Obrazy na stronie
PDF
ePub

multa enim a te contra istam sententiam dicta sunt, et Stoicorum ratione conclusa. 83. M. Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa judicat, sed habetur in omnes partes, ut ab aliis possit ipsa per sese, nullius auctoritate adjuncta,3 judicari. Et, quoniam videris hoc velle, ut, quæcumque dissentientium philosophorum sententia sit de finibus, tamen virtus satis habeat ad vitam beatam præsidii; quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus: sed is, ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat, et contra quorum disciplinam ingenium ejus exarserat; nos illud quidem cum pace agemus. Si enim Stoici fines bonorum recte posuerunt, confecta res est: necesse est semper beatum esse sapientem. 84. Sed quæramus unamquamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc præclarum quasi decretum beatæ vitæ possit omnium sententiis et disciplinis convenire. xxx. [p. 245.] Sunt autem hæ1 de finibus, ut opinor, retentæ defensæque sententiæ : primum simplices quatuor: Nihil bonum, nisi honestum, ut Stoici: Nihil bonum, nisi voluptas, ut Epicurus: Nihil bonum, nisi vacuitas doloris, ut Hieronymus: Nihil bonum, nisi naturæ primis bonis aut omnibus aut maximis frui, ut

2

1511. Erasm. semper et beatissimos.-3 Bentl. conj. adjuta.-4 Edd. antiquiss. Manut. Lamb. de finibus sit. Statim, hoc quidem Carn. conj. Lamb. sed iis Col. Venet. 1481. Victor. Paulo post, nos autem illud cum pace conj. Lamb. nos illud idem, &c. conj. Bouh. nos illud quidem omnium cum, &c. suspic. Bentl. nos illius quidem, &c. edd. antiquiss. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. uti volebat Ursin.-5 Reg. possiverunt. Mox, necesse est omittunt Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm.

CAP. XXX. 1 Sunt autem hæc e codd. Dav.-2 Ita y 2. Guelf. voluptatem ... vacuitatem alii codd. et edd. ante Ernesti. Actutum, doloris omittunt

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

с

Carneades contra Stoicos disserebat. Hæc igitur simplicia; illa mixta. 85. Tria genera bonorum, maxima animi, secunda corporis, externa tertia, ut 3 Peripatetici; nec multo veteres Academici secus: voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit: indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adjunxit. Hæ sunt sententiæ, quæ stabilitatis aliquid habeant: nam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli, nonnullorumque aliorum evanuerunt. Hi quid possint obtinere, videamus, omissis Stoicis, quorum satis videor defendisse sententiam. Et Peripateticorum quidem 6 explicata causa est, præter Theophrastum, et si qui illum secuti, imbecillius horrent dolorem et reformidant. Reliquis quidem licet facere id, quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis exaggerent. Quam cum ad cœlum extulerint (quod facere eloquentes homines copiose solent), reliqua ex collatione facile est conterere atque contemnere: nec enim licet iis, qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare, eos esse beatos, qui illam adepti sint. Quanquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et late patet. XXXI. 86. Nam, ut quæ

8

Reg. D Uox 2. Venet. 1480. Gebh.-3 Ernesti delendum censebat ut.— 4 Clitomachus Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. Lamb. et Calliphon Wolf.-5 Pyrroni Reg. Pironis D E. Pirionis U. Perilli D. Erilli E. Herili U. Ferillio. Hereli 2.-6 Lamb. sententiam, et Peripatetieis, quorum quidem. Actutum, satis explicata E §. per Theoph. D E. et qui 2. imbecilius D U. Tum, id omittunt Manut. Lamb.-7 Reg. Argent. 1511. Erasm. Dav. nec enim licet his; 42 nec licet iis. Statim, dicunt D E U Lσ X, Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall. adepti sunt omnes codd. et edd. præter Ernesti.-8 Quamvis Wolf. in Prælectt.

NOTE

vocat; incolumitas, sensus integri, virtute constituta, nihil esse quod apvires, pulchritudo.

c Dinomachus et Callipho] De utroque vide de Fin. 11. 6. et 11.

d Peripateticus Diodorus] De illo quoque ibidem.

e Aristonis] Aristo docebat nihil differre alind ab alio, nec esse res ullas præter virtutes et vitia, inter quas nihil omnino interesset; Pyrrho,

petendum esset; Herillus, nihil esse bonum præter scientiam. Cic. de Fin. lib. v.

Reliqua ex collatione] Aristoteles et Peripatetici divitias et reliqua fortunæ et corporis bona compara. tione virtutis contemnenda censuerunt. Cic. de Fin. lib. IV.

stuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat; sed si multo majore ex parte extat in utraque felicitas; sic vita, non solum si undique referta bonis est, sed si multo majore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest. 87. Sequetur igitur,2 horum ratione, vel ad supplicium, beata vita virtutem; cumque ea descendet in taurum, Aristotele, Xenocrate, Speusippo, Polemone auctoribus; nec eam, minis aut blandimentis corrupta, deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia; quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia, quæ sine ea sint, longe et retro ponenda censeat, Reliqui habere se videntur angustius: enatant tamen; Epicurus, Hieronymus, et si qui sunt, qui desertum 4 illum Carneadem curent defendere: nemo est enim, qui eorum bonorum animum putet esse judicem, eumque condocefaciat, ut ea, quæ bona malave videantur, possit contemnere. 88. Nam quæ tibi Epicuri 5 videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa, et, hercle, omnium reliquorum: quis

CAP. XXXI. 1 Do 2 ratio; oratio. Mox, non nisi altera œ. non si semper D. Tum, altera omnis temp. E U σ x 2. et edd. ante Dav. altera omni omittit D. vacet D EUX, Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall. multo majori edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. ex parte existat 1. ex parte extet Manut. Lamb. Paulo post, propendeant D E, Venet. 1480. propendunt Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. perpenderint Guelf. unde Ernesti conj. propenderint.— 2 Sequitur igitur D x 1. Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. bonorum ratione codd. plerique, etiam D EU x 1. edd. antiquiss. Erasm. Crat. Gebh. probante Schott. descendit in taurum Erasm. Deinde, nec eam minimis codd. omnes et edd. ante Dav. item Dav. in ed. sec. nec eam minis est de conjectura Bentleii; receperunt Dav. in ed. pr. Lall. Wolf. Schutz. Orell. corruptam D §. corrumpi 42.—3 Calliphonis Lamb. Calliphonti volebat Gorenz.-4 Codd. aliquot, et edd. ante Dav. disertum. Mox, nemo est enim eorum, quin bonorum, &c. de Ernesti conjectura Wolf. Schutz. Orell. nemo est enim, quin eorum bonorum conj. Lamb. probante Fabric. nemo est enim corum, qui b. a. non putet Dav. non suppeditavit Eliens. 2. nemo est enim, quin verorum bonorum an. putet de Bentleii conjectura Dav. in ed. pr. Deinde, eumque ita condocefaciat conj. Ernesti.-5 Nam quod tibi Epicurus Reg. Vat. DEE, Venet. 1480. Dav. Nam quod tibi Epicuri verum putat Orell. Statim, et hercule Reg. Argent. 1511. Erasm. Dav. Paulo post, an dolorem

NOTE

8 Carneadem] Qui finem bonorum ponit in bonis secundum naturam.

Vide de Fin. v. 6.

enim parum est contra mortem aut dolorem paratus? Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus.

Quid? is tibi mortemne videtur, an dolorem timere? qui eum diem, quo moritur," beatum appellat; maximisque doloribus affectus, eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat: nec hæc sic agit, ut ex tempore quasi effutire videatur. De morte enim ita sentit, ut, dissoluto animante, sensum exstinctum putet: quod autem sensu careat, nihil ad nos id judicet pertinere. Item de dolore certa habet, quæ sequatur; quorum magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate. 89. Quid tandem isti grandiloqui contra hæc duo, quæ maxime angunt,' melius habent, quam Epicurus? An ad cetera, quæ mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati videntur? [p. 246.] Quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum. XXXII. Hic vero ipse quam parvo est contentus! m nemo de tenui victu plura dixit. Etenim, quæ res pecuniæ cupiditatem afferunt, ut amori, ut ambitioni, ut quotidianis sumtibus, copiæ sup

a Illam extimescit.

k

Guelf. aut mortem, aut dolorem D. aut m. et dolorem E 4-6 D confutatur; codex Ursini compensal, probante Lall. Actutum, nec hoc DEUX, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Tum, ista sentit codd. plerique, edd. antiquiss. Crat. Victor. Gebh. Lall. ista sensit D.-7 Ita Reg. Bern. 1. et edd. vett. cujus duo codd. Oxon. et de Bentleii sententia Dav. Wolf. Orell. Pro levitate, quod servant quatuor codd. Oxon. Guelf. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Lall. Wolf. Schutz. Orell. lenitate habent Reg. Ú x 2. codex Schotti, Gebh. Dav.—8 Qui tandem Reg. E 2. Leid. Dav. Orell. Statim, melius se habent edd. ante Ernesti; meliusne se habent Lall. cum uno cod. Oxon.-9 Ex his grandiloquis quis non Argent. 1511. Erasm. Ex iis grandiloquis quis qui non E. Deinde, tamen non quisquam conj. Lamb.

NOTE
ci.

Eum diem, quo moritur] Epicurus, qui, epistola ad Hermachum, quæ extat, sic loquitur, ut supra retuli

mus.

Brevitate consolatur] Dicere solebat Epicurus, Dolor, si summus, brevis; si longus, levis.

k Grandiloqui] Peripatetici et Stoi

1 Quæ maxime angunt] Dolorem et mortem.

Parvo est contentus] Aqua duntaxat et pane ut plurimum vescebatur. Et mitte mihi,' inquit, ad amicum scribens, 'casei paululum, ut cum epulari lautius voluero, possim.'

petant; cum procul ab iis omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret, vel potius curet omnino? 90. An Scythes Anacharsis" potuit pro nihilo pecuniam ducere; nostrates philosophi facere non poterunt? Illius epistola fertur his verbis: 'Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum3 tegmen; calceamentum,

2

solorum callum; cubile, terra; pulpamentum, fames; lacte, caseo, carne, vescor. Quare, ut ad quietum me licet venias.' Munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel Diis immortalibus dona.' Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt. 91. Socrates, in pompa cum magna vis auri argentique ferretur, Quam multa non desidero !' inquit. Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, Quare potes te huc conferre ad me, tanquam ad hominem quietum.

CAP. XXXII. 1 Bern. 1. Argent. 1511. Dav. Wolf. Orell. ab his. Statim, cur curet omnino Reg. Bern. 1. Leid. § x, Venet. 1480. Dav. Wolf. Schutz. Orell.2 Codex unus Oxon. omittit facere, uti volebant Manut. Bentl. et Dav. qui uncis inclusit; delevit Lamb. in ed. 1566. non potuerunt Reg. E o x, Guelf. ed. vet. Bouh. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Dav.-3 Mihi amictus est sericum 2. Mihi amictus est Scyth. Manut. Lamb. tegimen Reg. Dav. Orell. Mox, palpamentum Reg. D. pulmentum E 2. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Lamb. Lall. -4 Mirari 2. Licet munera, cum asterisco, Manut. e codd. Verbosiora sane sunt Græca.' Orell. quibus deliciaris Lamb. 1566. quibus es deliciatus, vel es delicatus, conj. Lamb. ap. Fabric. es delicatus habet cod. Petrensis.-5 Edd.

NOTÆ

n Anacharsis] Floruit temporibus Solonis. Extat ejus epistola ad Croesum, Lydorum regem. Laërt.

• Scythicum tegmen] Tergoribus vulpium muriumque pro veste utebantur Scythæ, quippe mollibus, et vento imperviis.

P Pulpamentum] Cibus delicatior: dictum a pulpa,' quæ proprie caro est quæ manducatur; ita appellata, vel quod pulsetur et conscindatur, nt Donat. in Hec. vel quod cum pulte olim mixta comederetur, ut Isidor. xx. 1.

9 Xenocrates] Idem, missus cum ce

teris, legatus ad Philippum Macedonem, solus ex omnibus a Philippo corrumpi donis non potuit.

Talenta] Talentum Atticum, quod magnum dicebatur, octoginta et amplius pondo fuit; parvum sexaginta, atque adeo sex drachmarum millia, continens. Sed quoniam aliud alibi erat pondus valorque drachmarum, hinc diversa talentorum genera; Atticum, Euboicum, Ptolemaicum, Syrium, Tyrium, Babylonium, &c. Scriptores Græci Latinique, ubi talentum simpliciter vocant, plerumque Atticum minus intelligunt. Re

« PoprzedniaDalej »