Obrazy na stronie
PDF
ePub

successit Gratus, qui concilio Sardicensi hujus anni A Taurino tunc comiti scripsisse dicuntur: hujusmodi

adfuit inter episcopos Catholicos. Supererat tum
adhuc in vivis Donatus Carthaginensis ad quem Atha-
nasii adversarii e Pseudo-Sardicensi synodo scripse-
runt, quam epistolam postea Donatista jactaverunt,
ut probarent se cum Orientalibus Ecclesiis aliquando
communionem habuisse. Hujus Grati Carthaginen-
sis episcopi tempore, et forte ad ejus preces Con-
stans imperator Paulum et Macarium anno 348, in
Africam misit, non quidem primum ad faciendam
unitatem, sed ut eleemosynas ex fisco pauperibus
largirentur: qui cum ad Donatum venissent et qua de
causa missi forent indicassent, ille solito furore suc-
census, inquit Optatus, in hæc verba prorupit : Quid
est imperatori cum Ecclesia? et de fonte levitatis suæ
multa maledicta effudit. Miserat imperator ornamenta B
domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, in-
quit idem, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur ira-
tus est? cur quod missum fuerat repudiavit? Et cum
illi qui missi fuerant, dicerent se ire per provincias
singulas et volentibus accipere se daturos, ille dixit
ubique se litteras præmisisse, ne id quod allatum fue-
rat, pauperibus alicubi dispensaretur. Nihilominus
Paulus et Macarius per provincias discurrebant, ac
eleemosynas spargebant in vulgus, et cunctos ad unita-
tem hortabantur. Cum autem ad Bagaiensem Numidiæ
civitatem pervenissent, tunc Donatus alter hujus civi-
talis Episcopus impedimentum unitati et obicem ve-
nientibus opponere cupiens, præcones per vicina loca
et per omnes nundinas misit, et magnam in eos furio-
sorum hominum turbam commovit, quos Circumcel- C
liones appellabant, genus hominum agreste et famosis-
simæ audacia, inquit Augustinus, non solum in alios
immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem in-
sana feritate parcendo; qui mortem sibi præcipitiis,
flammis et aquis consciscere gloriosum et martyrio proxi-
mum esse existimabant. Hos agonisticos nuncupavit
Donatus, quasi pro veritate et justitia decertantes, cum
tamen contra omne jus et fas aliena raperent et imma-
niter in alios sævirent. Cum autem hujusmodi hominum
genus ante adventum Pauli et Macarii per loca singula
vagaretur, ducibus Axido et Fasir qui ab ipsis insa-
nientibus sanctorum duces appellabantur, nulli licuit
securum esse (sic enim rem narrat Optatus, lib. 1, §4),
in possessionibus suis, debitorum chirographa amise-
rant vires: nullus creditor illo tempore exigendi ha- D
buit libertatem. Terrebantur omnes litteris eorum qui
se sanctorum duces fuisse jactabant: et si in obtempe-
rando eorum jussionibus tardaretur, advolabat subito
multitudo insana, et præcedente terrore creditores peri-
culis vallabantur: ut qui pro præstitis suis rogari de-
bucrant, metu mortis humiles impellerentur in preces.
Festinabat unusquisque debita etiam maxima perdere :
et lucrum computabatur evasisse ab eorum injuriis.
Etiam itinera non poterant esse tutissima, quod domini
de vehiculis suis excussi ante mancipia sua, dominorum
locis sedentia, serviliter cucurrerunt. Illorum judicio et
imperio inter dominos et servos conditio mutabatur.
Unde cum hujus partis episcopis tunc invidia fieret,

