Obrazy na stronie
PDF
ePub

§. 6. Formula Literarum Testimonialium.

CANCELLARIUS, Magistri, et Scholares Universitatis Oxon. dilecto nobis in Christo A. B. Baccalaureo in Medicina e Coll. [vel Aula] N. intra Universitatem prædictam, salutem in Domino sempiternam. Cum omnia nostra studia, consilia, et actiones ad Dei gloriam et fratrum salutem referri debeant; cumque Medicina ad hæc, inter reliquas Facultates, plurimum conferat; hinc est, quod nos Cancellarius, Magistri, et Scholares antedicti (pro ea opinione, quam de scientia tua, vitæque ac morum integritate, habemus) liberam tibi, tenore præsentium, concedimus potestatem et facultatem practicandi in Medicina, et ea omnia faciendi, quæ ad eam spectant Facultatem, ubivis per universum Angliæ regnum, in perpetuum duraturam. Nos etiam Cancellarius, Magistri, et Scholares antedicti, testamur præfatum A.B. juramentum de primatu Regiæ Majestatis suscepisse, &c. prout supra, in forma licentiæ ad publice concionandum. $. 7. De Qualitate et Conditione licentiandi ad

Praxin Chirurgie

Formula supplicandi. STATUTUM est, quod ita demum Chirurgiæ studiosus ad praxin per universam Angliam admittatur, si per septem annos integros in ea arte se perite, probe, et honeste exercuerit; duas Anatomias dissecuerit ; et tres ad minimum curationes præstiterit; et chirographo vel Professoris Regii in Medicina, et unius alterius Doctoris in eadem Facultate, vel trium quorumcunque Doctorum in Medicina, in Universitate residentium, approbatus fuerit; quodque hæ in forma Gratiæ recenseantur hoc modo:

Supplicat A.B. in Chirurgia studiosus, quatenus septem annos in studio et praxi Chirurgia posuerit, duas Anatomias administraverit, et tres curationes fecerit ; et chirographo vel Professoris Regii in Medicina, et unius alterius Doctoris in eadem Facultate, vel trium Doctorum in Medicina, in eadem Universitate residentium approbatus fuerit, et reliqua præstiterit omnia, quæ per Statuta requiruntur; ut hæc sibi sufficiant, quo admittatur ad practicandum in Chirurgia per universum Angliæ regnum.

Cujusmodi Gratiæ concessio sic pronunciari solet : “ Hæc Gratia concessa est, modo quatuor 6 saltem pauperes gratis et intuitu charitatis 6 curet, cum ad hoc ab iis fuerit requisitus.”

§. 8. Formula Literarum Testimonialium.

CANCELLARIUS, Magistri, et Scholares Universitatis Oxon. dilecto nobis in Christo A.B. in Chirurgia studioso (vel bene exercitato) salutem in Domino sempiternam. Cum omnia nostra studia, consilia, et actiones ad Dei gloriam et fratrum salutem referri debeant; cumque Chirurgia ad hæc, inter cæteras artes, plurimum conferat ; hinc est, quod nos Cancellarius, Magistri, et Scholares antedicti (pro ea opinione, quam de scientia tua, vitæque ac morum integritate habemus) liberam tibi, tenore præsentium, concedimus potestatem et facultatem practicandi in Chirurgia, ubivis per universum Angliæ regnum, perpetuo duraturam ; sub conditionibus subscriptis.

Primo, scil. quod quatuor saltem pauperes, gratis et intuitu charitatis (quamprimum sese

occasio tulerit) cures, cum ad hoc ab ipsis fueris requisitus.

Secundo, quod fines artis tuæ non excedas, aut Medicinam practices.

Tertio, quod nimium pro salario non exigas; aut curationem aliquam retardes, uberioris lucri intuitu: quod si in harum quapiam deliqueris, licentiam hanc nostram, tibi super præmissis factam, ipso facto vacare intelliges.

Nos etiam Cancellarius, &c. ut supra de licentiandis ad praxin in Medicina

TITULUS X.
De Magna Congregatione.

