Obrazy na stronie
PDF

provincia totam cum nova Dei plebe hiemem feliciter A suo fidus existeret, fœdus rumpere noluit ; ego gra

exigens, deinde pergendi Romam iter repetiit, et Galliam perveniens nota sibi regis Dagoberti moenia subit. Quem ipse rex visum mox recognovit, eumque multa cum lætitia hospitio suscepit, et vocatis hominibus suis, hac eos voce alloquitur : « Virum hunc quem ecce coram habetis, magnopere dilectioni vestræ commendo, rogans ut illi in quocunque negotio vestri opus habuerit assistatis, siquidem, me, sicut credere fas est, sincera mente amatis. Hujus etenim probitate et industria vobis redditus, vobisque, ut impræsentiarum videtis, regia sum dignitate prælatus. Nam dudum, velut ipsi recordamini, cum popularibus insidiis fere perditus essem, exsul quaque liberationis meæ gratia oberrassem, pelago quoque jactatus ad ignavos Hibernos perlatus fuissem ; hinc me inde adductum magna benevolentia secum aliquamdiu tenuit, ab omni periculo protexit, atque nativo solo incolumen ac tutum restitui posse donavit. Quapropter per meam et vestram vos obtestor salutem ut, si qua in vobis est fides, tantum servemus amicum, et vicem exhibitæ mihi dilectionis ac benevolentiæ communiter gratiosi procurramus [f. procuremus} ei rependere. » Ad hæc dicta quique lætantur, suamque lætitiam vehementi acclamatione testantur. Neque enim leve judicabatur inter illos quemquam subjectorum vel mutire contra præceptum aut voluntatem principis sui. Hinc sedes et prædia, dignitates et varia dona sancto a rege offeruntur, atque ut sui regni dignaretur terras imcolere ac incolendo turi proprio vindicare, multis precibus exoratur.

35. Sanctus autem, sui propositi memor, regiæ voluntati non cessit: sed quibusdam necessariis rebus assumptis, quin etiam sociato sibi quodam præsule Deodato nomine, a curia recessit. Inde Campaniae ducem vocabulo Bertherum adiit, et ab eo nobiliter susceptus est. Quil post exhibita veræ charitatis atque humanitatis officia, cum homine Dei residens cœpit ei enarrare, qualiter inimici ejusdem voluerint eum perdere, et se ad intentionem ejus oblatis muneribus inflectere. « At ego, inquit, non immemor quid fidelitatis et amicitiæ quondam in pagano quodam rege repererim, cum de patria mea pulsus apud eum exsularem ; nolui minus fidelis inveniri Christianus tibi Christiano, quam homo paganus mihi exstitit homini Christiano. Siquidem rex Humorum gentilis cum causa tuendæ meæ salutis me secum degentem retineret, iniit mecum fœdus in nomine dominorum [f. deorum] suorum, quod me nunquam inimicis meis quavis occasione proderet. Post aliquot vero dies nuntiis ad se ex parte inimicorum meorum venientibus, et ingentem pecuniam pro interitu meo sibi pollicentibus : • Dum, inquit, vitam meam succidant, si ergo pro quovis lucro terreno vobis cedens, initum fœdus quoquo modo dissolvero, Si ergo homo infidelis, ut falso deo

[ocr errors][merged small]

tia Christi fidelis fidem quam vero Deo promisi, violabo ullius terreni commodi causa ? Absit, absit! imo in sua [l. mea] fide te suscipio, e quoad velle tibi fuerit, ut mecum maneas obsecro. Id quoque magnopere desidero a te petere, qnatenus si quid in meis affectuosius amas, accipias, utaris, possideas. » Hac viri bonitate simul et benignitate vir Dei magnifice delectatus, quid potius animo proposuerit, viro aperuit : sicque multiplicatus rebus ac sociis, gratiosus ab eo discessit.

