Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

imperatoris ad Leonem papam, quæ exstat in fine A actionis 18, actorum concilii vi. Accedit quod nullum exstet exemplum quo relegandis hæreticis pro loco exsilii urbs Roma unquam decreta fuerit. Num. 146, linea 2. Per quam revelata est quantitas, quæ solita erat dari.Gothorum reges Ariani,et impii per tyrrannidem constituerant primum,ne quis ordinaretur Romanus episcopus, qui non ante habito consensu regis,certam pecuniæ summam et quantitatem solvisset. Eamdem pensionem imperatores Orientis post exactos Gothorum reges solvi petiverunt,ut constat ex querela sancti Gregorii, hac de re gravissime in Commentariis Psalmi Iv pœnit. conquerentis, quod nimirum sibi legitime ad pontificatum vocato et electo, muneris sui functionem non prius exsequi licuerit, quam data pecunia illam ab imperatoris redemisset. Constantinus vero imp. IV, retento adhuc jure confirmationis antiquítus per tyrannidem usurpato, iniquissimam pecuniæ exactionem abolevit. Quando autem ab altera B tyrannica servitute, qua electos pontifices ab imperatoribus confirmari oportebat, Ecclesia liberata fuerit, dicemus in Vita Benedicti papæ 11.

Lin. ult. Anrum unum, etc. Setentiam Anastasii de interregno sedis pontificia confirmat canon secundus concilii Toletani xiv, ex quo patet Leonem II, successorem Agathonis, anno quo celebratum est allegatum concilium Toletanum 684 adhuc superstitem fuisse. Quare cum omnium sententia Leo non nisi decem mensibus et septemdecim diebus pontificatum obtinuerit, necessum est affirmare ab obitu Agathonis, usque ad initium ejusdem Leonis tanti temporis interregnum intercurrisse.

CENNI.

NOTE CHRONOLOGICE.

Interpontificium a Doni obitu,si mihi excipiantur cod Ambros 1 et catal Veronen, qui habent menses 3, dies 15,cum Colbert sexto nullos dies memorante, cæteri omnes tum codd,,tum catalogi constanter definiunt menses 2, dies 15. Quapropter ab emortuali die 11 Aprilis an. 679, interpontificio enumerato mensium duorum ac dierum quindecim, 26 Junii reperitur littera Dominicalis B indicata, ac proinde Agathonis ordinationi debita. Hinc vero ad ejusdem mortem, seu depositionem ab Anastasio consignatam 10 Januarii die, præter duos annos solidos, ac menses sex,qui nullo prorsus discrimine ab omnibus tribuuntur sedi Agathonis, non dies 4 aut 3, ut inconstanter plures codd.et catalogi,sed 14 numerantur cum quarto, et sexto catalogis Colbertinis,quorum auctoritate nititur Pagius, necnon cum Corbeiensi altero,et Veronensi nunc primum edito,qui omnes recte habent annos 2,menses 6, dies 14. Ac proinde S. Agatho consecratus an. 679,die 26 Junii sedet usque ad 10 Januar. 632.

Chronologijam partes implevi: at vindicandi nunc restant codd. et catalogi, qui angustos adeo limites pontifici huic circumdant, ut rerum copia ingens, quæ iliius temporum nobis superest,iisdem contineri non posse viris doctissimis visa sit.Horum præcipui Baronius, Papebrochius, Benedictus Bacchinius, et Antonius Pagius,de anno ac die depositionis consentientes, annuo spatio alius, nempe a 678 primordia pontificatus repetenda esse contendunt.Equidem ut ne eorum opinionibus singillatim confutandis insistam, quod esset ab instituto prorsus recedere, expediam,quam fieri potest brevius, seriem rerum, quæ recentiores ab Anastasio dimoverunt,conferendam postea a studioso lectore cum eruditis dissertationibus Papebrochii in Conatu Histarico, Chron, Bacchinii in Lib pont Raven Agnelli, et Antonii Pagii in Critica Bar ad annos præsertim 677, 678 et 679, eamque pro viribus explicabo.

Omnino duo sunt, quæ illas retro abice compulerant: 1. Principium concilii Romani sub Agathone, quod in collectionibus omnibus, post Regiam a Syr

C

D

mondo curatam, habet: «< In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi imperantibus dominis nostris piissimis Augustis Constantino Majore imperatore anno vigesimo sexto,post consulatum ejus anno decimo, sed et Heraclio, atque Tiberio nonis (al., novis) Augustis ejus fratribus vicesimo secundo, indictione septima, mense Octobri,præsidente Aga-. thone sanctissimo, atque ter beatissimo apostolico, universali papa.» 2. Alterum est S. Wilfridi Eboracensis archiepiscopi subscriptio synodica alius concilii Romani,quæ legitur in actione 4 concilii generalis vi«< Wilfridus humilis episcopus S.Ecclesiæ Eboracenæ insulæ Britanniæ,legatus venerabilis synodi per Britanniam constitute in hanc suggestionem, quam pro apostolica nostra fide unanimiter construximus similiter subscripsi.» Horum nodorum primum breviter hic dissolvam; alterum vero, utpote cum enarrandis rebus conjunctum, postquam omnia explicavero.

