Obrazy na stronie
PDF
ePub

Arbitratur et deos humana cernere et curare ( Laert., A Stoici volunt Deum sic per materiam decurrisse, quolib. II, in Vit Platon., § 78). Nec alii plures citandi, quandoquidem hoc et ipsemet Plato sæpius asseruit (Plat. Phod, tom. I, pag. 62, post. med. ). Alicubi enim ait Deum nostri curam gerere, non secus ac rei suae et possessionis : Τὸ θεόν τε εἶναι τὸν ἐπιμελουμένον ἡμῶν, καὶ ἡμᾶς ἐκείνου κτήματα εἶναι. (Idem, lib. X de Leg., pag. 285 ). Alibi vero baud dubitanter asseverat primam insaniam esse deos negare, secundam autem asserere eos curam non habere hominum: Ta δεύτερον ἔντας οὐ φροντίζειν ἀνθρώπων. (Ibid., pag. 899 et seq.). Sed hoc ille postea fusius prosequitur, et insanum illum errorem profligat et evertit ( Dissertat. in Lactant., cap. 14, art. 1). At absurdissimus ille error est Epicuri sectatorumque ejus, sicut a nobis demonstratum est.

modo mel per favos (Tertullian. lib. adv. Hermogen, cap. 44). Contradictionis itaque potius, quam oblivionis aut ignorantiæ insimulari debuit. Sed majores procul dubio erant Stoicorum, quam Tertulliani, repugnantiæ, quas Plutarchus integris in libris patefecit, nosque alicubi notavimus ( Dissertat. in Lactant, cap. 21, art. 2). Nonne ergo illorum potius, quam hujus repugnantiis id adscribi poterat? Quid vero, si Seneca, et ipse stoicus, hanc contradictionem tollendi nobis rationem suggerit? De Deo siquidem hunc ille disserit in modum: Quid est Deus? Mens Universi. Quid est Deus? Quod vides lotum, et quod non vides totum. Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil majus excogitari potest, si B solus est. Omnia opus suum et intra et extra tenet (Senec., præfat. lib. I natural. Quæst., pag. 795). Nonne enim his verbis significat Deum et intra el extra mundum esse; quia omni opere suo major est ? At si illa fuit stoicorum opinio, due fuerunt ejusdem opinionis partes. Quid ergo, si Tertullianus unius tantum partis meminerit, ut Stoicos Platonicis oppo. neret ?

Quamobrem Auctor noster paulo post adjecit Platonicorum de sede Dei opinionem fuisse, illum residere intra mundum, qui, gubernatoris exemplo, intra illud maneat quod regat (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. Il ad Nation., cap 2). Et sane Plato decernit probatque mirabili quadam mente et sapientia, quæ Deus ipse est, hunc mundum certo constitutoque ordine constanter gubernari ( Plat. Phil., tom. II, pag. 28 et seqq.). Alio autem in libro scriptum ab eo legimus, Deum, universi gubernatorem, post mundum resque omnes creatas, dimisisse illius regendi habenas, et in suam rediisse quasi speculam (Idem, Polit., pag. 272 et seqq.). Postea vero, ne mundus, variis tempestatibus et malis quassatus, penitus dissolveretur, resumpsit ejus gubernaculum, C illique sollicite insidens, ejusdem mundi partes ornavit, et moderatur.

At Stoici contra hanc Platonicorum opinionem prædicabant, uti ait Tertullianus, Deum esse positum extra mundum, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. II ad Nation., cap. 2). Sed non minimus dubitandi locus est utrum hæc ipsa fuerit Stoicorum sententia. Nam Zenon illorum antesignanus, ejusque asseclæ, uti ex Lacrtio et Plutarcho discere est, arbitrabantur Deum esse mentem, quæ omnia pertingat ac penetret (Laert., lib. VII, in Vit. Zenon., § 138 et 147; Plutarch. lib. I de Placit. philosoph., cap. 7, pag. 882 ), Nos etiam alibi observavimus hanc revera fuisse illorum opinionem. Qua ergo ratione ↳ Auctor noster tam asseveranter a firmare potuit Stoicos docuisse Deum positum esse instar figuli extra fabricatam a se totam mundi molem (Tom. 1, Apparat., pag. 780; Lips. lib. I Psycholog. stoic., dissertat. 31, pag. 565, tom. IV)?

Difficultatis hujus nodum secat potius, quam solvit Lipsius. Haud dubitanter etenim Tertullianum ibi arguit erroris, quo Stoicis illud tribuit, quod ab iis nec dictum, nec cogitatum quidem fuerat. Itane vero erravit Tertullianus? Numquid ignorabat, aut ex mente illius exciderat, quod Stoici de mente divina, mundum universum pervadente, tradiderant? Minime quidem. Nam alio in libro hæve scriptis mandavit :

Objici tamen potest hanc eamdem opinionem ab ipso Seneca tribui Epicureis, quos idcirco acriter corripit et exagitat: Tu, Epicure, inquiebat, Deum inermem facis.... projecisti eum extra metum ( alii legi volunt, extra melam). Hunc igitur septum ingenti quodam et inexplicabili muro, divisumque de contractu et conspectu mortalium, non habes quare verearis. Nulla illi nec tribuendi, nec nocendi materia est. In medio intervallo hujus est alterius cæli desertus, sine animali, sine homine, sine re, ruinas mundorum, supra se circaque se cadentium evitat, non exaudiens vota, nec nostri curiosus (Idem, lib. IV de Benefic., cap. 19, pag. 79). In quadam quoque epistola eumdem illorum errorem sic reprobat ac proscribit: Non de ea philosophia loquor, quæ civem extra patriam posuit, extra mundum dcos, quæ virtutem voluptati dedit (Idem l. Epistol. 79, pag. 71), philosophia videlicet epicurea. Non Stoicorum ergo, sed Epicureorum hanc falsam opinionem fuisse testificatur.

Nonne autem ex hoc, inquiet aliquis, Senecæ lestimonio concludi potest, emendandum esse Tertulliani textum, atque in eo scribendum epicurei, pro stoici? Recte quidem, si illud ratione aliqua satis utique valida probetur. At certe non una fuit stoicorum de Deo sententia, sed maxima, uti diximus, opinionum varietas. Si qui autem ex illis, uti præfatus Seneca, Deum aliquo modo extra mundi fines positum somniaverunt, illud Tertulliano satis fuisse quis unquam inficiabitur? Potuit enim Epicureis, quos ethnici aspernabamtur, omissis, Stoicorum facere mentionem. Verumtamen, quæcumque genuina sit Tertulliani lectio, idem erit argumentationis ejus pondus ac robur. Nam ex ea, et his omnibus quæ hactenus disputata sunt, cuivis liquido patebit, quam merito jure ille asseveret tam difficile fuisse philosophis omnibus naturam, qualitatem et sedem Dei desi

gnare, quam id vel infimæ sortis christiano promptum A et cap. 21). Quod quidem ab eo repetitum, et a facileque fuit.

Verum illud adhuc auctoritate confirmatur Platonis, illorum omnium facile principis, qui, sicut ipse Tertullianus memorat nosque haud semel animadvertimus, palam professus est, factitatorem universitatis neque inveniri facilem, et inventum enarrari in omnes difficilem (Tertullian. Apologet., cap. 46, Plat. Tim. pag. 28 ). Quamobrem sectatores ejus, uti alio in libro ait Auctor noster, illum, quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiæ, id est, metu in Deum (Tom. I Apparat., pag. 948; Dissertat. in Minut. Octav., cap. 4, art. 2). Quilibet vero christianus illum invenit, et quod in Deo quæritur, re quoque adsignat (Tertullian., lib. II ad Nation., B cap. 2)? ipsum videlicet esse unum, omnipotentem, infinitum, mundi creatorem, et quo nihil majus meliusque excogitari potest. Quapropter eum timet, et longe magis sapit, quam hi cæteris philosophis sapientiores.

