos ira odioque eius, quicunque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus: indicatumque est, Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relata re ad senatum, adeo fuit gratum Patribus, ut et captivorum sex millia Latinis remitterent, et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reiicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt. Cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant: gratias agunt, liberaliter habiti cultique in calamitate sua: inde hospitia iungunt. Nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.

XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas, secum ipsa discors, intestino inter Patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Fremebant, se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et oppressos esse; tutioremque in bello, quam in pace, inter hostes, quam inter cives, libertatem plebis esse: invidiamque eam, sua sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti. Ad hoc promissa barba et capilli

efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora vulgo, miserantes eum, iactabant. Ipse, testes honestarum aliquot locis pugnarum, cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscitantibus, unde ille habitus? unde deformitas? quum circumfusa turba esset prope in concionis modum, Sabino bello, ait, se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse: id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis: postremo, velut tabem, pervenisse ad corpus. Ductum se ab creditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. Inde ostentare tergum, foedum recentibus vestigiis verbe. rum. Ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. Non iam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. Nexu vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis voluntarius comes: multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo, qui forte Patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt: nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent. In eos multitudo versa, ostentare vincula sua deformitatemque aliam. Haec se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam. Postulare multo minaciter magis, quam suppliciter, ut senatum vocarent: curiamque, ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii, circumsistunt. Pauci admodum Patrum, quos casus obtulerat, contracti ad consules: ceteros metus non curia modo, sed etiam foro arcebat: nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. Tum vero

« PoprzedniaDalej »