Obrazy na stronie
PDF
ePub

31. De vnica Christi oblatione in cruce perfecta.

Oblatio Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio, et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tàm originalibus, quàm actualibus. Nequè præter illam vnicam, est vlla alia pro peccatis expiatio, vnde 5 missarum sacrificia, quibus, vulgò dicebatur, sacerdotem offerre Christum, in remissionem pœnæ, aut culpæ, pro viuis et defunctis, blasphema figmenta sunt, et perniciosæ imposturæ.

32. De coniugio sacerdotum.

ΤΟ

Episcopis, Præsbiteris, et Diaconis nullo mandato diuino præceptum est, vt aut cœlibatum voueant, aut a matrimonio abstineant. Licet igitur etiam illis, vt cæteris omnibus Christianis, vbi hoc ad pietatem magis facere iudicauerint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere. 15

33. De excommunicatis vitandis.

Qvi per publicam ecclesiæ denunciationem ritè ab vnitate ecclesiæ præcisus est, et excommunicatus, is ab vniuersa fidelium multitudine (donec per pœnitentiam publicè reconciliatus fuerit arbitrio Iudicis competentis) 20 habendus est tanquam Ethnicus et publicanus.

34. De traditionibus Ecclesiasticis.

Traditiones atquè ceremonias easdem, non omnino necessarium est esse vbiquè, aut prorsus consimiles. Nam et variæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro Regionum, 25 temporum, et morum diuersitate, modò nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones, et ceremonias ecclesiasticas quæ cum uerbo Dei non pugnant, et sunt authoritate publica institutæ, atquè probatæ, quisquis priuato consilio volens, et data 30

opera, publicè violauerit, is, vt qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quiquè lædit authoritatem magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publicè vt cæteri timeant, arguendus est.

Quælibet ecclesia particularis, siuè Nationalis, authori-5 tatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi Ceremonias, aut ritus ecclesiasticos, humana tantum authoritate institutos, modo omnia ad ædificationem fiant.

35. De Homiliis.

Tomus secundus Homiliarum, quarum singulos titulos 10 huic articulo subiunximus, continet piam et salutarem doctrinam, et hijs temporibus necessariam, non minus quàm prior tomus Homiliarum, quæ editæ sunt, tempore Edwardi sexti: Itaque eas in ecclesiis per ministros diligenter, et clarè, vt a populo intelligi possint, recitandas 15 esse iudicauimus.

De nominibus Homiliarum.

Of the right vse of the Of the reuerent estimation church.

Agaynst perill of Idolatrie. Of repairing and keping cleane of Churches.

Of good workes.

First of fastyng.

Agaynst gluttony and drunk

ennes.

of Gods word.
Of almes doyng.
Of the Natiuitie of Christ.
Of the passion of Christ.
Of the resurrection of Christ.
Of the worthy receiuing of

20

the Sacrament of the 25 body and bloude of Christ.

Agaynst excesse of apparell. Of the giftes of the holy

[blocks in formation]

Of the place and time of For the Rogation dayes.

praier.

That common prayers and Sacramentes ought to be ministered in a knowne tonge.

Of the state of Matrimonie. 30

Of Repentaunce.
Agaynst idlenes.
Agaynst rebellion.

36. De Episcoporum et Ministrorum consecratione.

Libellus de consecratione Archiepiscoporum, et Episcoporum, et de ordinatione præsbyterorum, et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi vj. et authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad 5 eiusmodi consecrationem, et ordinationem necessaria continet, et nihil habet, quod ex se sit, aut superstitiosum, aut impium: itaque quicunque iuxta ritus illius libri consecrati, aut ordinati sunt, ab anno secundo prædicti regis Edwardi, vsque ad hoc tempus, aut imposterum iuxta 10 eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, ritè, atque ordine, atque legitimè statuimus esse, et fore consecratos, et ordinatos.

37. De ciuilibus magistratibus.

Regia maiestas in hoc angliæ regno, ac cæteris eius 15 dominijs, summam habet potestatem, ad quam, omnium statuum huius regni, siuè illi ecclesiastici sint, siuè ciuiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, et nulli externæ iurisdictioni est subiecta, nec esse debet.

Cum Regiæ Maiestati summam gubernationem tribui- 20 mus, quibus titulis intelligimus, animos quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam iniunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editæ, apertissimè testantur. Sed eam tantum prærogatiuam, 25 quam in sacris scripturis a Deo ipso, omnibus pijs Principibus, videmus semper fuisse attributam, hoc est, vt omnes status, atque ordines fidei suæ a Deo commissos, siuè illi eclesiastici sint, siue ciuiles, in officio contineant, et contumaces ac delinquentes, gladio ciuili coerceant. Romanus pontifex nullam habet iurisdictionem in hoc regno Angliæ.

Leges Regni possunt Christianos propter capitalia, et grauia crimina, morte punire.

30

Christianis licet, ex mandato magistratus, arma portare, et iusta bella administrare.

38. De illicita bonorum communicatione.

Facultates et bona Christianorum non sunt communia, quoad ius et possessionem (vt quidam Anabaptistæ falso 5 iactant) debet tamen quisque de his quæ possidet, pro facultatum ratione, pauperibus elemosynas benignè distribuere.

39. De iureiurando.

Qvemadmodum iuramentum vanum, et temerarium à 10 Domino nostro Iesu Christo, et Apostolo eius Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse, fatemur: ita Christianorum religionem minimè prohibere censemus, quin iubente magistratu in causa fidei, et charitatis iurare liceat, modò id fiat iuxta Prophetæ doctrinam, in iustitia, 15 in iudicio et veritate.

40. Confirmatio Articulorum.

Hic liber antedictorum Articulorum iam denuo approbatus est, per assensum, et consensum Serenissimæ Reginæ Elizabethæ Dominæ nostræ, Dei gratia Angliæ, 20 Franciæ, et Hiberniæ Reginæ defensoris fidei &c. retinendus, et per totum Regnum Angliæ exequendus. Qui Articuli, et lecti sunt, et denuò confirmati, subscriptione D. archiepiscopi, et Episcoporum superioris domus, et totius Cleri inferioris domus in Conuocatione Anno 25 Domini. 1571.

[blocks in formation]

accordyng to the computation of the Churche of Englande, for the auoyding of the diuersities of

opinions, and for the stablishyng
of consent touching true
religion.

Put foorth by the Queenes
aucthoritie.

1. Of faith in the holy Trinitie.

HERE is but one lyuyng and true God, euerlastyng,

THE

5

10

15

20

without body, partes, or passions, of infinite power, wysdome, and goodnesse, the maker and preseruer of al things both visible and inuisible. And in vnitie of this 25 Godhead there be three persons, of one substaunce,

Articles whereupon it was] See the note to the preceding No. This reprint is taken with minute exactness from a copy of the original edition by Jugge and Cawood preserved among the Rawlinson books in the Bodleian. It appears, as might naturally be supposed, that several 30

« PoprzedniaDalej »