Obrazy na stronie
PDF
ePub

CONCLUSIO.

Spes cum quemdam accessum in bonum, desperatio verò reces

sum ab eodem designet; contrariari invicem necesse est.

Respondeo dicendum quòd, sicut supra dictum est (quæst. xxi, art. 2), in mutationibus invenitur duplex contrarietas: una secundùm accessum ad contrarios terminos; et talis contrarietas sola invenitur in passionibus concupiscibilis, sicut amor et odium contrariantur: alio modo per accessum et per recessum respectu ejusdem termini; et talis contrarietas invenitur in passionibus irascibilis, sicut supra dictum est (loc. cit.). Objectum autem spei, quod est bonum arduum, habet quidem rationem attractivi, prout consideratur cum possibilitate adipiscendi; et sic tendit in ipsum spes, quæ importat quemdam accessum. Sed secundùm quòd consideratur cum impossibilitate obtinendi, habet rationem repulsivi; quia, ut dicitur (Ethic. lib. in, cap. 3, à med.), « cùm ventum fuerit ad aliquid impossibile, tunc homines discedunt, » et sic respicit hoc objectum desperatio. Unde importat motum cujusdam recessùs; et propter hoc contrariatur spei, sicut recessus accessui.

Ad primum ergo dicendum, quòd timor contrariatur spei secundùm contrarietatem objectorum, scilicet boni et mali; hæc enim contrarietas invenitur in passionibus irascibilis, secundùm quòd derivantur à passionibus concupiscibilis; sed desperatio contrariatur ei solùm secundùm contrarietatem accessûs et recessûs (1).

Ad secundum dicendum, quòd desperatio non respicit malum sub ratione mali; sed per accidens quandoque respicit malum, inquantum facit impossibilitatem adipiscendi; potest autem esse desperatio ex solo superexcessu boni (2).

Ad tertium dicendum, quòd desperatio non importat solam privationem spei, sed importat quemdam recessum à re desiderata propter æstimatam impossibilitatem adipiscendi. Unde desperatio præsupponit desiderium, sicut et spes; de eo enim quod sub desiderio nostro non cadit, neque spem neque desperationem habemus; et propter hoc etiam utrumque eorum est de bono, quod sub desiderio cadit.

ARTICULUS V.

UTRUM CAUSA SPEI SIT EXPERIENTIA.

De his ctiam infra, quæst. XLII, art. 5 ad 1, et quæst. XLV, art. 5 corp.

Ad quintum sic proceditur. 1. Videtur quòd experientia non sit causa spei. Experientia enim ad vim cognitivam pertinet; unde Philosophus dicit (Ethic. lib. 11, cap. 1, in princ.), quòd « virtus intellectualis indiget experimento et tempore. » Spes autem non est in vi cognitiva, sed in appetitiva, ut dictum est (art. 2 hujus quæst.). Ergo experientia non est causa spei. 2. Præterea, Philosophus dicit (Rhet. lib. 1, cap. 13, circ. med.), quòd << senes sunt difficilis spei (3) propter experientiam; » ex quo videtur quòd experientia sit causa defectûs spei. Sed non est idem causa oppositorum. Ergo experientia non est causa spei.

3. Præterea, Philosophus dicit (De cœlo, lib. 11, text. 34), quòd « de omnibus enuntiare aliquid, et nihil prætermittere, quandoque est signum stultitiæ. » Sed quòd homo tentet omnia, ad magnitudinem spei pertinere videtur; stultitia autem provenit ex inexperientia. Ergo inexperientia videtur esse magis causa spei quàm expericntia.

(1) De hac responsione vid. quæst. XXXI, art. 8 ad 2, et quæst. XLV, art. 1 ad 2.