Laudatum concilii Romani principium quatuor characteres temporum continet inter se pugnantes, qui annos quatuor, aut certe tres, diverso præseferunt: 677, 678, 679, 680. Post consulatus siquidem decimus Constantini Pogonati, qui tanquam tribunitias potestates eos numerat, ut eruditissime observat Pagius in Ep. hypat. p. 111, cap. 4, mense Octobri indicat annum 677, nam cœpit ab anno illatæ Constanti cædis 668, die quinta decima Jul.juxta Anastasium, et alios tum antiquos, tum recentes auctores, tametsi Pagio lubeat indefinito die post 16 Septembris, et ante diem 7 Novembris, qua in re mihi secum convenit: non enim hac una ope indligeo, ut illi adverser. Indictio septima mense Octobri recurrens anno convenit 678.Annus vicesimus sextus Constantini, qui anno 654, a Constante patre dicebatur Augustus mense Aprili, post diem 26 ejusdem mensis annum indicat 679. Denique annus vicesimus secundus Heraclii et Tiberii,incipiens inter dies 26 Aprilis et 9 Augusti, cum dicti creduntur Cæsares anno 659, respondet anno 680. Prætereo incongrua nomina Heraclii et Tiberii, qui appellantur novi Augusti: cum non modo Augusta dignitate nunquam processerint, verum Cæsarea ipsa, ut Theophanes observat, exuli fuerint a fratre Pogonato, tametsi id factum sequenti anno, cum Justinianum filium in consortium imperii sibi ascivit. Præterquam quod novos Constantinos acclamari Augustos ob rerum merita, ex conciliis patet, ut observat Ducangius (Dissert. de num. inf. ævi cup. 29), novos autem Augustos honoris causa, eosdem dictss non liquet : ac propterea Pagius, recte expunctis hujusmodi titulis, in eorum locum illos revocat,qui in actionibus concilii sexti leguntur. Quæ cum Ita sint, concilium a posteriori imperita manu hujusmodi rebus inspersum coegisse doctissimos viros, tum ad rejiciendam Anastasii auctoritatem, tum ad emendandos tot antiquos scriptores,non mirari non possum. Eoque id magis,quod id collectionibus conciliorum, post relatum hoc concilium (anno scilicet 680, aut 679) ex cod. ms, aliud statim profertur ex Malmesburio, in quo causa Wilfridi tractatur quæ siletur in primo; et vocatur aliud exemplum ejusdem concilii, aut saltem alia actio: utriusque cognitio autem ex dicendis pendet.

Venio ad alterum caput, nempe ad subscriptionem Wilfridi, cui præmitto eam partem historiæ, quæ ad rem attinet, ex Beda et Radmero, collatis cum edito Stephano (ap. Mabillon.sæcul. Iv Bened.), unde Pagius derivat sua. S. Wilfridus ob privatas Ermemburgæ reginæ simultates ab Ecgfrido rege Eboracensi episcopatu privatur, tribus in ejus diœcesi episcopis ordinatis per Theodorum archiepiscopum Cantuariæ, dum sanctus Wilfridus abest.Redit vir sanctus, res novas miratur, cum rege nequidquam queritur,appellat Romam.Tunc nonnullos ex astantibus risu suis casibus insultantes suaviter reprehendens: « Et o, inquit,filii! felici prosperitate

qui agitabant consilium contra illos, qui unam operationem,» etc. Ex quibus palam fit,duo celebrata esse concilia duobus diversis annis. Primum scilicet mense Octobri, ut est in ejus principio, cætera mendosissimo, celebrabatur: alterum vero tertio die Paschatis esse habitum docet Eddius cap. 50, adeoque sequenti anno.

ducatis tempora longa: sed noveritis, quantocius A est residere in numero sanctorum episcoporum 150, sors infesta resolvet hæc gaudia vestra: nec prius hunc annum transisse videbitis, quam istas, quas super me derisiones habetis, acerbo morore luatis.»> (Ita Eadmer. c p. 4.) Deinde narrat Eswini seu Elfuini adolescentis fratris Ecgfridi cædem in prælio, quod Henschenius ex Chronologia Anglo-Saxonica evenisse ait anno 679, quare Mabillonius recte S. Wilfridi expulsionem (in annal. Benedict.) refert ad superiorem annum 678, quod ante eum fecerant Beda (hist. Angl. 1. iv, c. 12) et auctor catalogi episcoporum Eboracensium a Simeone Dunelmensi relati, quem edidit Seldenus. Utrumque autem respuit Pagius, Bedam scilicet, quia cum eodem anno 678 copulavit cometam illum, de quo controversia est inter recentiores, aliis 676, aliis 677, aliis demum 678 apparuisse contendentibus, ut dixi in notis Adeodati catalogum vero Simeonis, alia ejusdem catalogi editione ex bibliotheca mss. Labbeiana referentis expulsionem anno 678 refellit. Et quia Eddium æqualem et comitem S.Wilfridi,habet contrarium, nam cum Eadmero concinit, aiens cap. 23 : «Hoc anniversario die qui,nunc ridetis,in meam pro invidia condemnationem,tunc in vestra confusione amare flebitis » anniversarium diem etiam post multos annos intelligi docet sermonum divi Leonis auctoritate. Verum rectæ hujusmodi eruditioni non est locus, cum constet ex prædicto chronico, quod prælium inter Ecgfridum et Alredum commisum fuerit anno 679, plurimique auctores tum antiqui, tum recentiores cum præcedenti anno 678 illigantes S. Wilfridi expulsionem, corrigendi veniant, præsertim Eadmerus et Malmesburius facile omnium principes in rebus Anglicis enarrandis,quos ego sequor. At redeo ad S. Wilfridum.

