Obrazy na stronie
PDF
ePub

jugio nil præter male dulcem earnis voluptatem
exquirunt. Eeee vides {exeepto carnis commercio)
qualia tamen et quanta bona conjugio relinquan-
tur ; imo potius (excepto earnis eommercio) qualia
et quanta mala, hoc est, qualis servitus et quantus
dolor a conjugio excludantur.
Sed dicis mihi iterum : Primam et principalem
causam conjugii fuisse propagationem filiorum,
quæ quod sine earnis eommistione futura non
erat, ex hoe manifeste ostenditur, quod in prinei-
pio Deus cum hominem de limo terræ plasmasset,
postea ei mulierem in adjutorium fecisse perhibe-
tur. Non in aliud profeeto adjutorium quam ut
ipsa mulier al futuræ sobolis propagationem viro
fieret seminandi cooperatrix, seminis conceptrix,
formandi loeus, et edendi genitrix. Non igitur
ad aliud mulier viro est sociata, quam ut per
eam et cum ea semen suum in posteritatis
originem vir ipse coitu carnali transfundens, sub-
stantiam earnis ministraret naseituris ex carne.
Nam id ipsum ex eo quoque comprobatur quod
Deus postquam mulierem viro soeiaverat, ejus-
dem societatis causam declarare volens, utrosque
suæ benedictionis gratia quodammodo prius ipse
ad generandi potentiam fecundans, Crescite, ait,
et multiplicamini et replete terram (Gen. I); si-
mul dans et mandatum, ut scirent id propter quod
juncti fuerant ; et gratiam, ut implerent id de
quo præceptum acceperant. Ex eo igitur officio
quod eonjunctis et sociatis ambobus ex præcepto
auctoris sui injungitur, plane et indubitanter so-
cietatis ipsius causa demonstratur ; quia omnino
absurdum erat, ut cum formam vivendi et minis-
terium agendi societatis praeseriberet, non id præ-
cipue propter quod eos sociari voluerat, de reli-
quo exsequendum mandaret. Hinc est quod ipse
.\dam ad quem usum mulier facta erat agnoscens :
Hor, inquit, os eae ossibus meis, et caro de carne
7nea est. Propter hoc relinquet homo patrem suum
et matrem suam et adhaerebit u.rori suae, et erunt
duo in earne una (Gen. II). Ecce commistio carnis
in matrimonio primorum parentum, tam manifes-
te et ipsis exsequenda indicitur et ab ipsis futura
prophetatur, ut qui sine illa conjugium verum
esse dixerit et praecipienti Deo et homini consen-
tienti Deo, contrarius esse non dubitetur. Et taliter
fortassis supradictæ assertioni nostræ tibi oppo-
nendum videbatur.
Hoe igitur totum quod apportas quod Deus pri-
mo homini mulierem in adjutorium fecisse legitur;
et quia sociata muliere eum viro utrisque ut cre-
scerent et multipliearentur, terramque replerent
præcepisse memoratur ; postremo quia a viro inter
virum et mulierem earnis eommistio futura pro-
phetetur, idcirco nullatenus verum eonjugium esse
possit ubi quidem consensus earnalis eommistionis
non fuerit. Si quidem tibi videtur. Primum itaque
nunc conveniat inter nos ut mihi respondeas an
aut propter hoc, duo in carne una sociati sunt; et
de carne una facti sunt, quod in carne una sociandi
fuerunt. Sic enim dicitur: Hoc nunc os ex ossibus

A meis et earo de earne mea; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? An propter hoc in carne una, quia de earne una? Sed non dixit erunt duo in carne una propter hoc ; nune os ex ossibus meis, et earo de earne mea ; sed: Hoe, inquit, os ex ossibus meis, et earo de carne mea, propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ et erunt duo in carne una. Tria dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam; et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in earne una. Quid est propter hoc? Propter hoc relinquet homo patrem suum gt matrem suam ; propter hoc adhærebit uxori suæ; propter hoc erunt duo in carne una. Propter hoc: propter quid? Propter hoe quia hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Ergo propter hoc in carne una, quia de carme una; non propter hoc de carne una, quia in carne una. Propter hoc erunt duo in carne una. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Consideremus singula quæ dicta sunt ne forte contra te dixeris quod pro te dicendum putasti. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Fortassis idem dicere voluit adhærebit uxori suæ, et crunt duo in carne uma, ut hoc ipsum sit uxori adhærere, quod duos esse C in earne una; tanquam si hoc solum dictum sit, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et ipsa adhæsio non aliud quam commistio carnalis intelligatur. Discutiamus si hoc stare pcssit. Relinquet, ait, homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ. Illos relinquet et huic adhærebit. Igitur ab illis discedit, ad istam accedit. Quod illis subtrahit, huic impendit. Quid est hoc? Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ. Igitur in eo patrem et matrem relinquit, ut uxori adhæreat; in quo uxori adhærere non potest, si patrem et matrem non relinquat. Relinquet homo patrem suum et matrem suam. In quo relinquet ? Nunquid relinquet in cohabita

