Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis de illo percipiunt omnes,qui secundum eon- A scientiae et pietatis ; et replebit eum spiritus timo

ditionem suam aut domum gratiæ largitoris minus ac magis hujus ejusdem communicationis ac participationis capaces sunt. Participatio igitur alias major, alias minor est. Participatus autem non alias major aut minor ; sed idem ipse totus ac plenus, et perfectus ubique est. Cum igitur animas sapientes dicimus, et sapientia sapientes dieimus, istam sapientiam cogitemus, et ipsam solam esse credamus qua sapiunt, quæcunque rationales mentes vim intelligendi atque discernendi perceperunt. Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum; et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii). Cognitio itaque Dei vita æterna est, et quid est cognitio Dei ? numquid aeeidens ? Ergo amor Dei accidens est, et beatitudo accidens est, et in accidentibus est beatitudo nostra. Quare non magis Deus sit beatitudo nostra ? Ipse est sapientia qua cognoscimus, ipse amor quo diligimus, ipse gaudium quo exsultamus. Ergo una sapientia est qua omnes sapiunt, nec tamen uno modo sapiunt, quia participaulo sapiunt. Quod si omnes hac sapientia sapiunt quieunque sapiunt, multo magis hac sapientia sapit illa anima, quae ipsi sapientiae unita fuit. Quae non sorte participationis ex illa viguit, sed privilegio unitatis plenitudinem possedit. Quid enim de sapientia minus habere poterat, cui ipsa plenitulo sapientiae incorporata erat ? In quo, ait, in habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Coloss. 11). De quo hoe dixit, nonne de Christo ? Quomodo ergo in (>hristo habitat omnis plenitudo divinitatis? Tres essentiíe sunt in Christo. Caro, anima, divinitas. Quid ergo habitat in quo ? an divinitas in divinitate, an divinitas in anima, an divinitas in earne ? Sed qvid est, divinitas habitat in divinitate ? Numquid hoc aut congruum erat dieere, aut necessarium audire ? Ergo in humanitate Christi habitat plenitudo divinitatis Christi. Quod si plenitudo divinitatis (;hristi, ergo et plenitudo sapientiae Dei. Quid enim est divinitatis Christi misi sapientiæ Dei? Ergo plenitudo sapientiae Dei habitat in humanitate Christi. Ubi ? in carne an in anima, an simul in carne et in anima ? an in carne per carnem ? in carne ergo sapientia habitaret, et non habitaret in anima. A])sit ! Sedes sapientiæ anima justi, et domus sapientiæ anima (;hristi. Et quid dixi, I)omus sapientiae anima Christi ? Amplius dicere debui, si amplius dicere po. ul ; quia enim sapientia in ea habitat, ideo domum dixi, sed quia eorporaliter habitat, ideo amplius dieere debui. Quil est corporaliter habitat? Unum faeta est eum illa in qua habitat, et per illam unum etiam eum illo in quo illa habitat.Quomodo unum ? Non versibilitate naturae, sed unitate personae ; una persona, non una essentia. Ergo incorporata est divinitas habitaeulo suo, cui plenitudinem infu.n !it, veritatem sociavit. Sapientia ædificavit sibi domum, eacredit columnas septem (Prov. xi). Quales ? /{equies-et super eum Spiritus Domini, spiritus sapient rae et intellectus, spiritus eonsilii et fortitudinis, spiritus

[ocr errors]

