Obrazy na stronie
PDF
ePub

ritis reversurus. Sed quia neminem cognatorum A tionem et liberationem ipsius Henrici, districte vice

[merged small][ocr errors]

Ratio humanitatis exigit ut veritatis amator testimonium perhibeat veritati, præsertim ubi veritas periclitatur. Inde est quod causam latoris præsentium, quatenus in auditorio nostro ventilata est» prout series ejus in scriniis nostris diligentius inquisita potuit inveniri, transferre curavimus ad notitiam vestram, qui eam ex mandato apostolico debetis terminare. Constat itaque quod nos, urgente mandato felicis memoriæ Eugenii papæ,jam dictum H. de Hameledona ab omni obligatione, quæ ab eo extorta fuerat, et ex qua venerabili fratri vestro Wintoniensi episcopo teneri videbatur,absolvimus. Ut ergo absolutionis hujus ratio discretioni vestræ lucidius innotescat, litteras apostolicas vobis exscribi præcipimus. Sic itaque scriptum estdomino Wintoniensi pro H. clerico de Hameledona. Juxta 0sberti clerici tui suggestionem fraternitati tuæ nos scripsisse meminimus, postmodum vero idem Osbertus in præsentia nostra super mendacio et falsa suggestione sua confutatus atque convictus exstitit, quoniam prædictus H. neque cum amicis, neque cum rapina inventus vel captus fuit. Quocirca, licet sicut homines decipiquandoque possumus, tamen ut occasione litterarum nostrarum Henricus ipse injuste tractetur, vel condemnetur, nee volumus, nec pati debemus. Ideoque per præsentia tibi scripta mandamus atque præcipimus quod, omni occasione et dilatione remota, eumdem H. restitutis omnibus, quæcunque sibi per te forte ablata sunt, omnino absolvas, et liberum abire permittas. Quod si effectui mancipare neglexeris, negleetum tuum non poterimus tolerare impunitum. Ad nos autem sic idem pontifex scripsit, sicut ex transcripto litterarum nostrarum cognoscere poteritis.

Venerabili fratri nostro Henrico Wintoniensi episcopo per apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus H. de Hameledona omnino absolvat, et liberum abire permittat. Quod si effectui mancipare neglexerit, præsentium auctoritate tibi mandamus, quod eumdem fratrem nostrum ad absolu

nostra constringas. Nos ergo mandato apostolico, ut oportuit, prompta devotione parentes, procuravimus ut sæpedictus Henricus, et ab extorta obligatione absolutus, et custodia qua tentus fuerat, liber esset, et præfato fratri nostro Wintoniensi secundum formam apostolicæ præceptionis injunximus, ut ei ablata omnia cum integritate restituere non differret. Hæc apud nos gesta sunt. Vos qui mandatum suscepistis, auctore Domino, reliqua salubriter disponetis. EPISTOLA LXXXVII. AD ALEXANDRUM PAPAM. Causam quæ inter Rogerum presbyterum de