B

p tione an in dilectione? et si sic oportet dici, num

quid relinquet in commistione ? si relinquet homo -in cohabitatione patrem et matrem, et adhærebit uxori suae; numquid igitur in domo patris sui uxorem habere non potest? Aut nunquid uxorem diligere non potest, nisi patrem et matrem odio habuerit ? Nam illud tertium quod propositum est nec oportet repeti, nec decet nominari. Tamen his modis adhærebit homo uxori suæ; hoc est secundum cohabitationem, secundum dilectionem, secundum carnalem commistionem. Sed potest homo patri et matri simul et uxori cohabitare; potest patrem et matrem simul et uxorem diligere, ergo nec sec...,dum cohabitationem, nec secundum dilectionem relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, quanto magis quæ

neque fuit neque esse potuit, secundum carna- A individuo illo amoris nexu et singularis dilectioni

lem commistionem non relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ ? Secundum quid ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et alhærebit uxori suæ, nisi secundum illa singularem societatem in qua semetipsum debet alteri ? in qua homo affectum patris et matris non quidem deponit, ut affectum uxoris solum eligat ; sed postponit affeetum patris et matris, ut affectum uxoris illi praeferat ; ut eum non solum sed singularem haberet ? Non igitur de commistione earnis, sed de affectu cordis et vinculo soeialis dilectionis dietum est : adhærebit uxori suae. Ut per hoc quod dicitur : adhærebit uxori suæ, saevamentum conj gii quol in spiritu est intelligas.Per id vero quod subditur : et erunt duo in carne una, officium conjugii quod in carne est non paetum fœderis conjugalis agnoscas. Relinquet ergo homo patrem suum ct matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt luo in carne una. Ecce hie est conjugium, adhærebit uxori suæ ; et hic est eonjugii offieium, erunt duo in carne una. Quare ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhære])it uxori suæ. Magna res. Præfert principio finem. Pater et mater principium est, unde venit ; uxor finis est, ubi dilectio requiescit. Ibi dilectionem operata est sola conditio ; hic electionem sine conditione facit sola dilectio. Diligit itaque horno patrem suum et matrem suam, et de ipsis sei;el vitam accepit; sed plus uxorem suam diligit ; quia cum ipsa semper vivere elegit divinum prorsus sacramentum et profundum mysteritim, pulchrumque et admirandum humanæ conditionis exemplum. Habemus principium nostrum unde accepimus ut simus ; habemus et finem nostrum sine quo beati esse non possumus. Ab illo per conditionem naturæ ad esse venim!is ; in illo per electionem gratiæ beatum esse accipimus. Ab illo esse habent omnia quæ sunt: sed in illo non omnes beatum esse accipiunt. Minus igitur est, et minus diligendum est a]) illo esse. Multo autem amplius est, et amplius diligendum est in iilo })eatum esse ; utrumque tamen magnum et dilectione dignum est, et ab illo esse, et in illo ])eatum esse. Aliter ergo Deus est illorum, qui ab eo solummodo ut essent acceperunt; aliter vero illorum qui ut non solum ab eo essent, sed ut in eo beati essent eum in præmium acceperunt. llli quod ipsi sunt ab eo acceperunt ; isti ut beate sint quod ipsi sunt, quod ipse est, ab eo accipiunt. Minus ergo diligendum est quod sumus et amplius quod beati sumus, quia in illo tantum est hoc quod nos sumus ; in isto vero cum eo quod nos sumus id etiam quod ipse est a quo accepimus quod sumus. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, ut vetera novis supervenientibus postponens, a principio per dilectionem veniat, et in fine per dilectionem requiescat. Vides nunc quale et quantum sacramentum præfert amor conjugalis, ut in hoc discat anima rationalis sui finis consortium sine fine eligere, et

parilitate adhærere. Hæc fuit principalis causa comjugii, propter quod Deus instituit, ut relicto patre suo et matre sua, eligeret uxori suæ unice et singulariter individua semper dilectione sociari. Huic autem societati ad commodum futuri generis multiplicandi, certi et rationabilis sacramenti causa officium postea generandi injunxit; non quidem iit in eo conjugium consisteret, sed ut ex eo conjugium et per obedientiam ministerii in merito creseeret,et per fecunditatem prolis fructuosius appareret.Recte ergo dicitur: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una, ut in eo quod adhæret uxori suæ sacramentum sit invisibilis societatis, quæ in p spiritu facienda est inter Deum et animam ; in eo autem quod duo sint in earne una, sacramentum sit invisibilis participationis quæ in carne facto est inter Christum et Ecclesiam. Magnum igitur sacramentum, Erunt duo in carne una, in Christo et Ecclesia ; sed majus sacramentum, Erunt duo in corde uno, in dilectione una, in Deo et anima. Non satis fortassis ibi factum est ut ostenderetur quod conjugium non fuerat unio carnis, sed Gordis, ne excellere putes ministerium officii super sanctitatem sacramenti. Instas ut consensus carnis sanctitas sit eonjugalis, nec præter pactum coitus, vinculum matrimonii ratum esse concedis, quia manifeste dixit : Erunt duo in carne una; et non manifeste dixit : Erunt duo in spiritu uno. Prius manifeste dictum in carne una, postea manifeste dictum, in spiritu uno, quia : Quod carmale est, prius est, deinde quod spirituale est (I Cor. xv). Per patrem carnalem prius dictum in carne una ; per doctorem spiritualem postea dictum in spiritu uno. Per prophetam Deus loquitur dicens: Non accipiam placabile quid de manu vestra. Et diacistis : Quam ob causam ? quia Dominus testificatus est inter te et uirorem pubertatis tuæ, quam tu despeaeisti.Et haec particeps tua, et uacor faederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? Et quid unus quaerit nisi semen Dei ? Custodite ergo spiritum vestrum et uarorem adolescentiæ tuæ noli despicere. Cum odio habueris eum ; dimitte, dicit Dominus Deus Israel (Malach. 11). Illic ergo dictum est : Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea ; hic dictum est : Hæc particeps tua et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? Ibi pars carnis dicitur, hic portio spiritus nominatur ; ibi dictum est : Crescite et multiplicamini, et replete terram. Hic dietum est : Et quid unus quærit nisi semen I)ei ? Ille igitur hic semen I)ei in spiritu requirit, qui ibi semen carnis in carne multiplicandum imperavit. Ibi dictum est : Erunt duo in carne una. Hic dictum : Cum odio habueris eam, dimitte, ut eadem earnis commistio, quæ ibi inter virum et mulierem futura praedicitur, hic fœdere dilectionis (quae est in spiritu), nihil pro(lesse demonstretur. Hoc est enim. Cum odio habueris eam, dimitte; non imperantis dissidium, sed

[ocr errors]

docentis, quod sine dilectionis foedere cassa sit, et A eognosceret deinceps non proposuerat. Non utinon audieras. Forsitam ergo dieas, desponsata erat A maledictionem potius quam benedictionem eli`

virtute carens, etiamsi permaneat societas carnis. Non ergo virtus sacramenti conjugalis in carne est, sed in mente, nee ille consensus ad sanctitatem perficiendam requiritur, qui et ante peceatum conjugatis indicebatur ad officium. Post peccatum vero eo usque descendit, ut jam nunc concedatur ad remedium. Nequaquam ergo ex eo pensandum est conjugii sacramentum, in quo tunc sanctificaretur, sed exerceretur conjugalis castitas; et nunc sanctificaretur conjugium, sed excipitur conjugatorum infirmitas. Propterea olim, quando fides erat in populo uno, et tempus ad multiplicandum numerum fidelium opera officii conjugalis indiguit, carnale commercium ab uno in pluribus exercebatur, et in unici amoris singulare saeramentum non lædebatur. Nume vero quando populus Dei spirituali potius generatione multiplieandus est ad commendandam singularis sacramenti unitatem, quod est in spiritu, non nisi una uni in carne una foederatur. Tunc propter necessitatem licentia carnis foris in opere laxabatur ; et tamen sanctitas intus in virtute sacramenti integra servabatur ; nunc propter perfectionem etiam opera carnis foris ad unitatem stringitur ; et in eo tamen unitas singularis sacramenti non efficitur, sed commendatur. Hæc dicta sunt pro eo quod propositum erat demonstrare, quod sine consensu carnalis commercii conjugium sanctum et verum esse possit ; neque in assensu coitus carnis, sanctitas sacramenti conjugalis consistat. Post hæc nunc superest, ut de matre virgine sermonem in medium proponamus et inquiramus qua ratione vel auctoritate probari possit, ipsam et veram fuisse conjugem, et in assensu tamen conjugalis virginitatis propositum non mutasse : Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui momen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria (Luc. 1). Ergo desponsata jam erat Maria, quando ad illam missus est angelus Gabriel a Deo. Videamus quod sequitur : Et ingressus angelus ad eam diacit : Ave, gratia plena, Dominus tecum : benedicta tu inter mulieres. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus; et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ad eam : Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, ete. Et ait Maria : Quomodo fiet istud : quoniam virum non cognosco? (Ibid.). Hoc est quod quærebamus verbum virginis, in quo ipsa confutaret aemulos suæ virginitatis. Sumamus igitur de ipsa testimonium per ipsam. Quomodo igitur fiet istud ? Hoc est, ut filium pariam, quomodo fiet, quia virum non cognosco ? Non ait, virum non cognovi. Hoc enim nihil impediret virginem desponsatam, et virum cognituram filiumque parituram, sed virginem non permansuram. Non ergo ait hæc, virum non cognovi ; quia hoc nec præteritæ fuisset virginitatis miraculum, nec futuri partus impedimentum, si virum adhuc non cognoverit, et virum ut non

que dixit : Virum non cognovi, sed Virum non cognosco. Quomodo, inquit, fiet istud ? virum non cognosco, et dicor filium paritura ; quomodo ergo fiet istud, ut filium pariam, et virum non cognoscam : Quia virum non cognoseo. Quid est, Virum non cognosco ? Propositum habeo virum non cognoscere ; propositum habeo virginitatis decus usque in finem inviolatum conservare. Quomodo si dixerit quis : Vinum non bibo, non possum hunc calicem gustare; hoc est quia in voto habeo vinum non bibere, non possum gustare ealieem istum.Et sicut dictum est: Nazaræi eomam non incidunt (Deut. xxxiii ; Judith. xiii, xvi), hoc est,votum habent comam non incidendi ; sie dictum

B est : Virum non cognosco. Quomodo itaque fiet

istud, quoniam virum non cognosco ? Et ait angelus ei : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1). Noli, inquit, propter propositum virginitatis de promissione prolis diffidere. Spiritus sanctus superveniet in te. Concipies filium non e viro, sed de Spiritu sancto. Promissio quidem mea imple bitur ; sed tamen propositum tuum non violabitur. Tu vovisti virum te non cognituram ; et ego prædico filium te parituram ; et idcirco miraris, ne forte vel promissio cassa sit permanente proposito vel propositum violetur, si impleatur promissio. Non enim possibilitas naturæ hic suffieit, aut ratio humana id comprehendit, ut pariat virgo, intacta filium generet, et sine opera carnis caro procedat ex carne. ldcirco miraris quomodo fiet istud, quia virum non cognoscis. Nam interim, quamtum in te est, nihil invenire potes, cur de tua perseverantia debeas dubitare ; et ob hoc quæris, quomodo de mea possis promissione confidere. Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco ? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Noli propter propositum de promissione diffidere, quia Spiritus sanctus superveniet in te. Noli propter promissionem de proposito formidare, quia virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrumpatur integritas.Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissi

P nii obumbrabit tibi. Ministralis substantiam, et

non senties concupiseentiam.Non suscipies semen ex viro, et fecunda fructum ventris germinabis in filio. Noli ergo dicere : Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco ; quia hoc per virum non fiet, sed per Spiritum sanctum, Spiritus enim sanetus superveniet iu te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce jam habemus Mariam desponsatam virginem, et adhuc tamen in virginitatis proposito permanentem. Veraciter desponsatam virginem, mec minus veraciter in virginitatis proposito permanentem : quid amplius quæris ? An adhuc desponsationis nomen aliquid tibiambiguitatis relinquit? Audieras enim ad desponsatam virgimem missum fuisse angelum ; sed ad conjugatam

jam tunc Maria Joseph ; sel adhuc conjux non erat, quia necdum eam in suam acceperat. Nam si eam extunc in suam acceperat, cur ei postea dictum est : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. I). Nondum ergo conjux erat, quando ad eam missus est angelus, sed tantum desponsata erat ; et idcirco fieri potuit, ut non mutaverit propositum virginitatis, quando desponsata est, et mutaverit, quando conjux facta est. Hoc fortassis adhuc pro parte tua oppones. Sed absit a nobis, ut credamus eam, postquam se coelesti partu fecundandam audierat, ullatenus ad carnale commercium assensum præhuisse, quæ et priusquam divini areanum sacramenti (quod in se complendum erat) didicisset, votum virginitatis conservandæ tam inviolatum tenuit, ut cum se futuram conjugem sponderet, illud tamen eadem nihilominus qua coeperat, devotione, eadem perseverantia in finem usque custodiendum proponeret. Desponsata ergo erat, et conjux erat, et vera virgo erat, et virginitatis propositum non reliquerat. Confitemur itaque virginem desponsatam ; confitemur virginem conjugem factam ; postea matrem quoque et virginem semper virginitatis propositum inviolatum tenuisse et castitatis decus perpetuum regnasse cum pudicitia conjugis et honore parentis. Intuere nunc, et diligenter considera virginem istam, virgunculam nostram singulariter castam, excellenter speciosam, unice mundam. Sed ego novi oculum tuum, quia lippus est, et quanto diligentius intenditur, tanto iniquius contemplatur. Lex, inquit, dixit : « Maledicta sit sterilis, quæ non parit ; et quæ non relinquit semen in Israel (Deut. vii, 13 ; E. cod. xxiii, 26). » Sed hæc peperit et sterilis non fuit, quæ semen benedictionis reliquit in Israel, in quo secundum repromissionem omnes gentes benedicuntur cum Israel, omnes qui benedicentur in Domino Deo Israel. Verumtamen in Sapientia audivimus felicem sterilem et incoinquinatam, quæ non movit torum in delicto, quoniam fructum habebit in re_ spectu animarum sanctarum (Sap. iii). Rursum in propheta Dominus continentiae merces, quanta apud ipsum reposita sit, ostendit, dicens : Non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum. Quia haec dicit Dominus eumuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum et momem melius a filiis et a filiabus nomen sempiternum quod non peribit (Isa. Lvi). Quis est ergo iste in continentia sterilitatem maledicens, continentiæ puritatem non videns, et fructum non intelligens? At tamen audiamus, quot paret. Maria, ait, maledictionem non effugit, quæ per virginitatis propositum sterilitatem incurrit. Amplius autem. Quare nubere voluit, postquam continentiam voverat? Duo sunt. Aut propter maledictionem sterilitatis virginitatem non proponeret ; aut propter votum castitatis virgo permansura m^n nuberet. Nunc vero si iniquum jure dicitur

[ocr errors]

gere : quale dicendum est votum fecisse integritatis et nubere ? Libenter accipio, quod ex tua pervicacia laus virginis eumulatur. Sic vult manifestari veritas, sic vult confutari iniquitas. Videamus ergo, quale sit, in quo notandam putas virginem. Seilicet, ais, quia in proposito virginitatis, maledictione sterilitatis incurrit. Quanta ergo est maledictio ster.litatis ? Tanta utique, quanta et benedictio fecunditatis. Et ipsa itaque benedietio fecunditatis quanta est ? Primos illos nostri generis parentes, cum benediceret I)eus, ait : Greseite et multiplicamini, et replete terram. Ergo benedictionem feeunditatis dedit illis : Multum ergo dedit illis, quando benedictionem feeunditatis dedit illis, quamlo dixit : Crescite et multiplieamini, et replete terram. Nonne et avibus cœli hoe dixit, et bestiis atque jumentis terræ hoe dixit : Crescite et multiplicamini, et replete terram ? Peracta namque quinta nascentis saeculi die, eum produxisset ab aquis I)eus piscium et volatilium genus, su])junxit Seriptura et dixit : Videns Deus quod esset bonum, ait : Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram (Gen. I). Rursum eum edueeret Noe de arca eum omnibus animantibus terræ in genere suo in universos suæ benedictionis munus diffundens iterum ait : Crescite et multiplicamini (Gen. viii) et replete terram. Secundum illam utique misericordiam, qua salvat homines et jumenta (Psal. xxxv) ; aperit manum suam et implet omne anima ! benedictìone (Psal. cxLiv). igitur benedictio fecunditatis non solum hominibus, sed jumentis data est. Quid ergo mali fecit Maria ? Màledictionem, inquit, sterilitatis elegit potius quam benedictionem fecunditatis. Intendite æquitatem. Judex noster virginem damnat, eo quod spreverit benedictionem jumentorum ; et virginitatem eligens, benedictionem acceperit angelorum. In/lammatum est, inquit Psalmista, cor meum, et remes mei commutati sunt ; et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum de.rteram meam ; et in voluntate tua dedu.risti me, et rum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram ? (Psal. Lxxii. Igitur Propheta, invento eo quod sibi in cœlo repositum est, quidquid in terra haetemus diligebat in ejus comparatione libenter despieit ; et superna jam spirituali amore ambiens tam diu se per delectationem carnalem jumentum fuisse erubescit. Inflammatum est enim, ait, eor meum, et renes mei commutati sunt. Hoe est, per carnis semen in terra multiplicari cur appetam, eum mihi in cœlo hæreditatem conservari agnoseam ? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (ibd.). Hæc est illa optima pars quam elegit Maria, quae non auferetur ab ea (Luc. x). Et quia se in honore esse intelle.rit, non est eomparata mutis tnsipientibus, nec similis facta est illis (Psal. xLviii). Voluit ergo aliquid supra conditionem ju

mentorum appetere ; et idcirco parum judicabat, A pro quo votum virginitatis (quod pro amore casti

vel potius in lignum reputabat, honori suo benedictionem jumentorum anteferre. Quare, inquis, si melior erat virginitas fecunditate, Deus prius fecunditatem benedicebat ; et postmodum lex sterilitatem maledicebat ? Audi quare. Primum quando factus est mundus per Creatorem benedieta est feeunlitas, ut multiplicarentur homines : postea quando ab uno tantum populo agmitus est I)eus, per legem maledicta est sterilitas, ut multiplicarentur fideles ; postremo quando instabat tempus, in quo mune ab omnibus gentibus Deus colitur, benedicta est virginitas, ut ad vitam cælibem a earnis opera euneti provoeentur ; audi adhuc aliud. Si prima illa benedictio feeunditatis ad salutem erat, et secunda illa sterilitatis maledictio ad damnationem ; ergo feeunditas earnis meritum est, et culpa sterilitas. Ergo meliores fuerunt illæ mulieres, quæ multos filios pepererunt, quam illæ quæ nullos vel paucos habuisse leguntur. Melior erat Cethura quam Sava. Melior Fenenna quam Amma et cæteræ multæ, quas Scriptura commemorat Deo non in multitudine filiorum, sed per merita virtutum placuisse. Sed absit a nobis ut vel fecunditatem earnis meritum, vel sterilitatem culpam esse dicamus. Absit a nobis ut credamus propterea legem sterilitatem earnis maledixisse, ut eam apud Deum damnabilem ostenderet ; et non potius ut eam (illo quidem tempore, quando successio generis in multitudine filiorum

quaerebatur) apud homines infruetuosam, et ob C.

hoc quodammodo inhonoratam demonstraret. Non ergo culpanda est virgo Maria, nec accusanda de contemptu legis, in qua sterilitas maledicitur, imo sola singulariter laudanda, quæ prima legis verba non carnaliter sapienda considerans, elegit in terra abjectio plebis fieri et opprobrium hominum, ut per munditiam integritatis in eoelo fieret socia angelorum. Et pulchre prima inter feminas virgo Maria pro amore eastitatis maledietum legis in earne sua pro nobis suscipiens a maledicto legis liberavit. Unde merito ei soli datum est, ut filium pareret et virgo permaneret, ut quia prima fecunditati earnis virginitatem sponte prætulit, nunc et fecunda sit carne et integra virginita'e. Vides nunc qualis sit accusatio tua ? Superest ergo illud, ut rationem jam reddamus, quare post votum virginitatis Maria virum habere eonsensit. A ut propterea virum habere consensit haec sancta, ut celaretur propositum ejus ; approbante et hoc ipsum Joseph, et idem proponente, aut si forte hujus propositi conscius non erat ipse Joseph (quod fieri potuit) parentibus nuptias imperantibus inobediens esse timuit, et ob hoc viro nubere eonsensit speciali (per Spiritum sanctum), qui eam a principio castitatis amore accenderat) fiducia confirmata et spe, quam in Deum habebat, non dubia, quod eam divina miserieordia ita custodiret ut posset et voluntati parentum in matrimonio contrahendo obedientiam exhibere, et tamen nihil in eodem matrimonio impedimenti inventura esset,

[ocr errors]

tatis susceperat) cogeretur frangere. Suseepit ergo conjugium, sed non mutavit virginitatis propositum. Et quia castitatem dilexit et obedientiam temuit, inventa est id ea et sine detrimento virginitatis eonjugalis sanctitas; et sine opprobrio sterilitatis fecunda virginitas. Sic beatus ille patriarcha fidei forma et obedientiæ exemplum Abraham in repromissione acceperat, quod in Isaae benediceretur semen ejus ; et tamen postea jussus a Deo eumdem quem unigenitum habebat ex Sara uxore sua filium Isaac immolare, sine mora aut cunctatione paruit, seiens pro certo quod, tametsi secundum humanam rationem promissioni contraria videretur jussio, secumdum illam tamen virtutem, qua Deo possibilia sunt omnia, et eum obedientia

jussionis impleri posset promissio. Sicque factum

est ut devotio obedientiæ (qua Deo jubenti parere non distulit) inveniret meritum ; et fides, qua Deo promittenti credidit, promissionis fidelis consequeretur effectum. Ita etiam hic fieri potuit, ut beata ista virgo Deo commendans, omne desiderium suum tantum inipso fiduciam habuerit, ut indubitanter crederet, et parentibus se posse debitam obedientiam exhibere, et votum castitatis, cujus ipse solus conseius erat, quemadmodum vellet eo patrocinante, inviolatum conservare. Sed sive ita, sive aliter factum sit, nos quidem nullatenus ambigere debemus; beatam Mariam certa ae rationali causa post votum servandæ virginitatis propositumque continentiæ, conjugii sacramentum suscepisse,et tamen virginitatis propositum non mutasse, veraciterque nomen sumpsisse conjugis, et perseveranter votum tenuisse integritatis.

(.AP. II. Quod sacrosancta et perpetua virgo Maria non de viro, sed de Spiritu sancto concepit, quem et peperit Altissimi Patris unigenitum, Christum Deum et hominem. Prima igitur propositionis parte probata, qua dictum est quod Maria in consensu conjugali, virginitatis propositum non mutavit, nunc ad expositionem secundæ partis, qua dictum est quod non de viro, sed de Spiritu sancto sine libidine concepit, sermo necesse est ordinem suum prosequatur. Primæ quidem partis sententia (quia magis in quæstione versabatur) prolixiori disputatione indiguit. Hæc autem quoniam de ea minus dubitatum est, non tam probationem quam expositionem requirit. Quærendum itaque in primis est, quomodo intelligi oporteat quod dictum est, beatam Mariam de Spiritu sancto concepisse. Scimus namque et omnes jam frequentissimo naturæ usu didicimus, quod cum mulier a viro concepisse dicitur, non aliud misi substantiam carnis ad generandam carnem per carmis coitum suscepisse memoratur. Et hæc quidem carnis substantia de carne viri per ipsum carnis coitum transfusa cum carne mulieris una caro efficitur, ut id quod nasciturum est ex utriusque substantia veraciter originem sumens, ab illo per istam etiam ab ista generetur ; ergo mulier a viro concipit, cum a

« PoprzedniaDalej »