homines corrigi in Ecclesia non posse; mandaverunt, ut a supradicto comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum litteras, ire militem jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi: quorum corpora usque in hodiernum, per dealbatas aras aut mensas potuerunt numerari. Ex quorum numero cum aliqui in basilicis sepeliri cœpissent, clarus presbyter in loco Subbulensi, ab episcopo suo coactus est, ut insepultam faceret sepulturam. Unde proditum est, mandatum fuisse fieri, quod factum est: quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Eorum postea convaluit multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis, unde contra Macarium furiosam conduceret turbam. Ex ipso genere fuerant qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant. Inde etiam illi, qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes, se præcipites dabant. Ecce ex quali numero sibi episcopus alter Donatus cohortes effecerat. Hoc metu deterriti illi, qui thesauros ferebant quos pauperibus erogarent; invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Sylvestro comite armatum militem postularent: non per quem alicui vim facerent, sed ut vim a Donato supra memorato episcopo dispositam, prohiberent. Hac ratione factum est, ut miles videretur armatus. Jum quidquid subsecutum est, videte, cui debeat aut possit adscribi. Habebant illic vocatorum infinitam turbam, el annonam competentem constat fuisse præparatam : de basilica quasi publica fecerant horrea; exspectantes ut venirent, in quos furorem suum exercere potuissent; et facerent quidquid illis dementia sua dictassel, nisi præsentía armati militis obstitisset. Nam cum, ante venturos milites, metatores (ut fieri solet) mitterentur; contra Apostoli præcepta competenter suscepti non sunt, qui ait: cui honorem, honorem: cui vectigal, vectigal : cui tributum, tributum : nemini quidquam debueritis. Contusi sunt qui missi fuerant cum equis suis, ab iis, quorum nomina flabello invidiæ ventilabat Parmenianus. Ipsi magistri fuerunt injuriæ suæ; et quid pati possent, ipsi prærogatis injuriis docuerunt. Reverterunt vexati milites ad numeros suos, et quod duo vel tres passi fuerant, universi doluerunt. Commoti sunt omnes : iratos milites retinere nec eorum præpositi valuerunt. Sic admissum est, per quod invidia unitati facta est, hoc est, compressa Circumcellionum per vim audacia, imo et nonnulli cæsi inter quos Marculus et Donatus Bagaiensis, Maximianus et Isaac, quorum velut martyrum memoriam celebrarunt et acta passionis conscripserunt Donatistæ, quæ a nobis in fine hujus operis edita sunt. Plerique tamen schismaticorum episcopi cum suis Clericis timore correpli fugerunt, aliqui sunt mortui; qui fortiores fuerunt capti et longe relegati sunt. Ex horum numero videtur fuisse Donatus Carthaginensis, quem idcirco in collatione Carthaginensi Petilianus 14 Donatista martyrialis gloriæ virum appellat. Hæc præsertim in Numidia gesta sunt; nam provincia proconsularis ab his turbis immunis fuit. Illa sunt

[ocr errors]

Pax Ecclesiæ Africanæ quamdiu duraverit. Donati mors in exilio. Parmenianus Donati successor. Africanæ Ecclesiæ unitas et pax a Macario procurata per annos fere quatuordecim sub Constante et Constantio perseveravit. Eo tempore Vitellius Afer librum composuisse videtur de hoc argumento, quod odio sint mundo servi Dei, in quo Catholicos insectabatur ut persecutores, suos ut servos Dei injuste persecutionem patientes exhibebat. Scripsit idem et aliud opus, in quo veterem de Traditionis crimine calumniam in Catholicos rursum ingerebat.

tempora et facta Macariana, ex quibus Donatistæ A initio, nec ullum sacerdotale officium exercuisse. Catholicis invidiam conflabant : et tamen horum omnium, inquit Optatus, nihil actum est cum voto Catholicorum, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere; sed omnia in dolore Dei amare plorantis et in ultionem aquæ, sacri scilicet lavacri; quam contra interdictum iterum movebant. Hoc tamen pacto unitas procurata est et pax in Africa restituta, cujus beneficii gratias agit Deo, omnium Africa Episcoporum Catholicorum nomine, Gratus Carthaginensis episcopus in concilio Carthaginensi anni 349, his verbis: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem et respexit Ecclesiam suam ul, in ejus gremium erigeret universa membra dispersa, qui imperavit religiosissimo Constanti imperatori, ut votum gereret unitatis et mitteret ministros B sancti operis famulos Dei, Paulum et Macarium.