36. Romam vero usque perveniens, illico fama jam cognita sanctitatis ejus quaque percrebuit, et ei quamplurimos civium venienti in obviam egit. Aderat, et magno vulgi favore susceptus in aulam beati Petri veneranter adductus est. Pontificatum apostolicæ sedis beatæ memoriæ Agatho tunc regebat, vir justus et simplex, ac in rebus ecclesiasticis non mediocriter solers. In cujus ac plurimorum episcoporum præsentia cum beati Wilfridi causa esset praesentibus accusatoribus ventilata, universorum judicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu dignus esse comprobatus est. Quo in tempore cum idem papa Romæ synodum congregaret centum vigint quinque episcoporum adversus eos, qui unam in Domino Salvatore voluntatem atque operationem dogmatizabant, vocari jussit beatum Wilfridum atque inter episcopos considentem dicere fidem suam simul et provinciæ de qua venerat. Cumque catholicus fide cum suis esset inventus, et abs re sacerdotali diguitate privatus, placuit ut Romanæ sedis decreto in episcopatum restitueretur, et in monumentum suæ catholicæ fidei ejusdom synodi gestis hoc scriptum insereretur : « Wilfridus (2) Deo amabilis episcopus Eboracæ civitalis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebns absolutus, et cum aliis centum viginti quinque coepiscopis in synodo judicari a sede constitutus, pro omni aquilonali parte Brittaniæ et Hiberniae, quæ ab Anglorum ac Brittonum nec non Scottorum et Pictorum gentibus in coluntur, veram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroboravit. »

37. Apostolico igitur et synodadi decreto in episcopatum restitutus, acceptisque ab apostolica sede litteris, regi Ecfrido et archiepiscopo Theodoro de sui status redintegratione directis, servus Dei magno servorum Dei reliquiarum munere ditatus, itcr Amgliam veniendi repetiit, et quia noverat scriptum : Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter(Prov. x, 9), regia via gradiebatur. Ecce autem extra quam putabatur latronum manus, ad interficiendum parata, viro Domini haud grata processione occurit. Erant. etenim qui regi Dagoberto insidias tetenderant, eumque gladio in inguine merse necaverant. Hi ergo viro Dei occurentes, animique furorem vultus sui ferocitate pandentes, prælia vibratis intentant comi

(2) Eadem subscriptio apud Bedam et Willelmum, Acta concilii exstant partim apud Willelmum, parnus hastis. Quorum unus qui quasi loco principis A que fœda garrulitate et feminea loquacitate derisum mortis periculo liberatus, ut cunctis clarescat, quod A ris expugnare ? quid toties et toties ad vinciendum

fim apud Spelmannum.

inter eos habebatur, excusso quod manu tennerat telo, militi Christi fœdo ore conviciabatur : « Delator, inquiens, patriæ petulans et moribunde viator, tu quidem jampriden Gallica sceptra violasti, tu Gallica rura pessumdedisti, tu Gallicam libertatem in servitutem redegisti, cum tyrannum a nobis jam olim exsiliatum tua instantia in regnum constituisti. At ipsius quidem crudelitas justissima morte punita, te quoque utpote maximum suæ mortis auctorem, te, inquam, eadem morte puniendum esse declamat. Procumbe igiitur, pestifer, procumbe, et digna ultione mulctatus, eidem quam contra nos fovisti morti succumbe. » Et Pater contra : « Si non jure, inquit, feci cum regem regno injuste depulsum, quantum in

[blocks in formation]