(2) Huic responsioni consonat quod q. XXIII, art. 4 dixit S. Doctor in passionibus irascibilis ex parte boni nondum adepti esse spem et de

sperationem; et quæst. XLV, art. 2 in corp. Fugs boni pertinet ad desperationem, et ad 5: Desperatio respicit bonum directè quod refugit. (5 Ex græco duseπides quasi difficulter spe

rantes

Sed contra est quòd Philosophus dicit (Ethic. lib. ш, cap. 8, à med.), quòd « aliqui sunt bonæ spei propter multoties et multos vicisse, » quod ad experientiam pertinet. Ergo experientia est causa spei.

[ocr errors]

CONCLUSIO. Cùm spei objectum sit bonum possibile adipisci, necesse quoque est experientiam, quà homini potestas et existimatio fit facile consequendi bonum aliquod, causam spei esse: etsi nonnunquam ex experientia diminuatur spes.

Respondeo dicendum quòd, sicut supra dictum est (art. 1 hujus quæst.). speí objectum est « bonum futurum, arduum, possibile adipisci. » Potest ergo aliquid esse causa spei, vel quia facit homini aliquid esse possibile, vel quia facit eum existimare aliquid esse possibile. Primo modo est causa spei omne illud quod auget potestatem hominis, sicut divitiæ et fortitudo, et inter cætera etiam experientia: nam per experientiam homo acquirit facultatem aliquid de facili faciendi; et ex hoc sequitur spes. Unde Vegetius dicit (De re milit. lib. 1, cap. 1, circ. fin.): « Nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. » Alio modo est causa spei omne illud quod facit alicui existimationem quòd aliquid sit sibi possibile; et hoc modo et doctrina et persuasio quælibet potest esse causa spei; et sic etiam experientia est causa spei; inquantum scilicet per experientiam fit homini existimatio quòd aliquid sit sibi possibile, quod impossibile ante experientiam reputabat. Sed per hunc modum experientia potest esse causa defectûs spei; quia sicut per experientiam fit homini existimatio quòd aliquid sibi sit possibile quod reputabat impossibile; ita è converso per experientiam fit homini existimatio quòd aliquid non sit sibi possibile, quod possibile existimabat. Sic ergo experientia est causa spei duobus modis; causa autem defectûs spei uno modo; et propter hoc magis dicere possumus, eam esse causam spei. Ad primum ergo dicendum, quòd experientia in operabilibus non solùm causat scientiam, sed etiam causat quemdam habitum propter consuetudinem, qui facit operationem faciliorem. Sed et ipsa virtus intellectualis facit ad potestatem facilè operandi; demonstrat enim aliquid esse possibile, et sic causat spem.

Ad secundum dicendum, quòd in senibus est defectus spei propter experientiam, inquantum experientia facit existimationem impossibilis. Unde ibidem subditur quòd « eis multa evenerunt in deterius. >>

Ad tertium dicendum, quòd stultitia et inexperientia possunt esse causa spei quasiper accidens, removendo scilicet scientiam, per quam verè existimatur aliquid esse non possibile. Unde eà ratione inexperientia est causa spei, quâ experientia est causa defectùs spei.

ARTICULUS VI. UTRUM IN JUVENIBUS ET IN EBRIOSIS ABUNDET SPES.

De his etiam infra, quæst. XLV, art. 3 corp.

Ad sextum sic proceditur. 1. Videtur quòd juventus et ebrietas non sint causa spei. Spes enim importat quamdam certitudinem et firmitatem; unde (ad Hebr. vi) spes comparatur anchoræ (1). Sed juvenes et ebrii deficiunt à firmitate; habent enim animum de facili mutabilem. Ergo juventus et ebrietas non est causa spei.

2. Præterea, ea quæ augent potestatem maximè sunt causa spei, ut supra dictum est (art. præc.). Sed juventus et ebrietas quamdam infirmitatem habent adjunctam. Ergo non sunt causa spei.

3. Præterea, experientia est causa spei, ut dictum est (art. 5). Sed juvenibus experientia deficit. Ergo juventus non est causa spei..

(1) Sic enim ibi vers. 18: Fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam

propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, etc.