Denique non minimam adhuc ea Tertulliani verba habent difficultatem, quibus aliud philosophorum de Deo mundi creatore dissidium notavit : Totum, inquit, hoc mundi corpus, sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum et factum secundum Platonem ( Tertullian. Apologet., cap. 11, p. 332). Quam enim certum est hanc de mundo creato fuisse, ut alibi ostendimus, Platonis opinionem, tam falsum videtur Pythagoram docuisse illum innatum et infectum fuisse. Nam ibidem observavimus a Lactantio adfir- C mate pronuntiari omnes ad Epicurum philosophos, ac nominatim Pythagoricos, constanter adseruisse mundum esse factum et creatum ( Dissertat. in Lactant., cap. 21, art. 2). Quin etiam Plutarchus disertissime declarat eamdem fuisse Pythagoræ atque Platonis ea de re sententiam. En græca ejus verba : HvÐzzópas nai Пlátwv yevntiv úæò Oɛoữ tôv zósμov. Pythago ras et Plato mundum a Deo factum arbitrati sunt (Plutarc., lib. II de Placi. philosop., cap. 4, pag. 886). Quid ergo? Erravitne adhuc Tertullianus, ac nomen Pythagoræ pro alio ibi ipse, vel librarius scripsisse dicendus est? Numquid potius, quia celebrishic philosophus ab eodem Plutarcho, Laertio, Theodoreto, et aliis docuisse perhibetur unitatem esse rerum omnium principium, atque ex numeris omnia fieri, D inde Auctor noster confici posse putavit mundum, sicut unitatem et numeros, nec ortum fuisse nec factum (Idem ibid., lib. II, cap. 3. Laert. lib. VIII, § 25; Theodoret. serm. 2 de principio, pag. 489)? Sed si ira res se habeat, citati à nobis auctores erroris procul dubio convincentur. Numquid igitur probabilius dici potest Pythagoram errantium more in eadem non permansisse sententia? Haec velim expendas, et pronunties.

Multo itaque verius certiusque illud est, quod Auctor noster tradidit, mundum ex nihilo à Deo creatum, verbo quo jussit; ratione qua disposuit, virtute qua potuit (Tertullian. Apologet., cap. 17,

Minutio Felice, ut alibi animadvertimus, trans-
criptum est (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 2,
art. 5). Sed quod de hoc Dei verbo Tertullianus do-
cet, jam, si placet, diligenter expendamus.
CAPUT VIII.

De Christi divinitate.

ARTICULUS PRIMUS.

De variis Filii Dei nominibus, ac quam luculenter Tertullianus doceat veri summique Dei attributa illi convenire, eumque unum et æternum cum Patre suo esse Deum.

Quid sit Verbum, Ratio, Sermo,et Filius Dei, ut Tertullianus omnibus patefaciat, duobus modis et Deum, et Verbum Dei Filium considerari posse docet. Ambo enim spectari possunt antequam ipse Deus mundum vel creaturam ullam condiderit, vel quando mundus ab eo creatus est. De utroque autem ante creationem mundi hoc tanquam certissimum constituit: Ante omnia Deus erat solus, ipse sibi mundus, et locus, et omnia. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus præter illum. Cæterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. Rationalis, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia. Quæ ratio sensus ipsius est. Hanc Græci xózo» dicunt, quo vocabulo etiam sermonem appellamus. Ideoque jam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud Deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi; quia non sermonalis a principio, sed rationalis Deus etiam ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eam, ut substantiam suam, ostendat. Tamen et sic, nihil interest. Nam et si Deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando, et disponendo secum, quæ per sermonem mox erat dicturus. Cum ratione enim sua cogitans, atque disponens, sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat (Tertullian. lib. adv. Prax., cap. 5). Hæc autem, etsi paulo longiora, idcirco integra retulimus, quia omnia singulari attentione et examine digna

sunt.