88. Perveniens vir Dei Brittaniam, regi litteras quas ab apostolica sede acceperat detulit, et earumdem litterarum auctoritate subnixus, in conventu nobilium suam causam viva voce defendit, seque falso accusatum ac injuria degradatum libera protestatione ostendit. Rex autem quanto illum majori veritatis ratione vallatum agnovit, tanto se minori veritatis ratione suffultum indoluit, moremque nequissimorum imitatus, maluit in sua pertinacia contra æquitatem perdurare, quam æquitatis ratione suam pertinaciam mitigare. Hanc vero sui cordis socordiam magnopere confirmabat antiquorum delatorum inveterata discordia, dum ipsi quos ipsa jam repletos possidebat, venena suæ malignitatis regiis auribus infundebant. Propria itaque rex ira cæcatus et seducentium se adulatione a vero distractus, litteras apostolici papæ tumido fastu despexit, despiciendo irrisit, irridendo a se procul abjecit, ac in famulum Dei nequissimi delatoris crimen injecit. Tanta regis indignatione nonnulli clientes, imo et quique mobiles oppido permoti, unanima omnes contra beatum conspiratione insurgunt, ac multis eum contumeliis afficiunt ; et quo regiæ majestati se ad plenum fideles existere monstrent, indignalioni ejus plene satisfacere cupiunt, et Dei hominem a regis conspectu avulsum carceris imo detrudendum arripiunt. Ermemburgis autem bonorum omnium persecutrix, et bujus schismatis indomabilis auctrix, sese in direptione illius mediam immersit, capsulam reliquiarum de ipsius collo procaciter abstulit, cum

[ocr errors]

abjecit. Ergo inclytus heros, sociis et opibus omni ex parte privatus, ad suos, prout potuit, inter iniqu0rum manus sese convertit, atque in his verbis brevi ad eos orationem fecit. « Non vos, inquit, domini fratres et filii mei, non vos hæc quæ nobis ingeritur injuria turbet, nec a veritatis tramite quoquo modo proturbet. Prae oculis semper habete : 0mnes qui volunt in Christo pie vivere, necessario tribulationem pati oportere (II Tim. iii, 12). Verum licet impii ad tempus piis prævalere videantur, tamen non sic semper erit. Erit enim tempus cum et piorum tribulatio perenni lætitia remunerabitur, et impiorum superba elatio perenni tristitia punietur. Sed ne tribulatio vos in impatientiam agat, animadvertite quonam modo cana patrum series multas perpessa tribulationes, per patientiam meruit, Deo juvante, vincere multiplices hostes. Nec id vestræ menti ullatenus volo abesse, neminem secundum Apostoli dictum posse coronari, nisi qui contra diabolum studuerit legitime decertare (II Tim. II, 5). Et certe hujus temporis certamina parvipendenda, nec multum diutina : per illa tamen æterna felicitas et felix æternitas regni Dei comparatur. Quam felicitatem, quæso, fratres, amate, eam desiderate ; ad eam tendite atque ad eam pervenire tota mentis intentione satagite. Quod si feceritis, profecto nihil erit quare istius vitæ adversa formidetis. » Vix verba compleverat, cum ecce in quorum manibus stringebatur, acriori furore ex ipsis verbie accensi, eum in tenebroso carcere vinctum detruserunt.

