Obrazy na stronie
PDF

fieri consensisti, quantum mea mente libens indul- A lenla damnatio ejus ! et quam difficile ad subterfu

geo, et indulgens etiam super te misericordiam judicis venire supplici devotione deposco. » Ex hoc firmissima sanctissimaque inter ipsos venerabiles viros pace fundata, pastorali auctoritate mutuo sese Christo conciliavere, et lætitia spirituali jucundantes, quæ Dei sunt unanima assertione tractavere. 58. Præterea Theodorus misit litteras Alfrido, qui in gente Nordanhumbrorum defuncto Ecfrido fungebatur : in quibus sibi rhetorica facundia suasit et persuasit, quatenus beato Wilfrido ex corde amicus fieret, eumque in sede Ecclesiæ suæ, de qua injuste depositus fuerat, honorifice reciperet. Alfredo (6) etiam regi Merciorum, necne quibusdam aliis super eodem negotio mandavit, quibus ea de re mandare non incongruum judicavit. Qui omnes una cum regibus mandatis pari consensione faventes, multa cordis alacritate nobilissimum Domini famulum sese in propria recepturos remandavere. Quin etiam rex Alfridus nuntiis a latere suo directis, debito venerationis obsequio virum revocare præcepit. Regali ergo invitatione, nec non pontificali præceptione conventus ad suam ecclesiam reddit. O quam felix ille dies omnibus per id locorum commanentibus exstitit, quantamque mentis lætitiam cunctis in circuitum populis habitantibus attulit, qui beatum Wilfridum ab exsilio revocatum primus videre promeruit ! Quis hujus lætitiæ formam plene capiat ? quis eam cordibus aliorum per sui oris officium infundat ? Crebra monachorum examina obviam Patri procedunt, clericorum agmina cum totius frequeniia plebis suo pastori certatim occursare contendunt, et omnes elata voce Dominum benedicentes eum suscipiunt, ac in ecclesiam ducunt. In qua ille roboratus, et a qua post modicum eliminatis quæ censura æquitatis auferri debere monstravit, quidquid terrarum aut redituum juri ecclesiæ competebat, brevi recuperavit ; nihilominus quoque divinitatis verba subditorum cordibus quotidie per illum infunduntur, et in eis fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. iv, 14) exoritur. Christi fides cum bonorum operum redbibitione recalescit, opus autem perfidiæ et malignitatis ubique frigescit. Quamobrem pax sincera cordium, tranquilla opulentia rerum, alacritas magna in Dei servitium, jucunda delectatio, delectabilis jucunditas processit in Dominum : quæ omnia magnam contra ipsum invidiam diaboli concitavere. Verum miles Christi jam bene instructus armatura verbi Dei, jamque plurima expertus tentamenta diaboli, quo in bello excitatior, eo ad dejiciendum difficilior erat : moremque fortissimi bellatoris imitatus, non modo se sed et suos commilitones hostem cædendo dextra lævaque protegebat. Sicque diabolo impenetrabilis, per quinquennium in sui status dignitate permansit. δ2. Sed, o inexterminabilis invidia diaboli ! o vio

giendum ex consuetudine admissum jus possessionis ejus! Dum enim viro virtutis quid novi in pacis subversionem objiceret non inveniret, antiquarum dissensionum persuasores in pristinos motus excitat, et celeriter per eos regem, pace discussa, in iram contra pontificem armat. Nam, verbis delatorum accensus, in varias et multiplices possessiones ejus cœpit subita cupiditate æstuare, et eas juri ecclesiarum, quibus datæ fuerant, non jure auferre. Cui quoniam Wilfridus episcopali auctoritate contraire non timuit, gravi contra se regem iracundia inflammavit. Unde factum est ut rex illum omnibus suis spoliatum a regno suo pellere proponeret. A quod peragendum ut archiepiscopum Cantuariensem pro