Primo itaque declarat Deum ante principium, id est, ab omni æternitate, ac poinde antequam mundus crearetur, fuisse et solum et non solum. Ante mundi quippe creationem solus erat, ipse sibi mundus, locus et omnia; quia nihil præter se extrinsecus habebat. Tum tamen non erat solus, quia suam habebat rationem. Ante principium enimvero, seu a tota æternitate rationalis fuit; quandoquidem Deus esse non potest, nisi sit sensu et ratione præditus.

Secundo, divinam illam æternamque Dei rationem græci, inquit, 2670 dicunt, haud dubie quia Joannes Evangelii sui initio scripsit: ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ Λόγος (Joann., I, 1). Nam ipse Tertullianus hæc latine ita citavit: In principio erat sermo...., et sermo apud Deum, et Deus erat sermo (Tertullian. adv. Herm.,

mos invaluerat, A niam multi dicuntur Filii, qui non sunt (Tertullian. lib. adv. Praxe., cap. 17).

cap. 20). Ejus autem tempore ut Filius Dei à Latinis diceretur sermo, cum melius græcum illud nomen óyos ab illis ratio dici debuisset. Qua quidem de interpretatione egimus, ubi ostendimus transcriptum fuisse à Lactantio hunc Tertulliani locum (Dissertat. in Lactant., cap. 16, art. 2).

At quibus, obsecro te, verbis clarius declarari et asseri potest suprema Christi Filii Dei divinitas ? Quis ea omnia veri summique Dei, attributa possidere potest, nisi summus et unus cum æterno Patre Deus? Quid vero, quod Tertullianus hæc omnia et singula Sermoni Filioque Dei convenire, non solum adfirmat, sed probat etiam, variisque rationibus confirmare nititur? Persuasum ergo habuit Filium Dei unum eumdemque cum suo Patre esse Deum.

Tertio, nos ille monitos facit cur græcum nomen 2óyos latine ratio potius, quam sermo verti debeat. Deus, inquit, ante principium rationalis fuit, nondum tamen sermonalis, quia habebat intra se rationem, sed nondum sermonem extra se ipsum emiserat. At quoniam ab æterno sicut rationem, ita et sermonem intra se habuit, licentiam Tertullianus unicuique dedit utroque rationis et sermonis nomine pro libito utendi. Ab illo autem Filius Dei non tantum sermo, ratio B men facillimum est, ac firma sint ejus argumenta,

et verbum, sed sophia etiam seu sapientia vocatur (Tertullian. lib. de carne Christi, cap. 18; lib. adv. Hermog., cap. 18).

Præterea ille in suo Apologetico, ac postea Lactantius, ut suo loco vidimus, certiores nos fecerunt hunc Aógov a Zenone ethnico philosopho agnitum, quem universitatis factitatorem esse prædicabat (Idem, Apologet., cap. 21; Dissertat. in Lactant., cap. 16, art. 1). Addit Auctor noster: Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis adfirmat (Tertullian. loc. cit.; tom. I Apparat., pag. 782; Dissertal. in Minuc. Oct., cap. 4, art. 1, et Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1). At hic Cleanthes Zenonis discipulus fuit, quemadmodum alibi annotavimus, ubi etiam exposuimus quæ illius fuerit de Deo sententia, ex qua id, quod narrat Tertullianus, desumptum videtur.

Jam vero ex his, quæ ille de Dei Verbo, sermone et ratione dixit, ita explicatis, colligi utique potest persuasum omnino ipsi fuisse illud interius Dei Verbum tam æternum esse, quam ipsummet ejus Patrem, qui illum ab æterno quidem, sed intra semetipsum duntaxat, protulit. De hac autem Verbi divini æternitate infra fusius agendum (Inf. art. 8 et seqq.). Prius enim vera ac sincera Auctoris nostri de suprema illius divinitate sententia accuratissime a nobis enucleanda exponendaque est.