39. 0 constantia viri ! sic enim tui cordis, sanctissime Pater, hilaritatem in tanta tua adversitate contueor, sic considero hilarem te esse solere, cum omnia prospera tibi videbantur arridere. Tamens ne pietatis viscera in tuis filiis aliquatenus perdidisse videreris, eorum potius quam tuis ærumnis, pias lacrymas impendebas : et cum te carcer tenebrosus involveret, magis dolebas ab eorum auribus vitæ verba separari, quam te praesentia corporeæ lucis spoliari. Interni etenim luminis fulgore nitebas, quo carcerales tenebras pro nihilo contendebas. Quare cum divinæ lucis splendorem Deus in te vigere conspexerat, humanis tenebris te nequaquam diu premi permisit ; sed eisdem fugatis radium suæ lucis domui quam inhabitabas immisit. Ac quidem merito. Nam quia pervigil æternæ luci tam in m0ctis quam in carceris horrore assistebas, dignum duxit sui luminis effusionem signare, operibus tuis et caligini tenebrarum nihil esse commune. Hanc luminis effusionem custodum vigilia protestatur, quæ circæ mediæ noctis horam carcerem mire fulgentem non absque gravi timore sese vidisse testatur. Sed hoc testimonio te non eguisse perpendit, qui sanctitatis tuæ merita oculo fideli attendit. Beati Petri apostoli carcerem cum tuo potius considero, teque sibi accepta liberatione evangelica in luminis ostensione comparari vehementer exsulto. Quanquam post hæc et archangelica Michaelis visitatione sis a gloria regni Dei simul cum ipso apostolo sis coronatus. 40. Inter haec uxor præfecti Ofîridi, qui beatum Wilfridum in custodia habebat, acerrimo languore corripitur, jamjamque ad vitæ extrema perducitur. Jacet siquidem toto corpore debilitata, solutisque compagibus omni membrorum oflicio destituta : perdito insuper sensu, contractis emortua nervis viscera fluitabant. Quæ res viro suo magni doloris et anxietatis stimulos magnæ defectionis et horroris causas ingerebat. Quo infortumio motus virum Dei lacrymosis questibus adiit; vincula quibus gravabatur absolvit ; ad pietatis affectum inclinavit, et eductum ergastulo suæ conjugi medicum salutis adduxit. Adfuit vir Dei et mox turbas, quæ ad funus mulieris venerant, jussit amoveri. Hinc precibus ad Domimum præmissis aquam benedixit, et bencdictam super jacentis corpus aspersit. Mirabile dictu ! non prius aqua infirmantis membra tetigit, quam omni languore depulso, mulieri perfecta sanitas rediit. Quo faclo ab omnibus qui aderant grates Deo consona voee redduntur, ac merita beati Patris non carcere, sed omni honore dignissima prædicantur. Ne autem gratia evadendi carceris magis quam pietatis amore ductus hoc virtutis signum ab aliquo fecisse putaretur, extra remanere noluit, sed divinitatis lumine fruiturus quantocius carceralis custodiæ sepla revisit. Conjux vero præfecti quæ fuerat sanitate donata, post paucos dies, spreto sæculo, id servitium Christi sacro et velamine designata. 41. Præfectus autem ex eo tempore servum Domini in magna veneratione habens, regi per nuntios adito dixit : « Per salutem et regnum tuum te adjuro, quatenus sacerdotem Domini Wilfridum a me diutius detineri non facias; quia fateor melius mihi esse mori quam in eo aliquid injuriarum ulterius exercere. Quod si hac adjuratione despecta in tua sententia persistere mavis, me simul cum eo tormenta et mortem magis subire velle cognosce, quam eum in tormentis habere. • Ad hæc rex vehementer iratus jussit sanctum duci in urbem suam Thymber (3) ad praefectum nomine Tydlin, utpote ferociorem, præcipiens illi ut compedibus et vinculis fortiter astrictum arctiori custodiæ manciparet. Qui jussioni contraire non audens, virum suscipit, custodiæ tradit, vincula facit. Verum cum in hoc ut ligaretur ministrorum manus elaboraremt, aut rupta ab ipsius corpore eadem vincula dissiliebant, aut certe colligare non valentia diffusa cadebant ; et miro moderamine Christi eo minor in eum ligandi potestas exstiterat, quo ad ligandum hostilis feritas immanius sæviebat. Unde illi nimium admirati, sed regio terrore suaque vecordia in barbaricos motus exagitati, alia et alia vincula parant, conatu suo, casso labore funditus consumendi. Eia, tibi ligandi potestate sublata quid furis, manus insana ? quid tantopere niteris oppugnare, quem nunquam pote

(3) Willelmus satellitem Tumber vocat.