B positi sui exsecutorem haberet, opposuit illi quod

statuta pontificum ipsius sedis non servaret, et præcipue venerabilis Theodori, qui nuperrime vita decesserat. Et quoniam nefas erat illum episcopum Anglici regni in auctoritate haberi, qui statutis Cantuariensis episcopi vel leviter contraire auderet, Wilfridum sese hac de calumnia non omnino excusare valentem in regno suo episcopum esse nolebat. Siquidem Wilfridus ea statuta Theodori suscipiebat, eisque debitam obedientiam exhibebat, quæ a canonibus instituta et primis atque postremis archiepiscopatus temporibus sui in pace constituit : verum ea quæ temporibus interrupta pacis, ut fertur, pro libitu, non pro ratione statuerat, nullo pacto suscipere, nec eis assensum præbere volebat. Quapropter quasi inobedientiæ et contumaciæ macula contra sedem totius Brittaniæ matrem in eo reperta, pristina est auctoritate privatus, et apud Birivaldum archiepiscopum, qui Theodoro successerat, pro negotio accusatus. Abjectus ergo ad fidelem amicum suum regem Merciorum nomine Ailfredum secessit: a quo gloriose susceptus, sub protectione Dei et illius aliquanto tempore conversatus est. 53. Inter hæc rogatu regis Alfridi Birtvaldus archiepiscopus præcepit generale concilium episcoporum totius Brittaniæ congregari in campo qui dicitur Eastrefeld. Cui concilio ut Wilfridus suam præsentiam exhiberet mantatum est, simulque promissum omnem se justitiam de injuria quam sibi querebatur illatam recepturum, si tamen injuriam sibi factam certa ratione ostendere posset. Quid plura ?

D venit ad synodum, sed nequaquam invenit jus

sibi promissum. Quidam enim episcopi, regiæ voluntati faventes, mox in concilio virum Dei falsis calumniis exagitare, et quibus poterant contrarietatibus perturbare cœperunt. Cumque ea quæ objecerant, nulla veritate subnixa probare valerent; tandem suis objectionibus id adjecere, illum decretis Cantuariensis archiepiscopi Theodori minime parere. Quibus ille : « Decretis, inquit, venerandi Patris' Theoderi, quæ in pace et canonica auctoritate promulgavit, conscientia teste devota mente subdi, et secundum ea judicari pro ratione nullatenus abmuo. Attamen, precor, mihi dicatis quidnam sit, quod jam per plurimos annos litteris ab apostolica sede directis inobedientes existitis, et tantopere me accusatis, quod eas institutiones Theodori non recipio, quas ipse non auctoritate canonica, sed discordia dictante composuit, ut vos ipsi optime nostis. » 54. Ad quæ cum verba penitus ralione carentia turbato murmure jacularentur, juvenis quidam curialis, viro Domini bene familiaris, circumstantium multitudine sese immersit, ac ad illum perveniens ei totius tumultuantis concilii causam aperuit, ut sibi providere suasit : confestim per viam quam venerat clanculo curiam rediit. Præmonitus igitur et præmunitus relatione fidelis amici, tanto constantius æquitatis sibi defensionem adscivit, quanto et ipsos judices suos scienter contra justitiam agere scivit. Stat igitur inter verborum jacula securus, quoniam suæ libertas conscientiæ fuerat ei dextra lævaque impenetrabilis murus. Quod ubi compertum habuere, quem verbis superare nequibant, injectis minis ad suum velle detorquere quærebant. Quibus cum responsa dare ad illorum vota minime vellet : « Scito, inquiunt, quod justa damnationis sententia punieris, nisi cito ea quæ tibi sunt objecta dato responso deleveris. » At ille : « Ad majus quod mihi a vobis objectum esse intelligo, scilicet me decretis gloriosi Cantuariensis Ecclesiæ præsulis nolle pacere, jam respondi ; et hoc ipsum, si vultis, iterum iterumque respondeo, quod ejus canonicis institutionibus per omnia subjici volo. » Quæ verba fraudulenta mox calliditate ex ore ejus rapuerunt, et hoc ejus dixerunt canonicum institutum esse ut superbi et inobedientes deprimantur, humiles vero et obedientes extollantur. « Tu autenm et contra dominos tuos in superbiam es elatus, et nihilominus archiepiscopo tuo inobediens comprobatus. Quapropter æqua ratione judicatum et statutum est ut omnibus tuis spoliatus, elationis et inobedientiæ pœnas exsolvas. » Quo audito horror et ipsos inimicos ejus invasit, dicentes impium esse, virum quaquaversum nationibus honorabilem sic absque ullo certo crimine omnibus suis spoliari. Unde rex et archiepiscopus, a nonnullis interpellati, monasterium quod ipse beatus Wilfridus in HRipis (ut superius diximus) construxerat, ei cum omnibus quæ ad illud pertinebant concessere, ea conditione proposita, ut illic quietus sederet, et absque licentia regis septa monasterii non exiret, nec curam episcopalis officii ulterius administraret. 55. Hac igitur mutati judicii clementia coram omnibus accurato sermone exposita ad hoc laboratum est, et Wilfrido quasi utile consilium datum, quatenus ipsemet pro pia subscriptione se degradari ab officio episcopali eligeret, quo liber a tumultu sæcularium contemplationi vitæ cœlestis intendere posset : præsertim cum ei felicius esset privatim (ut