B Guiga, et abbatissam de Berkinges in auditorio ve

nerabilis fratris nostri Londoniensis episcopi diutius quam conveniebat ventilata est, cum ei diffinitivæ sententiæ calculus immineret, abbatissa quæ conveniebatur superillicita usurpatione quorumdam parochianorum et decimarum ad ecclesiam de Guiga, ut dicebatur, pertinentium, ad nostram audientiam appellavit. Post multas itaque dilationes quas variis occasionibus abbatissa obtinuerat, peremptoria die præfixa partibus, cum pars adversa sufficienter instructa testibus suam vellet fundare intentionem, territa metu vano, et imprudenti seducta consilio, appellatione nostrum declinavit examen. Nos autem sedi apostolicæ ut oportuit deferentes, nos ipsos exinde a decisione et cognitione suspendimus, donec a sede vestra causæ hujus judicium prodeat, aut judicandi auctoritas cui placuerit delegetur. Interim de medio sublatus est piæ memoriæ decessor vester dominus Adrianus, et dum salvator fidelium precibus excitetur, invalescente schismatis turbine, et emergente collisione regnorum, suam Deus permisit turbari Ecclesiam, et velut interjecto infidelium obice, quem Deus dissipet, chaos quodammodo inter vos et nos firmatum est, ut sine magno periculo non posset quis ab aliis ad alios pertransire. Elapsum est ergo tempus, quo appellationem suam ex promisso prosequi debuerat appellator: ita quidem, ut tam actor quam reus ab exsecutione causæ videatur omnino destitisse, deinde fere circa sequentis anni initium jam dictus Rogerus ad nos cum litteris domini regis accedens, appellationi quam fecerat, renuntiavit, et pro reverentia regii mandati petiit sibi justitiam exhiberi. Itaque demum post unam et alteram appellationem tertio edicto peremptorio citata est abbatissa, quæ missis procuratoribus suam conata est absentiam excusare: insufficientes tamen causas,ut videbatur, prætendens, unde quia prohibita, dilationem ulterius obtinere non potuit, ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur: Quasi modo geniti, dicens se ab adversario diutius injuste vexatam, et ei nihil juris competere

(9) Anne legendum est credite? vel fortasse auferenda est distinctio inter credit et his.

in iis quæ moliebatur percalumniamextorquere et A amen ecclesiasticum causa rediret, ubi dejurecanoLondoniensi ubi divortium celebratum, et adversus A rore novis gaudentium omnes provocarentur ad

se adversus eum longissimi temporis præscriptione innixam.

EPISTOLA LXXXVIII. AD hllARiUM CICESTRENSEM EP1SC0PUM.

Malignantium excessus ii potissimum sufficiunt coercere, quibus merita partium familiarius innotescunt, et qui corrigendi potestatem a Domino acceperunt. Unde et vos controversiam, quæ inter Reginaldum et Pag. vertitur, commodius decidetis, cum apud vos veritas latere non possit, et inter eos ex necessitate officii juris dicendi debitum discretioni et fidei vestræ immineat. Quod enim fori vestri controversiæ ad mos manant, nota defectus aut dissimulationis est, nec tam auctoritatis aut prudentiæ quisquam credat esse defectum, cum utrumque contulerit tibi Dominus. Date ergo operam, ne justitiæ inplendæ voluntas merito deesse videatur. Quod si dissimulatis, æque vestro insistitis nostroque dispendio, cum et nobis labor accrescat, et vobis, quod non expedit, conceptæ virtutis opinio minuatur. Vobis enim debemus, ut cum amico liberius loquarnur, quod nos Edwardus et Helias diutius vexaverunt, et ut verbis vestris vobis respondeam, quod mihi de præfatis præscripsistis, de R. et P. rescribo, respondeat scilicet utrique justitia sua. Quod si aliler in manifesto crimine inobedientiæ vel alterius sceleris deprehendatur, pœna manifesta puniatur, ut cæteri metum habeant, et recolant, quare vigor judiciarius sit in medio constitutus. Novit etiam prudentia vestra quædam tanta rerum luce clarescere, ut ventilatione non egeant, sed pœna duntaxat aut præmio.

EPISTOLA LXXXIX.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Assertiones partium fidelidebemus prosequi testimonio, cum causæ recedentes a nobis ad apostolicam evolant majestatem. Inde est quod seriem controversiæ quæ inter Richardum de Anestia et Mabiliam de Franchevilla diutius in auditorio nostro ventilata est, ad notitiam vestram transferre curamus, prout emergentes articuli colligi potuerunt. Cum itaque jam dictus Richardus, cognatus Willelmi de Saccavilla et nepos, sicut sororis filium vulgus nepotem dicere consuevit, petitionem hæreditatis ad bona avunculi obtinenda institueret, memorata Mabilia, filia Willelmi, se illi in foro sæcularium judicum, ubi res actitabatur, opposuit, asserens filiam nepoti in paterna hæreditate præferendam. Ricardus vero ei nihil juris hæreditarii competere respondit, eo quod non esset ex legitimo suscepta matrimonio, sed adulterino procreata complexu. Cum itaque matrimonii quæstio verteretur, quod de regulis ecclesiasticis infirmatur aut convalescit, decrevit curia catholici principis, serenissimi regis Anglorum. Henrici secundi, ut ad ex