ris Domini (Isa. xi). Ecce columnae septem in domo sapientiae. Excidit columnas septem. Unde excidit ? De monte excidit; de quo monte ? De monte umbroso et condenso. De quo monte ? Divinæ majestatis exeidit columnas septem. Excidit, sed non abscidit. Accepit, sed non abstulit. Columnas de monte excisas in ædificium domus posuit, et tamen montem non minuit. Et quid mirum si sapientia ad fabricandam domum suam eolumnas erexit de monte exeisas et a monte non separatas, quae ad habitandam domum venit ; et tamen unde venerat il)i permansit ? Sapientia ergo ædificavit sibi domum. Qualem domum ? I)e qua dictum est : In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corpo*aliter. Et iterum : In Christo complacuit omnes, plenitudinem divinitatis, inhabitare, et per eum reromciliari omnia, in ipsum parificans per sanguinem crwis ejus ; sive quae in terris, sive quae in coelis sunt (Coloss. 1). Videte quid facimus ? Apostolus testatur plenitudinem ibi esse ; et nos dieimus quod tota sapientia non est in domo sua. Ergo dimidia intus habitat, et limidia foris. Et ubi quaeretur, si domi mon invenitur ? In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ubi plenitulo est nihil deest, ubi nihil deest totum est. Sed forte plenitudo divinitatis ibi est, et plenitudo sapientiæ non est. Verum dicit : In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. ii). Sed dieitis bene. Omnes thesauri sapientiæ et scientiæ ibi sunt ; sed absconditi sunt. Portat et non videt. Al)sit autem ab intellectu nostro, ut sie sentiamus. Sed al)sconditi sunt, non ut ab eo abscondantur ; sed nec in eo ab impiis videantur. Absconditi sunt, ut tempore opportuno proferantur. Abseonditi sunt et reeonditi sunt. Absconditi, ne per eum indignis aperiantur. Reeonditi, ut in eo ligne custodiantur. Heconditi sunt, ne offuscentur aliqua rubigine peccatorum, ne polluantur aliqua sorde criminum aut contagione vitiorum. Reconditi sunt velut in vase sincero, velut in habitaculo mundo, ne forte quis valeai eis maculam ingerere, et tunc ineipiat opprobrium sustinere. Apprehendent septem mulieres virum unum die illa dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuumn super nos : aufer opprobium nostrum (Isa. iv). Ergo reeonoliti in eo sunt, sed absconditi ab eo non sunt. Deum, inquit, nemo vidit umquam. Unigen*tus Filius qui est in sinu Patris, pse enarravit , I Joan. iv ; Joan. i) ; si enarravit, et vidit. Unde hoe probamus? Qui de terra est, de terra loquitur; qui de cœlo venit, super omnes est ; et quod vidit et arvdua', t hoc testatur (Joan. 111). Ergo vidit. in quo vidit ? in divinitate an in humanitate ? Forte in divinitate vidit, in humanitate enarravit. Illi ergo qui audierunt in quo viderunt? Aut si non viderunt,quare audierunt ? Vidit ergo in divinitate, vidit et in humanitate, tamen ex divinitate sunt ? et illi quae audierunt non nisi ex illustratione divini luminis videre ma Christi ; erat et plenitudo sapientiae in anima Christi ; et ex plenitudine sapientiae plene sapiens erat anima Christi. Ergo, inquiunt, tantam sapientiam habet anima Christi, quantum Deus habet. Quid facit comparatio ? ubi unus solus est ? Una est sapientia Dei, qua sapiens est anima Christi, nec participando sapiens est, ut hoc vel illud in illa, et per illam sapiat, sed plenitudinem habendo, ut totum possideat. Non ergo dicamus tanta aut quanta ; sed dicamus tota sapientia Dei in anima Christi est, et ex tota sapientia I)ei anima Christi sapiens est; nec tamen æqualis I)eo anima Christi est, quia sapientia I)ei non est. Porro longe aliud est sapientia sapere, et aliud sapientiam esse, quia qui sapientia sapit, quod habet aliunde aecepit; quia sapientia est, ex semetipso habet qnod sapit. Illic gratia, hic natura; et idem illic gratia, quod hic natura ; nee tamen illic gratia naturam ad immensitatem commutat ; nec hic natura ad mensuram gratiam coarctat. Qui ergo audet dicere plenitudinem sapientiae non fuisse in anima Christi, dieat plene sapientem non fuisse animam Christi. Tota igitur sapientia Dei erat in anima Christi, quia tota sapientia Dei unita erat et corporata animae Christi, nec tamen aequalis Deo erat anima Christi. Non enim naturae comparari poterat, quamvis sine mensura gratiam acceperat, quia cum immensa gratia erat passibilis natura. Nam, illud quod intulistis, quod si habere æqualem cum Deo scientiam, etiam beatudinem æqualem haberet, quomodo sibi non cohaereat, in praesenti nil attinet dicere, quia aequalitatem comparationis tollimus, ubi singularitatem unitatis demonstramus. Et longe aliud est idem habere, et idem esse, quia habere pertinet ad gratiam, esse pertinet ad naturam. Sed esto multitudo sapientiarum sive scientiarum comparationem admittat; nunquid æqualem beatitudinem facit æqualis sapientia ? Ergo et major majorem, et minorem minor ; et dæmones tanto hominibus beatiores sunt, quanto eos scientia antecedunt. Et quid de charitate dieam ? Scientia in/lat, charitas aedificat (I Cor. viii). Non ergo quicuique amplius sapiunt, statim de majori dileetione præsumere possunt; quia longe aliud est videre, et aliud est diligere. Nunc, inquit, et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. xv). Nihil tamen hic interest, utrum æqualem notitiam cujuscunque rei æqualis amor comitetur, quia ubi una est sapientia, sicut non potest esse comparatio, ita nec aequalitas diversorum. Postea adjecistis et dixistis : Cum sapientia sit magnum et spirituale bonum, tune si anima Christi æqualem habet cum Deo sapientiam, falsum erit I)eum in omni bono majorem habere sufficientiam, quam ejus creaturam. Et deinceps : Sicut non potest creatura æquari Creatori, ita nec bonum unius bono alterius. Sed hoc bene et veraciter ibi dicitur. Ubi creaturæ bonum aliud atque diversum a bono Creatoris invenitur? Ubi