Sed contra est quod Philosophus dicit (Ethic. lib. m, cap. 8, post med.) quòd «< inebriati sunt bene sperantes; » et (Rhet. lib. п, cap. 12, ante med.) dicitur quòd « juvenes sunt bonæ spei. »

CONCLUSIO. Cùm spei objectum sit bonum futurum, arduum et possibile adipisci, juvenes minoris memoriæ existentes, et cordis calore intenso et inexpertes, majoris sunt spei quàm cæteri: similiter stulti, et rationis judicio non utentes, et ebriosi.

Respondeo dicendum quòd juventus est causa spei propter tria, ut Philosophus dicit (Rhet. lib. 1, ibid.). Et hæc tria possunt accipi secundùm tres conditiones boni, quod est objectum spei, quod est futurum, et arduum, et possibile, ut dictum est (art. 1 hujus quæst.). Juvenes enim multum habent de futuro, et parum de præterito; et ideo quia memoria est præteriti, spes autem futuri, parum habent de memoria, sed multùm vivunt in spe. Juvenes etiam propter caliditatem naturæ habent multos spiritus, et ita in eis cor ampliatur: ex amplitudine autem cordis est quòd aliquis ad ardua tendat; et ideo juvenes sunt animosi et bonæ spei. Similiter etiam illi qui non sunt passi repulsam, nec experti impedimenta in suis conatibus, de facili reputant aliquid sibi possibile. Unde et juvenes propter inexperientiam impedimentorum et defectuum, de facili reputant aliquid sibi possibile, et ideo sunt bonæ spei. Duo etiam istorum sunt in ebriis, scilicet caliditas et multiplicatio spirituum propter vinum; et iterum inconsideratio periculorum vel defectuum. Et propter eamdem rationem etiam omnes stulti et deliberatione non utentes omnia tentant, et sunt bonæ spei.

Ad primum ergo dicendum, quòd in juvenibus et in ebriis licèt non sit firmitas secundùm rei veritatem, est tamen in eis secundùm eorum æstimationem; reputant enim se firmiter assecuturos illud quod sperant.

Et similiter dicendum ad secundum, quòd juvenes et ebrii habent quidem infirmitatem secundùm rei veritatem, sed secundùm eorum existimationem habent potestatem, quia suos defectus non cognoscunt.

Ad tertium dicendum, quòd non solùm experientia, sed etiam inexperientia est quodammodo causa spei, ut dictum est (art. præc.).

ARTICULUS VII. UTRUM SPES SIT CAUSA AMORIS.

De his etiam supra, quæst. XXVII, art. 4 ad 5, et infra, quæst. LXII, art. 4 ad 5, et 2 2, quæst. XVII, art. 8 corp. et quæst. LXVI, art. 6 ad 2, et De verit. quæst. IV, art. 3 corp.

Ad septimum sic proceditur. 1. Videtur quòd spes non sit causa amoris: quia, secundùm Augustinum (De civ. Dei, lib. xiv, cap. 7 et 9), « prima affectionum animæ est amor. » Sed spes est quædam affectio animæ. Amor ergo præcedit spem; non ergo spes causat amorem.

2. Præterea, desiderium præcedit spem. Sed desiderium causatur ex amore, ut dictum est (quæst. xxvIII, art. 6 ad 2). Ergo etiam spes sequitur amorem; non ergo causat ipsum.

3. Præterea, spes causat delectationem, ut supra dictum est (quæst. xxxii, art. 3). Sed delectatio non est nisi de amato. Ergo amor præcedit spem. Sed contra est quod super illud (Matth. 1, 2): Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob; dicit Glossa interl.: « Id est, fides spem, spes charitatem. » Charitas autem est amor. Ergo amor causatur à spe. CONCLUSIO. Spes, inquantum respicit bonum speratum, ex amore nascitur : sed inquantum respicit eum per quem nobis aliquid possibile fit, amoris ejus est causa. Respondeo dicendum quòd spes duo respicere potest: respicit enim sicut objectum bonum speratum; sed quia bonum speratum est arduum possibile, aliquando autem fit aliquod arduum possibile nobis, non per nos, sed per alios; ideo spes etiam respicit illud per quod fit nobis aliquid pos