B

C

Quamobrem ex historia rerum, quas hucusque narravimus auctoritate antiquorumque mirifice consentientium, contra recentiores qui annuo spatio eas pervertunt, pro certo habemus S. Wilfridum e sua sede pulsum anno 678, adventasse Romam anno sequenti, incerto mense, ibique absolutum fuisse in concilio quinquaginta Patrum, mense Octobri ejusdem anní 679, ac demum interfuisse concilio, feria tertia Paschatis anni 680, nempe 27 Martii, celebrato contra hæresim Monothelitarum ab Agathone pontifice, et centum viginti quinque episcopis. Quæ cum ita sint, laudatum concilii principium quare corruptum fuerit non difficile inventu est. In eo siquidem indictio sumitur Romano more a Kalendis Januariis, ita ut septima conveniat toti anno 679, cui annus 26, Constantini tribuitur: Post consulatus autem decimus non juxta novam Pogonati mutationem in fastis, sed juxta veterem consuetudinem sumitur ab anno post consulatum sequente 669. In quarta vero epoche, nempe in annis Tiberii, et Heraclii esse erratum nihil mirum, cum Græci annum Cæsareæ dignitatis illis collatæ non memorent, quem ex actionibus concilii Vi oportet eruere nisi forte qui concilii acta in codicem retulit, totque additiunculis illa inspersit, ut eruditi agnoscent, etiam in annis Cæsarum consignandis, biennio iisdem addito, data opera erravit.

igitur primo Romano mense Octobri an. 679 celebrato decernunt Patres quæ spectant ad turbatam Ecclesiæ Anglicana disciplinam,puta ob tres episcopos in S. Wilfridi diœcesi ordinatos eodem ejecto; cumque hujusmodi decretis mittunt Joannem monachum S.Martini archicantorem Ecclesiæ S. Petri; cui præterea tradunt exemplum concilii Lateranensis a S. Martino celebrati adversus Monothelitas. Alia vero in synodo habita ab iisdem Patribus eodem mense, seu potius alia in actione ejusdem synodi S. Wilfridus absolvitur, jubeturque, ut vidimus, cum aliis 125 episcopis, qui de die in diem veniebant Romam ad concilium, in eo sedere,et sententiam ferre cum cæteris.Et sane die 17 mensis Septembris seq anni 680 (Bacchinius ignorans, Bedam uti indictione Cæsarea, quæ incipit die 24 Septembris,

Itaque e sua sede expulsus, unde per decennium exsulasse ait laudatus catalogus, conscensa navi,eo- Cæterum nihil melius rem comprobat, quam dem anno in Frisiam appulit, totamque hiemem ibi constituta, et acta eorumdem conciliorum, quæ ditransegit magno ejus gentis bono, namque Evange-ligentius mihi spectanda esse intelligo. In concilio lium ei annuntiavit. Adveniente vere, iter prosequitur Romam per Gallias, quo non statim pervenisse Eadmerus docet, invisisse eum tradens amicissimum sibi regem Dagobertum, deinde Campaniæ (Rhemensis) ducem Bertherum; non enim credibile est, apud utramque aulam breves eum moras traxisse, ut recte Pagíus,qui eum ante Octobris mensis initium ad urbem non pervenisse ait, qua de re mihi secum constat. Romam igitur perveniens,ubi causa ejus probe erat cognita,nam archiepiscopus Theodorus præmiserat cum sua instructione Coenwaldum monachum, plurimos civium habet obvios, « et magno vulgi favore (sunt verba Eadmeri) susceptus, in aulam beati Petri veneranter adductus est. Pontificatum, prosequitur, apostolicæ sedis beatæ memoriæ Agatho tunc regebat vir justus, et simplex, ac in rebus ecclesiasticis non mediocriter solers. In cujus, ac plurimorum episcoporum præsentia cum P. Wilfridi causa essset præsentibus accusatoribus ventilata, universorum judicio absque crimine accusatus fuisse et episcopatu dignus esse comprobatus est. Quo in tempore cum idem papa Romæ synodum congregaret centum viginti quinque episcoporum, adversus eos,qui unam in Domino Salvatore voluntatem atque operationem dogmatizabant,vocari jussit B. Wilfridum,atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et provinciæ de qua venerat. » Eadem aperte narrat Beda lib. v, cap. 20, et Eddius Stephanus,necnon Malmesburius, apud quem legere est decretum concilii primi conceptis his verbis: « Ut Deo amabilis Wilfridus episcopus episcopatum, quem nuper habuerat, suscipiat, et quos cum consensu concilii ibidem congregandi elegerit sibi adjutores, a sanctissimo archiepiscopo ordinati promoveantur episcopi, expulsis procul eis, qui in ejus absentia in episcopatum enormiter missi sunt, et cætera,quibus interdicunt, hæ non suscipientes decreta. His decretis,gloriabundus episcopus etiam jussu papæ jussus