[ocr errors]
[ocr errors]

vincula mutas, et a te vincula quibus ex merito tuæ pravitatis es vincta, non potius mutas ? Collo justi lora tua imponi verentur, quod ipsum jugo Christi subjectum esse digna veneratione contuentur. Manicæ tuæ manibus ejus inseri metuunt qui in fovendis pauperibus eas fuisse exertas attendunt. Trementes eatenæ pedes nexare devitant, propterea quod illos ad pacem prædicandum veloces exstitisse considerant. Omnes ergo vires tuas frustra dispendis, cum illum, quem nequaquam permitteris, torquere contendis. Beatus autem Wilfridus, licet carceralibus tenebris involutus, quosque tamen adventantium lumine verbi Dei, prout ei licuit, illuminavit, edocuit, ac baptismate ab omni criminum labe mun(lavit. 41. Ilaec interim rex, dum suis comitatus ad explctionem suæ voluptatis se quaque deduceret atque in magna hilaritale frena lætitiæ laxaret, ecce repentino turbantur gaudia casu. Dum etenim regia conjux tumens nimio fastu impietatis raptis audet abuti reliquiis, illico vindex ira subit. Siquidem easdem reliquias ferens, cum sicut perdix alacri mente lasciva garriret, contigit ut mox repleta dæmonio, sicuti vulpecula, perdita mente insana ganniret: quemque sua prius petulantia volens coluit, hunc postmodum in sui corporis habitaculo nolens fovit. Haec propter quibusque in stuporem arrectis accessit mater regis, furentem increpabal hujusmodi verbis : « Anne patent, inquit, soror, anne patent veteris commissa piacli? Wilfridum tuis falsis criminationibus a sede sui episcopatus pepulisti, et nunc vice mutata in sedem tui pectoris dæmonem recepisti : ut per ho& intelligas quid peccati illo in facto commisisti. Wilfrido sanctorum reliquias de collo non sancte tulisti et ecce ut collum tuum suo dominio daemon subderet moruisti. Wilfridi sanctissima verba et beati Petri auctoritate suffulta despexisti ; et ob hoc dæmone cor tuum possidente verhorum tuorum jus perdidisti. Wilfridus divinitatis lumine plenus carcerales tenebras per te in eis positus non veretur ; et tuus animus dæmoniaco furore repletus per hoc jam nunc dignissima ultione torquetur. » Rex aderat oppido conturbatus, et ingenti furioris igne succensus ventum naribus quasi fumum emittebat. Quem etiam mater sua tali voce est allocuta: • Jam tandem, fili, jam tandem memor esto tui. Ultio divina tuam quam nimis diligis conjugem, ut cernis, affligit, et fateor crede mihi, quia bene promeruit tali supplicio fatigari, eo quod diabolica indignatione succensa, servum Domini Wilfridum non timuit miris afflictionibus insectari. Quapropter hanc vindictam sibi irrogatam me dubites, obsecro, propter te esse collatam. Quod si hac corrigi sponte contempseris, cave ne tua propria corrigaris invitus. Ergo solve virum a carcere, quem nullius sui criminis causa novimus detineri : et si eum in regno tuo manere nolueris, jube illum regno decedere, ne si diutiusfuerit tentus, pœna mulctatus. » Istis rex ipse admonitus, annuit ut carcerem vir sanctus exiret. Factum est, et e tenebris lux mundo processit. Malens autem servus Dei bonum pro malo quam pro malo malum reddere, oravit Dominum, et reginam confestim dæmone fugato sanitati restituit. 43. Hinc patriam cognataque rura deserit, et velut advena terras australes petiturus, eo veniendi iter invadit. Et cum Veritatis præconia nulla queant fallacia violari, famulo Dei primo quarenti regnum Dei, nihil eorum quæ vitæ necessitas exigebat, deesse valebat. Unde contigit ut hunc euntem quidam Byrtwaldus, regia stirpe progenitus, magno cum honore obvius exciperet, et aliquantisper secum detento quæque opus habebat beninne impenderet. At invidia diabolica diu impendi ferre non potuit. Prædictum etenim virum veneno suæ perversitatis infecit, quoque militem Christi sua munificentia exutum a se suisque omnibus eliminaret effecit. Erat namque frater Ædelfredi regis Merciorum, qui sororem regis (4) Ecfridi habebat in conjugium. Timens igitur ne fratris animum offenderet, si eum qui fratrem conjugis suæ infensum habebat, secum teneret, non veritus injustitiam, Wilfridum abjecit, non tamen absque contumelia, ut per hoc sciamus eum mom immunem fuisse in hoc facto a mente maligna. Nam prius tam a se quam ab AEdelredo rege suisque uxoribus, necne voluntatis eorum fautoribus multipliciter afflictus, injuriatus, multis quoque terroribus ad violationem fidei suæ atque ad exprobrationem

tunc cum primo dimittere velis, eum fueris majori A esse non pateris ? Ecce cum illum a Christianis

catholicæ et apostolicæ traditionis pro qua maxime C

impetebatur incitatus, impulsus, nec prostratus, ad ultimum cum dedecore pulsus est. 4. Omni ergo humano frustratus auxilio, quo tenderet, quo se verteret ad hospitandum ignorabat: hoc solum fiduciæ præ se gerens, quod a Deo nequaquam deseri posset. Qua fiducia magnifice fretus, quidquid ei incommoditatis accidebat, summa cordis alacritate perferebat : quoque magis adversitatibus feriebatur, eo amplius in opera Dei toto studio ferebatur. Venit tandem ad curiam regis cujusdam, qui Kentwinus (5) vocabatur : ubi satis humane susceptus et bene, verum brevi habitus est. Nam quemadmodum alias, sic et ibi dæmonis instinctu femineas passus est iras. Siquidem regia uxor soror erat

depellis, ad paganos liberaliter ibit, velis, nolis: et qui times ne quorumdam Christianorum mentes tuis deceptionibus per ipsius conversationem quoquo modo evacuentur, longe quam putas per ista efficis, ut integras provincia penitus tua dominatione priVetur. 45. Namque divertit post hæc ad provinciam australium Saxonum, quæ adhuc illo tempore paganis adhuc cultibus insudabat : ibique verbum fidoj praedicabat, et credentibus lavacrum salutis ministra. bat. Erat autem rex gentis illius, Edilwalh nomine, non multo ante baptizatus in provincia Merciorum, et regina nomine Eabe baptizata in sua, hoc est provincia Huicciorum. Itaque beatus Wilfridus, concedente, imo multum gaudente rege, primos proyinciæ duces ac milites sacro fonte abluebat; presbyteri vero sui, cæteram plebem. Antehac inim tota illa provincia divini nominis et fidei erat ignara, præter regem atque reginam. Erat tamen ibi monachus quidam de natione Scottorum, nomine Diculus, habens monasterium permodicum in loco qui vocatur Bosanham, silvis marique circumdatum; et in eo fratres quinque vel sex in humili ac paupere vita Domino famulantes. Sed nullus provincialium vel eorum vitam æmulari, vel prædicationem curabat attendere. Evangelizans autem genti episcopus, non solum eam ab ærumna perpetuæ damnationis, verum et a clade infanda temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis ante adventum ejus in provincia nulla illis in locis pluvia ceciderat. Quamobrem fames acerbissima plebem invaserat, ac impia nece prostraverat. Denique ferunt, quia saepe quadraginta simul aut quinquaginta homines inedia macerati, ad præcipitium aliquod sive mare procedebant, et junctis misere manibus pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus absorbendi decidebant. Verum ipso dié quo baptismum fidei gens suscepit, ad preces eximii Patris, pluvia serena sed copiosa descendit. Refloruit terra; rediit viridantibus arvis annus lætus ac frugifer : sicque abjecta superstitione, antiqua exsufllata idololatria, cor omnium et caro eacultaverunt in Deum vivum (Psal. Lxxxiii, 8), intelligentes eum qui verus est Deus, et interioribus et exterioribus se bonis gratiæ cœlestis ditasse. 46. Antistes quoque, cum in provinciam venisset

Ermemburgis, malorum fere omnium quæ contra D tantamque famis pœnam ibi vidisset, docuit eos centum in suos usus retinuerunt. Quo beneficio A debnit, eo despecto, ab eisdem hostibus mori, quos

virum Dei fiebant auctricis. Hæc igitur a sua uxore [t. sorore] in mentis malignitate non minor, beatum præsulem multis contrarietatibus afflictum a suis omnibus expulit. Quid diaboli furor immanis, quid tantopere adversus famulum Domini sæviendo vagaris? quid ei laqueos tuæ fraudis innectere tentas, et tentando illum variarum calumniarum tempestate fatigas ? quid eum ab humani cordis ædificatione flectere niteris, et ob hoc Christianorum societati conjunctum

(4) Osdridam scilicet, quæ in solatium Elwini fratris occisi Ethelredo nupserat, pacem inter maìritum et fratrem c0mp0nens, ex Willelmo.

piseando victum quaerere. Nam mare et flumina eorum piscibus abundabant, sed piscandi peritia genti nulla, nisi ad anguillas tantum inerat. Retibus igitur anguillaribus undequaque collectis et ab hominibus antistitis in mare missis, meritis sui Patris divina sunt largitate adjuti, ceperuntque diversi generis pisces trecentos. Quibus trifariam divisis centum in opus pauperum dispenderunt, centum eis a quibus retia acceperant contulerunt,

(5) Hunc locum intactum prætermisit Willelmus, a Fridegodo expositum.

multum antistos cor omnium in sui convertit amorem et eo prædicante fiducialius cœlestia sperare cœperunt, cujus ministerio terrestria bona ceperunt. 47. Quo tempore rex Elidwalh donavit servo Domini terram octoginta septem familiarum, vocabulo Selesei, quod Latine dicitur Insula vituli marini, ubi suos homines qui exsules vagabantur, recipere posset. Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Wilfridus, fundavit ibi monasterium, ac regulari vita instituit, maxime tamen ex iis quos secum adduxerat fratribus. Quod monasterium usque hodie successores ejus tenere noscuntur. Attamen sedes cathedræ episcopalis in Cicestram postea mutata est. Inclytus autem Pater Wilfridus illis in partibus annos quinque, hoc est usque ad mortem Ecfridi, mira sanctitate et prudentia præditus, officium episcopatus omnibus valde charus et honorabilis admnistrabat : ad quem illi rex cum præfata possessione omnes quæ ibidem repertæ sunt facultates cum agris et hominibus donavit. Omnes fide Christi imbutos unda baptismali lavit : inter quos servos utriusque sexus numero ducentos quinquaginta baptizavit, quos ut baptizando a servitute diabolica liberavit, sic etiam libertati domando humanæ jugo servitutis absolvit. 48. Post hæc, cum Cedwalla, qui ab exsilio meritis et interventionibus beati Wilfridi fuerat revocatus, regno potitus esset Gewissorum, Vectam ingulam bello capere, ac expulsis indigenis homines suæ provinciae cogitabat eidem insulæ substituere. Fuerat autem eadem insula eatenus idololatriæ dedita. Ubi vero ad certamen ventum est, voto se memoratus princeps, quamvis nondum in Christo regeneratus, astrinxit, quoniam si victor insulam cepisset, quartum ejus partem simul et prædæ Christo Domino daret. Quod ipse victoria usus ualiter solvit, ut hanc beato Wilfrido utendam pro Domino ofleret. Et quoniam mensura ejusdem insulæ, juxta æstimationem Anglorum, familiarum est mille ducentarum, data est antistiti possessio terræ familiarum trecentarum. At ipse partem quam accepit, commendavit cuidam de clericis suis, cui n0men Bernuinus, qui erat filius sororis ejus, dans illi presbyterum nomine Hildilam, utrisque præcipiens, quatenus in ipsa insula quibuscunque valeíent, verbum ac lavacrum vitæ ministrarent. Qui ministerio prædicationis assumpto, meritis et intercessionibus beati Patris suaque instantia, Christianæ fidei jugo præfatam insulam subjecerunt.