Duo Canones in Donatistas. In eodem concilio duo canones conditi sunt ad Donatistas pertinentes; unus quo sancitum est illicitas esse rebaptizationes eorum qui interrogati in Trinitate secundum Evangelii fidem et Apostolorum doctrinam confessi erant ac deinde aqua tincti: alter ne ut Martyres colerentur homines qui se aut præcipites dederant, aut alio aliquo pacto mortem sibi consciverant, aut meruerant occidi.

Calumnia in Macarium de imagine collocanda in altari. Circa hæc tempora contigit id quod narrat Optatus, ut Donatista hunc rumorem in vulgus spargerent, Paulum et Macarium venturos, qui interessent sacrificio, ut cum altaria solemniter aptarentur, pro- C ferrent illi imaginem, quam primo in altari ponerent, et sic sacrificium offerretur. Hoc cum acciperent aures, percussi sunt et animi, et uniuscujusque lingua in hæc verba commota est, ut omnis qui hæc audierat diceret : qui inde gustat, de sacro gustat: el recte dictum erat, si talem famam similis veritas sequeretur. At ubi ventum est a supradictis, nihil tale visum est, ex eo quod fueral paulo ante fama mentita; nihil viderunt oculi christiani quod horrerent: nihil probavit aspectus ex iis, quibus perturbatus erat auditus. Visa est puritas, el ritu solito solemnis consuetudo perspecta est: cum viderent divinis sacrificiis, nec mutatum quidquam, nec additum, nec ablatum. Pax a Deo commendata, volentibus placuit: quare nullus eorum debet argui, qui de collegio Donalistarum ad pacem transitum fecit: qui D fuerant sinistra opinione turbati, simplici ac pura veritate firmati sunt.

Ab hac calumnia depulsi ad aliam confugerunt Donatistæ dicentes: Macarium non debuisse ab episcopis ad communionem admitti, multo minus permittendum ei ut populum in Ecclesia alloqueretur, quod episcoporum tantum esse videbatur. Quibus respondet Optatus, communicasse Macarium cum episcopis ut laicum, non ut episcopum, et allocutum quidem esse populum in Ecclesia, sed insinuanda alicujus rei causa, non autem tractandi, hoc est Concionandi quod est episcoporum, nec populum more episcoporum salutasse in nomine Dei orationis

Donatum Carthaginensem in exilio ante Juliani imperium vitam finiisse colligitur ex Optato, qui libro I, § 3, ait in eo impletum esse quod de principe Tyri dictum est a Propheta: illum in terra non sua moriturum, et id Donato contigisse omnibus notum esse. Donato successit Parmenianus post annum 350, forte anno 355, quo mentionem ejus facit Hieronymus in Chronico. Is est quem refellit Optatus, et de quo jam satis multa dicta sunt in hujus operis præfatione, interim in sede catholica Grato successit Restitutus, qui concilio Ariminensi anno 359 interfuit, et Restituto Genethlius, qui ad annum 390 pervenit.

Status Ecclesiæ Africanæ post restitutam unitatem. Ecclesia Africana post restitutam unitatem statum sic recte depingit Optatus lib. 11, § 15. Cum, inquit, Africanos populos et Orientales, et cæteros transmarinos pax una conjungeret, et ipsa unitas repræsentatis omnibus membris corpus Ecclesiæ coagularet: dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur. Illo tempore sub imperatore christiano, desertus in idolis tamquam inclusus, jacebat in templis. Hoc eodem tempore duces et principes Donatistarum merita relegaverant sua. In ecclesia nulla fuerant schismata, nec paganis licebat exercere sacrilegia : pax Deo placita apud omnes Christianos populos habitabat : diabolus mærebat in templis, Donatista in regionibus alienis.