sibile. Inquantum igitur spes respicit bonum speratum, spes ex amore causatur; non enim est spes nisi de bono desiderato et amato. Inquantum verò spes respicit illum per quem fit aliquid nobis possibile, sic amor causatur ex spe, et non è converso. Ex hoc enim quòd per aliquem speramus nobis posse provenire bona, movetur in ipsum sicut in bonum nostrum; et sic incipimus ipsum amare. Ex hoc autem quòd amamus aliquem, non speramus de eo nisi per accidens, inquantum scilicet credimus nos redamari ab ipso; unde amari ab aliquo facit nos sperare de eo; sed amor ejus causatur ex spe quam de eo habemus.

Et per hæc patet responsio ad objecta.
ARTICULUS VIII.

UTRUM SPES CONFERAT AD OPERATIONEM, VEL MAGIS
IMPEDIAT.

Ad octavum sic proceditur. 1. Videtur quòd spes non adjuvet operationem, sed magis impediat. Ad spem enim securitas pertinet. Sed securitas parit negligentiam, quæ impedit operationem. Ergo spes impedit operatio

nem.

2. Præterea, tristitia impedit operationem, ut supra dictum est (quæst. XXXVIII, art. 3). Sed spes quandoque causat tristitiam; dicitur enim (Prov. xIII, 12): Spes quæ differtur affligit animam. Ergo spes impedit operationem.

3. Præterea, desperatio contrariatur spei, ut dictum est (art. 4 hujus quæst.). Sed desperatio maximè in rebus bellicis adjuvat operationem: dicitur enim (II. Reg. 11, 26) quòd « periculosa est desperatio. » Ergo spes facit contrarium effectum, impediendo scilicet operationem.

Sed contra est quod dicitur (I. Cor. xix, 10) quòd qui arat debet arare in spe fructus percipiendi (1); et eadem ratio est in omnibus aliis.

CONCLUSIO. Spes, cùm arduum et bonum possibile respiciat, ex ipsa delectatione, quam in unoquoque gignit, quàm maximè juvat ad operationem.

Respondeo dicendum quòd spes per se habet quòd adjuvet operationem intendendo ipsam; et hoc ex duobus : primò quidem ex ratione sui objecti, quod est bonum arduum possibile; existimatio enim ardui excitat attentionem; existimatio verò possibilis non retardat conatum; unde sequitur quòd homo intense operetur propter spem. Secundò verò ex ratione sui effectûs; spes enim, ut supra dictum est (quæst. xxxп, art. 3), causat delectationem, quæ adjuvat operationem, ut supra dictum est (quæst, xxx, art. 4), unde spes operationem adjuvat.

Ad primum ergo dicendum, quòd spes respicit bonum consequendum; securitas autem respicit malum vitandum. Unde securitas magis videtur opponi timori quàm ad spem pertinere; et tamen securitas non causat negligentiam, nisi inquantum diminuit existimationem ardui, in quo etiam diminuitur ratio spei; illa enim in quibus homo nullum impedimentum timet, quasi jam non reputantur ardua.

Ad secundum dicendum, quòd spes per se causat delectationem, sed per accidens est ut causet tristitiam, ut supra dictum est (quæst. xxxII, art. 3, ad 2).

Ad tertium dicendum, quòd desperatio in bello fit periculosa propter aliquam spem adjunctam. Illi enim qui desperant de fuga, debilitantur in fugiendo, sed sperant mortem suam vindicare; et ideo ex hac spe acriùs pugnant, unde periculosi hostibus fiunt.

(1) Vel sic paulò pleniùs: Debet in spe qui arat, arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

QUÆSTIO XLI.

DE TIMORE SECUNDUM SE, IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA.

