Obrazy na stronie
PDF
ePub

ris Domini (Isa. x1). Ecce columnæ septem in domo sapientiæ. Excidit columnas septem. Unde excidit? De monte excidit; de quo monte? De monte umbroso et condenso. De quo monte ? Divinæ majestatis excidit columnas septem. Excidit, sed non abscidit. Accepit, sed non abstulit. Columnas de monte excisas in ædificium domus posuit, et tamen montem non minuit. Et quid mirum si sapientia ad fabricandam domum suam columnas erexit de monte excisas et a monte non separatas, que ad habitandam domum venit; et tamen unde venerat ibi permansit? Sapientia ergo ædificavit sibi domum. Qualem domum ? De qua dictum est : In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et iterum: In Christo complacuit omnen. plenitudinem divinitatis, inhabitare, et per eum reconciliari omnia, in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus ; sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt (Coloss. 1). Videte quid facimus? Apostolus testatur plenitudinem ibi esse; et nos dicimus quod tota sapientia non est in domo sua. Ergo dimidia intus habitat, et dimidia foris. Et ubi quæretur, si domi non invenitur? In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ubi plenitudo est nihil deest, ubi nihil deest totum est. Sed forte plenitudo divinitatis ibi est, et plenitudo sapientiæ non est.

magis de illo percipiunt omnes, qui secundum con- A scientiæ et pietatis; et replebit eum spiritus timoditionem suam aut donum gratiæ largitoris minus ac magis hujus ejusdem communicationis ac participationis capaces sunt. Participatio igitur alias major, alias minor est. Participatus autem non alias major aut minor; sed idem ipse totus ac plenus, et perfectus ubique est. Cum igitur animas sapientes dicimus, et sapientia sapientes dicimus, istam sapientiam cogitemus, et ipsam solam esse credamus qua sapiunt, quæcunque rationales mentes vim intelligendi atque discernendi perceperunt. Hæc est, inquit, vita æterna, ut cognoscant te solum Deum; et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvi). Cognitio itaque Dei vita æterna est, et quid est cognitio Dei? nunquid accidens ? Ergo amor Dei accidens est, et beatitudo accidens B est, et in accidentibus est beatitudo nostra. Quare non magis Deus sit beatitudo nostra ? Ipse est sapientia qua cognoscimus, ipse amor quo diligimus, ipse gaudium quo exsultamus. Ergo una sapientia est qua omnes sapiunt, nec tamen uno modo sapiunt, quia participando sapiunt. Quod si omnes hac sapientia sapiunt quicunque sapiunt, multo magis hac sapientia sapit illa anima, quæ ipsi sapientiæ unita fuit. Quæ non sorte participationis ex illa viguit, sed privilegio unitatis plenitudinem possedit. Quid enim de sapientia minus habere poterat, cui ipsa plenitudo sapientie incorporata erat? In quo, ait, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. 11). De quo hoc dixit, nonne de Christo? Quomodo ergo in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis? Tres essentie sunt in Christo. Caro, anima, divinitas. Quid ergo habitat in quo ? an divinitas in divinitate, an divinitas in anima, an divinitas in carne? Sed quid est, divinitas habitat in divinitate? Nunquid hoc aut congruum erat dicere, aut necessarium audire? Ergo in humanitate Christi habitat plenitudo divinitatis Christi. Quod si plenitudo divinitatis Christi, ergo et plenitudo sapientiæ Dei. Quid enim est divinitatis Christi nisi sapientiæ Dei? Ergo plenitudo sapientiæ Dei habitat in humanitate Christi. Ubi? in carne an in anima, an simul in carne et in anima? an in carne per carnem? in carne ergo sapientia habitaret, et non habitaret in anima. Absit! Sedes sapientiæ anima justi, et domus sapientiæ anima Christi. Et quid dixi, Domus sapientiæ anima Christi? Amplius dicere debui, si amplius dicere po ui; quia enim sapientia in ea habitat, ideo domum dixi, sed quia corporaliter habitat, ideo amplius dicere debui. Quid est corporaliter habitat? Unum facta est cum illa in qua habitat, et per illam unum etiam cum illo in quo illa habitat. Quomodo unum? Non versibilitate naturæ, sed unitate persona; una persona, non una essentia. Ergo incorporata est divinitas habitaculo suo, cui plenitudinem infundit, veritatem sociavit.