potuerunt. Erat igitur plenitudo divinitatis in ani- A vero unum et idem ipsum est, majus ac minus

esse quod potest? Quod est enim verum bonum ereaturae praecipue rationalis aliud praeter Deum? Aut quod est bonum Dei aliud praeter ipsum ? Si ergo verum et unicum bonum est creatnrae, Deus est; et bonum I)ei aliud præter ipsum esse non potest. Nunquid idcirco Deus minor aut major seipso est, quia creaturae suae pariter et suum bonum ipse est? Cesset ergo tandem tam crebra repetitio. comparationis, ubi singularitas est unitatis. Deinde ad comprobandam propositam assertionem adduxistis verba Apostoli, quibus astruere putatis minorem I)eo sapientiam habuisse animam Christi. Dicit enim : Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in homine ; ita

B et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei traire videantur qualiter intelligenda sive deter- A quod Deus est per naturam. Nec tamen inde se

(I Cor. ii). Ergo, ut videtur, non cognovit anima Christi ; si nemo eognovit nisi Spiritus Dei. Nisi forte quis nobis respondere velit, et Christi animam fuisse Spiritum Dei ? Quae tamen sunt ista Dei quae nemo eognovit nisi Spiritus Dei? Quae nisi illa de quibus ibidem dicitur : Deus, mom vidit orulus absque te, quae praeparasti bona diligentibus te (Isa. Lxiv). Quia nee oculus vidit, nec auris audivit, nec *in cor hominis ascendit (I Cor. ii), etc. Ista ergo nemo novit nisi Spiritus Dei ; et quid est quod sequitur : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum ? Quem Spiritum ? Subdit : Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum Christi, ut sciamus quae a Deo donata sunt no

