Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pater multipliciter

sumitur.

Ex prædictis patet, quod Deus est summum, primum, et unum solum principium, tum ratione dignitatis, tum ratione antecessionis, tum ratione causalitatis.

CAPUT IV.

Quod Pater est.

Æternum Patrem esse, per hoc ostenditur, quod cum Deus sit potentissimus, sapientissimus, et optimus, potest, scit, et vult se summe communicare : hoc autem est, alteri majestatis suæ plenitudinem dare: ergo Deus Pater ab æterno Filium sibi æqualem genuit, cui divinitatis suæ essentiam communicavit. Dicit enim Dominus in Isaia: Si ego, qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero 2? Quasi dicat: Non.

Pater multipliciter sumitur. Dicitur enim pater æterna generatione, Isa. LIII, 8: Generationem ejus quis enarrabit ? Prædestinatione, Ad Ephes. 1, 2 et 5: Gratia vobis et pax a Deo Patre noștro,..... qui prædestinavit vos in adoptionem filiorum. Creatione, Deuter. xxxii, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te ? Fecit, in quam, secundum corpus, creavit secundum animam, possedit secundum utrumque. Redemptione, Isa. LXIII, 16: Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. Sacramentali regeneratione, Petri, 1, 3: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos. Fidei instructione, Joan. 1, 12: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Gratiæ adoptione, Ad

1 Ad Coloss. II, 9: In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

Roman. vi, 15: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba, (Pater). Gloriæ collatione,. Ad Galat. iv, 7 Itaque jam non est ser vus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum, id est, per opera Dei : opera enim nostra magis sunt per Deum vitæ æternæ meritoria, quam per nos. Primo modo sumitur pater personaliter, et iste modus soli patri convenit. Quarto modo, scilicet redemptione, non solum effective, sed etiam per ministerii exhibitionem. Sumitur etiam personaliter: et iste modus soli Filio convenit, secundum quod modus redemptionis fuit per mortem Filii. Omnes autem alii modi tribus personis simul conveniunt: quia indivisa sunt opera Trinitatis: nisi forte aliquis illorum modorum conveniat alicui per- Approprisonæ per appropriationem.

atio.

Circa generationem nota quatuor propositiones in quibus videri poterit: utrum essentia divina generet, vel generetur. Prima est, Essentia generat essentiam. Secunda est, Essentia generat personam. Tertia est, Persona generat essentiam. Quarta est, Persona generat personam. Harum propositionum tres primæ falsæ sunt, quarta autem vera est. Est enim regula in Theologia, quod essentia Regula divina non generat, nec generatur: di- Theologica, cendum tamen est, quod Pater virtute essentiæ existentis in se, generat et quod Filio per generationem communicatur essentia, sicut et Spiritui sancto per processionem.

CAPUT V.

Quod Filius est.

Quum sint correlativa Pater et Filius, Relationes per easdem rationes ostenditur Filium in divinis, et quæ ?

2 Isa. LXVI, 9.

[blocks in formation]

Sapientia Patris.

De præpositione in.

De præpositione de.

Filius ergo Dei dicitur sapientia Patris, non quod Pater sit sapientia genita: sed quia Filium genuit, cui appropriatur sapientia. Unde Pater dicitur omnia fecisse in sapientia, id est, cum sapientia, quæ est Filius : quoniam indivisa sunt opera Trinitatis ad extra.

Unde hæc præpositio, in, notat subauctoritatem in Filio, qui hoc ipsum habet a Patre, quod res creat. Generaliter enim verum est, quod quidquid habet persona, vel operatur, hoc habet ab eo, a quo est 3.

Qualiter autem Filius sit de Patre, nota, quod hæc præpositio, de, quandoque notat causam efficientem, ut cum dicitur : Christus conceptus est de Spiritu sancto. Quandoque causam materialem, ut cum dicitur: Christus natus est de Maria Virgine. Quandoque identita

1 Cf. Matth. I, 17 et xvir, 5; Luc. 1, 22; ad Galat. iv, 4; Sapient 1x, 5; Luc. 1, 32; ad Hebr. 1, 5; Luc. 1, 35; Joan. 1, 14.

• Cf. Sapient. vIII, 3 et 4 ; Psal. II, 7 et cix,

[blocks in formation]

Imago relative dici

tur.

Imago ho

modo in

Nota, quod imago relative dicitur ad illud, cujus similitudinem gerit, et ad quod imitandum facta est. Hoc autem contingit dupliciter aut quantum ad speciem, et signum speciei: et sic imago miuis, quohominis est in filio suo, qui ipsum in filio suo? humana specie, et figura imitatur, et hæc est perfecta imago. Aut quantum ad signum tantum, et non ad veritatem speciei, sicut imago hominis est statua lapidea, et hæc est imperfecta imago. Primo modo filius est imago patris, sicut in natura communicans. Secundo modo imago Dei est in homine, licet minus perfecte. Tertio modo mundus dicitur esse speculum Creatoris.

Est igitur imago, non ad imaginem, sicut filius. Nam hæc præpositio, ad, dicit distantiam inter imaginatum et imaginantem, hoc autem non cadit in filium : unde bene dicitur imago patris, sed non ad non ad imaginem. Et est imago ad imaginem, sicut homo, et Angelus. Et est aliquid non imago, sed ad

[blocks in formation]

imaginem, ut mundus hic, qui proprie non dicitur imago, sed vestigium Creatoris: quia licet Trinitatem repræsentet, non tamen imitatur, nec est capax ejus, sicut homo. Est tamen mundus ad imaginem Dei factus : quia Deus aliud exemplar non habuit, ad cujus similitudinem creaturas faceret, nisi semetipsum. Est imago genita, ut filius, et imago creata, ut homo, et Angelus et est imago facta, ut statua Herculis, quæ ipsum repræsentat.

Ex his patet, quod esse imaginem, convenit Creatori, et creaturæ. Creatori quidem, quia Filio, qui est imago Patris1. Creaturæ vero convenit tam corporali, quam spirituali, quam etiam compositæ. Proprie tamen loquendo dicitur, quod creatura corporalis est Creatoris vestigium. Unde Apostolus: Invisibilia Dei,... per ea quæ facta sunt, etc. . Ibi hæc præpositio, per, non dicit medium disponens, in quantum creatura consideratur in se sed excitans, in quantum est similitudo Creatoris: quia non disponit ad cognitionem Creatoris, imo per talem modum potius impediret cognitioInter Crea- nem, cum inter Creatorem, et creaturam creaturam major sit dissimilitudo, quam similitudissimilitudo. Creatura vero spiritualis dicitur

torew et

do.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

nia verbo virtutis suæ. Primam, scilicet Filii Dei e respectu Patris, a quo producitur, et siccellentia Figura Pa est splendor gloriæ paternæ. Est enim tris Filius quomodo (ut ait Dionysius) fontalis radius, in se manifestans gloriam paternam. Secundam respectu Spiritus sancti quam producit ex se et sic est figura, id est, similitudo substantiæ Patris. Est enim alia persona ab ipso, sicut a Patre: quod non accepit Spiritus sanctus a Patre, sicut Filius. Tertiam respectu crea- Per Filium turarum, quæ per eum producuntur, et producun sic est portans omnia verbo virtutis

suæ.

creatura

tur.

[blocks in formation]

næ æqua

Propter secundam dicitur Filius imago Patris. Quamvis enim tres personæ sint Tres perso æquales in æternitate, majestate ac po- læ. testate: tamen Filius dicitur potius imago Patris, quam Spiritus sanctus: quia non solum habet convenientiam intus cum Patre in essentiæ identitate, sicut et Spiritus sanctus, sed habet etiam convenientiam extra cum Patre: ex eo, quod sicut a Patre procedit Filius, sic et a Filio Spiritus sanctus, sed a Spiritu sancto nullus. Nam secundum rationem intelligendi, respectus hujusmodi relationum sunt extrinsecus existentes, quia potius ab aliquo sunt, quam in aliquo. Intelligentia enim relationum ad hoc, ad quod refertur, aliquid respicit: unde si patrem non habeo, filius non sum, et e con

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

cedens a

Filio.