Libertas a Juliano Donatistis reddita. At Constantio mortuo die Novembris tertia anni 361, Donaista Juliano imperatori libellum obtulere, ut sibi restituerentur basilicæ quas ablatas querebantur, ulque pristinam consequerentur libertatem. Libellus erat oblatus nomine Rogatiani, Pontii, Cassiani et aliorum episcoporum ac clericorum partis Donati, et in eo Juliano serviliter adulabantur dicere non ve riti, quod apud eum sola justitia haberet accessum. Haud gravate imperator apostata, cui hoc erat in votis ut Christianam religionem quavis arte destrueret, precibus eorum annuit, prævidens fore ut inde magnum accederet Ecclesix Africanæ detrimentum. Redire igitur pro voto suo præcepit, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse venturos, et abrogatis que adversus Donatistas statuta erant, omnem eis libertatem aut potius licentiam quidvis moliendi concessit. Itaque eadem voce Donatistis libertas est reddita, qua voce idolorum patefieri jussa sunt templa. Reduces igitur episcopi, inter quos

Parmenianus Carthaginensis episcopus accensetur, A fratre Zamma latenter interempto: cum ob id comi

tem Africa Romanum nomine, cui Zamma fuerat acceptus infestum haberet, metuens ne damnatus occideretur, ab imperio descivit et Mauritaniæ regnum occupavit. Hac occasione usi Donatistæ per barbarum regem, Rogatum ejusque asseclas in Mauritania Cæsariensi sævissime et acerbissime vexaverunt (adeo ut vocarentur a Rogatistis Firmiani sicuti Catholicos Donatista Macarianos vocare consueverant), nihil non agentes ut eos ad gremium suum redire compellerent aut sævitiam vindicta saturarent. Duravit ea persecutio tantisper donec Theodosius senior contra Firmum a Valentiniano in Afrieam cum exercitu missus perduellem imperii pluribus præliis fractum ad vitam laqueo finiendam compulit;

preces suas et imperatoris rescriptum magistratibus obtulerunt, ac eo muniti nihil non in Catholicos ausi sunt. Sic eorum tunc temporis facinora describit Optatus, lib. I, § 17: Eisdem pene momentis, inquit, vester furor in Africam revertitur, quibus diabolus de suis carceribus relaxatur. Et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico communia gaudia possidetis! Venistis rabidi, venistis irati, membra laniantes Ecclesiæ: subtiles in seductionibus, in cædibus immanes, filios pacis ad bella provocantes. De sedibus suis multos fecistis extorres, cum conducta manu venientes, basilicas invasistis: multi ex numero vestro per loca plurima (quæ sub nominibus dicere longum est) cruentas operati sunt cædes, et tam atroces, ut de talibus factis, ab illius temporis judicibus relatio mitteretur. Eo tempore B Rogato qui Firmo superstes fuit in schismate perinnumera facinora et sacrilegia a 15 Donatistis patrata sunt, quæ late describit idem Optatus eodem in libro, tum etiam libro vi, ubi ea legere poteris. Leges Imperatorum in Donatistas. Juliano qui die 26 Junii anni 363, sublatus est, successit Jovianus qui cito mortuus, nihil de rebus ad Africanam Ecclesiam spectantibus statuere potuit. At Valentinianus senior Donatistas severis legibus compescuit, quarum una exstat data x kalendas Martias Treviris anno 373, qua antistitem qui baptisma iteraverit sacerdotio indignum esse declarat. Eodem tempore Romanus comes qui copiis in Africa præfuit usque ad annum 373, schismaticos ea quæ vellent libere agere non permisit, cum eum inter persecutores suos numerent Donatista in collatione Carthaginensi. C Postbæc Gratianus severam legem adversus eos tulit xvi kalendas Novembris anni 377.

