Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

fraternam unanimitatem, sed etiam s. Regulae amorem omnibusque animum addant et sanctum stimulum (1).

Neque tamen his res absoluta est. Nam Capitulum generale, de quo agimus, proprium etiam “Capitulum" est instar regularis Capituli, quod in suâ quisque Abbas familiâ rite peragit, et quod denominatum est a Capitulo s. Regulae publice lecto atque explicato, cui quidem voluntaria adjungi solet confessio sive Capitulum culpae. Proinde in Capitulo generali non modo de regulari disseritur observantiâ, sed instituitur etiam quoddam culpae Capitulum, in quo Archiabbas similem inter Abbates locum tenet, atque hi ipsi inter filios suos. Idcirco si quid Abbates deliquerint in excelso munere suo fungendo, id magno humilique animo Patri confitentur ejusque piam reprehensionem, admonitionem, poenitentiam grati excipiunt, laetantes, quod ad tempus rursum monachi agere partes ipsis liceat (2).

Ex his, quae a nobis proposita sunt, aequum ac par esse concluditur, ad Capitulum generale

1. Cf. Charta Caritatis n. 14:“In quo quidem Capitulo generali de salute ani. marum suarum tractent, et, in observatione s. Regulae et Ordinis si quid emendandum fuerit vel agendum, ordinent. Bonum pacis et caritatis inter se reforment." 2. Cf. Charta Caritatis (Cap. III. n. 15): Si quis Abbas minus in Regulâ studiosus fuerit vel rebus saecularibus nimis intentus vel in aliquibus vitiosus repertus fuerit... veniam petat et poenitentiam sibi pro culpâ indictam adimpleat. " — ". Proclamatio", quae pro voluntariâ culpae confessione vel pro reprehensione ejus, qui Capitulo praeest, in consuetudinem venit, nobis discrepare a spiritu familiae videtur,

solos convocari Abbates Prioresque conventuales (non claustrales), ne, praesentibus monachis, Patrum auctoritas ullum detrimentum faciat. Neque minus hoc apparet, Archiabbatis tanquam totius Congregationis Patris esse, electioni praesidere cujuslibet novi Abbatis (1). Ex alterâ vero parte conveniens est et justum, si novus eligendus sit Archiabbas, praeter metrocoenobium reliquas etiam Congregationis familias aliquod electionis momentum habere. Denique, si quod Congregationis coenobium novam condit familiam, illius Abbas paternam nanciscitur in filiam auctoritatem, perinde atque Archiabbas. Qui tamen "major Abbas in Capitulo generali Archiabbatem pristino colit pietatis studio (2).

[ocr errors]

En adumbrata a nobis, vel hoc dicere ausim - a s. Ecclesiâ aliqualiter proposita, monasticae Congregationis summa. Ex quâ quidem quot et quanta in monasticum Ordinem redundent emolumenta, supervacaneum est exponere. Hoc unum proferre liceat, quod ex hodierni temporis usu non singula amplius

1. Cf. Charta Caritatis (Cap. IV, n. 18): "Si qua domus Ordinis nostri Abbate proprio fuerit destituta, Major Abbas, de cujus domo illa exivit, omnem curam habeat ordinationis illius, donec Abbas alius eligatur in eâ. Et praefixâ die electionis, etiam ex Abbatibus, si quos domus illa genuerit, advocentur, et, consilio et voluntate Patris Abbatis, Abbates et monachi domus illius Abbatem eligant. 2. Cf. Charta Caritatis (Cap. III. n. 12): Quum aliqua Ecclesiarum nostrarum Dei gratiâ adeo creverit, ut aliud coenobium construere possit, illam definitionem, quam nos inter fratres nostros tenemus, et ipsi inter se teneant, excepto, quod inter se annuum Capitulum non habeant."

Electio capitis Congregationis.

Monasti

cus Ordo acies ordina

ta vel arca Dei.

monasteria, sed sola Congregationum capita, additis forte paucis Abbatibus Ordinariis, sedem habent in Conciliis oecumenicis.

Utinam igitur amplissima illa, quae quum antiquitate tum gloriâ meritisque praestant, Ordinis monastici coenobia, adhuc separata, sese conjungant, ut in ampliores congregata familias ex se ipsis renascantur et sanctâ vitâ fecunditateque alacriter juvenescant! Tum quis scit, an Sanctissimus universae Dei familiae Pater, Summus Abbas et Papa noster, aliquando omnium SS. Patriarchae Congregationum Capita ad aeternam convocet Urbem, ut, in oecumenicum quasi Concilium monasticum congregata, renovatum Ordinem tanquam sacrum universalis regenerationis fermentum atque adminiculum in manus tradant communis Patrisfamilias. Profecto id quod auctore SS. P. Benedicto feliciter quondam cessit, divinâ juvante gratiâ iterum evenire potest, hoc dico, ut monasticus Ordo tanquam arca testamenti, duce summo Pontifice, pro electo populo Israël strenue propugnet, Domini proeliis decertans clarissimasque reportans de hostibus Christi victorias, Ut In Omnibus Glorificetur Deus!

Testimonia

I. er S. Regula, II. er decretis et documentis S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum scriptis deprompta.

S. Regula.

N Abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio, ut

IN

hic constituatur, quem sibi ommis concors Congregatio, secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva Congregationis saniori consilio elegerit. Vitae autem merito, et sapientiae doctrinâ eligatur, qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine Congregationis. Domui Dei dignum constituant dispensatorem, scientes, pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e contrario peccatum, si negligant (c. 64).

Abbas, quia vices Christi agere videtur, Domnus et Abbas vocetur, non suâ assumptione, sed honore et amore Christi. Ipse autem cogitet et sic se exhibeat, ut dignus sit tali honore (c. 63).

Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper meminisse debet, quod dicitur, et nomen Majoris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando Ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: « Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater » (c. 2).

Meminisse debet semper Abbas, quod est, meminisse quod dicitur, et scire, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur; sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit, regere animas et multorum servire moribus (c. 2). Ordinatus Abbas cogitet semper, quale onus suscepit, et cui redditurus est rationem villicationis suae; sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse (c. 64).

Abbas cum timore Dei et observatione Regulae omnia

Electio Abbatis.

Abbas, Pater nomine, dignitate, gratiâ et officio.

Qualis esse debeat Ab

bas.

In timore Dei agat omnia.

Abbas humilis ser

vus Dei.

Pius Abbatis amor in filios.

faciat, sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum (c. 3).

Abbas non conturbet gregem sibi commissum, nec quasi liberá utens potestate injuste disponat aliquid; sed cogitet semper, quia de omnibus judiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem (c. 63).

Cogitet Abbas, se de omnibus judiciis Deo redditurum rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam (c. 65).

Abbas in omnibus judiciis suis Dei retributionem cogitet (c. 55).

Ad Abbatem respicit, quidquid a discipulis delinquitur (c. 36).

Memor sit semper Abbas, quia doctrinae suae vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum, in tremendo judicio Dei facienda erit discussio, sciatque Abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire (c. 2).

Sciatque, quia, qui suscipit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam. Et quantum sub curâ suâ fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addità et suae animae. Et ita timens. semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus. Et cum de admonitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus (c. 2).

Abbas Regulam in omnibus conservet, ut, dum bene ministraverit, audiat a Domino, quod « servus bonus, » qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: «Amen, dico vobis,» ait, « super omnia bona sua constituet eum » (c. 64).

Abbas pium Patris ostendat affectum. Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur, quam alius, nisi quem in bonis actibus aut obedientiâ invenerit meliorem.... Sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus: « Quia non est personarum acceptio apud

« PoprzedniaDalej »