c bis (ibid.). Ergo ut Spiritus Dei Spiritus est Christi,

et illi etiam noverunt quibus ea per Spiritum revelata sunt. Ergo anima Christi multo magis haec novit, et plene ae perfecte novit, quæ ipsius Spiritus plenitudinem accepit. Non, enim inquit, ad mensuram Deus dat Spiritum (Joan. m). Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. 1). Nos etiam quincunque haec noscere meremur, et quantumeunque noscere meremur, de ejus plenitudine, non plenitudinem, sed gratiæ portionem accipimus. Pater, inquit, manifestava, seu revelavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. xvii). Quid est revelatio hominis, nisi aspiratio cognitionis ? Ergo ipse aliis nomen revelavit, cujus ipse cognitionem non habuit? Absit! Rursum: Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, quem ego mittam vobis, docebit vos omnem veritatem (Joan. xvi). Quare prius ipse ab illo Spiritu veritatis omnem veritatem magister non dedicit, quem ad docendam omnem veritatem discipulis misit? Sed misit Spiritum, et Spiritum non amisit; cujus charismata hominibus fidelibus prout voluit distribuit, et plenitudinem ipse retinuit. Aliis eum infundit, sed eum a se non effudit; alios replens, se non evacuans ; se non minuens, et alios ditans. Ergo quod Spiritus I)ei novit, et anima Christi per Spiritum Dei novit, et plene novit, quia Spiritus Dei plenitudinem habuit. Postremo quaedam verba beati Ambrosii in medium adducisti, et ne assertioni vestræ conminanda sint demonstratis. Dicit enim « animam Christi omnia habere per gratiam, quæ Deus habet per naturam. » Quibus verbis (fere) adjungendum esse putatis, ne si forte sine temperamento isto omnia prorsus quæ deitatis sunt, eam habere dixerimus, creaturæ quæ initium habuit æternitatem, et quæ terminum habet immensitatem, et quæ mutabilitatem habuit, atque passibilitati subjacere potuit, incommutabilitatem et cætera quæ soli divinæ naturæ competere noscuntur, tribuere videamur. Serl hæc determinatio, quamvis non omnino refutanda videatur, est tamen multo competentior et commodior expositio ad quam sententia hæc accommodari possit. Anima namque Christi idcirco omnia habere dicitur per gratiam, quae Deus habet per naturam, quia plenitudo deitatis in Verbo ei unita est, ex tempore per gratiam, quæ in Deo ex æternitate fuit per naturam. Hoe ista ex tempore habet, quia accepit, quod ille ex æternitate habuit, quia fuit. Accepit non ut in ejus quod accepit naturam, mutata tranl siret ; sed ut in ejus consortium sublimata ascenderet. Ista accepit quod non habuit; ille nec accipere potuit quod non habuit, nec desiit esse quod fuit. Quid ergo accepit anima Christi? Plenitudinem deitatis, plenitudinem sapientiae, plenitudinem virtutis. Totum quod Deus est accepit. Quomodo accepit? Non versibilitate naturæ, sed firmitate personae. Accepit non quia in illud essentialiter mutata est, sed quia ineffabiliter illa unita est. Accepit non ut illud essentialiter fieret, sed ut cum illo personaliter unum esset. Totum tamen accepit, et totum habet quod ille non aecepit et habet. Ergo anima Christi aeternitatem habet, si totum habet quod Deus habet ? Quidni? Ecee dicatur. Licet in omnihus necessarium non sit verborum usum ad ejusmodi admittere; immensitatem habet, aeternitatem habet; hahet omnia per gratiam, quæ Deus habet per naturam. Quomodo habet ? forte quia dicimus æternitatem habet, quia dicimus immensitatem habet, hoc cogitemus, ut prineipio careat quod] esse cœpit ; interminabile sit, quod circumscriptionem recepit. Nunquid etiam quia Deum habet ut Deus sit? Aut quia non est, ideo non habet? Quomodo tamen habet ? Sed habet personaliter unita, non naturaliter insita; habet totum, non quod creatura æterna aut immensa esse possit, sed quod aeterno et immenso unita sit. Quid enim est aeternitas ant immensitas? Nunquid accidens ? Ergo æternitas et immensitas Dei accidentia sunt ? Absit! cum ergo dicitur Deus, hoc habet per naturam, intelligitur qiiod Deus hoc est. Cum vero dicitur, anima (;hristi hoc habet per gratiam, intelligitur quod illi unita est. Ergo totum anima Christi hoc habet per gratiam

[merged small][ocr errors][ocr errors]

quitur, quod Creatori opus suum æ quale sit ; quia cum immensitatem gratiae acciperet, conditionem naturae non amisit. Accepit quod non habuit, sed non desiit esse quod fuit. Accepit plenitudinem sapientiae, in qua et per quam plene ac perfecte sapiens esset ; non tamen accepit ut sapientia esset. Et quid necesse est singula persequi? Breviter vobis quid mihi in hac re sentiendum esse videtur, ostendam.Plenam ac perfectam,et totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus ; et ex ipsa sapientia eamdem animam plene ac perfecte sapientem non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter concepit, et ineffabiliter comprehendit? Quare ineffabiliter comprehendit? quia secundum plenitudinem accepit. Joannes lucerna erat ardens, et lucems (Joan. v); hic lueem comprehenderat, quia tenebræ non erat. Sed quia ex parte comprehenderat, propterea ineffabilem illam in Christo comprehensionem comprehendere non poterat, sed ait: Cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus (Joan. i). Ergo Joannes corrigiam Christi solvere non potuit. In illo enim erat de plenitudine accipere ; supra illum plenitudinem comprehendere. Hoc itaque quod noverat dicere potuit, quod non conceperat crederc elegit, discutere non præsumpsit. Noluit igitur ille ur.ionem solvere, ne nos præsumatur unitati comparare. Quid nobis videtur ? Nonne illi corrigiam inearnati Verbi solvere volunt, qui unitatem ineffabilis sacramenti differentia comparationis dividunt ? Anima igitur Joannis de plenitudine accepit, anima Christi plenitudinem comprehendit. Comprehendit dieo non in æqualitate naturæ, sed plenitudine gratiae et unitatis proprietate. Ecce dixi postulanti quod et jubenti debueram, quod magis in hac assertione approbandum putavi. Sed in rebus dubiis si manifesta auctoritate non valeo, ab aliis quidem sic accipi volo, ut quaerentum me adjuvent, invenientem non refutent. Quicunque autem in eo persistunt, ut hoc asserere contendant, quod alia fuerit illa sapientia, qua anima Christi sapiens exstitit; alia quae animæ Christi unita fuit; ego nemini praejudicium facere volo ; videant ipsi quo sensu hoe asserant, ne forte carnalis sit, ma

