Obrazy na stronie
PDF
ePub

13. Ait autem ad illum Ange- | runt, quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

lus: Ne timeas, Zacharia! quoniam exaudita est deprecatio tua; et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem ;

14. et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt;

15. erit enim magnusy coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae;

16. et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum;

17. et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae "; ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18. Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis?

19. Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, quid asto ante Deum; et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.

20. Et ecce! eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo, quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

21. Et erat plebs exspectans Zachariam; et mirabantur, quod tardaret ipse in templo.

22. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognove

y Matth. 11, 11. Numer. 6, 2. sqq. Matth. 11, 14. Matth. 3, 2. sqq. Dan. 8, 16. d Matth. 18, 10.

23. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in do

mum suam.

24. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occúltabat se mensibus quinque, di

cens:

25. Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

26. In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

27. ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria.

28. Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena! Dominus tecum! Benedicta tu in mulieribus!

29. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat, qualis esset ista salutatio.

30. Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria! invenisti enim gratiam apud Deum;

31. ecce! concipies in utero, et paries filium, et vocabiss nomen ejus Jesum.

32. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus; et regnabit in domo Jacob in aeternum,

[ocr errors]

33. et regni ejus non erit finis.

e Genes. 30, 23. fc. 2, 4. sq. Matth. Matth. 1, 21. Luc. 2, 21.

1,18. Marc. 5, 7. 2 Reg. 7, 12. sqq. Jes. 9, 2. sqq. k Dan. 7, 14. 27. Mich. 4, 7.

15. sicera. 17. incredibiles. 25. obprobrium. 28. Have (ita

Cap. I. 13. Johannem (sic semper). 23. et facti sunt (sic per errorem). semper). 32. Dominus (omiss. Deus).

34. Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco?

35. Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te; et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

36. Et ecce! Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua; et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis;

37. quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

38. Dixit autem Maria: Ecce! ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.

39. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda.

40. Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.

41. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero ejus; et repleta est Spiritu sancto Elisabeth:

42. Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui!

43. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

44. Ecce! enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo.

[blocks in formation]

51. Fecit potentiam in brachio suo; dispersit superbos mente cordis sui.

52. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53. Esurientes implevit bonis; et divites P dimisit inanes.

54. Suscepit Israel puerum suum, recordatus 9 misericordiae suae;

55. sicut locutus est ad patres nostros, Abraham”, et semini ejus in saecula.

56. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus ; et reversa est in domum suam.

57. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59. Et factum est in die octavo,

11 Reg. 2, 1. sqq. m Genes. 30, 13. n Ps. 102, 17. • Ps. 146, 6. P Ps. 33, 11. 9 Ps. 97, 3. Genes. 17, 7. 19. 22, 17

45. Et beata, quae credidisti, sqq. 18, 18.

Cap. I. 35. nascetur sanctum (omiss. ex te). 36. in senecta sua; ibid. mensis est sextus; ibid. sterelis. 45. quae credidit; ibid. dicta sunt ei. 50. in progenies et progenies. 54. puerum suum, memorari misericordiae. 57. Elisabeth (hoc propterea notatur, ut intelligatur, non esse constantiam codicis in scribendo hoc nomine).

venerunt circumcideres puerum, et vocabant eum nomine patris sui, Zachariam.

60. Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam! sed vocabiturt Joannes.

61. Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

62. Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

63. Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus! Et mirati sunt universi.

64. Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

65. Et factus est timor super omnes vicinos eorum; et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec;

66. et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo.

67. Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu sancto; et prophetavit, dicens:

68. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae.

69. Et erexit cornu" salutis nobis, in domo David pueri sui;

70. sicut" locutus est per os Sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.

71. Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos.

72. Ad faciendam misericor

'Gen. 17, 12. cf. v. 13. "3 Reg. 1, 50. 2, 28. Jes. 35, 4. Jerem. 23, 6. 30, 10.

Cap. I.

diam cum patribus nostris; et memorari testamenti" sui sancti ; 73. jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ;

74. ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi,

75. in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76. Et tu puer! propheta Altissimi vocaberis ; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus;

77. ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum;

78. per viscera misericordiae Dei nostri; in quibus visitavit nos Oriens ex alto;

79. illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent; ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80. Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu; et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.

CAP. II.

Nascitur Christus. Angelus pastoribus apparet. Christi circumcisio. Mariae purificatio. Simeon atque Anna. Christus medios inter doctores detegitur.

1. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.

2. Haec descriptio prima, facta est a praeside Syriae Cyrino;

w Gen. 17, 7. Gen. 22, 16. y cf. v. 17. Matth. 11, 9. - Matth.3, 3. a Matth. 4, 16. Jes. 9, 2.

2. facta est praeside

59. vocant eum ; ibid. patris ejus. 63. pugilarem. 64. ilico. 67. impletus. 80. in deserto. II. 1. exivit. Syriae Cyrino (omiss. a, quod grave est).

3. et ibant omnes, ut profiterentur singuli, in suam civitatem.

4. Ascendit autem et Joseph Galilaea, de civitate Nazareth, in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehemd; eo quod esset de domo et familia David,

5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnanteЛ.

6. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret;

7. et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepia; quia non erat eis locus in diversorio.

8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

9. Et ecce! Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

10. Et dixit illis Angelus : Nolite timere, ecce! enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David.

12. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.

13. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentium:

14. Gloria in altissimis Deo! et in terra pax & hominibus bonae voluntatis !

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

15. Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in coelum; pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

16. Et venerunt festinantes; et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. 17. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.

18. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt; et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19. Maria autem conservabath omnia verba haec, conferens in corde suo.

20. Et reversi sunt pastores, glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21. Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcidereturi puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo prius, quam in utero conciperetur.

22. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum2 legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,

23. sicut scriptum est in lege Domini:,,Quia omne masculi,,num adaperiens vulvam, san,,ctum Domino vocabitur."m

24. Et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege" Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.

h cf. v. 51. i c. 1, 59. k c. 1, 31. Levit. 12, 2. sqq. m Exod. 13, 1. 2.

a Levit. 12, 8.

Cap. II. 4. in Judaeam civitatem; ibid. Bethleem. 5. praegnate. 7. praesipio (semper). 8. supra gregem. 15. Bethlem; ibid. quod fecit Dominus et ostendit nobis. 21. circumcideretur omiss. puer. 24. in lege (omiss. Domini).

25. Et ecce! homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.

26. Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

27. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo;

28. etipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit: 29. Nunc dimittis servum tuum, Domine! secundum verbum tuum in pace;

30. quia viderunt oculi mei salutare tuum,

vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

37. Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor; quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens" nocte ac die.

38. Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.

39. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.

40. Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo.

41. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Ierusalem in die t

31. quod parasti ante faciem solemni Paschae. omnium populorum;

32. lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

33. Et erat pater ejus et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.

34. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce! positus P est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel; et in signum, cui contradicetur ;

35. et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitatio

nes.

36. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser; haec processerat in diebus multis, et

• Jes. 42, 6. 49, 6. P Matth. 21, 42. 44. Rom. 9, 33. 1 Cor. 1, 23. ? Joh. 19,

25.

42. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi,

43. consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

44. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos;

45. et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requi

rentes eum.

46. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem

eos.

47. Stupebant autem omnes, * 1 Tim. 5, 5. s cf. v. 25. Marc. 15, 43. Deut. 16, 16.

Cap. II. 25. Symeon. 26. ab spiritu sancto. 38. redemtionem Hierusalem (sic). 41. sollemni. 46. interrogantem (omiss. eos).

34. et resurrectionem 42. in Hierosolymam.

« PoprzedniaDalej »