(6) Has litteras refert Willelmus, non tamen eas quas Theodorus ad Alfridum direxit.

eisque (ut justum est) per omnia obtemperare volo, A dicebant) in Dei servitio solum conversari, quam

[ocr errors][merged small]

insudantem ministerio pontificali jurgiis hominum quotidie fatigari. Sensit prudentia viri hujusmodi consilium quali de fonte manavit : et admiratus fraudem illorum, tali omnes oratione confutavit. « Virtus, ait, veri consilii quæ numeratur in septem donis Spiritus sancti, nihil in se dulplicitatis admittit : ac sic quo simpliciori fonte procedit, eo locum in animo famuli Dei quo suscipiatur, liberius invenit. Vestrum autem consilium, quod simplicitate Spiritus sancti carere quivis intelligere potest, tanto a me longius abjicio, quanto ex iis quæ in me primo congessistis unde procedat aptius video. Mendacia nempe quæ comtra me malitiose composuistis, non potuerunt ex se procreare donum Spiritus veritatis. Quare secundum consilium verum proprii censura judicii me gradu sacerdotali non dejiciam, quia fateor quod, licet indignus, opera tamen pontificatu non mediocriter digna adjutus Domini gratia feci. Hinc est, quod ecce per annos quadraginta intemeratæ fidei veritatem quibus potui prædicavi, et contradicentes invicta ratione devici, devictos ab omni veritatem docendo errore correxi, correctos lumine verbi Dei perlustravi, ac membris Ecclesiæ Christi copulavi. Haec tamen non ego, sed Deus ipse per me. Ritum insuper ecclesiasticæ observationis multis per Angliam locis Scotica traditione depravatum, apostolica fultus auctoritate, correxi. Hæccine aliaque perplura, quorum in præsenti reminisci piget, hoc meruerunt, ut quasi legum proditor patriæque delator nusquam tutus esse permittar ? Præceptis saltem apostolicæ sedis, quæ me jam simili injuria accusatum atque damnatum excusavere, et absolutum esse constituere, obtemperetis, si nec pro amore, nec pro timore Dei quietum esse permittere vultis. Sed, ut puto, illa præcepta aut obliti estis, aut certe scita aut cognita pro nihilo ducitis. Quapropter licet senio sim confectus, re tamen vera noveritis me Romæ coram apostolica sede probaturum esse calumnias, quas mihi pro regis indignatione imponitis, veras non esse ; ncc minus vere me prædicaturum esse sciatis, quali studio sacerdotale ministerium geratis, qui magis vultis injustitiæ hominum favere, quam justitiam Dei tenere. Quod satis est manifestum, dum me, contra æquum et verum, tanto studio impugnatis, quem veritati et justitiæ studere aperta ratione videtis ; et insuper nihil adversi pro iis, quibus me accusatis, conscientia teste meritum ad hoc tentatis perducere, ut contra jus in meipsum sententiam damnationis edicam. Sed hac in re noveritis quod vobis nequaquam consentiam, sed fiducialiter appello sedem apostolicam. Verum autem quisquis mecum agere vult, a me hodie invitatus mecum illuc ad judicium pergat. » Talibus verbis rex in iracundiam vehementer accensus, violentia sui exercitus eum opprimere, et ad subeundum judicium suum cogere cogitabat, si archiepi. scopi consensum in hoc potuisset habere. 