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors]

Sancto pontifici G. Hugo beatitudinis tuæ servus. Narrasti mihi de beatæ Mariæ virginitate quæstionem Patermitati tuæ a quodam factam fuisse, in qua quidem ejusdem irreverentia admodum displicuit, eo quod non ut oportuit ita pudice de re sacrosaneta locutus sit. Ego igitur (sicut placitum fuerat, quæ super hoc dicenda videbantur) stylo signans legenda transmitto. Vale.

CAP. I. Quod Maria in consensu conjugali virginitatis propositum mom mutavit.

De incorrupta virginitate matris Domini hoc fides pie et pietas fideliter eonfitetur, quod ejus perfectionem nullo modo imminuit conjugalis consensus quemadmodum castitatem illius non violavit conceptus, nec integritatem abstulit partus. Ipsa namque eadem virgo perpetua, et cum desponsaretur viro, non tamen deseruit aut mutavit propositum continentiae ; et cum fecundaretur (non a viro) concepit sine libidine ; et cum filium ederet peperit sine dolore. Quid dicis nunc inquisitor contentiose et non pie auditor ? Miraris an diffidlis ? Si miraris miranda, mirandus non es ; si non credis credenda, tolerandus non es ; si falsa conaris asserere audiendus non es ; si vera niteris oppugnare, convincendus es : denique si manifesta negas, confutandus es. Fateor, æquo animo ferre non possum temerariam præsumptionem tuam, quod tam impudica et nugaci loquacitate temerare sinceram et intactam maculare conaris. Stulte istis tenebris tuis in matrem luminis impegisti. Quid enim sibi voluerunt exsufflanda illa argumenta tua, quæ tu cum longa ac diutina ruminatione texuisses quasi novum et magnum aliquod inventum prolaturus (sicut tibi consuetudinis est), circuire coepisti aures prurientes quærens ; amplius quidem te doctis insipientem quam insipientibus doctum demonstrans. Quid enim ? Doctor esse voluisti ? Novitatis relator, an assertor veritatis ? Sed esto. Inveneras quod doceres. Cur tibi visum est infamare castitatem, et oppugnare veritatem ? Sed forte (quod et ego magis suspicor) nihil contra veritatem moliebaris, sed solita et tibi inolita levitate auras popularis famæ captans, acumen ingenii tui probare putasti, si prius rem (quasi quaestionis ambage) apud alios involveres, ut in ejus solutione postmodum tu doctor appareres. At nunc res tidi in contrarium versa est. In questione enim tua temerarius probatus es, sed in solutione non es doctus inventus. Videamus tamen qu;e sit magna illa et gravis quesiio soli

PATROI. CLXXVI.