D

Pagio perperam discedit) celebratur in Anglia concilium, quod Hedtfeldense a loco dicitur: inque eo suscipitur Martini concilium,fitque professio fidei, et «< intereat (Beda, Hist. Angl. lib. iv, cap 18) huic synodo, pariterque catholicæ fidei decreta firmabat vir venerabilis Joannes archicantor ecclesiæ S. Petri, et abbas monasterii B. Martini, qui nuper venerat a Roma per jussionem papæ Agathonis." Eodemque capite tradit Beda, potissimam causam, cur Joannes in Angliam mitteretur, fuisse, ut ejus insula fides exploraretur: necnon Joannem postea redeuntem Romam in itinere occubulsse, atque ejus synodi decreta ab alio ad urbem lata esse. De disci plina autem nihil in eo concilio actum : nam regis jussu turbata erat, ac proinde connivere tum oportuit, quæ ratio cst, cur siletur de S. Wilfrido,cujus innocentia, et sanctimonia quanquam e sede pulsi ob invidiam Ermemburgæ reginæ, tum archiepiscopo Theodoro, tum cæteris Anglicanis episcopis, tum denique ipsi Ecgfrido notæ erant.

Ad eumdem Wilfridum quod spectat, Joanne in Angliam proficiscente, hic jussu pontificis moratur

Romæ, adestque concilio ibidem anno 680, celebra- A discussa est, præsente etiam Deodato Tullensi epi

to, in quo præclarum fidei monumentum pro se, suaque insula, ab eo præstitum Eddius, Beda, Malmesburius, et Eadmerus nobis servarunt, conceptis his verbis: « Wilfridus Dei amabilis episcopus Eboracensis civitatis apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis centum viginti quinque coepiscopis in synodo judicii sede constitutus (Eadmer. habet in synodi jadiciaria sede) pro omni aquilonali parte Britanniæ, et Hiberniæ insulis, quæ ab Anglorum,et Brittonum, necnon Schottorum et Pictonum gentibus incoluntur, veram et catholicam fidem confessus est, et conscriptione (Eadmer., et eum subscriptione) corroboravit.» Qua Romana synodo absoluta, non statim missi legati Constantinopolim, nam professiones fidei transmontanæ exspectabantur, et quamvis Anastasius Agathonem quantocius id fecisse doceat: quod et ordinare non distulit: cum tamen dicicerim, præsertim ex Martino exsule, Roma Constantinopolim perveniri bimestri, et paucorum dierum ad snmmum itinere, nonnisi Julio mense ineunte anni 680, video missos esse legatos, qui 10 die Septembris, juxta eruditos rcentiores Constantinopolim pervenerunt; quare tribus amplius mensibus, quæ ultra montes fierent, exspectatum. Nec nisi solido anno pontificatus Agathonis elapso, missi sunt legati. At demum venerint, necne, legationes synodorum Galliarum legati interfuerunt Romano concilio ut constat ex synodica allata ab Agathonis legatis Constantinopolim duo episcopi, et Taurinus diaconus; atque unus legatus Britannica synodi, quæ nondum celebrabatur, Wilfridus : ii vero, si per privatas epistolas legationis munus susceperunt, a suis synodis legati intelliguntur; sin minus, ab ipso pontifice Galliarum, et Britanniæ fidei probe instructo ab iisdem episcopis, legatos renuntiatos esse probabile est. Profecto dubitari non potest, quin legatos suarum synodorum se subscribant, multoque minus dubitari potest, quin nullibi cognitum adhuc esset de recta fide per synodos synodica ipsa teste: «< Et maxime quia in medio gentium tam Longobardoruin quamque Sclavorum, nec Francorum Gallorum, et Gothorum, atque Britannorum plurimi confamulorum nostrorum esse noscuntur, qui et de hoc curiose satagere non desistunt, ut cognoscant quid in causa apostolicæ fidei peragatur: qui quantum prodesse possunt, dum in consonantia fidei nobiscum tenentur, nobisque concorditer sentiunt : tantum, quod absit, si quid scandali in fidei capitulo patiantur, inveniuntur infesti, atque contrarii.» Præterea tam Gallorum episcopi quam Wilfridus in subscriptionibus se appellant legatos synodi per Galliarum provincias, seu per Britanniam,constitutæ,quæ sane concinunt cum synodica.

scopo,qui nuper ex Gallia venerat cum Wilfrido.Eodem mense stabilitur, mittendum esse in Britanniam Joannem abbatem, quo agente et præsente Hedtfeldensis synodus sequenti anno 680 in Anglia celebratur. Sed ante hanc synodum Anglicanam, habetur Romæ concilium 125 episcoporum die vicesima septima mensis Martii ejusdem anni. Cumque omnia præsto essent, legati adhuc trimestri saltem spatio detenti sunt Romæ, in spem transmontani reditus corum quos miserat exploratum,num ubique omnes Monothelicam pravitatem detestarentur, ut ita totius patriarchatus Occidentalis confirmatione rectam fidem ab Agathone definitam, Oriens universus, ac generale totius catholici orbis concilium, Romano eodem pontifice per suos legatos præsidente, decerneret. lis vero haud opportune redeuntibus,legatos tandem cum suis litteris, et synodica Constantinopolim proficisci jubet; cui synodicæ ii omnes subB scribunt qui concilium celebraverant. Cætera satis "liquent.

Itaque recte cum Anastasii codicibus tam mss. quam editis, auctoritate insuper catalogorum et auctorum magni nominis apud veteres, opinionem recentiorum everto, mendosissima concilii Romani primi ætate inhærentem. Idque num recte conatus sim, lectio dissertationum eruditorum eorumdem ostendet, præsertim Pagii, quem videre erit uovam viam ingressum quovis passu offendiculis retardari, quæ totam antiquitatem reprehendendo ausus est evadere.

CIACONII.

Nnm.140,lin.1.-Agatho natione Siculus.Pannonii Amonis filius Aquilani castro vallis Sicilianæ in provincia ulterioris Aprutii,monachus ordinis S.Equitii S.R.E. presbyter cardinalis imperatore Constantino quinto Pogonato Augusto,sedit annos duos, menses sex, consecratus vii Idus Junii die Dominico, anno C Christi 679, Christianorum octogesimus et duodecimus papa regnicola.

Jam vero enarratis quæ ad rem nostram faciunt reliquum est, ut eadem congruere ostendam sedi Agathonis,quam ab anno 679 inchoandam esse aie- D bam contra recentiorum opinionem.S.Agatho consecratus pontifex die 26 Junii ann.679,non multo post suscepit,per Epiphanium gloriosum á secretis, divalem,quam Pogonatus ad Donum ejus prædecessorem dederat mense Augusto superioris anni,cui redditam fuisse non constat,incertum,num mora ab imperatore,an valetudo pontificis,an forte utrumque,octo illam menses retardaverint.Juxta eam divalem S.Agatho,quippe quæ agebat de vi generali synodo adversus Monothelitas convocando,per suas litteras episcopos omnes Italiæ admonet,ut quantocius Romam veniant; nam definire,iis congregatis, volebat de controverso tunc temporis articulo fidei,suamque definitionem in synodo confirmatam, mittere inOrientem per suos legatos,qui generali concilio ejus nomine præsidentes, eamdem ibi stabiliri curarent. Parent apostolicis jussis episcopi,eorumque pars magna Romæ jam degebat mense Octobri, cum Wilfridi causa synodaliter

Num. 145, linea 1. Residente synodo. Hoc est sextum generale concilium 289 episcoporum ad Nicænum, Ephesinum, Chalcedonense, et Constantinopolitana duo, adjectum, quibus summa fidei Christianæ fundata est. Prima enim synodus 318 Patrum Nicæ habita est pontifice Silvestro, ac Constantino Magno principe, coutra Arium, qui diversas in Trinitate substantias ponebat.

Secunda Constantinopoli 150 Patrum, Damasi papæ, et Gratiani principis temporibus, contra Macedonium, et Eudoxium, negantes Deum esse Spiritum sanctum.

Tertia in Epheso 200 Patrum; Cœlestino pontifice, et Theodosio juniore imperatore contra Nestorium Constantinopolitanum episcopum, qui Virginem hominis tantum genitricem appellavit,quippe aliam personam carnis, aliam faceret divinitatis,et sejunctim alterum esse Filium Dei,alterim hominis prædicaret.

Quarta Chalcedone, quæ urbs e regione Byzantii est, 630 Patrum, Leone primo pontifice, et Martiano principe,contra Eutychem Constantinopolitanum abbatem, qui asserere non dubitabat Christum post humanæ naturæ assumptionem,non ex duabus naturis constare, sed sola divina contentum esse.

Quinta Constantinopoli contra Theodorum,et hæreticos omnes, qui Mariam Virginem solum hominem peperisse dicebant non Deum et hominem: qua in synodo constitutum est,ut beata Virgo Theotocos diceretur, quia verum Deum et hominem peperit. Has secuta est Constantinopolitana tertia contra Mpnothelitas, sub Agathone, de quo hic Anasta

sius.

[blocks in formation]

nes compertum est Calabriam nomine Siciliæ voca- A fides est,qui fidem Petri non defecturam promisit, tam esse, et reges Calabriæ et Siciliæ, utriusque Siciliæ titulo insigniri; quinimo antiquioribus sæculis Calabriæ partem Pharo proximam Siciliæ nomine vocatam esse ut constat ex Thucydide lib. 111 qui Messanam et Rhegium Siciliæ urbes ditissimas Scribit.Hinc evenit ut aliquos sanctæ Romanæ Ecclesiæ pontifices ad Calabriam pertinentes confusione nominis hallucinati scriptores, nihil distinguentes ex qna Sicilia iidem fuerint. Unus ex pontificibus Calabria subreptis est Agatho, qui fuit Rheginus. Ut videre est apud Marafictum Chronic. Calab. lib. I.

MAFEI.

Num. 140, linea 9. Et direxit Abundantium Paternensem. Subactis barbaris, qui Romanum populabantur imperium, Constantinus Pogonatus ad pacem firmandam in Ecclesia ob Monothelitarum hæresim jam multos annos discerpta, ad Donum pontificem, quem adhuc putabat superstitem,litteras dedit,ut viros apostolicæ sedis auctoritate munitos dirigeret, per quos hæresis profligaretur in cogenda universali synodo Constantinopoli. Deno autem. ab humanis amoto,litteræ sancto Agathoni redditæ sunt, a quo Romæ coacto concilio centum viginti quinque episcoporum, delecti fuerunt patrum suffragio Joannes episcopus Portuensis, Abundantius episcopus Paternensis, et Joannes episcopus Rhegitanus sive Rhegiensis, legati Constantinopolim synodi loco profecturi, Monothelismum causa conliciendi.Unde cæteri quos Noster confuse enumerat, Theodorus nempe, ct Georgius presbyteri, Joannes diaconus,Constantinus subdiaconus,et monachi, ad legationem a Romana synodo ad imperatorem directam non pertinent; sed ad aliam,quam sanctus Agatho nomine suo Constantinopolim misit. Theodorus vero presbyter Ravennas, cujus etiam meminit Anastasius hoc loco, vices gessit Theodori Ravennatis archiepiscopi; quæ omnia patent, tum ex actione prima, tum ex subscriptionibus ejusdem sexti universalis concilii. Duæ hæ legationes simul profecta sunt, quod intelligimus ex litteris ejusdem Constantini imperatoris ad Georgium Constantinopolitanum episcopum,in quibus leguntar sequentia:

[ocr errors]

Agatho sanctissimus nuper ordinatus papa in apostolica sede prædictæ antiquæ Rome, hujusmodi nostros pios suscipiens apices, destinavit in præsenti propriam ejus indutos personam Theodorum, et Georgium Deo amabiles presbyteros, et Joannem Deo amabilem diaconem; ex persona vero totius ejus concilii Joannem, et Abundantium, et Joannem venerabiles episcopos, cum cæteris clericis et monachis. »

confirmare eum fratres suos admonuit,quod apostolicos pontifices meæ exignitatis prædecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum: quorum et pusillitas mea licet impar et minima, pro suscepto tamen a divina dignatione ministerio, pedisequa cupit existere. » Qua fronte enim S.Agatho asseruisset,nullum ex Romanis pontificibus ab orthodoxa fide deflexisse, si eamdem hæresim Monothelitarum,quam sua epistola ad imperatorem pontifex damnabat Honorius fovisset, suoque scripto confirmasset?

Num, 145, linea 17. Macarius vero cum suis amatoribus. Refert Anastasius Macarium patriarcham Antiochenum Monothelitarum antesignanum, una cum asseclis,qui tum in vivis degebant, Romam missos fuisse, ut in Urbe exsularent. Quoniam vere abOrientis imperatoribus nunquam ad ætatem usque Macarii pro loco relegationis Roma decreta fuisse legitur, causa, cur Macarius cum sociis Romam diB rectus fuit, alia profecto ab ea, quam Anastasius describit, est statuenda.Non enim ut exsularent in Urbe, sed ut prosequerentur appellationem, quam Macarius cæterique eadem hæresi infecti interposuerant ad Romanum pontificem, Romam ab imperatore fuerunt ablegati,ut legitur in ejusdem imperatoris sacra ad Leonem secundum,in qua postquam scripsit Macarium et socios Monothelitas per generale concilium pontificali habitu nudatum fuisse, subdit: <«< Omnes vero scriptis precibus serenitatem nostram communiter precati sunt, ut cos ad vestram beatitudinem mitteremus.Sic igitur fecimus, eosque ad vos misimus vestro paterno judicio omnem ipsorum causam permittentes.» Si quis vero cum doctissimo Baronio suppositionis arguat hanc epistolam Constantini ad Leonem II, is a me quanquam in præsenti non refellitur,non minus tamen certum debet existimare, Macarium, et eos qui circa duas Christi voluntates ad Patrum fide defecerant, Romam missos fuisse, ut apostolicæ sedis subderentur judicio. Etenim in epistola ad Romanam synodum data a Constantino per eosdem legatos a synodo Constantinopolim missos, de Macario ejusque sociis idem asseritur sequentibus verbis: « Cujus universalis conventionis communi sententia de sacerdotali dignitate repulsi sunt,et probationi sanctissimi pape traditi sunt.»

C

Cæterum in epistola, quam Agatho per suos legatos ad Constantinum transmisit, quæ lecta fuit in sexta synodo actione iv,locus insignis est, qui cum magnopere faciat ad amovendam omnem suspicionem hæreseos Monothelitarum ab Honorio pontifice, libenter a me in hanc adnotationem transfertur: D « Hæc est enim veræ fidei regula,inquit sanctissimus pontifex post valide conflixum Monothelitarum errorein,quam et in prosperis et in adversis veraciter tenuit ac defendit hæc spiritalis mater vestri tranquillissimi imperii, apostolica Christi Ecclesia, quæ per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolice traditionis nunquam errasse probabitur, nec hæreticis novitatibus depravata succubuit: sed ut ab exordio fidci Christianæ percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata finetenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, quam suorum discipulorum Principi in sacris Evangeliis fatus est; Petre, Petre, inquiens, ecce Satan expetivit, ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum: ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consideret itaque vestra tranquilla clementia,quoniam Dominus et Salvator omnium cujus

Narrat deinde Anastasius Cyri patriarchæ Alexandrini, Sergii, Pauli, Pyrrhi, et Petri Constantinepolis patriarcharum, qui Monothelismum professi jam supremum obierant diem,damnationem; abrasionis scilicet eorum nominum e diptychis, atque eorum imaginem de picturis ecclesiæ. Hoc enim septimo sæculo in solemni Ecclesiarum more positum fuit, nedum orthodoxorum antistitum nomina in diptychis ex veterum consuetudine scribere, sed etiam illorum imagines honoris causa in basilicis,carumque vel porticibus, vel foribus pingere, ut observat Cl. Bacchinius ad Vitam Boni Ravennatis episcopi, hoc septimo sæculo viventis.

PAGII.

Num. 140, linea 9. Et dixerit Abundantium Paternensem, etc. Non solum Romæ concilium celebravit Agatho contra Monothelitas, sed et jussit ut in variis regionibus synodi congregarentur,quibus Monothelitarum hæresis damnata est,in Italia, Galliis et Anglia,ut ex litteris mox laudatis ejusdem Agathonic ad imperatorem datis constat. Romanam synodum præcesserunt Gallicana et Mediolanensis. In prioris electi sunt Felix Arelatensis.Adcodatus, seu Deodatus Tullensis, seu Leucorum, de quo mox locuti sumus, episcopi, et Taurinus diaconus Ecclesiæ Telonensis, qui interessent synodo Romanæ,in qua fides orthodoxa confirmanda, Monothelitarum hæresis damnanda,et legatio Constantinopolitana ad synodum oecumenicam decernenda

erat. Synodo Mediolanensi eodem circiter quo Gal- A licana tem pore coactæ, præfuit sanctus Mansuetus Mediolanensis episcopus, et ex ea idem Mansuetus ad synodum Romanam delegatus est, cum Anastasio episcopo Tucinensi. Hæc etiam synodus scripsit epistolam synodalem missam ad imperatorem, quæ exstat tom VI Concil pag 601, quæque, ut ait Paulus diaconus lib vi,cap 4, de gestis Longobard. in synodo Romana Agathonis non mediocre suffragium tulit.

Quod spectat ad concilium Anglicanum, a Theodoro archiepiscopo Cantuariensi indictum, ut quod alibi in Gallia. Italiaque adversus Monothelitas decretum fuerat in Anglia etiam statueretur, pertinet ad annum Christi 680,quo Beda in Recapitulatione hæc habet: « Anno 630 facta est synodus in campo Hedtfelda de fide catholica, præsidente archiepiscopo Theodoro, in qua adfuit Joannes abba Romanus. » Verum quidem est Bedam lib iv,cap 17, scribere hoc concilium celebratum sub die xv Kalend. Octobris, indictione octava, quod decepit Baronium, aliosque; quia cum indictio octava incipiat Kalendis Septembris anni 679, crediderunt illud concilium die 17 Septembris ejusdem anni celebratum; sed Beda ibi usurpans indictionem Constantinianam, quæ die vigesima quarta Septembris exorditur, confirmat quod scripsit in Recapitulatione, coactum nempe illud esse anno 680, et quidem die 17 Septembris. Ex eo,ut inquit Beda laudatus cap 18.« Exemplum catholicæ fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa, omnibusque qui audire vel legere, gratantissime susceptum. »

B

C

In Anastasio mendose legitur, legatos Agathonis. papæ et apostolicæ sedis Constantinopolim ingressos esse die x mensis Novembris iudictione 9, anno scilicet 680, quo incepta est prima actio die septima mensis Novembris,indictione nona, præsentibus legatis Agathonis papæ, quod fieri non potuisset, si legati die tantum decima ejusdem mensis regiam urbem introissent. Apud Anastasium itaque loco 10 mensis Novembris, legendum, 10 mensis Septembris. Postea subdit Anastasius: « Et dans (nempe imperator) inducias ad rectractanda scripta, tribuit eis omnia quæ ad sustentationem sufficiebant in eorum expensas, in domo quæ appellatur Placidia dic 18 mensis suprascripti (scilicet Septembris).Die Dominico advocati sunt in processione ad sanctam Dei Genitricem in Blanchernas in tanta honorificentia, ut etiam de palatio, caballos stratos dirigeret cum obsequio pietas imperialis, et sic eos susciperet. >> Adventarunt itaque legati dic 10 Septembris: die 18 ejusdem mensis imperator tribuit eis omnia quæ ad sustentationem sufficiebant. Die vero Dominica adveniente, scilicet vigesima tertia Septembris,advocati sunt in processione. Num 141, linea 6. Qui suprascripti missi sedts apostolicæ, etc. Eodem die quo legati advenerunt ac missi a synodo Occidentali, imperator novam direxit sacram divalem Georgio Constantinopoli- D tano patriarchæ, pro disponendis rebus synodi, ac convocandis ad eam subjectis throno Constantinopolitano episcopis, data enim dicitur quarto Idus Septembris. Corrigendum et aliud mendum in Anastasio, qui ait, die vicesima secunda Novembris in basilica susceptos esse missos sedis apostolicæ.Cum enim acta synodalia habeant primam actionem præsentibus apostolicis legatis,die septima mensis Novembris inceptam, illud verum esse non potest. Textum vero Anastasii,non ipsa acta, vitiatum esse ex notis temporariis priorum actionem elicit auctor critica Baronii. Nam secunda actio, inquit, die 10 Novembris; tertia, die 13; quarta, die 15 ejusdem mensis; quinta denique, die septima Decembris celebrata, ut in actis legitur. Quare mendum in Anastasio residet, alioquin omnes illi numeri priorum actionum depravati essent, quod incredibile est, cum sine fundamento asseratur.