C

Primum itaque docet huic divino Verbo et Dei Filio omnia Patris sui æterni nomina et attributa convenire: Nomina, inquit, Patris : Deus omnipotens, D altissimus, Dominus virtutum, rex Israelis, Qui est ; quatenus ita Scripturæ docent, hæc dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, Patris mea sunt. Cur non et nomina? Cùm ergo legis Deum omnipotentem, et altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et Qui est, vide ne per hæc Filius etiam demonstretur, suo jure omnipotens, qua sermo Dei omnipotentis, quàque omnium accepit potestatem : Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis concionatur: Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a Patre: Rex Israelis, quia illi proprie excidit sors gentis istius. Item, Qui est, quo

Neque insurgat nescio quis aut arianus aut soci. nianus, et nobis objiciat ab eo non recte probari quomodo divina illa attributa Filio Dei conveniant. Nunc enim non inquirimus quam valida, quod probatu ta

sed quæ sit ejus sententia, quam probare voluit. Atqui ex ipsius verbis evidentissime conficitur illum, aliosque omnes orthodoxos ejus ætatis christianos, pro certo penitus habuisse Verbum et Filium Dei verum esse Deum, eosque, sicuti Praxcam, contra quem ibi ille disputat, et alios omnino errasse, qui secus sentiebaut.

Quapropter alibi hunc Dei sermonem et Filium Patri suo parem et æqualem, alibi ipso non minorem esse disertissime profitetur : Nam eum Patrem, inquit, parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est (Ibid., cap. 7). Postea vero: Idem Dei Filius, Unum sumus, dicens, ego et Pater, ostendit duos esse, quos æquat et jungit (Ibid., cap. 22). Rursus autem alio in libro: Et Sermo, inquit, Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo ( Idem lib. de Resurr. carn., cap. 6). Audivisti sane quam perspicue Filium Dei Patri suo parem æqualemque adserat; jam audi quomodo illum non minorem esse prædicet: Omnia sibi tra dita dicit a Patre. Credas, si creatoris est Christus, cujus omnia, quia non minori se tradidit omnia Filio creator, quæ per eum condidit, per sermonem suum scilicet (Idem, lib. advers. Marcion, cap. 25). Atqui si non minor, sed par et æqualis Patri suo sit Dei Filius, verus procul dubio est cum eo Deus. Et enim ab eodem Tertulliano, sicut mox vidimus, altissimus et omnipotens dicitur. At nec duo altissimi et omnipotentes, sicut nec duo dii esse possunt. Nam alibi, uti animadvertimus, dixerat Deum ideo esse unum, quia est summus, atque idcirco, Deus, inquit, si non unus est, non est (cup. super., art. 1).

Plura autem si quis desideret, is ipsum, de quo agimus, Apologeticum ejus librum adeat, ubi ille, post brevem christianæ de Filio Dei, Christo Domino, doctrinæ expositionem, ethnicos hæc alloquitur in verba: Quærite ergo, si vera est ista divinitas Christi : si ea est, qua cognita, ad bonum ouis reformatur; sequitur ut falsa sit quævis alia comperta, în primus ù.a, quæ (manuscripti nostri codices et editi addunt omni ratione, quæ Rigaltius sustulit) delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis, et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur ( Idem,

Apologet., cap. 21). Quo autem modo vera et A At quo magis vera certaque est ista expositio, eo ma

suprema Christi divinitas potuit unquam magis aperte el asseveranter asseri ac prædicari? Tertullianus quippe palam asseverat eam tam esse veram, quam falsa est quælibet alia divinitas a gentilibus agnita et introducta. Imo vero clamat ita veram esse Christi divinitatem ut inde sequatur falsam esse aliorum omnium, atque etiam dæmonum divinitatem, qui sub mortuorum nominibus et imaginibus delitescentes, signis, miraculis, oraculis fidem divinitatis operabantur, id est, omnibus persuadere conabantur bæc signa, miracula, et oracula fieri divina sua potestate, ac veros se esse deos. Quis ergo non videat bac utriusque veræ et fictitiæ divinitatis oppositione veram ac summam a Tertulliano declarari Christi divinitatem?

Neque satis adhuc esse putavit hoc ibi dixisse, sed paulo post eosdem ethnicos his adhuc compellat verbis: Dicere non potestis Christum esse communis conditionis hominem (Ibid., cap. 23). Venturus siquidem est in fine mundi, ut Dei virtus, et Dei spirilus, el sermo, et sapientia, et ratio, et Dei Filius. PaJam igitur, atque in ore et oculis infensissimorum Christiani nominis hostium audacter pronuntiat et contestatur Christum esse æterni Patris sui Sermonem, Sapientiam et Rationem, qua ab æterno Filius ejus est. Quapropter diserte adfirmat in Christo duas esse Dei et hominis naturas, illumque tam verum esse Deum, quam verum hominem.

ARTICULUS II.

gis studiose a nobis examinari debet.

Dicit itaque primo: Hunc ex Deo prolatum didicimus. Sed unde, quæso, ille aliique christiani id didicerant? Non aliunde profecto, nisi ex sacris Scripturis, ac certa constantique ab Apostolis ad suum usque tempus traditione. Plura autem alibi citat hanc in rem ejusdem sacræ Scripturæ loca, atque in primis in libro adversus Praxeam, hæreseos patripassianorum fautorem. At ibi quoque præclare docet hanc esse fidei nostræ regulam quæ ab Evangelii initio decucurrit, et quibuslibet hæreticis est antiquior: Constat autem id, inquit, verum esse quodcunque primum, id esse falsum quodcunque posterius (Tertull. lib. adv. Praxe., cap. 2). Perperam, igitur quiB dam insulsissimi homines venditarunt illud de lóyou et Filio Dei dogma Apostolis primisque eorum discipulis fuisse incognitum, ac secundo duntaxat Ecclesiæ sæculo haustum ex philosophorum opinionibus, et a Christianis receptum. Si quæ enim, in præcipuo fidei christianæ capite facta fuisset immutatio, hæc omnium ac præcipue Tertulliani animum percellere debebat. Non mediocriter enim eruditus ille vir sub secundi sæculi et tertii initium floruit, nec proinde potuit ignorare quam certo hæc communis omnium doctrina ab Apostolis ad suum usque tempus transmissa sit.

Quam diserte Tertullianus asseverat unam et eamdem C esse Patris æterni ejusque Filii substantiam ac naturam, licet distincta sit utriusque persona.

Quam discrie ac constanter Tertullianus docuit, Filium Dei unum et eumdem esse cum Patre suo Deum; ita sane unam et eamdem utriusque substantiam ac naturam, sed distinctas personas esse asseruit. Non semel quippe id dixit, sed sæpius, ac præsertim in suo Apologetico, ubi de Verbi sive Filii Dei generatione sic disputat: Hunc, inquit, λógov ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei, et Deum dictum ex unitate substan tiæ. Nam et Deus spiritus: et cum radius ex sole porrigitur, portio ́ ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur: ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus, ut lu- D men de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiæ matrix, etsi plures inde traduces qualitatum mutueris: ita quod de Deo profectum est, Deus est, el Dei Filius, et unus ambo: ita de spiritu spiritus, et de Deo Deus modulo alternum numerum gradu, non statu fecit, et a matrice excessit, non recessit (Ibid, cap. 21). Ita sane ibi gentilibus simpliciter ac sincere declarat quid Christiani de divini Verbi, ac proinde Filii Dei natura ac generatione sentirent. Quam sincera autem sit hæc explicatio, inde liquet, quod si celare aut dissimulare aliquid potuisset, illud certe non erat dicturus in libro publico, quem ethnicis omnibus, ac Romani etiam imperii antistitibus offercbat

Secundo, ille docet Verbum divinum esse de Spiritu Spiritum; quia Dei est Verbum, Ratio, et Sermo (Idem, Apologet. cap. 21). Nam sicut alibi ait: Spiritum intelligimus in nomine sermonis : ita et sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, el duo unum sunt (Idem, lib. adv. Praxe., cap. 26). Existimavit itaque Sermonem, seu Verbum, et Filium Dei esse spiritum, remque plane spiritualem, à quacumque materia, et omni re corporea discretam. Quæ quidem illius sententia inde confirmatur, quod ipse ibidem pronuntiat illum esse spiritum de spiritu, id est, spiritu ac cogitatione æterni Patris sui prolatum ac genitum (Idem, Apologet., cap. 21). Divina siquidem cogitationis prolatio non solum bihil corporei admittit, sed unus cum suo Patre, à quo profertur, Deus est. At quid opus est id à nobis probari, quod ab illo disertissimo hisque ipsismet verbis asseritur : Quod de Deo profectum est, Deus est, el Dei Filius, et unus ambo, et de Deo Deus (Ibidem).

Tertio, Tertullianus affirmat illum cum Deo Patre unum esse Deum ex unitate substantiæ, ac proinde unam et eamdem esse utriusque substantiam (Ibid.). A Patre enim suo non separatur, inquit, substantia, sed extenditur; quoniam hunc ex Deo, uti adhuc illo loquitur, prolatum didicimus, et prolatione generatum (Ibid.). Quia vero ab illo ita prodiit, et genitus est; idcirco, quemadmodum a Patre suo non separatur substantia, sic ab illo persona distinguitur. Non enim cadem esse potest Patris et Filii Dei persona. At eadem tamen est utriusque substantia ; quandoquidem unus est cum Patre Deus ex unitate substantiæ, a qua

non separatur, sed extenditur (Ibid.). Ex hac enim subs- A quidem de eodem Filio Dei in Apologetico scripsit:

tantia, tamquam matrice non recessit, sed excessit; atque ita quidem ambo unus idemque Deus sunt.

Neque ibi tantum, sed in suo adhuc adversus Praxeam libro, illud his confirmat verbis: Rationem reddidimus, qua Dii non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiæ, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus, nec statu, sed gradu alium, qui, etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos Deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat (Tertull., lib. adv. Praxe. cap. 19). Vides sane quam diserte ibi ille, sicut alibi, asseveret Filium Dei alium esse a Patre suo non statu, sed gradu, id est, non natura, sed persona, quæ ordine secunda distinguitur, atque hac distinctione esse quidem duos, sive duas personas, a se invicem distinctas, sed duos Deos dici non posse; quia eadem est utriusque substantia, et idcirco ambo unus Deus (Ibid. cap. 2).

Neque dixeris ibi taceri personæ nomen. Nam illud hac Patris et Filii distinctione satis subintelligitur. Quia enim unam dixit esse utriusque naturam, sola duntaxat persona distingui et duo esse possunt. Deinde nomen personæ, hoc ipso quo nunc utimur significatu, in eodem adversus Praxeam libro sumitur, sicut ex locis infra citandis evidentissime patebit.

Modulo, quemadmodum adversus Valentinum dixit, alternum numerum, gradu, non statu, fecit. Sed Rigaltius contra manuscriptorum nostrorum, et omnium antea editorum codicum fidem ibi priora verba sic corrigi voluit: Modulo alterum, non numero (Idem, Apologet. cap. 21 ). Nullam nihilominus hujusce emendationis reddidit rationem. Numquid ergo putavit, sicuti videtur, sic immutatis auctoris verbis, illius accurratius servari antitheses? Sed nefas procul dubio est veteris auctoris textum levissima conjectura immutare, multo minus præpostera immutatione sensum ejus in alium detorquere plane oppositum, et in eum, quem impugnat, errorem. Nam Tertullianus, uti affatim probatum est, apertissime B docet Filium Dei modulo et gradu, sive persona alium esse a Patre suo, sed unum et eumdem substantia, et idirco duas esse personas distinctas, unum tamen Deum. Utriusque ergo persona a se invicem distinctæ numerum allernum faciunt.

Præterea ille palam, quemadmodum in sequenti articulo videbimus, cum tota Ecclesia catholica declarat tres esse in sanctissima Trinitate personas. Jure igitur merito dixit Filium Dei modulo alternum cum Patre suo numerum facere. Jam enim eum dicentem audivimus: Non est idem Pater et Filius modulo, id est, eo prolationis modo, quo Filius a Patre prodivit (Idem, lib. adv. Praxe., cap. 8). Filius ergo cum Patre numerum facit alternum, id est, uterque Pater et Filius alternatim vlcissimque duarum personarum numerum faciunt. Tertulliani autem hunc esse sensum colligi haud inepte potest his ejus in eodem libro verbis: Pater Filium facit, et Patrem Filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullomodo possunt, ut Pater se sibi Filium facial, et Filius se sibi Patrem...... Habeat necesse est Pater Filium, ut Pater sit, et Filius Patrem, ut Filius sit (Ibid., cap. 10). Audisne quam luculenter ille doceat Patrem et Filium sic inter se componi, ut Pater cum Filio, ac vicissim Filius cum Patre numerum alternum faciant?

At, non solum adversus Praxeam, sed etiam adversus Valentinum alium hæreticum hanc de distincta Filii Patrisque persona, sed una utriusque subs- C tantia doctrinam tutatur ac propugnat. Duo enimvero erant Valentini errores, quos ille his descripsit verbis Valentinus probolas suas, id est, divinas prolationes, discernit et separat, et ita longe ponit, ut Eon Patrem nesciat (Ibid. cap. 8). Secundum autem hunc errorem, de Eone Patrem nesciente, refellit Joannis Evangelista auctorite: Apud nos, inquit, solus Filius Patrem novit, et sinum Patris ipse exposuit. Tum deinde primum Valentini de separatis divinis prolationibus errorem, his, quæ ad propositum nostrum magis faciunt, verbis evertit: Sermo et in Patre semper, sicut dixit: Ego in Patre; et apud Deum semper, sicut scriptum est: Et Sermo erat apud Deum. Et nunquam separatus a Patre, aut alius a Patre, quia Ego et Pater unum sumus. Inde vero D seu ordine secundum (Ibid., cap. 2), ut pote concludit hunc sermonem Filiumque Dei a Patre suo esse distinctum, quia ab eo prodivit ac prolatus est; sed ab eo non separari, quandoquidem una utriusque est natura. Quin etiam paulo post adjecit: Non diversitate alium esse Filium a Patre, sed distributione; nec divisione alium, sed distinctione ; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio (Ibid.). At nunc animadvertas velim Filium Dei ab co dici alium a Patre, et non alium, videlicet alium a Patre persona, et substantia non alium, quia hæc substantia in utroque plane eadem est.

Cum igitur Filius a Patre suo sit distinctus, quia duæ sunt in una eademque substantia personæ, recte

Verum, quia infinitum est inter homines et Deum discrimen, hine minime dubitanter asseverat Filium Dei alium esse a Patre gradu quidem, sed non statu, hoc est, illum sua generatione esse alium gradu,

genitum a Patre, sed non statu, id est, non substantia ac natura, quæ una eademque in illo et Patre suo est. Sed his illius dictis novam certe lucem ea dabunt, quæ de ejusdem Filii et Spiritus Sancti divinitate ac sacro Trinitatis mysterio ille tradidit, et a nobis jam enodanda explanandaque sunt.

ARTICULUS III.

Quam diserte Tertullianus orthodoxam adhuc de Filii Dei, nec non Spiritus sancti divinitale ac sacro Trinitatis mysterio doctrinam explicet ac vindicet. Tertullianus non iis tantum quæ retulimus, sed aliis adhuc pluribus in locis, catholicam de suprema

« PoprzedniaDalej »