A (ut putas) tibi non insolubilis. Et quidem etiam,

si gravis foret tanto verius multis plusquam tibi, quanto stultius tu præsumis tibi soli. Videamus tamen quæ sit. Primum quæris utrum sine consensu coitus eonjugium fieri possit ; hoc est, an illi matrimonium invicem eontrahere possint, qui sibi non consentiunt in reddendo debito carnis. Movit ergo fortassis te quod dictum audieras : matrimonium non facit coitus, sed consensus. Et merito movisset si quidem quod dictum non audieras, sed intelligendum putaveras, consensus coitus, additum fuisset. Quæris ergo utrum sine consensu coitus conjugium esse possit. Post hæc his qui tibi respondent sine ejusmodi consensu verum conjugium mon esse, tuam (ut audio) vide

B ris existimationem adjungere ; propterea fortassis

quia tibi de reliquo necessitatem tacendi imponeret, qui hoc quærenti aliud responderet. Deinde hoc concesso et statuto, scilicet quod sine talis consensus pactione conjugium stare non possit; persequeris et interrogas utrum, verum fuit comjugium inter Mariam matrem Domini et Joseph, quem Scriptura virum Mariæ appellasse aliquoties invenietur, ipsamque Mariam uxorem sive conjugem ejusdem Joseph indubitanter nominasse. Quo concesso, quia et hoc negare absurdum est, cum id et sacræ Scripturæ manifesta auctoritate probetur, et catholica hoc religio sua attestatione confirmet, infers et dicis: Si verum fuit conjugium, ergo carnalis commistionis consensus ibi fuit, et invenitur Maria ad coitum carnis viro assensum præbuisse. Quod si verum est, imo quia si hoc verum non est, verum conjugium dici non potest, cur ipsa Maria vera semper virgo permansisse dicitur, quæ aliquando vera conjux fuisse non negatur ? Aut enim non consentit, et vera conjux non fuit, aut consensit, et vera vurgo non ].ermansit. In eo ipso namque propositum virginitatis deseruit, quod se per consensum debito carnalis commercii in conjugali sacramento sponte subjecit. Ac per hoc quod virginitatis propositum in consensu copulæ carnalis deseruit, jam mente virgo esse desiit, etiam si carne virgo permansit. Quæ est igitur hæc Virgo virginum singularis integritafe, unica castitate, excellens dignitate ? Quæ sunt ista præconia et assiduæ laudationes imo potius quæ sunt quotidianæ istæ adulationes quibus singulariter laudabilem et excellenter super omnes gloriosam Mariæ virginitatem præferenda non est, sed multis etiam postponenda ; quæ et earne virgines probatæ sunt, et virginitatis propositum usque in finem mente casta atque devota 28

inviolatum tenuerunt ? Comparetur nunc virgini- A (lebito qüo se et vir mulieri et mulier viro debet

tas Agnetis et Mariæ et quæ fuerit in merito proBata sublimior, digne etiam in laudibus excelsior teneatur. Illa se in custodia virginitatis tam invietam exhibuit, ut eam a proposito suo nec ipsa mors illata dejiceret. Haec se tam mobilem demonstravit, ut unius eam viri et pauperis affectus ad consensum sui inclinaret. Illa in tantum virgimitatem dilexit, ut quidquid in ejus comparatione pretiosum promittebatur,contemnendum crederet; quidquid pro ejus defensione durum inferebatur, non timendum judicaret; hæc virginitatem tam facile despexit, ut eam et sine praemio promisso desereret, et sine pœna illata abdicaret. Quid igitur restaf nisi ut dicamus inferiorem habere gradum in merito ac laude virginitatis illam quæ a proposito conservandæ virginitatis sponte cecidit, etiam si carne virgo permansit ; superiorem vero illam quæ cum earnis integritate propositum virginitatis usque in finem inviolatum custodivit ! Hoc igitur est quod magna et laboriosa scrutatione invenisse te gloriaris ; et cum tu mentem simul et earnem corruptam habeas, mentem intemeratæ (cujus carnem non potes) falso criminari non pertimescis. Satius multo aut primum dixisses veritatem si eam non ignorasti, aut si hoc non poteras, saltem tacuisses pravitatem, qua dicta simplicium auditum violasti. Sed quid ages si eos quos falsa opinione depravasti veritas manifesta ita a periculo erroris liberet, ut tamen te a culpa temeritatis non emundes ? Videamus igitur nunc utrum mater Domini et vera conjux esse potuit, et vera virgo permanere.Discutiamus (ut postulas) quid sit conjugium; et ex ejus diffinitione proposita consideremus si simul esse potuerunt in virgine matre et consensus eonjugalis, et propositum virginitatis. Quid enim est conjugium nisi legitima societas inter virum et feminam; in qua videlicet societate ex pari eoncensu uterque semetipsum debet alteri? Debitum autem hoc duobus modis consideratur, ut scilicet et se illi conservet,et se illi non meget.Conservet videlicet nepost talem consensum ad alienam societatem transeat. Non neget ut ab ea quæ ad invicem est communi societate se non disjungat. Spontaneus ergo consensus inter virum ac feminam legitime factus, quod uterque alteri debitorem sui se spondet ; iste est qui conjugium facit. Et conjugium est ipsa societas tali consensu foederata quæ altero vivente alterum a debito non absolvit. Est adhuc alius consensus, scilicet carnalis commercii ad invicem exigendi atque reddendi, similem inter virum et mulierem pactionem constituens : comes et non effector conjugii, officium et non vinculum, qui et ipse tamem cum pari ab utroque voto suscipitur, pari etiam necesse est debito teneatur. Quod dehitum in hoc quoque consensu dupliciter (sicut in priori commemoravi) exhibendum est, ut videlicet uterque se alteri conservet, et meuter alteri se noget. Hoc est ut sui corporis potestatem ad hoc opus nec alii præbeat, nec illi contradicat.De illo

