Obrazy na stronie
PDF
ePub

purificationem quoque nostris mentibus implora A tercedente beato ill. confessore tuo atque pontifice beneficia potiora sumamus. Per.

mus. Per.

Communio. Perceptis, Domine, sacramentis suppliciter exoramus ut intercendente Ill, apostolo tuo, quæ pro illius veneranda gerimus solemnitate, nobis proficiant ad medelam. Per.

IN NAT. PLURIMORUM APOSTOLORUM.

Deus, qui nos annua apostolorum tuorum ill. solemnitate lætificas, præsta, quæsumus, ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per.

Secreta. Munera, Domine, quæ pro apostolorum tuorum ill. solemnitate deferimus, propitius suscipe, et mala omnia, quæ meremur averte. Per.

Communio. Quæsumus, Domine, repleti mysteriis, ut quorum solemnia celebramus, eorum orationibus adjuvemur. Per.

IN NATALI UNIUS MARTYRIS.

Votivos nos, Domine, quæsumus ill. martyris tui Natalis semper excipiat, qui et jucunditatem nobis suæ glorificationis infundat, et tibi nos reddat acceptos. Per.

Secreta. Præsentia munera, quæsumus, Domine, ita serena pietate intuere, ut sancti Spiritus perfundantur benedictione et nostris cordibus eam dilectionem validam infundant, per quam sanctus martyr ill. omnia corporis tormenta devicit. Per.

Communio. Sumentes, Domine, cœlestis dona mysterii, quæsumus, ut beati ill. martyris tui abjuvemur meritis, cujus solemnitatem debita veneratione celebramus. Per.

IN NAT. PLURIMORUM MARTYRUM.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per gloriosa bella certaminis ad immortales triumphos beatos martyres tuos ill. transtulisti, da cordibus nostris dignam pro eorum commemoratione lætitiam, ut quorum gaudemus meritis, proficiamus exemplis.

Per.

Secreta. Munera tibi, Domine, nostræ devotionis offerimus, quæ et pro tuorum tibi grata sint honore justorum et nobis salutaria te miserante reddantur. Per.

Communio. Præsta nobis, Domine, quæsumus, intercedentibus sanctis tuis ill. ut quæ ore contingimus, pura mente capiamus. Per.

IN NAT. PONTIFICUM.

Da quæsumus, omnipotens Deus, ut beati ill. confessoris tui atque pontificis veneranda solemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per.

Secreta. Sacris altaribus, Domine, hostias superpositas, quæsumus ut sanctus ill. pontifex atque confessor in salutem nobis provenire deposcat. Per.

Communio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, inDe ipso et de templo longiori calamo in Antiquitatibus Vallis Sancti Clementis et in Dissertatione de episcopis Camerinensibus sub episcopo Hugone

IN NAT. CONFESSORUM QUI FUERUNT PONTIFICES.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, quas in sanctiill. confessoris tui commemoratione deferimus ut qui nostræ justitiæ fiduciam non habemus, ejus, qui tibi placuit, precibus adjuvemur. Per.

Secreta. Hostias tibi, Domine, pro commemoratione sancti ill. confessoris tui offerimus, quem a tui corporis unitate nulla tentatio separavit. Per.

Communio. Ut nobis, Domine, tua sacrificia dent salutem, beatus ill. confessor tuus quæsumus precator accedat. Per.

IN NATALI VIRGINUM.

B Deus, qui nos beatæ ill. virginis martyrisque tuæ annua solemnitate lætificas,concede propitius ut ejus adjuvemur meritis,cujus castitatis irradiamur exemplis. Per.

Secreta. Offerimus, Domine, preces et munera in honore sanctæ ill. virginis martyrisque tuæ gaudentes, presta quæsumus ut et convenienter hæc agere et remedium sempiternum valeamus acquirere. Per.

Communio. Adjuvent nos, quæsumus, Domine,hæc mysteria sancta quæ sumpsimus, et beatæ ill. virginis martyrisque tuæ intercessio veneranda. Per.

INCIPIT ORDO AD MONACHUM FACIENDUM.

Projiciat se novitius ante altare.

Pater noster. Miserere mei. Capitulum. Ostende C nobis, Domine. Esto ei, Domine. Mitte ei, Domine. Domine, exaudi.

D

Oratio. Deus, indulgentiæ Pater, qui te veritatem tuæ discretionis temperans indulsisti, ne filius portaret iniquitatem patris, et qui mira dispensatione etiam malis bene utens tuæ dignationis gratiam per eos frequenter operaris, quæsumus clementiam tuam, ut huic famulo tuo, ill. non obsistat quod per habitum religionis per nos tanta ac tali re indignos accepit, sed ministerium, quod exterius per nos exhibetur, tuinterius per donum sancti Spiritus exsequaris. Per.

Alia oratio. Deus, qui per coæternum Filium tuum cuncta creasti, quique mundum in peccatis inveteratum per mysterium sanctæ Incarnationis ejus renovare dignatus es, te supplices exoramus, ut ejusdem Domini nostri gratia super hunc famulum tuum, abrenuntiationem sæculi profitentem, clementer respicere digneris, per quam in spiritu suæ mentis renovatus veterem hominem, cum suis actibus exuat, et novum hominem, qui secundum Deum creatus est, induere mereatur. Per.

Benedictio cuculla. Domine Jesu Christe, qui tegumen nostræ mortalitatis induere dignatus es, obsecramus immensam tuæ largitatis abundantiam, scribo. Agunt de eo etiam Camaldulensium Annalium scriptores (t. I et in hoc II).

ut hoc genus vestimenti, quod sancti Patres ad in- A qui tibi vovit servire pura mente mundoque corde, nocentiæ vel humilitatis indicium abrenuntiantes ferre sanxerunt, ita benet dicere digneris, ut hic famulus tuus, qui hoc usus fuerit, te induere mereatur. Per.

Item alio oratio. Deus, æternorum bonorum virtutum dator, et omnium benedictionum largus infusor, te subnixis precibus deprecamur, ut hanc vestem benet dicere et sanctificare digneris, qua famulus tuus ill. pro indicatione castimoniæ induere vult, ut inter reliquos homines tibi cognoscatur esse devotus. Per Christum.

Tunc exuat eum veste laica ita dicendo: Exuat te Dominus veterem hominem cum actibus suis.

Induens vestem monachicam dicat: Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.

Benedictio vestimenti. Deus, qui vestimentum salutare et indumentum æternæ jucunditatis tuis fidelibus promisisti, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut hæc indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia, quibus famulo tuo ill. visibiliter est in formando proposito, propitus benefdicas, et beatæ castitatis habitum, quem te inspirante suscepit, te protegente custodiat. Per.

AD INDUENDUM VESTEM MONACHICAM.

Accipe vestem hanc sanctam atque monachicam, quam ante tribunal Domini nostri Jesu Christi sine macula perferas, per virtutem et misericordiam ejusdem, qui cum æterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita sæcula sæculorum. Amen.

Dominator Domine, Deus salutaris noster, custodi hunc famulum tuum, ill. sub hoc jugo usque in finem, et dignum eum fac cum his qui tibi bene placuerunt, indue eum sanctificationis stola, accinge lumbos ejus sobrietate, ostende illum creatorem in omni abstinentia, perfice illum in donis gratiæ spiritualis, ad gloriam potentiæ tuæ laudabilis, quia tu es Deus noster, qui vis omnes homines salvos fieri. Qui vivit.

Oratio. Te invocamus, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, super hunc famulum ill.

B

ut eum sociare digneris inter illa centum quadraginta quatuor millia infantium, qui virgines permanserunt, et se cum mulieribus non coinquinaverunt, in quorum ore dolus inventus non est, ita et hunc famulum tuum ill. facias permanere per immaculatum Filium tuum Dominum nostrum,cum quo vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

AD CLERICUM FACIENDUM.

Oratio. Oremus, dilectissimi fratres, Dominum nostrum Jesum Christum super hunc famulum tuum N., qui ad deponendam comam capitis sui pro amore Christi festinat, ut donet ei. Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eum perpetuo custodiat, et a mundi impedimento vel sæculari desiderio ejus corda custodiat, et sicut mutatus erit in vultu, ita manus dexteræ tuæ in eum virtute perfectionis boni operis tribuat in actum, et ab omni cæcitate spiritali oculos aperiat, ac lumen æternitatis gratiæ concedat. Per.

Dum tondis eum dicis antiphonam. Tu es, Domine, qui restitues hæreditatem meam mihi. Dominus pars hæreditatem meam (sic). Gloria Patri.

Item alia antiphona. Hac est generatio quærentium Dominum, quærentium faciem Dei Jacob. Hic accipet benedictionem a Domino.

Postquam tousuratus est. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris et ab omni servitute sæculari habitum super hunc famulum tuum N., dum ignominiam deponit, tua C semper in eum perfruetur gratia, et sicut similitudinem coronæ tuæ ornatum gestare fecimus in capite, sic tua virtute et hæreditatem subsequi mereatur in corde. Per.

(27) In ordine ad initiandum monachum ritum habemus ad barbam tondendam. Priscis temporibus viri sæculares barbam prælongam portabant et nutriebant, eratque proinde signum vanitatis barba D prolixa et oblonga. Monachi ad respuendam omnem sæculi vanitatem tironibus suis barbam tondebant. Vide quæ de hoc more dicant Annalium Camaldulensium scriptores (t. I, p. 380). Sic tamen monachi imberbes apparebant ut nulla in eorum vultibus notaretur mollities, quæ sane nimia fuisset, si novaculam adhibuissent. Forcipibus propterea barbam tondebant. Addimus sanctum Albertinum priorem Fontis-Avellanæ, in antiquissima icone in ejus monasterii templo depictum, barba carere. Antiqua pariter imago sancti Petri Damiani, labente sæculo x, coloribus expressa in tabula principis aræ Sancti Exsuperantii Cinguli, ubi monachi AvelJanenses diu vixerunt, hirsutam et brevem barbam exhibet, similem illis, quæ sæpe forcibus detrun

Alia Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut famulum tuum N., quem hodie capiti comam suam pro divino armore deposuimus, ut in tua dilectione perpetua maneat, et eum sine macula in sempiterno custodias. Per.

(27) AD BARBAM TONDENDAM.

Deus, cujus Spiritu creatura omnis adulta congaudet, exaudi preces nostras super hunc famulum cantur. Morem istum barbæ radendæ sæculo x apud nonnullas Ecclesias locum obtinuisse; sed non æque ab omnibus fuisse receptum probat quoddam monumentum genuinum apud Papebrochium in Actis sanctorum, qui in Exegesi episcoporum Mediolanensium exhibet imaginem Heriberti præsulis Mediolanensis, circa annum 1046, barbatum præferentem episcopum pallio ornatum. Probat etiam vir ille doctissimus Romanos pontifices hujus disciplinæ radendæ barbæ non usque adeo tenaces fuisse qui pro arbitrio recedendum sibi ab illa ducerent. In altero hujus libri tegumento eboreo sculptus conspicitur sanctus Theodorus, et quidem barbatus; sanctus Theodorus, ex Græcis erat, qui contra Latinorum morem barbam non tondebant. Thomassinius (lib. II, c. 41, n. 1) animadvertit hoc ipso sæculo xi concilium Bituricense habitum anno 1031 statuisse. canone 7, ut tonsuram ecclesiasticum habeant (clerici), hoc est barbam ra

Sancte Paule, or.

tuum, N., juvenii ætate decorem, lætantem, et pri- A Sancte Petre, or.
mis auspiciis attundentem, exaudi, ut, omnibus
protectionis tuæ munitus, auxilio cœlestem bene-
dictionem accipiat et præsentis vitæ præsidiis gau-
deat et æternis. Per.

(28) INCIPIT AD POENITENTIAM DANDAM. Apprehende manum ejus dexteram et dtc: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam usque dextera tua. Gloria Patri.

Capit. Salvum fac servum tuum. Deus meus, Mitte ei, Domine, auxilium. Et de Sion. Domine, exaudi orationem. Et clamor. Exsurge, Domine, adjuva. Et libera nos. Dominus vobiscum. Et cum Spiritu.

Oratio. Exaudi, quæsumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi famulorum tuorum par- B ce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. Per.

Alia oratio. Præveniat hunc famulum tuum, quæsumus, Domine, tua misericordia, et omnes iniquitates ejus celeri indulgentia deleantur. Per.

Item alia vratio. Precamur clementiam tuam, Domine, quæsumus, et magnam misericordiæ tuæ majestatis, ut famulo tuo N., peccata et facinora confitenti veniam relaxare et præteritorum criminum culpas donare digneris,qui humeris tuis ovem perditam reduxisti ad caulas, qui publicani preci. bus et confessione placatus es, tu etiam huic famulo tuo placare, Domine,tu hujus preces benignus suscipe, remitte ei, Domine, omnia crimina et peccata, et da ei pro suppliciis veniam, pro morte vitam, ut qui ad tantam spem cœlestis apicis est devolutus,de tua misericordia confidens, ad æterna gaudia te protegente perveniat. Per.

TUNC INCIPIUNT LITANIE CUM VII PSALMIS.

Kyrie, eleison. Christe, eleison.

Pater de cœlis Deus, miserere nobis.
Fili redemptor mundi Deus, mis. nob.
Spiritus sancte Deus, mis. nob.

Sancta Trinitas unus Deus, mis. nob.

Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancte Michael, or.

[blocks in formation]

C

D

Sancte Andrea, or.

Sancte Joannes evangelista, or.
Sancte Thoma, or.
Sancte Jacobe, or.
Sancte Philippe, or.
Sancte Bartholomæe, or.
Sancte Matthæe evangelista, or.
Sancte Matthia, or.
Sancte Barnaba, or.

Sancte Marce evangelista, or.
Sancte Luca evangelista, or.
Sancte Stephane, or.
Sancte Clemens, or.
Sancte Apollinaris, or.
Sancte Vitalis, or.
Sancte Laurenti, or.
Sancte Vincenti, or.
Sancte Felix, or.
Sancte Fortunate, or.
Sancte Corneli, or.
Sancte Cypriane, or.
Sancte Sebastiane, or.
Sancte Cosmas, or.
Sancte Damiane, or.
Sancte Blasi, or.
Sancte Silvester, or.
Sancte Martine, or.
Sancte Ambrosi, or.
Sancte Augustine, or.
Sancte Hieronyme, or.

Sancte Severe, or.

Sancte Nicolae, or.

Sancte Leo, or.

Sancte Benedicte, or.

Sancte Maure, or.

Sancte Placide, or.

Sancte Philiberte, or.
Sancte Columbane, or.
Sancte Majole, or.
Sancte Galle, or.

Sancte Wido, or.

Sancta Felicitas, or.
Sancta Perpetua, or.

mus est apud antiquos monachos. Sciendum est morem apud illos fuisse ut quisquis ad Deum conversus e sæculo,monasterium ingrederetur, deberet prius suæ conscientiæ maculas monasterii priori vel abbati detegere, et singillatim confiteri omnia peccata sua, recepturus pœnitentiam ad præscriptum sacrorum canonum.Apud Carthusianos,juxta antiquas eorum leges, mo nachi conscientiæ manifestationem faciebant, non solum quando monasticum habitum suscipiebant, veruin etiam quoties prior novus eligebatur. Ea tamen sacramentalis confessio videtur non fuisse. De hac re consule quæ eruditissime animadvertit præsul Sartius, m ei amantissimus, in observatione vin ad caput 4, p. 43, Vitæ sancti Joannis Laudensis. Hujus dandæ pœnitentiæ ritus non erat privatus, sed publicus.

Sancta Agatha, or.
Sancta Agnes, or.
Sancta Cæcilia, or.
Sancta Lucia, or.
Sancta Justina, or.
Sancta Anastasia, or.
Sancta Savina, or.
Sancta Columba, or.
Sancta Barbara, or.
Omnes sancti, or.
Propitius esto, parce.
Ab omni malo, libera.
Ad insidiis diaboli, lib.
A periculo mortis, lib.

A persecutione inimici, lib..
A peccatis multis, lib.

Ab omni tentatione, lib.
Ab omni iniquitate, lib.
Ab omni immunditia, lib.
A subitanea morte, lib.
A gehenna ignis, lib.
Misericors Deus, te rogamus.
Redemptor mundi, te rog.
Peccatores, te rog.

Ut pacem nobis dones, te rog.

Ut veniam delictorum nostrorum nobis dones, te rog.
Ut veniam pœnitentiæ nobis dones, te rog.
Ut compunctionem cordis nobis dones, te rog.
Ut fontem lacrymarum nobis dones, te rog.
Ut mentis constantiam nobis dones, te rog.
Ut remissionem peccatorum nobis dones, te rog.
Ut ad vitam æternam nos perducere digneris, te rog.
Ut nos exaudire digneris, te rog.
Fili Dei, te rogamus audi nos (bis).

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere.
Christe audi nos (bis).

Kyrie eleison (ter). Pater noster.

Capit. Ego dixi, Domine, sana. Fiat, Domine, misericordia tua. Quemadmodum. Domine, averte faciem tuam. Et omnis iniquitas. Converte nos, Deus salutaris. Et averte iram. Domine, exaudi orationem. Et clamor meus.Exsurge, Domine, adjuva. Et libera nos. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oratio. Exaudi, Domine, preces nostras, et convertenti tibi famulo tuo parce peccatis, ut quem conscientiæ suæ reatus accusat, indulgentia tuæ miserationis absolvat. Per.

Alia oratio. Deus qui omnium confitentium tibi corda purificas, et accusantem suam conscientiam ab omni vinculo iniquitatis absolvis, da indulgen

(29) Apostolicæ traditionis est sacrificium pro defunctis offerre (BONA. lib. 11, c. 15, n. 4) et Aetii error fuit negare sacrificium offerendum esse pro ipsis, ut scribit Epiphanius (Hæres. 75). Ritus deinde invaluit sacrum faciendi pro defunctis non tantum eorum die emortuali et sepul

A tiam famulo tuo, et medicinam tribue vulnerato, ut exclusa dominatione peccati, liberis tibi mentibus famuletur. Per.

B

Alia oratio. Præsta Domine, quæsumus, huic famulo tuo ill. dignæ pœnitentiæ fructum, ut Ecclesiæ tuæ sanctæ, a cujus integritate peccando discessit, ad ejus mysteriu'n veniam consequendo reddatur innocens. Per.

INCIPIT POENITENTIUM VERA credulitas.

Credis in Deum Patrem omnipotentem et Filium et Spiritum sanctum ? R. Credo.

Credis quo istæ tres personæ,quomodo diximus, Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sint, et unus Deus? R. Credo.

Credis quod ista carne in qua nunc est in ipsa habebis resurgere, et recipere sive bona, sive mala, quæ egisti? R. Credo.

Vis dimittere illis qui in te peccaverunt, dicente Domino Si non remiseritis hominibus peccata vestra? Dimitto.

[ocr errors]

Si de criminalibus peccatis peccasti, hoc est superbia, sacrilegium, homicidium, adulterium, furtum, rapina, vel alia quæ dinumerare longum est, sanctus ergo Paulus et Augustinus et alii sancti Patres computaverunt fieri pro his largas eleemosynas, et longo tempore jejunium. Clerici v ann.;diaconi vi; presbyteri x ; monachi vu; episcopi x. Si in consuetudine fuerit, addatur pœnitentia.

Tunc cantetur oremus. Omnipotens sempiterne Deus,qui secundum magnam misericordiam tuam peccata pœnitentium deles,et in te sparantibus ceC leri pietate succurris, famulo tuo ill., quæsumus, remissionem omnium peccatorum, tribue, et vota placatus assume, renova in eo, piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum est, quidquid diabolica immissione violatum, miserere, Domine, gemituum ejus, miserere lacrymarum, ut de moerore in gaudium per tuam misericordiam transferatur. Per.

D

Secreta. Deus omnipotens, Deus misericors, Deus clemens, qui indulgentiam tuam nulla temporum lege concludis, suscipe preces et hostias, quas tibi pro indulgentia famuli tui ill.deferimus, ut et peccatorum ei veniam misericors largiaris, et cordis ejus recta desideria implere digneris. Per.

Postcommunio. Deus, qui misericordiæ tuæ petenti auxilio et prospera tribuis, et adversa depellis, universa obstacula, quæ famulo tuo ill. adversantur, expurga, et remotis tentationibus universis indefessa tibi gratiarum actione laudare mereatur. Per.

(29) MISSA IN DIE DEPOSITIONIS. Deus, cui proprium est misereri semper et par

turæ, verum etiam die tricesima, septima, tertia, et anniversaria obitus eorumdem. Hic non habemus nisi missas in die depositionis, in tricesima et in anniversaria cum propriis præfationibus, tam die depositionis, quam anniversaria. Muratorius (Antiq. medii ævi t. IV, disser. 55) multis

cere, te supplices deprecamur pro anima famuli tui A corporum reparator, qui te a peccatoribus exorari ill. quam hodie de hoc sæculo migrare jussisti, ut non tradas eam in manus inimici, et ne obliviscaris in finem, sed jubeas eam a sanctis angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci, ut qui in te speravit, et credidit, non pœnas inferni sustineat, sed gaudia æterna possideat. Per.

Secreta. Propitiare, quæsumus, Domine, animæ famuli tui ill. pro qua tibi hostiam immolamus, majestatem tuam suppliciter deprecantes, ut per hæc piæ placationis officia pervenire mereatur ad requiem sempiternam. Per.

Præfatio. Eterne Deus, qui benignitate gratuita peccatoribus largiens veniam, præparasti mortuis vitam, ne diutius teneret in pœna quos misericordia liberasset ex culpa. Tibi ergo, Domine, supplices preces effundimus, tibi famuli tui ill. animam et spiritum commendamus, ut receptus inter agmina sanctorum, loca nesciat inferorum. Nihil illi noceat, Domine, quidquid attrahente carnis fragilitate commisit, aut quod humanæ cupiditatis consuetudine pergravatus actu, verbo vel cogitatione peccavit, sed securus vestigia Salvatoris patiatur infinita dulcedine et præsentia veritatis. Redemptionem quoque corporis sui commonitus fiducialiter exspectare, quidquid habuit prius in fide, consequatur in munere. Per Christum.

Postcommunio. Præsta, quæsumus, Domine, ut anima famuli tui ill., quæ hodie de hoc sæculo migravit, his sacrificiis purificata, et a peccatis omnibus expedita, indulgentiam pariter et vitam capiat sempiternam. Per.

Deinde sequatur. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie, etc. Dominus vobiscum.

Oratio. Tibi, Domine, commendamus animam famuli tui ill. ut defunctus a sæculo tibi vivat, et si qua fragilitatem mundanæ conversationis peccata admisit, tu venia misericordissimæ pietatis absterge. Per.

Alia oratio. Fac, quæsumus, Domine, hanc cum servo tuo ill. misericordiam ut factorum suorum in pœnis non recipiat vicem, qui tuam in votis tenuit voluntatem, ut sicut eum vera fides junxit fidelium turmis, ita eum illic tua miseratio societ angelicis choris. Per.

B

voluisti, exaudi preces, quas speciali devotione pro anima famuli tui ill. tibi lacrymabiliter fundimus, ut liberare eam ab infernorum cruciatibus, et collocare inter agmina sanctorum tuorum digneris, veste quoque cœlesti, et stolam immortalitatis indui, et paradisi amoenitate confoveri. Per.

Alia oratio. Deus, qui humanarum animarum æternus amator es, animam famuli tui ill. quam vera, dum in corpore maneret, tenuit fides; ab omni cruciatu iuferorum redde extorrem, ut segregatam ab infernalibus claustris, sanctorum mereatur adunare consortiis. Per.

Item alia oratio. Delicta juventutis et ignorantias famuli tui ill. ne memineris, Domine, sed secundum magnam misericordiam tuam memor esto illius in vita claritatis tuæ, aperiantur ei cœli, lætentur angeli, in regnum tuum, Domine, servum tuum suscipe.

ABSOLUTIO SUPER SEPULCRUM.

In ea potestate vel auctoritate fidentes, quam Dominus noster Jesus Christus beato Petro apostolo tribuit dicens : Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis: Et cæteris dixit discipulis: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Quantum nobis permissum est, ab omni vinculo peccatorum absolvimus te, ut quidquid suadente diabolo voluntate aut operatione commisisti, quantum Deo adjuvante possumus, tantum tibi indulgemus, ut fracta de collo tuo omnium delictorum C catena liber et absolutus venias ante tribunal Domini nostri Jesu Christi in vita æterna, recepturus ab ipso hæreditatem cœlestis regni et sine fine gaudendi in sæcula sæculorum. Amen.

Alia oratio. Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quoniam nullus apud te justificabitur D homo, nisi per te omnium peccatorum tribuatur remissio. Non ergo, eum tua, quæsumus, judicialis sententia premat, quem tibi vera supplicatio fidei Christianæ commendat, sed gratia tua illi succurrente mereatur evadere judicium ultionis, qui, dum adviveret, insignitus est signaculo sanctæ Trinitatis. Per.

Item alia oratio. Deus, vitæ dator et humanorum probat exemplis antiquitatem ritus anniversariorum emortualium dierum pro defunctis. Desideratur hic missa pro commemoratione fidelium defunctorum die secunda Novembris, quæ fuit instituta a sancto

Dehinc pro omnibus in Christo quiescentibus in eodem cœmeterio, Psal. cum antiph. Dele, Domine, iniquitates eorum. Psal. Miserere mei, Deus, secundum. Pater noster. Et ne nos. A porta inferi. Erue, Domine, animas eorum. Dominus vobiscum.

Oratio. Deus, cujus miseratione animæ fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis, vel omnibus hic in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut a cunctis reatibus absoluti sine fine lætentur. Per.

Requiescant in pace. Amen.

MISSA IN TRICESIMO.

Quæsumus, Domine, famulo tuo ill. cujus tricesimum (vel septimum, vel tertium) obitus sui diem commemoramus, sanctorum atque electorum tuorum largiaris consortium, et rorem misericordiæ tuæ perennis infundas. Per.

Secreta. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem, quam tibi offerimus ob diem depositionis tricesimi (vel septimi, vel tertii),

Odilone abbate Cluniacensi anno duntaxat 1040. Qui ritus in universam Ecclesiam pontificum auctoritate fuit postea propagatus, ut adnotat Baronius (Not. ad Martyrol. die 2 Nov.).

« PoprzedniaDalej »