49. Anno incarnati Verbi Dei sexcentesimo octogesimo quinto, cum Ecfridus rex Nordamhumbrorum temere exercitum ad vastandam Pictorum provincjam duxisset, hostibus fugam simulantibus, in angustias inaccessorum montium est perductus, atque cum maxima sui exercitus copia, quam secum abduxerat, exstinctus. Et quidem juste, qui cum virum vitae nullo pacto in amicitiam suam vel in jura potestatis suæ dignatus est admittere, merito

[ocr errors][ocr errors][merged small]

prius eodem sibi familiariter accepto meruit feliciter suæ ditioni subjicere. Ipsa autem hora qua ipse rex gravi bello in Pictorum provincia premebatur, servus omnipotentis Dei Wilfridus in Suth Saxomia sacris missarum celebrationibus intendebat. Cumque dicto Sursum corda, responderetur: Habenus ad Dominum, raptus in mentis excessum vidit eodem momento per spiritum Dei Ecfridum capite caesum morti procumbere. Qua visione perterritus, majori est per modicum terrore perculsus. Nam, cum sequentia missæ prosequeretur, et in præfatione Per Christum Dominum nostrum diceretur ab ipso, aspexit, et ecce duo maligni spiritus animam regis ante ipsius oculos miserabiliter attulerunt, sicque horrendo gemitu suspirantem secum ad inferni claustra tulerunt. Illico Accam presbyterum suum vocavit, et ei cuncta quæ viderat enarravit. Ad quæ presbyter vehementi stupore avtonitus, tix illius verbis auditum patienter credere potuit. Justus autem diem et horam regiæ interfectionis notavit, et eam ipsam fuisse post aliquot dies rei gestæ attestation comprobavit.

50. Fama igitur circumquaque regis obitum denunliante, veloci relatu ad aures Theodori metropolitanæ sedis antistitis pervenit. Qui delictum quod jam olim in famulum Dei commiserat, consentiendo videlicet eum tantis perturbationibus, ut præfati sumus, injuste affligi; hoc, inquam, delictum humili satisfactione corrigere volens, misit propter eum, et ad se honorifice perductum taliter est allocutus : « Fili, imo virtutum meritis sanctissime Pater, ego qui ad hoc præ cæteris constitutus eram, ut omni injustitiæ quæ in hoc regno emergere posset, obviarem; propria fragilitate subactus, plurimis tibi contra jus adversantibus, fateor, multum peccando consensi. Sed mihi culpam fatenti et intimo corde pœnitentiam agenti pius, quæso, veniæ largitor assiste. Ultima ergo meæ, sicut tu cernis, nunc instant tempora vitæ; ac per hoc quod deprecor annue, et, suppliciter a me postulatus intercede pro me. » Territus his verbis Jesu Christi Domini servus, respondit : « Et quidem multis me tribulationibus te consentiente afflictum, pastor venerande, non nescio. Absit tamen, absit ut hoc te quavis malitia inductum fuisse crediderim ! Verum, ut autumo, ea potius intentione id fecisti, quia volebas me per ipsas tribulationes im patientia exerceri; quatenus anxietatibus actus, per iter patientiæ possem perfectionis culmen attingere. Quapropter multo magis tibi pro tua bona intentione grates agere debeo, quam tu apud me inde veniam quærere : præsertim cum nunquam venia rite petatur, nisi unde aliqua offensio contracta esse putatur. Sed quoniam te circumquaque oculatum instar cœlestis animalis esse non nescio, perspicaciter atque subtiliter quæ sunt videnda te considerare perpendo. Ea propter si putas te, Pater dilectissime, aliquid peccati contraxisse in iis quæ contra me

« PoprzedniaDalej »