Sapientia ædificavit sibi domum, excedit columnas septem (Prov. x1). Quales? Requiesret super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus eonsilii et fortitudinis, spiritus

C

D

Verum dicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. n). Sed dicitis bene. Omnes thesauri sapientiæ et scientiæ ibi sunt; sed absconditi sunt. Portat et non videt. Absit autem ab intellectu nostro, ut sic sentiamus. Sed absconditi sunt, non ut ab eo abscondantur ; sed nec in eo ab impiis videantur. Absconditi sunt, ut tempore opportuno proferantur. Absconditi sunt et reconditi sunt. Absconditi, ne per eum indignis aperiantur. Reconditi, ut in eo digne custodiantur. Reconditi sunt, ne offuscentur aliqua rubigine peccatorum, ne polluantur aliqua sorde criminum aut contagione vitiorum. Reconditi sunt velut in vase sincero, velut in habitaculo mundo, ne forte quis valeat eis maculam ingerere, et tune incipiat opprobrium sustinere. Apprehendent septem mulieres virum unum die illa dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos: aufer opprobium nostrum (Isa. Iv). Ergo reconditi in eo sunt, sed absconditi ab eo non sunt. Deum, inquit, nemo vidit unquam. Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit I Joan. w; Joan. 1); si enarravit, et vidit. Unde hoe probamus? Qui de terra est, de terra loquitur; qui de cœlo venit, super omnes est ; et quod vidit et audivit hoc testatur (Joan.11). Ergo vidit. In quo vidit ? in divinitate an in humanitate? Forte in divinitate vidit, in humanitate enarravit. Illi ergo qui audierunt in quo viderunt? Aut si non viderunt,quare audierunt? Vidit ergo in divinitate, vidit et in humanitate, tamen ex divinitate sunt? et illi quæ audierunt non nisi ex illustratione divini luminis videre

potuerunt. Erat igitur plenitudo divinitatis in ani- A vero unum et idem ipsum est, majus ac minus

ma Christi; erat et plenitudo sapientiæ in anima Christi; et ex plenitudine sapientiæ plene sapiens erat anima Christi. Ergo, inquiunt, tantam sapientiam habet anima Christi, quantum Deus habet. Quid facit comparatio? ubi unus solus est? Una est sapientia Dei, qua sapiens est anima Christi, nec participando sapiens est, ut hoc vel illud in illa, et per illam sapiat, sed plenitudinem habendo, ut totum possideat. Non ergo dicamus tanta aut quanta; sed dicamus tota sapientia Dei in anima Christi est, et ex tota sapientia Dei anima Christi sapiens est; nec tamen æqualis Deo anima Christi est, quia sapientia Dei non est. Porro longe aliud est sapientia sapere, et aliud sapientiam esse, quia qui sapientia sapit, quod habet aliunde accepit; quia sapientia est, ex semetipso habet quod sapit. Illic gratia, hic natura; et idem illic gratia, quod hic natura; nec tamen illic gratia naturam ad immensitatem commutat; nec hic natura ad mensuram gratiam coarctat. Qui ergo audet dicere plenitudinem sapientiæ non fuisse in anima Christi, dicat plene sapientem non fuisse animam Christi. Tota igitur sapientia Dei erat in anima Christi, quia tota sapientia Dei unita erat et corporata animæ Christi, nec tamen æqualis Deo erat anima Christi. Non enim naturæ comparari poterat, quamvis sine mensura gratiam acceperat, quia cum immensa gratia erat passibilis natura.

Nam, illud quod intulistis, quod si habere æqualem cum Deo scientiam, etiam beatudinem æqualem haberet, quomodo sibi non cohæreat, in præsenti ni attinet dicere, quia æqualitatem comparationis tollimus, ubi singularitatem unitatis demonstramus. Et longe aliud est idem habere, et idem esse, quia habere pertinet ad gratiam, esse pertinet ad naturam. Sed esto multitudo sapientiarum sive scientiarum comparationem admittat; nunquid æqualem beatitudinem facit æqualis sapientia? Ergo et major majorem, et minorem minor; et dæmones tanto hominibus beatiores sunt, quanto eos scientia antecedunt. Et quid de charitate dicam? Scientia inflat, charitas ædificat (I Cor. viii). Non ergo quicunque amplius sapiunt, statim de majori dilectione præsumere possunt; quia longe aliud est videre, et aliud est diligere. Nunc, inquit, et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. xv). Nihil tamen hic interest, utrum æqualem notitiam cujuscunque rei æqualis amor comitetur, quia ubi una est sapientia, sicut non potest esse comparatio, ita nec æqualitas diversorum. Postea adjecistis et dixistis: Cum sapientia sit magnum et spirituale bonum, tune si anima Christi æqualem habet cum Deo sapientiam, falsum erit Deum in omni bono majorem habere sufficientiam, quam ejus creaturam. Et deinceps Sicut non potest creatura æquari Creatori, ita nec bonum unius bono alterius. Sed hoc bene et veraciter ibi dicitur. Ubi creaturæ bonum aliud atque diversum a bono Creatoris invenitur? Ubi

esse quod potest? Quod est enim verum bonum creaturæ præcipue rationalis aliud præter Deum? Aut quod est bonum Dei aliud præter ipsum? Si ergo verum et unicum bonum est creaturæ, Deus est; et bonum Dei aliud præter ipsum esse non potest. Nunquid idcirco Deus minor aut major seipso est, quia creaturæ suæ pariter et suum bonum ipse est? Cesset ergo tandem tam crebra repetitio comparationis, ubi singularitas est unitatis. Deinde ad comprobandam propositam assertionem adduxistis verba Apostoli, quibus astruere putatis minorem Deo sapientiam habuisse animam Christi. Dicit enim Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in homine; ita B et quæ Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (I Cor. 1). Ergo, ut videtur, non cognovit anima Christi; si nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nisi forte quis nobis respondere velit, et Christi animam fuisse Spiritum Dei? Quæ tamen sunt ista Dei quæ nemo cognovit nisi Spiritus Dei? Quæ nisi illa de quibus ibidem dicitur: Deus, non vidit oculus absque te, quæ præparasti bona diligentibus te (Isa. LXIV). Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. 1), etc. Ista ergo nemo novit nisi Spiritus Dei; et quid est quod sequitur: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum? Quem Spiritum? Subdit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum Christi, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis (ibid.). Ergo ut Spiritus Dei Spiritus est Christi, et illi etiam noverunt quibus ea per Spiritum revelata sunt. Ergo anima Christi multo magis hæc novit, et plene ac perfecte novit, que ipsius Spiritus plenitudinem accepit. Non, enim inquit, ad mensuram Deus dat Spiritum (Joan. 1). Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritutis (Joan. 1). Nos etiam quincunque hæc noscere meremur, et quantumcunque noscere meremur, de ejus plenitudine, non plenitudinem, sed gratiæ portionem accipimus. Pater, inquit, manifestavi, seu revelavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. xvII). Quid est revelatio hominis, nisi aspiratio cognitionis? Ergo ipse aliis nomen revelavit, cujus ipse cognitionem non habuit? Absit! Rursum: Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, quem ego mittam vobis, docebit vos omnem veritatem (Joan. xvi). Quare prius ipse ab illo Spiritu veritatis omnem veritatem magister non dedicit, quem ad docendam omnem veritatem discipulis misit? Sed misit Spiritum, et Spiritum non amisit; cujus charismata hominibus fidelibus prout voluit distribuit, et plenitudinem ipse retinuit. Aliis eum infundit, sed eum a se non effudit; alios replens, se non evacuans; se non minuens, et alios ditans. Ergo quod Spiritus Dei novit, et anima Christi per Spiritum Dei novit, et plene novit, quia Spiritus Dei plenitudinem habuit.

[ocr errors]

D

Postremo quædam verba beati Ambrosii in medium adducisti, et ne assertioni vestræ con

traire videantur qualiter intelligenda sive deter- A quod Deus est per naturam. Nec tamen inde seminanda sint demonstratis. Dicit enim (( animam

Christi omnia habere per gratiam, quæ Deus habet per naturam. » Quibus verbis (fere) adjungendum esse putatis, ne si forte sine temperamento isto omnia prorsus quæ deitatis sunt, eam habere dixerimus, creature quæ initium habuit æternitatem, et quæ terminum habet immensitatem, et quæ mutabilitatem habuit, atque passibilitati subjacere potuit, incommutabilitatem et cætera quæ soli divinæ naturæ competere noscuntur, tribuere videamur. Sed hæc determinatio, quamvis non omnino refutanda videatur, est tamen multo competentior et commodior expositio ad quam sententia hæc accommodari possit. Anima namque Christi idcirco omnia habere dicitur per gratiam, quæ Deus habet per naturam, quia plenitudo deitatis in Verbo ei unita est, ex tempore per gratiam, quæ in Deo ex æternitate fuit per naturam. Hoc ista ex tempore habet, quia accepit, quod ille ex æternitate habuit, quia fuit. Accepit non ut in ejus quod accepit naturam, mutata tran. siret; sed ut in ejus consortium sublimata ascenderet. Ista accepit quod non habuit; ille nec accipere potuit quod non habuit, nec desiit esse quod fuit. Quid ergo accepit anima Christi? Plenitudinem deitatis, plenitudinem sapientiæ, plenitudinem virtutis. Totum quod Deus est accepit. Quomodo accepit? Non versibilitate naturæ, sed firmitate personæ. Accepit non quia in illud essentialiter mutata est, sed quia ineffabiliter illa unita est. Accepit non ut illud essentialiter fieret, sed ut cum illo personaliter unum esset. Totum tamen accepit, et totum habet quod ille non accepit et habet. Ergo anima Christi æternitatem habet, si totum habet quod Deus habet? Quidni? Ecce dicatur. Licet in omnibus necessarium non sit verborum usum ad ejusmodi admittere; immensitatem habet, æternitatem habet; habet omnia per gratiam, quæ Deus habet per naturam. Quomodo habet? forte quia dicimus æternitatem habet, quia dicimus immensitatem habet, hoc cogitemus, ut principio careat quod esse cœpit; interminabile sit, quod circumscriptionem recepit. Nunquid etiam quia Deum habet ut Deus sit? Aut quia non est, ideo non habet? Quomodo tamen habet? Sed habet personaliter unita, non naturaliter insita; habet totum, non quod creatura æterna aut immensa esse possit, sed quod æterno et immenso unita sit. Quid enim est æternitas aut immensitas? Nunquid accidens? Ergo æternitas et immensitas Dei accidentia sunt? Absit! cum ergo dicitur Deus, hoc habet per naturam, intelligitur quod Deus hoc est. Cum vero dicitur, anima Christi hoc habet per gratiam, intelligitur quod illi unita. est. Ergo totum anima Christi hoc habet per gratiam

quitur, quod Creatori opus suum æ quale sit; quia cum immensitatem gratiæ acciperet, conditionem naturæ non amisit. Accepit quod non habuit, sed non desiit esse quod fuit. Accepit plenitudinem sapientiæ, in qua et per quam plene ac perfecte sapiens esset; non tamen accepit ut sapientia esset. Et quid necesse est singula persequi? Breviter vobis quid mihi in hac re sentiendum esse videtur, ostendam.Plenam ac perfectam,et totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus; et ex ipsa sapientia eamdem animam plene ac perfecte sapientem non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter concepit, et ineffabiliter comprehendit? Quare ineffabiliter comprehendit? quia B secundum plenitudinem accepit. Joannes lucerna erat ardens, et lucens (Joan. v); hic lucem comprehenderat, quia tenebræ non erat. Sed quia ex parte comprehenderat, propterea ineffabilem illam in Christo comprehensionem comprehendere non poterat, sed ait: Cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus (Joan. 1). Ergo Joannes corrigiam Christi solvere non potuit. In illo enim erat de plenitudine accipere; supra illum plenitudinem comprehendere. Hoc itaque quod noverat dicere potuit, quod non conceperat crederc elegit, discutere non præsumpsit. Noluit igitur ille unionem solvere, ne nos præsumatur unitati comparare. Quid nobis videtur? Nonne illi corrigiam incarnati Verbi solvere volunt, qui unitate'u ineffabilis sacramenti differentia comparationis dividunt? Anima igitur Joannis de plenitudine accepit, anima Christi plenitudinem comprehendit. Comprehendit dico non in æqualitate naturæ, sed plenitudine gratiæ et unitatis proprietate. Ecce dixi postulanti quod et jubenti debueram, quod magis in hac assertione approbandum putavi. Sed in rebus dubiis si manifesta auctoritate non valeo, ab aliis quidem sic accipi volo, ut quærentum me adjuvent, invenientem non refutent. Quicunque autem in eo persistunt, ut hoc asserere contendant, quod alia fuerit illa sapientia, qua anima Christi sapiens exstitit; alia quæ animæ Christi unita fuit; ego nemini præjudicium facere volo; videant ipsi quo sensu hoc asserant, ne forte carnalis sit, magis sua quam vera pronuntias. Hoc unum ego indubitanter affirmo, quod aut alia sapientia præter divinam in anima Christi non fuit, aut si alia fuit, qualis illi non fuit. Hoc credenti qui non credit, non bene credit. Ad cætera ego non cogo, sed suadeo; in his qui mihi credit, mecum credit, qui mihi non credit, sibi credat, donec veniat ubi mecum credat. Sic tamen ut interim unusquisque in suo sensu humiliter abundare studeat, non arroganter præsumere. Vale.

D

DE B. MARIE VIRGINITATE

LIBELLUS EPISTOLARIS.

PROLOGUS.

Sancto pontifici G. Hugo beatitudinis tuæ servus. Narrasti mihi de beatæ Mariæ virginitate quæstionem Paternitati tuæ a quodam factam fuisse, in qua quidem ejusdem irreverentia admodum displicuit, eo quod non ut oportuit ita pudice de re sacrosancta locutus sit. Ego igitur (sicut placitum fuerat, que super hoc dicenda videbantur) stylo signans legenda transmitto. Vale.

CAP. I. Quod Maria in consensu'conjugali virginitatis propositum non mutavit.

A (ut putas) tibi non insolubilis. Et quidem etiam, si gravis foret tanto verius multis plusquam tibi, quanto stultius tu præsumis tibi soli. Videamus. tamen quæ sit. Primum quæris utrum sine consensu coitus conjugium fieri possit; hoc est, an illi matrimonium invicem contrahere possint, qui sibi non consentiunt in reddendo debito carnis. Movit ergo fortassis te quod dictum audieras : matrimonium non facit coitus, sed consensus. Et merito movisset si quidem quod dictum non audieras, sed intelligendum putaveras, consensus coitus, additum fuisset. Quæris ergo utrum sine consensu coitus conjugium esse possit. Post hæc his qui tibi respondent sine ejusmodi consensu verum conjugium non esse, tuam (ut audio) vide

C

De incorrupta virginitate matris Domini hoc fides pie et pietas fideliter confitetur, quod ejus perfectionem nullo modo imminuit conjugalis consensus quemadmodum castitatem illius non в ris existimationem adjungere; propterea fortassis violavit conceptus, nec integritatem abstulit partus. Ipsa namque eadem virgo perpetua, et cum desponsaretur viro, non tamen deseruit aut mutavit propositum continentiæ; et cum fecundaretur (non a viro) concepit sine libidine; et cum filium ederet peperit sine dolore. Quid dicis nunc inquisitor contentiose et non pie auditor? Miraris an diffidis? Si miraris miranda, mirandus non es; si non credis credenda, tolerandus non es; si falsa conaris asserere audiendus non es; si vera niteris oppugnare, convincendus es denique si manifesta negas, confutandus es. Fateor, æquo animo ferre non possum temerariam præsumptionem tuam, quod tam impudica et nugaci loquacitate temerare sinceram et intactam maculare conaris. Stulte istis tenebris tuis in matrem luminis impegisti. Quid enim sibi voluerunt exsufflanda illa argumenta tua, quæ tu cum longa ac diutina ruminatione texuisses quasi novum et magnum aliquod inventum prolaturus (sicut tibi consuetudinis est), circuire cœpisti aures prurientes quærens; amplius quidem te doctis insipientem quam insipientibus doctum demonstrans. Quid enim? Doctor esse voluisti? Novitatis relator, an assertor veritatis? Sed esto. Inveneras quod doceres. Cur tibi visum est infamare castitatem, et oppugnare veritatem? Sed forte (quod et ego magis suspicor) nihil contra veritatem moliebaris, sed solita et tibi inolita levitate auras popularis famæ captans, acumen ingenii tui probare putasti, si prius rem (quasi quæstionis ambage) apud alios involveres, ut in ejus solutione postmodum tu doctor appareres. At nunc res tidi in contrarium versa est. In questione enim tua temerarius probatus es, sed in solutione non es doctus inventus. Videamus tamen quae sit magna illa et gravis questio soli PATROL CLXXVI.

D

quia tibi de reliquo necessitatem tacendi imponeret, qui hoc quærenti aliud responderet. Deinde hoc concesso et statuto, scilicet quod sine talis consensus pactione conjugium stare non possit; persequeris et interrogas utrum, verum fuit conjugium inter Mariam matrem Domini et Joseph, quem Scriptura virum Mariæ appellasse aliquoties invenietur, ipsamque Mariam uxorem sive conjugem ejusdem Joseph indubitanter nominasse. Quo concesso, quia et hoc negare absurdum est, cum id et sacræ Scripturæ manifesta auctoritate probetur, et catholica hoc religio sua attestatione confirmet, infers et dicis: Si verum fuit conjugium, ergo carnalis commistionis consensus ibi fuit, et invenitur Maria ad coitum carnis viro assensum præbuisse. Quod si verum est, imo quia si hoc verum non est, verum conjugium dici non potest, cur ipsa Maria vera semper virgo permansisse dicitur, quæ aliquando vera conjux fuisse non negatur? Aut enim non consentit, et vera conjux non fuit, aut consensit, et vera virgo non permansit. In eo ipso namque propositum virginitatis deseruit, quod se per consensum debito carnalis commercii in conjugali sacramento sponte subjecit. Ac per hoc quod virginitatis propositum in consensu copulæ carnalis deseruit, jam mente virgo esse desiit, etiam si carne virgo permansit. Quæ est igitur hæc Virgo virginum singularis integritate, unica castitate, excellens dignitate? Quæ sunt ista præconia et assiduæ laudationes imo potius quæ sunt quotidianæ istæ adulationes quibus singulariter laudabilem et excellenter super omnes gloriosam Mariæ virginitatem præferenda non est, sed multis etiam postponenda; quæ et carne virgines probatæ sunt, et virginitatis propositum usque in finem mente casta atque devota

28

inviolatum tenuerunt ? Comparetur nunc virgini- A debito quo se et vir mulieri et mulier viro debet

tas Agnetis et Mariæ et quæ fuerit in merito pro-
bata sublimior, digne etiam in laudibus excelsior
teneatur. Illa se in custodia virginitatis tam invic-
tam exhibuit, ut eam a proposito suo nec ipsa
mors illata dejiceret. Hæc se tam mobilem de-
monstravit, ut unius eam viri et pauperis affectus
ad consensum sui inclinaret. Illa intantum virgi-
nitatem dilexit, ut quidquid in ejus comparatione
pretiosum promittebatur,contemnendum crederet;
quidquid pro ejus defensione durum inferebatur,
non timendum judicaret; hæc virginitatem tam
facile despexit, ut eam et sine præmio promisso
desereret, et sine pœna illata abdicaret. Quid igitur
restaf nisi ut dicamus inferiorem habere gradum
in merito ac laude virginitatis illam quæ a propo- B
sito conservandæ virginitatis sponte cecidit, etiam
si carne virgo permansit; superiorem vero illam
quæ cum carnis integritate propositum virginitatis
usque in finem inviolatum custodivit! Hoc igitur
est quod magna et laboriosa scrutatione invenisse
te gloriaris; et cùm tu mentem simul et carnem
corruptam habeas, mentem intemeratæ (cujus
carnem non potes) falso criminari non pertimescis.
Satius multo aut primum dixisses veritatem si
eam non ignorasti, aut si hoc non poteras, saltem
tacuisses pravitatem, qua dicta simplicium auditum
violasti. Sed quid ages si eos quos falsa opinione
depravasti veritas manifesta ita a periculo erroris
liberet, ut tamen te a culpa temeritatis non emun-
des ?

Videamus igitur nunc utrum mater Domini et vera conjux esse potuit, et vera virgo permanere. Discutiamus (ut postulas) quid sit conjugium; et ex ejus diffinitione proposita consideremus si simul esse potuerunt in virgine matre et consensus conjugalis, et propositum virginitatis. Quid enim est conjugium nisi legitima societas inter virum et feminam; in qua videlicet societate ex pari concensu uterque semetipsum debet alteri? Debitum autem hoc duobus modis consideratur, ut scilicet et se illi conservet,et se illi non neget. Conservet videlicet ne post talem consensum ad alienam societatem transeat. Non neget ut ab ea quæ ad invicem est communi societate se non disjungat. Spontaneus ergo consensus inter virum ac feminam legitime factus, quod uterque alteri debitorem sui se spondet; iste est qui conjugium facit. Et conjugium est ipsa societas tali consensu fœderata quæ altero vivente alterum a debito non absolvit. Est adhuc alius consensus, scilicet carnalis commercii ad invicem exigendi atque reddendi, similem inter virum et mulierem pactionem constituens comes et non effector conjugii, officium et non vinculum, qui et ipse tamen cum pari ab utroque voto suscipitur, pari etiam necesse est debito teneatur. Quod debitum in hoc quoque consensu dupliciter (sicut in priori commemoravi) exhibendum est, ut videlicet uterque se alteri conservet, et neuter alteri se neget. Hoc est ut sui corporis potestatem ad hoc opus nec alii præbeat, nec illi contradicat. De illo

C

D

conservare, ait Apostolus: Quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Si autem fuerit mortuus vir ejus, liberata est a lege viri (I Cor. VI). Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. De illo autem debito que se et vir mulieri, et mulier viro debet non negare, idem dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (ibid). Sed hujus debiti necessitas illos conjugatos sibi ad invicem non subjicit, in quibus dum conjugium contraheretur vel sanciretur, hujus operis consensus non præcessit. Nec tamen hoc officio cessante, veritatem sive virtutem conjugii cessare credendum est, imo potius tanto verius et sanctius conjugium esse, quod in solo charitatis vinculo,et non in concupiscentia carnis et libidinis ardore fœderatum est. Quid enim ? In concupiscentia carnis conjugium sanctum esset, et in charitate non esset? Absit! Sed multo verius et justius ibi sanctum et verum dicitur, ubi nihil habet castitas unde erubescat, sed charitas unde glorietur. Quomodo ergo conjugati ad invicem debitores sui efficiuntur? Ad quid deinceps se sibi conservare debent; aut in quo non negare, si hæc de medio causa tollatur? Non videtur hoc excepto quare aut vir mulieri, aut mulier viro sociari debeat. Aut quare societati pariter tali ad invicem debito quale conjugium habere noscitur, dicantur alligati. Hoc tibi fortasse videbitur carni, et carnem solam consideranti. Nihil ergo aliud in conjugio invenire potuisti ut conjugalem societatem ob id solummodo sanctitam et in eo sanctam esse confirmes? Nonne multo magis est si duo fiant unum mente, quam si carne unum fierent? Si participem facit alter alterum carnis suæ, et sanctum esse potest; participem facit alter alterum animæ suæ, et sanctum non est ? Absit! Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et Ecclesia (Ephes. v). Erunt duo in corde uno: sacramentum hoc majus est in Deo et anima. Ecce quo pacto se voluntariæ sponsioni astringunt, ut adhine et deinceps semper in omni sinceritate dilectionis,in omni cura sollicitudinis,in omni affectu pietatis, in omni studio compassionis, in omni virtute consolationis, et fide devotionis, hoc uterque sit alteri quod ipse sibi, ut quisque alterum quasi unum secum factum attend at, tam in bonis quam in malis omnibus, sicut consolationis socium ac participem, ita et tribulationis et sufferentiæ indivisum exhiheat, postremo quantum foris ad necessitatem corporis attinet, quasi propriam carnem fovendam excipiat, quantum vero spectat ad amorem cordis intrinsecus, quasi animum suum in pace et tranquillitate (quantum in se est) sine perturbatione custodiat. Sic enim sit in sanctæ societatis pace et communicatione quiescentibus, ut dum uterque non sibi vivit sed alteri, felicius atque beatius uterque vivat sibi. Hæc sunt bona conjugii et felicitas castam societatem amantium, quæ bona videre non possunt, ii qui in con

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »