Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quorum quosdam hic dicamus, nam convenit ordini, A Hec diffinit et discernit, dividit et asserit,

Hi sunt Plautus, Naso, Flaccus, Nevius, Terentius,
Livius, Lucanus, Varro, Stacius, Salustius,
Plinius, Quintilianus, Juvenalis, Persius,
Ennius, Cato, Catullus, Macer et Macrobius,
Marcianus, Victorinus, Donatus et Servius,
Priscianus primæ artis restaurator strenuus:
Multos tamen et præstantes vertimus et liquimus.
Nunc quedam hic libare nitemur ex artibus
Profutura studiosis harum facultatibus.
Prime sedis fundamento presidens grammatica,
Preter denas atque ternas partes dividua,
In primis quinque pertita per bis quaternaria
Hæc in ipsis studiorum discitur crepundiis,
Et sub ope instrumenti viam parat ceteris,
Informando, edocendo infinitis regulis.
Huic secunda sociatur civilis rethorica
Et verbosa super omnes, partibus quinaria,
Genera causarum tria cujus materia.

Hec forenses lites sedat, causas agit, clamitat,
Discernendo, recusando, defendendo judicat,
Et quo vult leges retorquet, dicit, negat, implicat.
Cujus genere communis hinc est dialectica,
Quæ natura prior extat etiam grammatica,
Dum cunctas ligat et solvit, pervideri nescia :

B

Ratiocinari potens, vincens invincibilis,
Quam lampas clarificavit Manliani luminis.
Transtulit hanc resolvendo binis Analeticis,
Introducens Isagogas binis commentariis,
Et idem Kategorias cum Perierminiis,
Topica cum Sillogismis atque Differentiis,
Diffinicionum librum cum Divisionibus
Explicavit, addens unum Propositionibus.
Hinc abstractas quantitates edocet quadrivium
Numeris et simphoniis mensurisque proprium,
Et perpendit cœli vias cursus atque siderum.
Hujus quattuor in partes solvitur scientia,
Enarranda binis formis sui sub essentia.
Hinc testatur Severini diligens sollertia;
Quarum prima ceterarum mater arithmetica,
Et postea septem vucum moderatrix musica,
Tercia geometria, hinc ars astrologica.

Hæc perpendit celum, terram, [solem et zodiacum,
[lunam, polos,

Parabellas, axem, decem circulos,
Stellarumque noscit situs in occasum geminos.
Exsultate Papienses cives inclitissimi,
Apud quos quiescunt ossa insignis Boecii,
Vos his rivis inclarescentes jure post eximii.

FORMA EXCOMMUNICATIONIS

[MABILL. Analect., Nov. edit., p. 162.]

Hæc excommunicatio facta est sub finem sæculi decimi, quo fere tempore excommunicationem subiit Ragenardus comes Senonensis cum Gauzfrido et Geilone canonicis Senonensibus; cujus excommunicationis exemplum primo typis editum est in tomo X Spicilegii, tum apud Step. Baluzium in Appendice ad Reginonem. Varias excommunicandi formulas sæculo Ix usitatas videsis apud Reginonem abbatem Prumiensem in lib. II De ecclesiasticis disciplinis, cap. 407 seqq.

Hæc est excommunicatio, in qua fuit sanctus Theut- C rectitudinem faciendam invitare potui,dignum duxi baldus, Viennensis archiepiscopus, et Isarnus, Gra tianopolitanus episcopus.

Quicunque habitantes Arelati hanc scripturam legeritis, admoneo, precor et adjuro per Patrem,et Filium, et Spiritum sanctum, per unum Deum et creatorem omnium, et per beatam Mariam Dei Genitricem, et per omnes sanctos Dei præsentiæ assistentes, ne dimittatis, quin omnibus palam annuntietis, nec sit aliquis qui tollat eam desuper altare beati Stephani,nisi dum lecta fuerit et audita, donec audiatis persecutores Dei Ecclesiæ, pro quibus rex agitur, ad satisfactionem venire. Noverit itaque omnium fidelium Dei prudentia,qualiter ego Aimo, Valentinensis sedis gratia Dei humillimus præsul, proclamaverim me ante præsentiam Gondradi regis senioris nostri, quod Aikardus terram beati Apollinaris egregii confessoris Christi, atque beati Cypriani gloriosi martyris injusto ordine tenebat, et contra Deum et sanctos ejus crudeli temeritate possidet.Et quoniam nulla ratione ipsum ad

D

ut judicium æterni Regis Domini nostri postularem, et ejus ineffabilem misericordiam exorarem. Veraciter enim scimus quia gladius et ignis cœlestis imperatoris contra filios diffidentiæ vindictam operatur. Hac igitur necessitate imminente, protegente Domino Salvatore nostro, consilium et juvamen a senioribus nostris episcopis circa nos morantibus deprecati sumus, quorum mercedem et consecuti sumus secundum animi voluntatem. Habemus enim excommunicationem domni Theutbaldi, Viennensis archiepiscopi, domni Widonis, Aniciensis præsulis, domni Isarni, Gratianopolitana sedis antistitis, necnon domni Gerauldi, Genevensis episcopi: quorum in re hujuscemodi una est sententia atque consensus. Et quoniam Arelas caput est et esse debet istius Galliæ, proclamationem nostram ante præsentiam rectoris ejus deferie decrevimus, quatenus ne dedignetur merces ejus tantis patronibus prælibatis assensum accommodare. Sint itaque

excommunicati tam Aicardus crudelis ecclesiæ Dei A ctionem veniant. Sint super eos omnes maledictio

repervasor, quam omnes illi consentientes in re tam injusta,auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, omniumque sanctorum Dei et angelorum atque archangelorum præsentiæ Dei astantium, et omnium episcoporum auctoritate, quoad usque ad satisfa

nes quæ in Veteri et in Novo Testamento leguntur, ita ut pereant gladio Dei velociter, et deducantur ad infernalem locum, ubi exstincta sit lucerna eorum in perpetuum, nisi ad emendationem venerint. Amen.

DYPTICHA ECCLESIE ARELATENSIS

(MABILL. Analect. nov. edit. p. 220.)

In pervetusto libro sacramentali Gregorii papæ, qui liber ad usum quondam fuit Ecclesiæ Arelatensis, ascripta sunt hæc pontificum Arelatensium nomina ad finem Canonis missæ, ubi crucis signo sancti designantur. Multa est diversitas hujus indicis a vulgatis, quos conferre poterunt studiosi. Unus ponitur Cæsarius, nullus octavo sæculo, contra Sigebertum aliosque, qui sanctum Ægidium ad id tempus referunt. Ipsummet esse non dubitamus Egidium abbatem, qui Symmacho papæ libellum obtulit cum Messiano notario, in gratiam Ecclesiæ Arelatensis; cui libello pontifex respondit data epistola ad Cæsarium episcopum consulatu Fl. senatoris, id est anno 515.

[blocks in formation]

NOMINA EPISCOPORUM

SANCTE GRATIANOPOLITANÆ ECCLESIÆ.

(MABILL. ubi supra.)

Magno adjumento erit hic catalogus, tum ad supplendos complures episcopos Gratianopolitanos, qui in editis desunt, tum ad distinguenda tempora quibus vixerunt, itidem archiepiscopi Viennenses. Hunc vero catalogum cum forma excommunicationis superius edita ex ms. codice vetusto eruit, mihique liberaliter communicavit vir de republica litteraria optime meritus Antonius Vionius Herovallius, cameræ computorum auditor.

[blocks in formation]

Series archiepiscoporum Viennensium et episcoporum Gratianopolitana sedis.

Barnardus archiepiscopus.

Agilmarus archiepiscopus, cui contemporaneus fuit Ebbo Gratianopolitanus episcopus, et idem Ebbo episcopus contemporaneus sancti Adonis archiepiscopi.

Ottrannus archiepiscopus successor sancti Adonis, cui contemporaneus fuit Bernerius Gratianopolitanus episcopus.

Barnoinus archiepiscopus, successor Othranni, cui contemporaneus fuit Isaac Gratianopolitanus episcopus.

Raganfridus archiepiscopus, successor Barnoini, cui contemporaneus fuit Isaac Gratianopolitanus episcopus.

Alexander archiepiscopus, cui contemporaneus fuit Isaac Gratianopolitanus episcopus.

Sobo archiepiscopus, et contemporaneus ejus Alcherius Gratianopolitanus episcopus.

Sanctus Theudbaldus archiepiscopus, et contem

A Leopertus episcopus. Ardincus episcopus. Odolardus episcopus. Radoldus episcopus. Suipertus episcopus. Ebroardus episcopus. Adalulfus episcopus. Ebbo episcopus. Bernerius episcopus. Isaac episcopus.

B

Alcherius episcopus.
Isarnus episcopus.
Umbertus episcopus.
Mallenus episcopus.
Artaldus episcopus.
Pontius episcopus.
Item Pontius episcopus.
Hugo episcopus.

Lugdunensis Ecclesiæ, et Ebbo Gratianopolitanus episcopus, cum clero et populo Viennensium elegerunt archiepiscopum sanctum Adonem, regnante Carolo jam dicto.

Anno Dominicæ Incarnationis 876, Indictione nona, obiit sanctus Ado archiepiscopus, et clerus et populus elegerunt Othtrannum archiepiscopum Viennensem; et Bernerius Gratianopolitanus episcopus consecrationi ejus interfuit tempore Karoli regis.

Post hunc Othtrannum archiepiscopum electus et consecratus est Barnoinus archiepiscopus, cui contemporaneus fuit Isaac sanctæ Gratianopolitanæ Ecclesiæ episcopus, sicut invenimus in libris Lugdunensis Ecclesiæ, tempore Bosonis regis et Ludovici filii sui.

Anno Dominicæ Incarnationis 890, Indictione 11, regnante Ludovico rege, obiit domnus Barnoinus archiepiscopus Viennensis ad Christum.

Anno Incarnationis Dominicæ 898, Indictione 11, quinto Kalendarum Febrariarum, die Dominica consecratus est archiepiscopus Raganfridus, cui

poraneus ejus Isarnus Gratianopolitanus episcopus. C consecrationi interfuit Isaac sanctæ Gratianopoli

Brocardus archiepiscopus, et contemporaneus ejus Humbertus Gratianopolitanus episcopus. Leodegarius archiepiscopus.

Artmannus archiepiscopus.

Gormundus archiepiscopus.

Guido archiepiscopus.

Item alia series.

Sanctus Barnardus.

Ebbo Gratianopolitanus episcopus fuit contemporaneus Agilmari archiepiscopi, sicut in catalogo libro Lugdunensis Ecclesiæ reperitur, tempore Karoli filii Lotarii imperatoris.

Anno Dominicæ Incarnationis 860 obiit Agilmarus archiepiscopus Viennensis,et Remigius sanctæ

tanæ Ecclesiæ humilis episcopus tempore Ludovici regis filii Bosonis. Et hoc invenimus in libris Ecclesiæ Lugdunensis.

Post hunc Raganfridum archiepiscopatum fuit successor ejus Alexander archiepiscopus Viennensis, cui contemporaneus fuit Isaac jam dictus Gratianopolitanus episcopus, anno Dominicæ Incarnationis 912, Indict. XV, sicut invenimus in chartis Valentinæ Ecclesiæ.

Post hunc Alexandrum Viennensem archiepiscopum fuit successor ejus Sobo archiepiscopus cui contemporaneus fuit Alcherius Gratianopolitanus episcopus, sicut in electione episcopi Alcherii jam dicti invenimus, tempore Gondradi regis.

Post hunc Sobonem Viennensem archiepiscopum, A cum nondum esset alius archiepiscopus in loco ejus electus, et Ecclesia Gratianopolitana careret pastore, invenimus in chartis Valentinæ Ecclesiæ Odilbertum Valentinensem episcopum cum cæteris coepiscopis suffraganeis Viennensis Ecclesiæ, una cum consensu clericorum Viennensium ordinasse Isarnum episcopum Gratianopolitanæ Ecclesiæ successorem Alcherii Gratianopolitani episcopi: qui Isarnus jam dictus episcopus fuit contemporaneus sancti Teutbaldi, tempore Gondradi regis.

Post hunc Isarnum Gratianopolitanum episcopum, fuit successor ejus Humbertus episcopus, qui fuit contemporaneus sancti Theutbaldi, tempore Gondradi regis jam dicti.

Post sanctum Theutbaldum archiepiscopum fuit successor ejus Brocardus archiepiscopus, cui fuit contemporaneus jam dictus Humbertus, anno ab Incarnatione Domini millesimo duodecimo, sicut in charta S. Laurentii in monasterio Gratianopolitano invenitur.

NOMINA ANTISTITUM SANCTÆ MATISCENSIS ECCLESIÆ (MABILL. ubi supra ex codice ms. illustris. Boherii præsidiis in senatu Divionensi.)

Primus Nicetius confessor. II Almus. III Justus B Berno. XVI Maimbodus. XVII Tercelinus. XVIII sanctus Eusebius. IV Inclitus Decius V Egregius Momulus. VI Beatus Florentinus, VII Sanctus item Decius. VIII Gundulfus vocatus episcopus. IX Adalramnus. X Braidemus. XI Bernardus. XII Lambertus. XIII Gumtardus. XIV Sacratus Giraldus. XV

Ado. XIX Joannes. XX Milo. XXI Led baldus. XXII
Gauslenus. XXIII Walterius. XXIV Drogo. XXV
Landricus. XXVI Berardus. XXVII Jocerannus.
XXVIII Pontius. XXIX Stephanus. XXX Renaudus.
XXXI Poncius. XXXII Haymo.

MONUMENTA QUÆDAM

DE TREUGA DOMINI

(MARCA, De concordia sacerdotii et imperii, lib. iv, cap. 14, edente et adnotante Balusio.)

MONITUM

Inducias illas quæ vulgo Treuga et Pax dicebantur ubique decretas fuisse, non solum ab episcopis, sed etiam a proceribus cujusque regionis, adnotavit vir illustrissimus [De Marca, lib. iv, cap. 14, De conc. sac. et imp.] afferens etiam Barcinonensium exemplum. Nos vero in prima quam procuravimus istarum dissertationum editione nonnulla illorum temporum monumenta, quæ docerent in eadem ora maritima Hispanie Tarraconensis et Galliæ Narbonensis sancitam fuisse treugam et pacem ab episcopis et proceribus,in publicum emisimus, concilium videlicet Tulugiense apud Ruscinones, synodum Helenensem sub Oliba episcopo Ausonensi gerente vices Berengarii episcopi Helenensis tunc temporis in partibus transmarimis peregrini, concilium Narbonense habitum anno 1054. Excerpta concilii apud Sanctum Ægidium in prima Narbonensi habiti anno 1056 et concilium Troja in Apulia celebratum ab Urbano II, anno 1093. Sed quonam demum anno habitum fuerit istud concilium Tulugiense non adeo exploratum habetur. Animus olim fuerat eam synodum revocare ad annum 1045 quod viderem eo anno Guifredum archiepiscopnm Narbonensem et Olibam episcopum Ausonensem peregisse consecrationem ecclesiæ Sancti Michaelis Flavianensis apud Emporitanos, huicque consecrationi adfuisse Poncium comitem Emporitanum. Videbam præterea Gauzfredum comitem Ruscinonensem, qui ea omnino ætate vivebat, subscripsisse actis illius dedicationis a Guifredo et Oliba confectis. Atque ut etiamnum in ea sententia perstem istud facit quod Oliba episcopus Ausonensis, cujus decretum in synodo Helenensi editum confirmat ea quæ ab episcopis in prato Tulugiensi congregatis statuta fuerant et treuga et pace, mortuus est anno 1047, ut fidem facit vetus auctor ms. De gestis comitum Barcinonensium. Præterea Guillelmus, comes Bisuldunensis, qui Tulugiensi concilio interfuit, obiit anno 1052, ut fidem facit idem vetus auctor. Demum acta concilii apud Narbonem habiti anno 1054 loqui videntur de institutionibus concilii Tulugiensis. Hæc, inquam, suadent. Tulugiense concilium fuisse habitum anno 1045, uti dicebamus. Sed ne ita sentiamus faciunt multa. Primum Raymundus nondum erat Helenensis episcopus, utpote qui circa annum tantum 1064 ad eam cathedram pervenit. Nam certissimis testimoniis compertum habeo Berengarium fuisse episcopum Helenensem ab anno saltem 1032 usque ad annum millesimum quinquagesimum tertium,huic successisse Arnaldum, qui anno 1056 interfuit concilio Tolosano et dedicationi ecclesiæ Barcinonensis anno 1058, xiv Kal. Decembris. Arnaldo successit Berengarius, quem Helena sedisse reperio anno 1058, Iv Idus Decembris. Post Berengarium denique video Raymundum Helenensem episcopum fuisse annis 1064 et 1084, XIV Kal. Junii. Istis argumentis probari puto concilium Tulugiense non fuisse celebratum anno 1045, quandoquidem Raymundus, qui synodo in

terfuit, vicesimo tantum circiter post anno ad Helenensem cathedram pervenit. Præterea Berengarius episcopus Gerundensis, qui concilio item Tulugiensi interfuit, anno tantum 1050 factus est episcopus ut adnotavit Franciscus Didacus in catalogo episcoporum Gerundensium) adeoque anno 1045 interesse non potuit huic concilio Tulugiensi ut episcopus Gerundensis. Sed si ita stat sententia, quid faciemus decreto Oliba episcopi Ausonensis, qui in actis synodi Helenensis disertam mentionem facit eorum quæ de treuga et pace statuta fuerant ab episcopis qui convenerunt in comitatu Rossilionense in prato Tulujes? An dicemus Olibam loqui de superiore quodam concilio Tulugiensi, in quo actum fuerit de treuga et pace? An vero decretum illud Olibæ dicemus esse falsum ac supposititium? Prorsus difficilem esse rem video, et cui explicandæ opportunior alibi fortassis erit locus. Superest igitur ut eadem vetera monumenta, quæ, uti dicebamus, in prima editione istarum dissertationum emisimus in publicum, hic quoque rursum edamus; si prius monuero lectorem Tulujas oppidum esse agri Ruscinonensis, haud procul Perpiniano, tertio videlicet ab ea urbe milliario, quod circa annum 880 vocatur villa Tulujes, et de Tulugiis, in comitatu Russilionensi, ut fidem faciunt acta vetera que exstant in chartulario ecclesiæ Helenensis. Hodie vocatur Tulujas ab incolis illarum partium.

De concilio porro Trojano, quod hic quoque edi voluimus, admonendum putavi descriptum illud fuisse in registro Urbani II, ut testantur Ivo parte ix, cap. 53 et dux vetuste canonum collectiones, quarum una fuit illustrissimi viri Petri de Marca archiepiscopi Parisiensis, alia clarissimi viri Claudii Puteani. Quæ postrema collectio exstat hodie in Bibliotheca Regia. Celebratum autem fuit hoc concilium anno 1093, mense Martio, ut constat ex his quæ nunc edimus, et ex bulla quadam Urbani, quæ exstat in archivo archiepiscopi Narbonensis, data Troja xiv Kal. Aprilis, anno 1093. Frustra porro sunt qui duo concilia Trojana ab Urbano II celebrata fuisse existimant. Codex enim Anianensis, qui nunc exstat in bibliotheca Colbertina, canones Trojanos uni synodo ascribit. Quod verum esse subodoratus est illustrissimus cardinalis Baronius. Gerardum autem episcopum Trojanum fuisse per illas tempestates patet ex Chronico Cavensi quod Ferdinandus Ughellus edidit in catalogo archiepiscoporum Salernitanorum, itemque ex subscriptionibus privilegii monasterii Cavensis apud Baronium ad annum 1092.

I.

Concilium Tulugiense habitum sub Guifredo archi

episcopo Narbonensi.

A dicto episcopatu Helenensi nullus violenter infringat dominicaturas canonicorum vel monasteriorum, neque aliquid rapiat inde. Clericum vero arma non ferentem, vel monachum, vel sanctimonialem, sive viduam, nemo apprehendat, nec illis aliquid injuriæ inferat. Villanum neque villanam nemo apprehendat nisi propter culpam quam ipse villanus vel villana fecerint. Et si eos apprehenderit, non distringat nisi per directum. Et ut prædam nemo faciat in jam dicto episcopatu de equabus vel pullis sive mulis earum ætatis unius anni, neque de bobus, neque de vaccis, sive vitulis earum neque de asinis vel asinabus sive pullis earum, neque de ovibus, arietibus, hircis, capris, sive earum fetibus. Mansiones villanorum nemo incendat, neque evertat. Terras in contentione positas nullus villanus laboret postquamcommonitus B fuerit ab eo in quo justitia placiti non remanserit. Si vero ter commonitus, postea ibi laboraverit, et propterea damnum acceperit, non requiratur pro pace fracta. Si quis autem fidejussor exstiterit, si fidem non portaverit, de suo proprio pignoretur,nec pro pace fracta habeatur. Si quis autem prædictam trevam et pacem infregerit, simpla tantum compositione emendet illi cui infregerit infra primos xv dies. Si vero infra primos xv dies simpliciter non emendaverit, compositionem mali quod intulit in duplo componat, ita ut medietatem istius duplæ compositionis habeat querelator, et alteram medietatem habeat episcopus et ipse comes qui adjutor fuerit eidem episcopo ad hanc justitiam faciendam. Si quis autem prædictam pacem vel trevam [fregerit,] et inde justitiam facere noluerit, infra xv dies quod querelator suam querelam præsentaverit ante episcopum et ejusdem clericos ac comitem ipse malefactor et consiliatores et adjutores ejus emendare noluerint, egrediantur a treva et pace, et maIidem episcopi præfati constituerunt ut in jam lum quod propter hoc illatum fuerit, eis non requi

Hæc est treuga et pax confirmata ab archiepiscopo Narbonensi domni Guifredo, et a Berengario Gerundensi episcopo, et a domno Raymundo Helenensi episcopo, et a comitibus Russilionensium, domno scilicet Gauzfredo et Guilaberto filio ejus, et a domno Poncio Impuritanensi comite, et a domno Guillelmo Bisuldunensium comite, et a domno Raymundo Cerritanensium comite, et a domno Gauzberto vicecomite de Castronovo, cum cæteris magnatibus Helenensis episcopatus, in Tulugiensi prato, quod est in comitatu Rossilionis. Constituerunt namque prædicti pontifices, cum consensu cæterorum nobilium, ut in comitatu Russilionensi, vel Confluentano, vel Vallispiriensi, ullus homo ecclesiam non infringat, neque cœmeteria vel sacraria XXX passuum ecclesiasticorum in circuitu uniuscujusque ecclesiæ, nisi episcopus propter hominem excommunicatum, aut propter suum censum. Si vero aliquis homo aliter infregerit ecclesiam vel spatium xxx passuum ipsius ecclesiæ in prædicto episcopatu Helenensi, quidquid et commiserit emendet ut justum fuerit ipsi homini cui injuriam fecerit et ecclesiæ in qua fecerit satisfaciat legaliter, et insuper compositionem sacrilegii Helenensi componat episcopo. Ecclesias vero illas ubi castra fuerint constructa, sive ubi fures vel rapaces congregaverint furta vel prædam vel malefacta, tandiu posuerunt eas jamdicti episcopi in defensione præscriptæ pacis quousque querimonia prædictarum ecclesia- C rum deferatur Helenensi episcopo, et ejus judicio aut juste emendetur quod in ipsis ecclesiis commissum fuerit, aut ab eodem episcopo ipsæ ecclesiæ a defensione prælibata pacis separentur.

« PoprzedniaDalej »