56. Post hæc concione soluta vir Domini ad regem ruit. Qui tantæ fraudis malignitate stupefactus, injuriam ei illatam vehementer indoluit. Alfridus quia Wilfridum ad suum velle tractare non potuit, ne tamen in hac parte nihil posse putaretur, disposuit ea quæ ipse servis Christi ad victum paraverat omnino convellere, dissipare, distrahere, et eum ipsum locum habitationis eorum penitus desertum efficere. At etenim dispositio judicis qui humano furori cedere nescit, locum famulorum suorum in manibus peccatorum nequaquam ire permisit. Denique Pater Wilfridus priusquam eundi Romam iter arriperet, ad locum venit, fratres ut se per omnia Deo commendarent admonuit, et ne hominis iram timerent magnopere jussit, dicens, nil penitus eis posse nocere, si Deum protectorem mererentur habere ; haberent autem, si eum vere diligerent, eique semper sincero corde servirent. At illi verba sui Patris obediendo susceperunt, et in Deo contra omnes adversarios Deum protectorem habere meruerunt. 57. Cum autem beatus Wilfridus Romam venisset, magnifice tam a J00anne apostolicæ sedis antistite, quam et a poputo Romano susceptus est. Adventus autem sui causa cum coram apostolico multisque episcopis venlilari deberet, præsentibus accusatoribus suis locum sese defendendi accepit. Itaque surrexit, causam suam coram omnibus (7) dixit ; quod dixit, sic se habere firma veritatis ratione probavit. Unde communis judicii sententia viri Dei innocentia comprobatur, atque accusantium falsæ calumnie reprobantur. Super hæc quoque venerandus papa Joannes a cunctis exoratur, quatenus apostolica sanctione, et justitia justi debito honore sublevetur, et injustitia ei resistentium congrua damnatione prematur. Juvit autem causam illius lectio synodi venerabilis papæ Agathonis, quæ quondam in sui præsentia (sicut diximus) acta est, cum in consilio episcoporum ipse medius resideret. Nam cum, re exigente, synodus eadem jussu papæ legeretur, et coram nobilibus plebisque frequentia diebus aliquot recitaretur, ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat : « Wilfridus, Deo amabilis, episcopus Eboracæ civitatis apostolicam sedem de sua causa appellans, » et cætera quæ supra posuimus. Quod ubi lectum, stupor apprehendit audientes, et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis ille Wilfridus episcopus esset. Tum Bonifacius apostolici papæ consiliarus, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papæ ibi viderant, dicebant ipsum esse episcopum, qui accusatus a suis, atque a sede apostolica jndicandus nuper Romam advenit: qui jamdudum, inquiunt, æque accusatus huc adveniens, mox audita dijudicataque causa et controversia utriusque partis, a beatæ memoriæ papa Agathone probatus est contra fas esse a suo episcopatu (7) Epistolam ejus Joanni papæ in sui purgationem oblatam refert Willelmus : nec mom litteras Joannis papæ in gratiam Wilfridi directas dominis

Ailredum rediit, et totius negotii summam sibi ape- A repulsus. Unde etiam tanti apud eum habitus est „,

PATaoL. CLIX.