Consequenter considerandum est primò de timore, et secundò de audacia. Circa timorem consideranda sunt quatuor: primò de ipso timore; secundò de objecto ejus; tertiò de causa ipsius; quartò de effectu. Circa primum quæruntur quatuor: 1o Utrùm timor sit passio animæ. 2° Utrùm sit specialis passio.. 3° Utrùm sit aliquis timor naturalis. —4° De speciebus timoris.

ARTICULUS I.

UTRUM TIMOR SIT PASSIO ANIMÆ.
De his etiam infra, art. 2 corp.

Ad primum sic proceditur. 1. Videtur quòd timor non sit passio animæ. Dicit enim Damascenus (Orth. fid. lib. ш, cap. 23), quòd « timor est virtus secundùm systolen, » id est contractionem, « essentiæ desiderativa (1). » Sed nulla virtus est passio, ut probatur (Ethic. lib. 11, cap. 5). Ergo timor non est passio.

2. Præterea, omnis passio est effectus ex præsentia agentis proveniens. Sed timor non est de aliquo præsenti, sed de futuro, ut Damascenus dicit (Orth. fid. lib. 1, cap. 12). Ergo timor non est passio.

3. Præterea, omnis passio animæ est motus appetitûs sensitivi, qui sequitur apprehensionem sensûs. Sensus autem non est apprehensivus futuri, sed præsentis. Cùm ergo timor sit de malo futuro, videtur quòd non sit passio animæ.

Sed contra est quòd Augustinus (De civ. Dei, lib. xiv, cap. 7 et 9) enumerat timorem inter alias animæ passiones.

CONCLUSIO. Timor cùm malum per se respiciat cum aliqua corporali transmutatione, necesse est passionem animæ esse.

Respondeo dicendum quòd inter cæteros animæ motus post tristitiam timor magis rationem obtinet passionis. Ut enim supra dictum est (quæst. XXII, art. 1), ad rationem passionis primò quidem pertinet quòd sit motus passivæ virtutis, ad quam scilicet comparetur suum objectum per modum activi moventis, eò quòd passio est effectus agentis; et per hunc modum etiam sentire et intelligere dicuntur pati. Secundò magis propriè dicitur passio motus appetitivæ virtutis; et adhuc magis propriè motus appetitivæ virtutis habentis organum (2) corporalé, qui fit cum aliqua transmutatione corporali; et adhuc propriissimè illi motus passiones dicuntur qui important aliquod nocumentum. Manifestum est autem quòd timor, cùm sit de malo, ad appetitivam potentiam pertinet, quæ per se respicit bonum et malum; pertinet autem ad appetitum sensitivum; fit enim (3) cum quadam transmutatione, scilicet cum contractione, ut Damascenus dicit (Orth. fid. lib. ш, cap. 23), et importat etiam habitudinem ad malum secundùm quòd malum habet quodammodo victoriam super aliquem (4). Unde verissimè ipsi competit ratio passionis; tamen post tristitiam, quæ est de præsenti malo; nam timor est de malo futuro, quod non ita movet sicut præsens.

(4) Συστολή græce idem quod latine dicitur contractio. Hæc autem pars quæ subjungitur, essentiæ desiderativa, minùs aptè respondet græcæ phrasi quæ significat solum του ὄντος άtextízgy, id est, ipsius esse appetitivam ; quod aliud est ab essentia, ait Nicolai.

(2) Ita ex cod. Tarrac., Garcia et edit. Patav. ann. 1712. Cod. Alcan. : Et adhuc etiam magis dicitur propriè, etc. Al. : Secundò magis

propriè dicitur passio motus appetitivæ vir-
tulis, habentis organum, etc., intermediis
omissis. Edit. Patav. ann. 1698: Secundò pro-
priè dicitur passio motus appetitivæ magis
virtutis habentis organum,
etc., aliis pariter
omissis.

(5) Ita cod. Alcan. et edit. Roman. Al., etiam. (4) Ita codd. Alcan., Tarrac. aliique, et edit. Patav. Al., super aliquod bonum.

« PoprzedniaDalej »