Exemplariter quoque dicitur Spiritus Amor prosanctus amor, quoniam amoris gratuiti, Patre et qui est in nobis, Spiritus sanctus non solum causa est efficiens, sed etiam. exemplar, atque finis. Amor enim qui est in nobis, est a Spiritu sancto efficienter, et hoc in quantum ipse Spiritus sanctus est Deus. Exemplariter autem est in nobis, in quantum ipse Spiritus sanctus est procedens per modum amoris a Patre, et Filio. Sed finaliter est in nobis noster amor, in quantum Spiritus sanctus, a quo amor noster est, habet rationem primi boni, in quod tendit amor noster.

Notandum, quod amor, qui est Spiritus sanctus, ex modo procedendi est nexus, scilicet Trinitatis, sed propter ipsam processionem est distinctus a Patre et Filio propter naturæ vero divinæ perfectionem est persona, et suppositum propter divinam vero simplicitatem est ipse Deus, et summe bonus. Igitur Spiritus est amor, quo Pater, et Filius se diligunt.

Cum autem dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, dupliciter exponi potest. Primo sic, diligunt se Spiritu sancto, id est, amore, qui est Spiritus sanctus, et secundum hoc propositio est vera. Secundo sic, diligunt se Spiritu sancto, id est, per Spiritum sanctum, vel per amorem, qui est Spiritus et sic non est concedenda: esset enim intellectus, quod Spiritus sanctus esset principium in Trinitate, quod falsum est: quia a Patre Filioque procedit: quia non est

[blocks in formation]

dis sumitur. Uno modo effective, et sic absque dubio verum est, quod Spiritus sanctus est amor, quo diligimus Deum, quia Spiritus sanctus operatur in nobis habitum et motum charitatis. Alio modo sumitur exemplariter: sic etiam Spiritus sanctus est charitas, qua diligimus Deum et proximum. Charitas enim quæ est Spiritus sanctus, est exemplar nostræ charitatis. Tertio modo sumitur charitas formaliter per modum inhærentiæ, et sic charitas dicitur virtutis habitus in anima, quo diligimus Deum et proximum. Et secundum hunc modum Spiritus sanctus non dicitur charitas : nec contrariatur dictum Augustini, quod eadem est charitas, qua nos diligit Deus, et nos ipsum : quia licet verum sit, tamen aliter est, et aliter nam Deus diligit nos ea

:

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Trinitate, cap. 6.

[blocks in formation]

nis, in quo

Opposi- M tum. Ad fruendum quid requi

tre

ratur? F

Præterea, quia secundum Augusti- Totam manum, totum malum hominis est, uti lum homifruendis, et frui utendis constat ergo, consistit? quod oppositum est totum bonum ejus, scilicet frui fruendis, et uti utendis. Sed ad fruendum eo quo fruendum est, requiritur præsentia fruibilis, et etiam dispositio debita fruentis, unde requiritur præsentia Spiritus sancti, et ejus donum, scilicet amor, quo inhæreatur ei. Verumtamen cum datur nobis Spiritus sanctus, non incipit esse in loco novo, sed novo modo, per productionem novi effectus, et novi respectus, ex quo creatura se aliter habet ad Spiritum sanctum, quam prius: propter quod et ipse dicitur aliter esse in creatura, quam prius: quia est in ipsa, ut in cognoscente, et amante ipsum quod non fuit prius.

bis datur

tione.

Ex jam dictis patet, quod in justifica- Charitas tione duplex charitas nobis datur, sci- duplex nolicet creata et increata illa qua diligi- in justificamus, et illa quæ diligimur. Vel datur nobis charitas creata, qua diligimus formaliter, et increata, qua diligimus effective, quia nostrum diligere ipse creat. Ex his colligitur, quod licet Deus sit in omnibus per essentiam, præsentiam, et potentiam, non tamen habetur ab omnibus per gratiam.

[ocr errors]

er

Lu

[ocr errors]

lia

ler

« PoprzedniaDalej »