Donatista in multas sectas divisi. Circa hæc tempora Donati secta in multas partes est divisa ; atque ut omittamus Tichonii et Parmeniani de Ecclesia et iterato baptismo dissidium, plures emerserunt inter Douatistas factiones in Mauritania et Numidia, quas haud vulgo notas fuisse scribit Augustinus : hinc Urbanenses in quodam Numidia angulo, et Claudianist qui postea cum Primiano Parmeniani successore in gratiam redierunt. At Rogatistarum et Maximianistarum frequentior est apud Augustinum mentio et notior historia.

Rogalistarum schisma. — Rogatistarum auctor fuit Rogatus Maurus Episcopus ac forte Cartennensis; D atque ob id per Mauritaniam Cæsariensem sparsi numero pauci. Causa secessionis eorum a cæteris Donatistis incerta. Reliquis erant mitiores et Circumcellionum gregibus non utebantur. Sed Rogatus de nescio quibus suorum rebus acerrima perseverantia etiam forensi disputatione conflixisse legitur. Jactabant illi Christum cum veniret ad judicium in suis tantum reperturum fidem; atque ita non minus erant Donatistis quam Catholicis odiosi. Cum igitur reliquum corpus Donatistarum factionem hanc ægerrime ferret, sæculares principes in eos excitavit. Per id tempus Valentiniano et Valente imperantibus Firmus Maurus Nubelis Mauritaniæ regis filius, is

manente. Per id tempus, qui Rogatistarum Cæsariensis episcopus erat, cum Firmo tyranno suorum incolumitatem pactus portas ei aperuit, atque in vastationem non Catholicos tantum, sed universam civitatem dedit. Rogato mortuo successit Vincentius in sede et schismate. Fuit et alius Vincentius Victor ejusdem sectæ, prioris Vincentii discipulus et cultor, qui licet ad unitatem Catholicam rediisset, non tamen adeo deposuerat Vincentii pristinam venerationem, quin eum sibi apparuisse jactaret, et adjutorem fuisse ad conficiendum opus quod adversus Augustinum edidit de anima et ejus origine.

Maximianistarum schisma. Primianus Maximianum damnat. Concilium Carthaginense adversus Primianum. Concilium Cabarsussitanum in Primianum. - Nullum autem inter Donatistas dissidium majus ac celebrius fuit, quam quod inter Primianistas et Maximianistas intercessit. Cœpit istud schisma paulo post annum 391, quo Primianus ordinatus est in locum Parmeniani Carthaginensis episcopus ex parte Donati, sicut eodem ferme tempore apud Catholicos Genethlio successerat Aurelius. Is Primianus recens ordinatus Maximianum, diaconum Ecclesiæ suæ, qui Donati ferebatur esse consanguineus, cujus superbia se læsum putabat, et cum eo tres alios diaconos Ro. gatianum, Donatum et Salgamium damnare constituit, et de facto in Maximianum absentem sententiam tulit. Maximianus divitis cujusdam fœminæ opibus fretus, sicut olim Majorinus Lucillæ potentia, Primiano restitit, et adjuncta sibi plebis Carthaginensis parte ac senioribus quibusdam, horum nomine litteras et legatos ad universum chorum episcoporum misit, deprecans ut Carthaginem venirent. Ipse Maximianus vicinos Episcopos adiit, quibus innocentiam suam exposuit, concitavit invidiam Primiano, atque eum deinde apud illos accusavit. Hi ergo Carthaginem cum venissent numero 43, Primianus ad eos accedere noluit, et conducta multitudine atque impetratis officialibus basilicarum januas obsedit, et episcopis, qui adversus eum venerant, ingrediendi in eas et agendi solemnia facultatem interdixit. Semel, iterum et tertio ad eorum concilium vocatus adesse renuit, missos a concilio male mulctavit. In eum absentem

episcopi non ausi sunt tum temporis ultimum ferre A tercentum et decem episcopi in eo non tantum ab

solutus est, sed et damnatus Maximianus ac ejus ordinatores cum clericis Ecclesiæ Carthaginensis qui ordinationi ejus interfuerant. Cæteris qui partes Maximiani secuti erant, tempus datum usque ad diem VIII kal. Januarii, intra quod si rediissent nibil in eos statuitur; sin vero id præstare neglexerint, sententia in eos fertur, ita ut non possint post præsti tutum diem nisi per pœnitentiam admitti ac proinde amissis honoribus suis. Hujus sententiæ, quam integram ferme ex variis S. Augustini locis retulimus inter vetera monumenta, auctor fuit Emeritus episcopus Cæsariensis: quæ cum in concilio decernenda recitata est, ore lætissimo omnes acclamaverunt, partim gavisi quod tam esset diserta, partim quod in

judicium, sed quodam præjudicio consuluerunt, inquit Augustinus 1. iv contra Cresc., cap. 6, ut Primiano, si causæ suæ fideret, sequenti celebriori concilio respondendi seseque purgandi relinqueretur locus. Quod concilium Cabarsussi in Byzazena paulo post habitum priori numerosius, et centum, si Augustino fides, episcoporum, cum tamen in subscriptione epistola hujus concilii quinquaginta trium tantummodo nomina ex-tent. In eo concilio sententia definitiva in Primianum lata his verbis: Decrevimus omnes sacerdotes Dei, præsente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos, alios subrogavit quod incestos cum sanctorum communione miscuerit: quod presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit: quod Fortunatum pres- B ea schismaticis suis tam insigniter insultassent. byterum in cloacam fecerit mitti, cum ægrotantibus baptismo succurrisset: quod communionem Demetrio presbytero denegarit, ut cogeret filium abdicare: quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset: quod supradictus Primianus multitudinem miserit, quæ Christianorum domos everteret: quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab ejus satellitibus lapidati: quod in basilica cæsi sint seniores, quod indigne ferrent Claudianistas ad communionem admitti: quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos: quod se nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur, multitudine et officio intercluserit: quod legatos a nobis, ad se missos injuriose rejecerit: quod loca multa vi primo, dehinc auctoritate judiciaria usurpaverit: præter alia illicita C ejus admissa, quæ pro honestate styli nostri siluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum : ne eo palpato, Dei Ecclesia, aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ul quicumque consacerdotum vel clericorum sua salutis immemores, a die damnationis supradicti Primiani, id esta die VIII kalendarum Juliarum, usque ad diem 16 VIII kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur : Laici quoque nisi se a supradicto die damnationis illius, intra diem Pascha futuræ, ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam nisi per pœnitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiæ reformari. Hinc discimus concilium hocce habitum fuisse die 24 Junii anni 393, cum concilium Bagaitanum, in quo hujus acta rescissa sunt, consules habeat anni 394. Dejecto Primiano iidem episcopi Maximianum Carthaginensem episcopum in ejus locum designarunt, qui paulo post a duodecim episcopis ordinatus est contra Primianum sicut olim Majorinus contra Cæcilianum.

[blocks in formation]