[ocr errors]

D

ipsum in consilio quod congregarat episcoporum, utpote virum incorruptæ fidei et animi probi, residere præciperet. Quibus auditis, omnes una cum ipso summo pontifice dixere, virum tantæ auctorilatis, qui per quadraginta prope annos episcopatu functus erat, nequaquam damnari debere ; sed absolutum ad patriam, utpote immunem ab omni culpa, cum honore redire. Scriptum est igitur regibus Anglorum Eilredo et Alfrido, ut si anathemate plecti nollent, illum sui episcopatus sede recipi absque retractatione facerent, eo quod ipsum injuria depositum esse omnes ratum haberent. 58. Post hæc famulus Domini magnis sanctorum reliquiis locupeleatus, et multa multorum veneratione perfunctus et exhilaratus, patriam remeandi viam repetiit. Cumque in partes Galliarum devenisset, subita infirmitate corripitur. Qua crescente, tanto dolore vexatur ut equo minime vehi valeret, sed ministrorum manibus in grabato portaretur. Sicque delatus in Meldum civitatem Galliæ, quatuor diebus ac noctibus similis mortuo jacebat, halitu solummodo pertenui vitæ se funditus subtractum non esse demonstrans. Cum vero ita sine cibo et potu, sine voce et auditu quatriduo perseveraret, quinta demum die cum jamjamque moriturus a suis plangeretur, sanctus Michael archangelus a Domino mittitur, per quem sanitati pristiniæ restituatur. Cui Pater intendens, ac velut optime cognito pro posse suo vultus alacritate adgaudens, tacitus jacebat, quidnam sibi dicere vellet operiens. Stans itaque angelorum princeps hujusmodi verba viro locutus asseritur : « Wilfride, concivis dignissime, surge, quid jaces ? nam licet inter cives cœlorum numereris, tamen propter orationes filiorum tuorum hoc tempore non morieris, præcipue per merita et intercessiones beatæ Mariæ genitricis Dei et perpetuæ Virginis. Oravit enim pro te, propterea quod quædam opera sibi placuerint facta per te. Scit nempe quid operis Petro feceris, quidque ipsius fratri Andreæ construxeris. Quapropter nunc quidem a morte revocaberis, ac vitæ salutique restitueris, sed paratus esto, quia post quadriennium rediens visitabo te. Patriam vero perveniens, maximam possessionum tuarum, quæ tibi sunt ablatæ, portionem recipies, atque in pace tranquilla vitam terminabis. » Quibus dictis, visio angeli colloquentis ab ejus conspectu elapsa est. At ille protinus ac si de gravi somno expergefactus surrexit, sedit, apertis. que oculis circa se choros psallentium flentiumque fratrum aspexit, ac modicum suspirans, ubinam esset Acca presbyter interrogavit. Qui statim vocatus intravit, et videns eum melius habentem ac loqui valentem, flexis genibus cum omnibus qui aderant fratribus Deo gratias egit. Et cum parum consedissent, ac de supernis judiciis trepidi aliqua confabu

eminentissimis Ethelredo regi Merciorum, et Alfrido regi Deirorum et Berniciorum.

24

lari coepissent, jussit pontifex caeteros ad horam A minere cognovit, tanto sollicitius instabat, ut talen

egredi. Dehinc ad Accam presbyterum conversus, quæque viderat ordine retulit, tremenda illum adjuratione constringens, ne dum huic vitæ superesset, cuiquam homini visionem ipsam ediceret. 59. Convaluit igitur episcopus cunctis gaudentibus, cœptoque itinere Brittaniam venit. Epistolis autem quas. a Romanæ sedis antistite acceperat in conventu nobilium lectis, Birtualdus archiepiscopus et AEilredus quondam rex, tunc autem abbas, eis libentissime faverunt. Qui videlicet AEilredus accitum ad se Coenredum, quem post se regem fecerat, hortatus est ut servum Domini ex animo semper coleret, eligeret, foveret et contra omnes adversarios indefessus ei propugnator existeret. Rex annuit.

tum sibi creditum Domino suo fenore multiplicato reportaret. 60. Et jam tempus angeliea revelatione promissum instare præsentit, cum ecce gravi corporis languore invaditur, et fatigatus lecto recipitur. Veneranda fratrum agmina, nec non et plebis cum suis primatibus pars maxima in unum confluit, lectum jacentis flebiliter ambit, fitque pavor grandis, ne forte recedat ab illis. At ille se de labore ad requiem, de miseria ad beatitudinem, de tristitia ad parennem lætitiam migrare perpendens, tristia corda circumstantium quibus poterat verbis consolabatur, dicens eos lugere pro se nullo modo debere, quem non ludibria, sed summe jucunda post mor

Alfridus vero rex Nordanhumbrorum, sicut regni, B tem adire certissimum possent habere. Ipsam vero cere studete. Nil quod vos ab istiusmodi officiosa A irradiavit, omnemque noctis et tenebrarum horro

sic et indignationis fraternæ malens successor esse, quam jussioni apostolicæ deposito rancore mentis assensum praebere, ambagibus quibusdam objectis nitebatur ostendere, sibi penitus non esse possibile quod præcipiebatur explere. Verum omnium secreta cordium scrutans sapientia Dei nequitiam ejus attendit, attendens examinavit, examinans damnavit, ac corpus illius acri doloris invectione sic debilitavit, ut protinus lecto reciperetur, et omni pene membrorum officio destitueretur. Qui cum se mori cognosceret, adhibitis testibus promisit, quod si Deus vitam sibi concederet, et jussis apostolicis vellet obedire, et Wilfrido omni tempore inclinatus existere. Sed ipse quidem sine retractatione a vita recessit, et Ædulfus quidam ei in regnum successit, prædecessorem suum crudelitate et cordis obstinatione præcedens. Nam sanctus Wilfridus ad ejus curiam de Ripis veniens per nuntios an paci acquiesceret inquisivit. Quibus ipse pro antiqua et insita sibi nequitia dure respondens : « Per meam, inquit, salutem juro, quia nisi infra spatia sex dierum meo regno decesserit, quoscunque de suis invenire potero, vita privabo. » Hæc propter, facta conjuratione contra eum, regno quod duobus mensibus tenuit depulsus est. Post quem regnante Osredo filio Alfridi, cum synodus esset coacta juxta fluvium Nid, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis faventibus beatus Wilfridus in sedem suæ ecclesiæ receptus est (8). Cujus familiari amicitia rex Ofredus magno affectu copulatus, per omnes imperii sui terras præcepit, quatenus nemo illi in quolibet negotio contrairet, sed sicut famulo Dei per omnia omnes obedirent. Quod factum est. Siquidem quatuor annis quibus ipse Pater supervixit, nemo qui sibi contradiceret fuit, non quisquam sua dicta. spernere, non sinistre vel leviter audebat interpre-* tari. Omnis enim invidia quaquaversum tum amore, tum timore jacebat oppressa. Ipse Pater quod sui ministerii cura petebat, circumquaque fideliter exsequens, quanto magis diem suæ vocationis im

(8) Adnitente potissimum Elfleda sorore Alfridi, abbatissa Slreaneshalensi post Hildam ; conspiranté etiam viro illustri Berfrido, apud Willélmum,

seriem verborum quæ in eorum consolationem, simul et in sanctæ vitæ propositum servandum exhortando locutus est, quis explicet ? Nam quanto magis incommutabilitati veræ consolationis et æternæ vitæ appropinquabat, tanto plenius ejus dulcedinem hauriebat, et haustam quorumque assistentium auribus infundebat : et ut ejus sacra infusionis virtutem audientium corda conciperent, quæ verbis dicebat, mirabili signorum efficacia in ipsorum oculis sic esse comprobabat. Quæ signorum efficacia eo magis virum comitabatur, quo vitæ hujus transitoria fragilitate decedens, summæ Veritati æternaliter copulabatur. Unde fateor dicere meum non esse, quot infirmi per eum infirmum sint ab omni infirmitate sanati, quot dæmoniaci liberati, quot paralytici solidati, quot cæci illuminati, qnot surdi mutique curati, quot aliis calamitatibus afflicti, operante Deo, per eum magnifice recreati. His aliisque de causis maxima hominum multitudo de longinquo properabat, eique se ac suos proximos pio studio commendabat : quos ipse sancto mentis affectu Deo commendans hortabatur Dei mandata sincera charitate amplecti, eisque per omnia debitam obedientiam cum reverentia exhibere. 61. Instabat igitur tempus et hora, quæ a nullo mortalium potest præteriri, totaque infirmitas quæ famuli Dei corpus premebat, vitalia subit. Agmina diversi ordinis astant, et vola laudis Deo pro illius obitus exspectatione persolvunt : ac licel ob desolationem sui nequaquam lugere non possent, spe tamen maxima consolantur, quia se spirituali ejus præsentia nunquam destituendos fore confidunt. Ipse vero Pater circumstantium filiorum nimia charitate tenuiter respirans, defessum caput paulisper erexit, atque in his verbis eos alloqui coepit : « Gratia divini amoris ut in vobis jugiter maneat, fratres dulcissimi, tota virtute operam date. Quam gratiam ut feliciter mereamini perpetualiter obtinere, fraterni amoris officia sludiose invicem exer

[merged small][ocr errors]

charitate seducat attendatis, ne ab ea quæ in Christo est sinceritate cadatis. Maligni insidiatoris qnos fidelibus tendit laqueos nostis, quærentis eorum animas deceptoriis captare figmentis. Quæ figmenta, sicut a me sæpe audistis, omni sollicitudine cavete, et prout me facere vidistis, a vobis procul abjicite. Hæc facite, et Deus pacis erit vopiscum. Et nunc, fratres mei dilectissimi, nolite moras inferre migranti. Vos equidem, vos jam olim me ad vitam euntem revocastis ; sed modo parcite, quæso. Juvat enim me deposito carnis onere Agnum Dei sequi. Ultra vobis in hac carne non apparebo» donec Christus resuscitet me vobiscum in fine sæculi hujus. 0 viscera mea, valete. Urgeor, o jam defungar, et, o fratres, vigilate ne vos somnus perpetuœ mortis involvat. » Hæc ait, et duræ quieti membra prostravit. Fratribus autem psalterium ex ordine decantantibus, et jam usque ad versum psalmi centesimi tertii pervenientibus : Emitte spiritum tuum et creabuntur (Psal. ciii, 30), spiritum suum in manus Creatoris feliciter emisit, et sic Agni Dei convivium perpetuo recreandus adivit. Transiit auem (9) anno Incarnationis Dominicæ 709, qui est annus vitæ ejus 75, episcopatus vero 45. Sepultus sane est in monasterio suo, quod ipsemet in Ripum a fundamentis instituit, ac Deo in honorem beati Petri apostolorum principis consecravit. Ubi ut se nequaquam vitam perdidisse, sed in melius mutasse mortalibus probet, quæ in hac vita positus fecerat, huic vitæ subtractus miracula, cum res exigit, facere non cessat. 62. Westes illius, prout ante mortem disposuerat, distributæ sunt. Unde interulam ejus sanctissimi corporis sudore madentem cuidam religiosæ abbatissæ mini>ter deferendam accepit. Quam mulier quædam paralysi dissoluta, ut tangere mereretur, obnixe rogavit. Sed hæc quidem ipsam vestem tangere non meruit, verum aquam, ubi eadem vertis intincta fuit, in potum accepit, illicoque sanata est. Post hæc quidem inimici hominis Dei, propriæ iniquitatis igne succensi, domum in qua ipse huic vitæ modum fecerat, injecto igni succendere conati sunt. At virtus defuncti viventem terruit ignem domum illæsam servavit, hostes fugavit, taliterque illum veraciter vivere demonstravit.