SECTIO I. §. 1. De Personis, ex quibus constat Magna

Congregatio, sive Convocatio Magistrorum

Regentium et non Regentium. CUM nullo Statuto hactenus satis accurate definitum sit ex quibus personis constat Magna Congregatio, sive Convocatio Magistrorum Regentium et non Regentium, unde haud leves oriri poterunt lites, et quæstiones non facile dirimendæ; visum est Academiæ novo Statuto remedium huic malo adhibere.

Statutum est igitur, quod ad Magnam Congregationem sive Convocationem accedant, et jus ibidem deliberandi et suffragandi habeant, Doctores tantum et Magistri inferius descripti:

Primo, Cancellarius, sive Vice-Cancellarius, et ambo Procuratores, sive eorum deputati.

Secundo, Omnes Doctores in Sacra Theologia, Medicina, vel Jure Civili, necessario Regentes; et Magistri durante primo anno necessariæ suæ Regentiæ.

Tertio, Omnes Collegiorum et Aularum Præfecti, et eorum deputati; omnes itidem quotquot de fundatione alicujus Collegii sint, qui aliquando in Jure Civili vel Artibus rexerunt. “Quarto, Omnes Doctores in S. Theologia, Medicina, vel Jure Civili, intra Universitatis præcinctum familiam alentes; omnes itidem Professores et Prælectores publici, qui aliquando in Jure Civili vel Artibus rexerunt, si modo exercitia a Statutis præscripta suis vicibus per se vel per alium præstiterint, et Feoda Universitati et ejus officiariis debita persolverint. Qui vero hæc exercitia præstare, aut Feoda persolvere, aut recusaverint, aut moniti neglexerint, iis, cujuscunque sint ordinis, nullum jus suffragandi concedimus.

Quinto, Omnes Convictores, qui aliquando in Jure Civili vel Artibus rexerunt, qui a tempore capessendi Gradum sive Magistri in Artibus, sive Doctoris, in aliqua prædictarum Facultatum, in libro Promptuarii alicujus sive Collegii, sive Aulæ, nomina inscripta habuerunt, qui suas concionandi et disputandi vices sustinuerunt, et qui Feoda Universitati, et ejus officiariis, debita persolverunt.

Quod si quis ab uno Collegio, vel Aula, ad aliud, juxta formam in Statuto Tit. III. Sect. 3. descriptam, migraverit, modo intra tres menses in aliud Collegium, sive Aulam, se receperit, neque interim aliquod exercitium aut onus Academicum detrectaverit, is reputabitur, non obstante hoc intervallo, per omne suum tempus nomen in aliquo Collegio, sive Aula, retinuisse.

Si quis vero Doctor, vel Magister Artium, ab Universitate discesserit, et postea rursus studendi causa huc commigraverit, vel si quis ab alia Academia adventans hic incorporatus fuerit ; talis, postquam per centum et octoginta dies continuos, sive discontinuos, intra unius anni spatium in Universitate personaliter resederit, se coram Vice-Cancellario, in Convocatione, sive Congregatione, sistat, qui testimonio residentiæ suæ a Præfecto Collegii sui sive Aulæ, sive ejus vicem gerente, adducto, eum ad jus suffragandi in Domo Convocationis teneatur admittere. Post quam admissionem eum jus suffragandi habere statuimus, modo nomen inscriptum in libro Promptuarii alicujus Collegii sive Aulæ habuerit, et omnia exercitia et onera ab ista admissione subierit.

Proviso tamen, quod hoc Statutum non extendatur ad eos Doctores et Magistros, qui nomina habuerunt in libro promptuarii alicujus Collegii sive Aulæ ante festum D. Johannis Baptistæ proxime elapsum ; quibus jus suffragandi concedimus, modo Feoda Universitati debita persolverint, et suas in posterum concionandi et disputandi vices præstiterint.

Insuper statutum est, quod omnes sub conditionibus supra limitatis suffragandi jure gaudeant, qui ad Gradus, quibus insigniti sunt, per Diploma, vel per Decretum Convocationis, non autem qui tantum honoris causa, admissi fue

runt.

Ut melius vero constet quibus jus suffragandi competit, statutum est, quod unus Bedellorum, ad hoc negotium a Vice-Cancellario deputandus,

« PoprzedniaDalej »