Postquam vero omnium consensu publicata est, magnis illico animis damnatos persequi cœperunt. Ad basilicam Maximiani conversi, quam non basilicam, sed speluncam vocabant, concitato grege suo evertendam curarunt; neque hoc contentus Primianus Maximianum propriis ædibus mandata procuratione, ut in exorcisterium Ecclesiasticum converteretur, favente sibi sacerdote legato Carthaginis deturbavit. Talibus initiis plures e Maximianistis territi intra diem dila tionis pristinis se sociis reddiderunt, et recepti sunt ab iis tamquam purgati atque innocentes. Alii e contra in proposito obstinate permanserunt, neque ut ad Primianum redirent adduci potuerunt. Itum idcirco ad proconsules qui, licet a Christianis imperatoribus constituti, erant nihilominus Ethnici. Apud hos inductum est decretum Baga:ense, allegatæ leges adversus hæreticos, quibus jubebantur basilicis expelli impetratæ ab iis jussiones quibus exequendis officiorum et civitatum auxilia postulata, ut qui erant damnati in concilio Bagaiensi suaque propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant, sed cum populis sibi cohærentibus perpetua possessione retinebant, ex illis expellerentur. Hisce molestiis quidam facile cesserunt neque multa passi sunt; qui autem resistere tentaverunt, graviter afflicti; qui superiores viribus non fuere, victi sunt et expulsi, aliique in eorum locum ordinati. Primianistarum actio adversus Salvium Membresitanum, Felicianum Mustitanum et Prætextalum Assuri D tanum. In Ordinatores Maximiani qui nominatim damnati fuerant in concilio Bagaitano præcipue sævitum; ac præsertim in Salvium Membresitanum episcopum, in cujus locum anno ipso 594. Restitutus fuerat Primianistis ordinatus. Delata causa ad Herodem proconsulem Nummasius Restituti advocatus petiit, ut Primiani communioni Membresitana Ecclesia traderetur, allegans Salvium e Maximiani ordinatoribus unum Bagaiensis plenarii concilii decreto esse damnatum, adeoque ut hæreticum cedere debere Restituto loca omnia quæ tamquam episcopus tenebat, aut certe ad Primianum redire. Ita judicatum a Proconsule. Felicianum quoque Mustitanum ac Prætextatum Assuritanum qui pariter erant ex

ordinatoribus Maximiani coram eodem proconsule A proconsules in foro per advocatos litigatum est. accusarunt causam agente adversus primum Titiano, die 2 Martii anni 395, et eadem que Nummasius dixerat in Salvium allegante. Proconsul Herodes qui jam in Salvium et Prætextatum sententiam dixerat, Felicianum quoque damnavit, jussitque ut explosis Maximianistis Ecclesiæ Primianistis episcopis traderentur. Nihilominus tamen Felicianus et Prætextatus Ecclesias suas retinuerunt, quamquam a Primianistis Assuritanus episcopus ordinatus esset Rogatus, cui postea ad Catholicam convers Donatistarum exercitus, hoc est Circumcellionum agmen, linguam et manus præcidit. Frustra adversus eos Primianistæ anno sequenti Theodorum proconsulem et magistra tus adierunt. Manserunt in suis sedibus donec malis vieti, cum Primiano in societatem redierunt. At Sal- B vius Membresitanus iterum coram Serano proconsule citatus in judicio causam defendit; ea forte fiducia, inquit Augustinus, quod sciret adversarios suos legibus contra hæreticos promulgatis uti non posse apud judicem nisi etiam seipsos eis pariter irretirent.

Gildonis tyrannis. Mortuo Theodosio xvII kalend. Februarii anni 395, post aliquot menses Gildo comes et utriusque militiæ in Africa magister ab anno 386, tyrannidem occupat et universa potitur Africa. Apud hunc hominem barbarum et paganum inter alios Donatistas gratia multum valebat Optatus Thamugadensis 17 episcopus in Numidia Gildonianus satelles dictus quod de Gildonis satellitio esset. Hic homo ferus et Gildoni non dissimilis non tantum Catholicis sed et omnibus gravis fuit. Solitus agmine militari comitatus incedere, viduas opprimebat, pupillos bonis evertebat, uxores a maritis avellebat, dominos res suas vendere cogebat, et venditorum pretium cum ipsis dividebat, uno verbo, vi, rapinis ac fraudibus in omnes grassabatur. His moribus cum esset, a suis tamen tanto habebatur in pretio, ut eum non modo non ausi fuerint damnare, sed ne monere quidem, inter tantos Africa gemitus imo pacis osculum non detrectarint, in ejus manibus Eucharistiam posuerint et vicissim acceperint, ac demum extincti in carcere, quia de Gildonis satellitio fuerat, Optati natalitia quotannis tamquam martyris magna celebritate frequentaverint. Hujus opera usi Primianistæ Maximianistas et Rogatistas graviter vexaverunt et plerosque ad Primianum redire compulerunt. Cives, ut diximus, Assuritani et Mustitani episcopos suos Felicianum et Prætextatum adversus Primianistarum conatus huc usque tuiti fuerant. Iis gravissima exitia comminatus est Optatus, nisi relicta suorum antistitum defensione, cos ad Primiani communionem redire cogerent. Cives militem Optati formidantes paruerunt. Felicianus et Prætextatus cum aliter sedes suas retinere non possent, manus dederunt, cœtus numerosus episcoporum habitus cui etiam interfuit Primianus cum Optato Gildoniano. In eo recepti sunt duo illi episcopi servato honore, ac retentis sedibus suis suscepti sunt a Primianistis, et quicumque ab ipsis in schismate baptizati fuerant sine iterato baptismo recepti. Rogatistas quoque non parum vexavit Optatus, sed in Catholicos præcipue sæviit et in cos Circumcelliones rursum excitavit, a quibus innumera mala passi sunt Catholici. Non enim jam ut antea fustibus tantum armati discurrebant, sed omnis generis armis ac telis instructi, aperte vim faciebant,

At apud Seranum Proconsulem, vel gratia plus valuit, vel magis forte Bagaiense concilium quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Sic enim interlocutus est Lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi judicaverunt: quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis; aut ut habes scriptum terga persecutoribus prodis. Cum Salvius parere proconsulis consilio renuisset, jussit eum proconsul ab Ecclesia sua ex- C pelli; et quia Membresitanorum, qui sibi favebant, fiducia sedem retinere tentabat, Abitinensibus vicinis mandatum est ut judicium in eum latum exsequerentur. Comprehensus ab iis Salvius non tantum de Ecclesia sua pulsus, sed miserabili pompa ludibrio habitus. Capto enim seni (ut refert Augustinus 1. Iv contra Cresconium, unde fere tota hæc narratio desumpta est) mortuos canes alligaverunt in collo, et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Factum inhumanum cum Etruscorum regum qui mortua vivis corpora conjungebant comparandum : imo tanto fœdius quanto mortui canes mortuis hominibus fœdiores sunt. Adeo ut si Salvio seni et episcopo de duobus suppliciis eligendum, longe potius elegisset bærere cum cadaveribus humanis quam saltare cum D basilicas invadebant ac compilabant, episcopos et caninis. Privari interea Ecclesia sedibusque suis et pati hæc omnia potuit Salvius, neque tamen ad Primiani communionem redire voluit; atque ita egit cum suis, ita justitiam extulit pro qua talia se pati dicebat, ita se sanctum persuasit quia passus, ita adversarios iniquissimos quia fecerant, ut alteram ei basilicam sui Membrese fabricarint, in qua dum sedel novis ab antagonista Restituto molestiis affectus est, et propter cellulas et agellos forensi cum eo strepitu controversiaque conflixit; atque ita a partibus Primiani adversus M1ximianum et eos qui cum illo in Bagaiensi concilio damnati fuerant, apud quatuor vel amplius PATROL. XI.

clericos occidebant aut male mulctabant, et latrocinia palam ac publice exercebant.

Lex Honorii in invasores Ecclesiarum.--Ad hos tumultus compescendos, sublato jam Gildone (qui a fratre suo Mascezile oppugnatus, a suis desertus, initio anni 398, laqueo vitam finiit), Honorius imperator legem dedit die 25 Aprilis anni 398, qua eos qui in ecclesias catholicas irruentes sacerdotibus, ministris vel cultui et loco aliquid injuriæ faciebant, comprehendi et convictos capitali supplicio affici jubet, vultque ut cunctis esset liberum factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias velut publicum crimen persequi. Si vero multitudo violenta se armis aut

26

« PoprzedniaDalej »