C.

63. A die vero depositionis ejus jam anno trans- D

curso, convenit undecunque maxima populi multitudo, utpote piæ depositionis illius memoriæ excubias celebratura. Cum ergo turba pernox sua Domino vota persolveret, et paternæ consolationis affectum irrecuperabiliter sese in illo perdidisse defleret, aspiciunt, et ecce lux cœlitus ab Oriente demissa totum locum famuli Dei miro splendore

(9) Defunctus est in monasterio suo quod habebat in provincia Undalum sub regimine Cudbaldi abbatis, et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium quod dicitur in-H Ripum, positusque in Ecclesia S. Petri juacta altare, ex Beda. Dies ob

rem sua præsentia effugavit. Quod videntes magnifice sunt exhilarati, fixum animo præ se habentes, non multum de corporali Patris absentia esse dolendum, cum de spirituali ejus præsentia quam aperta lucis ostensione sibi adesse didicerant, multo maxime scirent esse gaudendum. Ex hoc itaque vehemens omnium circa beatissimum Patrem Wilfridum veneratio crevit, id quoque certum omnino tenentes, quod sicut ipse sanctissimus pontifex in hac transitoria vita temporaliter degens omnibus erat mitis et affabilis, sic et nunc in illa perenni vita cum Christo æternaliter vivens, omnibus diligentibus se pius sit et exorabilis. 64. Magnitudo itaque signorum (quae ad corpus ejus Dominus de die in diem operabatur, merita ipsius longe lateque declarabat, et insigni fama permotos ad memoriam illius innumeros populos aggregabat. Quapropter locus ipse multo tempore summi honoris est habitus, et quibusque infirmitatibus pressis ad recuperandam sanitatem valde salubris. Dominus quoque hostiles incursus omni ex parte sedaverat, quia devotionem populi sui quam ad venerationem famuli sui habebat, perturbatum iri nolebat. Ubi vero pro assiduitate confluentis turbæ quidam vicini tædio affici, ac idcirco a loci visitatione paulatim cohibere cœperunt, contigit ut ipsorum exemplo alii a fervoris sui devotione deficerent, nec locum ipsum amplius more solito visitarent. Sicque factum est ut qui primi ad studium piæ actionis alios studio suo accenderant, postmodum sua desidia a pietatis opere quamplurimos discedere cogerent. 65. Hæc inter accidit ut hostilis incursus ipsam provinciam occuparet, occupans inibi multa hominum millia necaret, ac omnia loca monasterio beati Wilfridi circumjacentia ad instar solitudinis devastaret. Monasterium ipsum pervasum et dirutum, quod prius exstiterat hymnis et canticis gloriosum, modo erat ferarum et inimicorum sordibus ignominiosum. Corpus interea ipsius antistitis Christi omni honore privatum, inter ipsas sordes primo sepulturæ suæ loco mansit immotum. Sed omnipotens Deus qui sua pietate et justitia nequit privari, quorumdam bene religiosorum mentes in considerationem tantæ rei excitat, atque ad demutationem illius affectum effectumque ministrat. Regebat ea tempestate Christianitatem in Anglia vir ponus e; sanctus Odo Cantuariensis Ecclesiæ archiepiscopus, utpote totius Britanniæ primas : qui cum sua sollicitudine dispositionibus omnium Ecclesiarum invigilabat, ipsas Ecclesias, prout ratio postulabat, visitare solebat. Qua sollicitudine actus, cum quodam tempore Eboracensem provinciam adisset, et

itus viii Kal, Maii ex dictis, et ex Kalendario vetusto Missalis Gemeticensis, a Roberto Londoniæ episcopo concessi ante annos sexcentos. Bacula abbas inter cæteros corpus Wilfridi sindone involvisse fertur in monastico Anglicano.

« PoprzedniaDalej »