[ocr errors]

conservare, ait Apostolus : Quæ sui, viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Si autem fuerit mortuus vir ejus, liberata est a lege viri (I Cor. vii). Igitur vivente viro voeabitur adultera, si fuerit cum alio viro. I)e illo autem debito quo se et vir mulieri, et mulier viro de])et non negare, idem dicit : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir ; simíliter autem vir sui corporis potestatein non habet, sed mulier (ubid). Sed hujus debiti mecessitas illos conjugatos sibi ad invicem non subjicit, in quibus dum conjugium contraheretur vel sanciretur, hujus operis consensus non praecessit. Nec tamen hoc ofiicio cessante, veritatem sive virtutem conjngii cessare credendum est, imo potius tanto verius et sanetius eonjugium esse, quod in solo charitatis vinculo,et non in eoncupiscentia carnis et libidinis ardore foederatum est. Quid enim ? In concupiscentia carnis conjugium sanctum esset, et in charitate non esset ? Absit ! Sed multo verius et justius ibi sanctum et verum dicitur, ubi nihil habet eastitas unde erubescat, seul charitas unde glorietur. Quomodo ergo eonjugati ad invicem delitores sui efficiuntur ? Ad quid deinceps se sibi conservare debent ; aut in quo non negare, si haec de medio causa tollatur ? Non videtur hoe excepto quare aut vir mulieri, aut mulier viro sociari debeat. Aut quare societati pariter tali ad invieem debito quale conjugium habere noscitur, dicantur alligati. Hoc tibi fortasse videbitur carni, et carnem solam consideranti. Nihil ergo aliud in conjugio invenire potuisti ut conjugalem societatem ob id solummodo sanetitam et in eo sanctam esse eonfirmes? Nonne multo magis est si duo fiant unum mente, quam si carne unum fierent? Si participem facit alter alterum carnis suæ, et sanetum esse potest ; participem facit alter alterum animæ suæ, et sanetum non est ? Absit! Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et Ecclesia (Ephes. v). Erunt duo in corde uno : sacramentum hoe majus est in Deo et anima. Eeee quo pacto se voluntariæ sponsioni astringunt, ut adhinc et deineeps semper in omni sinceritate dilectionis,in omni eura sollicitudinis,in omni affectu pietatis, in omni studio eompassionis, in omni virtute consolationis, et fide devotionis, hoe uterque sit alteri quod ipse sibi, ut quisque alterum quasi unum secum factum attendat, tam in bonis quam in malis omnibus, sicut consolationis soeium ac participem, ita et tri])ulationis et sufferentiae indivisum exhiheat, postremo quantum foris ad necessitatem corporis attinet, quasi propriam carnem fovendam excipiat, quantum vero spectat ad amorem cordis intrinsecus, quasi animum suum in pace et tranquillitate (quantum in se est) sine perturbatione custodiat. Sic enim sit in sanctæ societatis pace et communicatione quiescentibus, ut dum uterque non sibi vivit sed alteri, felicius atque beatius uterque vivat sibi. Hæc sunt bona conjugii et felicitas castam societatem amautium, quæ bona videre non possunt, ii qui in con

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »