Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sex. Tar

viturum, 99 si alia desint. Sibi vero gratum adventum ejus esse: futurumque credere brevi, ut, illo adjuvante, ab portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

b

LIV. Inde in concilia publica adhiberi. ubi, quum de quinii doli. aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus hæ notiores essent, ipse idemtidem belli auctor esse, in eo sibi præcipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset, sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. Ita quum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promtissimis juvenum prædatum atque in expeditiones iret, et, dictis factisque omnibus ad fallendum instructis, vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi quum, inscia multitudine quid ageretur, prælia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset; tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono Deûm sibi missum ducem credere. Apud milites vero obeundo pericula ac labores, pariter prædam munifice largiendo, tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romæ, quam filius Gabiis esset. Itaque, postquam satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum e suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet? quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, ci Dii dedissent. Huic nuncio, quia, credo, dubiæ fidei videbatur, nihil voce responsum est. rex, velut deliberabundus, in hortum ædium transit, sequente nuncio filii: ibi, inambulans tacitus, summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum nuncius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quæ dixerit ipse, quæque viderit, refert seu ira, seu odio, seu superbia insita ingenio, nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi, quid vellet parens, quidve præciperet tacitis ambagibus, patuit; primores civitatis, criminando alios apud populum, alios 5 sua ipsos invidia opportunos interemit. multi palam; quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt,

b consilia Crev. Doer. Rup.

99 Si alia desint] Gronovio magis placeret alü.

1* Sibi vero] Particula vero exprimit certiorem ac pleniorem affirmationem fere ut supra, c. 41. enimvero manifesta res visa.

c alii in exsilium Doer. Rup.

› Præcipuam prudentiam] Majorem, quam ceteri haberent, notitiam rerum ac peritiam.

4 Quid ageretur] Quid secreti consilii lateret.

5 Sua ipsos invidia opportunos] Qui facilius opprimi poterant, propter odium pridem in ipsos concep

2 Consilia] Sic Andreas et quinque
e nostris codd. non, ut vulgo editi,
concilia. De harum vocum discrimine tum.
dicemus in not. ad 1. XXII. c. 53.

absentiunque bona juxta atque interemtorum divisuid fuere. Largitionis inde prædæque et dulcedine privatie commodi sensus malorum publicorum adimi, donec, orba consilio auxilioque, Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

Jovis ædes.

LV. Gabiis receptis, Tarquinius pacem cum quorum Gabii regente fecit; foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia cepti. urbana animum convertit. quorum erat primum, ut 8 Jovis templum in monte Tarpeio, monumentum regni sui nominisque, relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovis- Ædificatur se, filium perfecisse. Et, ut libera a ceteris religionibus area Capitolini esset tota Jovis templique ejus, quod inædificaretur, 10 exaugurare fana sacellaque statuit; quæ aliquot ibi a Tatio rege, primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnæ vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter principia condendi hujus operis 11 movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur Deos: nam, quum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in 12 Termini fano non addixere. Idomen auguriumque ita acceptum est; non motam Termini sedem, unumque eum Deorum non evocatum sacratis sibi finibus, firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud

[blocks in formation]

6 Divisa fuere] Multo elegantius est, et magis Livium sapit, quod ex optimo cod. affert Jac. Gronovius, divisui fuere. Et alludit antiquissimus nostris, qui a prima manu habuit divisi. Sorbonicus cod. utramque lectionem exhibet in hunc modum, divisa ui fuere dubitante scilicet librario, utra potior foret, et ideo ambas notante: cujus moris crebra exempla occurrunt in MSS. Livius ipse asserit sibi rò divisui, 1. XXXIII. c. 46. Vectigalia publica... prædæ ac divisui principum quibusdam et magistratibus erant.

7 Gubiis receptis] Recuperatam dicit hanc urbem, quod e numero Latinarum esset, quae foedere cum Tullo olim, ac deinde cum Tarquinio ipso, icto in Romanum cesserant imperium. Ideo et supra c. 54. dicitur Sextus Gabinos ad rebellandum inci

tasse.

8 Jovis] Junonisque ac Minerva. 9 In monte Tarpeio] Huic monti nomen erat Tarpeio a Tarpeia virgine (de qua supra c. 11.) illic sepulta. Ceterum quo tempore eum locum Tarquinius Jovi consecravit, ossa

[ocr errors][merged small]

Tarpeia alio delata sunt, nomen-
que ejus exolevit, nisi quod Tarpeii
saxi nomen semper retinuit ea rupes,
ex qua dejicere damnatos solebant.
Vid. Justi Rycqui librum de Capitolio.

10 Exaugurare fanu] Augurato
consecrata fuerant, nec religione li-
berari, nisi augurato, poterant. Has
autem exaugurationes Tarquinio Prisco
attribuit Dion. 1. 111. et merito; si
quidem inde totius operis initium
sumi oportuit.

11 Movisse numen] Traditur deos
exeruisse potentiam et providentiam
suam ad indicandum, quale et quan-
tum futurum esset Romanum impe-
rium. Numen proprie non est Deus
ipse, sed Dei nutus, potentia volun-
tas.

12 Termini]
Et Juventatis, ipso
teste Livio, l. v. c. 54. Porro Terminus
deus dicebatur, cujus in tutela erant
agrorum fines. Non pingebatur facie
humana, sed lapide designabatur.
Eum edocti ab Numa Romani et pub-
lice et privatim colebant, non cæ-
sis, saltem per multas ætates, victi
mis, sed cibis et primitiis frugum.
Vid. Dion. 1. II. et Plut, in Numa.

magnitudinem imperii portendens prodigium est, 13 caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur adparuisse. Quæ visa species, haud per ambages, arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat. idque ita cecinere vates, quique in urbe erant, quosque ad eam rem consultandam ex Etruria adciverant. 14 Augebatur ad inpensas regis animus. Itaque is Pometinæ manubiæ, quæ perducendo ad culmen operi destinatæ erant, vix in 16 fundamenta subpeditavere. eo magis Fabio, præterquam quod antiquior est, crediderim 17 quadringenta ea sola talenta fuisse, quam 18 Pisoni, qui 1 quadraginta millia pondo argenti seposita in eam rem scribit; summam pecuniæ neque ex unius tum urbis præda sperandam, et 21 nullius, ne horum quidem magnificentiæ operum, fundamenta non exsupera

turam.

20

. LVI. Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria adcitis, non pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex plebe qui quum haud parvus et ipse militiæ adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur, se templa Deum exædificare manibus suis: quæ posthac et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquanto majoris, traducebatur & quadraginta Crev. Doer. Rup.

15.Caput humanum integra facie] Vivo et spiranti simile, ut memorat Dionys. 1. iv. qui et illud hominis recens occisi fuisse, et calido etiam tum recentique sanguine manasse tradit.

14 Augebatur] His prodigiis.

15 Pometine manubia] Ea pars Pometinarum manubiarum, quam supra c. 53. receptam, sive reservatam a Tarquinio Livius memoravit.

16 Fundamenta] Atqui Tarquinius Priscus supra c. 38. memoratur aream ad ædem in Capitolio Jovis fundamentis occupasse. Sed hæc non difficulter conciliari possunt, si cum Dion. dicamus solum superstruendo operi æquatum, et extructis aggeribus complanatum fuisse a Prisco; fundamenta ipsius ædificii jacta a Superbo.

17 Quadraginta... talenta] Sic habent et hoc loco, et supra c. 53. tum scripti nostri, tum Andreæ et Campani editiones, et ceteræ omnes, quas quidem videre contigit, præter Gronovianam et eas quæ ex illa descriptæ sunt, in quibus legitur quadringenta: nec ulla tamen in Gronoviana affertur ratio, cur a veteri lectione recessum sit. Jam vero non est veri

simile quadringenta talenta, id est, pondus argenti marcarum Paris. 37,500. vix suppeditasse in fundamenta unius templi illis temporibus, quibus maximus Romanorum census centum millibus assium, id est, marcis argenti nostratibus paulo plus 156. estimabatur.

18 Pisoni] L. Calpurnius Piso Frugi reliquit annales exiliter scriptos, inquit Cicero in Bruto, n. 106. Tribunus plebis erat primo anno tertii Punici belli, teste eodem ibid. Consul fuit anno u. c. 619. Censuram post aliquot annos gessit, unde passim a Dionysio, Plinio, Censorino vocatur Piso censorius.

19 Quadraginta millia pondo] Quadragies mille libras Romanas argenti, quae efficiunt marcas Parisienses 62,500.

[blocks in formation]

caussa Del

opera; foros in circo faciendos, cloacamque maximam, Fori in circo : cloaca receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terram maxima. agendam: quibus duobus operibus vix nova hæc magnificentia quidquam adæquare potuit. His laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat; Signiam Circeiosque colonos misit, præsidia urbi futura 23 terra marique. Hæc agenti portentum terri→ Tarquinius bile visum. anguis, ex columna lignea elapsus, quum ter- portenti rorem fugamque in regiam fecisset, ipsius regis. non tam phos mittit. subito pavore perculit pectus, quam anxiis inplevit curis. Itaque quum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu, Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. neque responsa 24 sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria, in Græ+ ciam misit. Titus et Aruns profecti. comes his additus L. Junius Brutus, Tarquinia 25 sorore regis natus, 26 juvenis L. Junius longe alius ingenio, quam cujus simulationem induerat. Is, Brutus. quum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avun culo interfectum audisset, neque in animo suo quidquam regi timendum, neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemtuque tutus esse, ubi in jure parum præsidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiæ, quum se suaque prædæ esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen: ut sub ejus obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius, quam comes, aureum baculum inclusum 27 corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis, cupido 28 incessit animos juvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt:

h contemtu Gron. Crev.

22 Foros] Sedilia, e quibus ludi spectarentur. Vid. supra c. 35.

23* Terra marique] Signia in mediterranea Latii regione sita est, Circeii ad oram maris.

Sortium] Multa fuere oracula, a quibus responsa per sortes dabantur, ut exponemus in not. ad Vili. 24. Inde sortium nomen commune factum est quibuslibet oraculorum responsis, etiam iis quæ voce edeban

tur.

25 Sorore] Amita ex Dion.

16 Juvenis] Ei tamen non ita multo post 1. 11. c. 4. duo esse dicuntur adolescentes filii. Sed vox juvenis latius multo patet, quam nostra illa jeurie homme. Supra observavimus ad c. 43. juniores dictos a Romanis ad annum ætatis 45.

27 Corneo] E corno arbore.

28 Incessit animos] Intravit animos. Verbum incessit hic intelligimus ductum ab incesso, is, non ab incedo.

Bellum

cum Rutulis.

'Imperium summum Romæ habebit, qui vestrum primus, o juvenes, osculum matri tulerit.' Tarquinii, ut Sextus, qui Romæ relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri jubent; ipsi inter se, uter prior, quum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus, alio ratus spectare 29 Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit: scilicet, quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea ætate, divitiis præpollens. eaque ipsa caussa belli fuit, quod rex Romanus tum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum præda delinire popularium animos studebat; præter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum ministeriis ac servili tamdiu habitos opere ab rege indignabantur. Tentata res est, si primo inpetu capi Ardea posset. ubi id parum processit, obsidione munitionibusque cœpti premi hostes. In iis stativis, ut fit longo magis, quam acri bello, satis liberi commeatus erant; primoribus tamen magis, quam militiContentio bus. Regii quidem juvenes interdum otium conviviis coregiorum messationibusque inter se terebant. forte potantibus his juvenum de uxoribus. apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cœnabat Tarquinius, 30 Egerii filius, incidit de uxoribus mentio: suam quisque laudare miris modis. inde certamine accenso, Collatinus negat ' verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris præstet Lucretia sua. Quin, si vigor juventæ 'inest, conscendimus equos, invisimusque præsentes nostrarum ingenia? Id 3 cuique spectatissimum sit, quod nec opinato 'viri adventu obcurrerit oculis.' Incaluerant vino. 32'age sane,' omnes. citatis equis avolanti Romam. Quo quum, primis se intendentibus tenebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam: ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas 3 in convivio luxuque cum æqualibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanæ inter lucubrantes ancil

i advolant Gron. Crev.

Pythicam vocem] Oraculum Apol-
linis. Pythicus enim unum est ex
Apollinis cognominibus, ei inditum
vel a serpente Pythone interempto,
vel a Græco verbo ruvdáveσdai, quod
est sciscitari. Ejus sacerdotem Delphis
Pythiam vocatam fuisse, nemo est qui
ignoret.

30 Egerii filius] Nepos, ex Dion.
31 Id cuique spectutissimum] Certis-
simum documentum ex eo capietur,

quod deprehenderit vir inopinato superveniens.

32 Age sane] Verba sunt Tarquiniorum assentientium dictis Collatini.

33 In convivio luxuque] Hic agnos. cimus figuram illam quam grammatici vocante dià dvoîv. In convivio luxuque idem est atque, in convivio luxurioso, id est, delicato, lautitiis omnibus instructo.

« PoprzedniaDalej »