Adfuere synodo præter legatos apostolicæ sedis et Agathonis, qui ci præfuerunt, ac missos synodi Occidentalis, duo Orientis patriarchæ Georgius Constantinopolitanus, Macarius Antiochenus, Petrus Alexandrini patriarchæ vicarius: Georgius item presbyter Hierosolymitanæ Ecclesiæ nomine, et cum his episcopi quamplurimi Orientis, de quorum numero non satis convenit inter scriptores. Photius in libello de synodis centum et septuaginta; Theophanes et Cedrenus ducentos octoginta novem numerant; sed postremæ synodali actioni centum tantum sexaginta sex subscripti reperiuntur. Interfuit etiam Constantinus Pogonatus imperator, et aliqui magistratus ab ipso delecti. Unde dicitur concilium celebratum,præsidente piissimo et Christo amabili magno imperatore Constantino; licet enim ei præfuerint apostolici legati,quodam tamen sensu dici potest præfuisse religiosissimum principem,ut defensorem fidei, et ordinis judiciorum custodem non vero ut judicem controversiarum fidei. Magistratus vero qui passim in synodo nominantur gloriosissimi judices, adfuerunt ut conservatores essent synodi, ac libertatis partium.

Num. 142, linea 2. Residente cum Constantino, etc. Cœpta est itaque œcumenica synodus sexta Constantinopoli die septima mensis Novembris, anno sexcentisemo octogesimo, Agathonis papæ tertio, Constantini Pogonati imperatoris anno vigesimo septimo, post consulatum ejus decimo tertio, in trullo,seu in palatii vel basilica secretario,cui Trullo nomen erat. Quid esset et trullus explicat Ducangius in Constantinopoli Christiana paragr. 32, et seq. libri tertii, dum describit ædem S. Sophiæ. In eo ædificio habita synodus,quod Anastasius in Agathone basilicam, et in Leone II palatium appellat. Sedebant a sinistris imperatoris Romani pontificis legati. a dextris Macarius Antiochenus et Georgius Constantinopolitanus. In quo sessionis ordine nihil præter morein ecclesiasticum commissum est: nam et inconcilio Nicæno Eustathius, Antiochenus episcopus primus ad dextram sedebat, Osio, aliisque S. Silvestri legatis sedentibus ad sinistram.Et in concilio Chalcedonensi legati S. Loonis ad lævam sedebant. Dioscorus vero Alexandrinus patriarcha ad dextram,propositis in medio Evangeliis.Nec mirum, cum sinistra in Ecclesia honoratior sit dextera, ut de concilio Nicæno loquentes observavimus.

Loco autem medio synodi ex antiqua consuetudine,sacrosanctis Dei Evangeliis super sedem ornatam positis, Christum ipsum repræsentantibus dato, apostolicæ sedis legati aggressi loqui, sui adventus causam edocuerunt; quæstique sunt, de eo quod quatuor Constantinopolitana sedis episcopi,nempe Sergius, Pyrrhus, Paulus et Petrus, itemque Cyrus Alexandrinus, atque Theodorus episcopus Pharanitanus novam induxissent hæresim in Ecclesiam de una in Christo voluntate et operatione. Itaque jubente imperatore, causam ab adversa parte reddit apostolice sedis legatis, coriphæus ejus secta Macarius Antiochenus episcopus, et cum eo alii pro sede Constantinopolitana causam agentes, responderunt nullam a se novitatem introductam, sed ea potius prolata esse, quæ a sacris synodis et sanctis Patribus essent accepta. Quibus auditis, imperator, cum dixisset non passurum se in synodo residere, nisi quæ proposuissent omnia probarent, id Macarius pollicitus est præstare. Itaque tam in hac prima quam in duabus sequentibus actionibus,nihil aliud actum est, nisi quod lecta sunt trium ecumenicarum synodorum acta,videlicet Ephesine, Chalcedonensis et Quintæ.

Actione quarta lectæ sunt epistolæ duæ dogmaticæ, una Agathonis, altera synodi Occidentalis, ad Constantinum imperatorem, quibus geminæ in Christo voluntatis el operationis catholicum dogma ex fidei regulis demonstratur. Actionibus 5 et 6, quarum ultima habita est die 12 Februarii anni sequentis,

« PoprzedniaDalej »