num, quos clerus novit, vulgus ignorat, quæstio matrimonii finem debitum sortiretur. Partibus ergo diem ex regio mandato præfiximus, et tandem post dilationes quas Mabilia ex variis causis obtinuit, petitionem suam Richardus instauravit. Ut autem liquidius causam suam astrueret, et adversariam spuriam esse doceret,avunculum suum Willelmum cum quadam Albreda de Tresgoro matrimonium contraxisse asseruit, et exinde, illa contra fidem conjugii derelicta, duxisse Adelitiam filiam Amfridi vicecomitis, et ex ea Mabiliam et alios liberos non legitimos suscepisse. Asserebat etiam quod cum Willelmus Adeletiam superduxisset, Albreda, quam præduxerat, in ipsis nuptiis pro sejus foederis con

p jugalis protestata et auctoritate ecclesiastica iuhi

C

bens ne superdicta in mariti sui illicitos transiret amplexus. Præterea cum ibi præ turba, et mariti sui perversitate non posset audiri, ad dominum •Wintoniensem tum apostolicæ sedis legatum accessit, et sicut idem suis litteris testabatur, tandem per sententiam ejus obtinuit, ut ei, relictaadultera, maritus suus restitueretur. Ipsum quoquejudicium episcopi Wintoniensis auctoritate sedis apostolicæ dicedat roboratum, quoniam eam jam dictus episcopus, dum eum controversaretur, consultaverat, scriptum consilii a domino Innocentio sanctæ memoriæ prædecessore vestro, ut aiebant, receperat, in hæc verba. Nos enim originales nunquam, sed domini Wintoniensis litteras super hoc duntaxat accepimus. « Super eo quod interrogastis de sacramento conjugii breviter respondeo, illam quam dixisti a patre conjugem traditam, et ab eo cur tradita fuerat rursum patri commendatam, donec statuta die in suam ille domum traduceret, dico quia legitimo consensu interveniente ex eo statim conjux fuit, quo spontanea pactione sese conjugem esse consensit. Non enim futurum promittebatur, sed præsensfimabatur. Quapropter quidquid postea cum alia factum est, sive in coitu, sive in generatione prolis, tanto reprehensibilius est secundum, quanto verius primum. Constante enim primo, quanto amplius in secundo committitur, tanto magis culpa augetur. » Inde cum ex apostolico scripto fuerit divortium celebratum, nec elapso decennio,

p aut amplius sit aliquo juris remedio sententia at

tentata, illud esse matrimonium habendum quod legatus conciliavit, et adulterinum esse amplexum, quem sedes apostolica condemnavit. Ad hæc, jam non est in quæstione utrum illorum matrimonium fuerit, cum hoc liqueat ex re judieata, ex divortio celebrato, ex eo quod usque ad dies vitæ novissimos relicta adultera priori cohæsit uxori. In omnibus autem articulis sibi copiam testium esse dicebat, ut mec de matrimonio prius contracto, nec de interpellatione sequentis contubernii, nec de divortio canonice celebrato quisquam possit ambigere. Et quidem eum pro se plurima allegaret, maxime rei judicatæ insistebat articulo et sententiæ, quam in synodo matrem Mabiliæ adomino Wintoniensi tunc legato, et Londoniensis Ecclesiæ vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia gemiti sunt ab omnis prorsus hæreditatis beneficio excluduntur, eosque nec jura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo improbat vigor, ut nec alimuenta decernat, sed quodammodo juri quod illa subtrahit, acquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius hæreditatis spe contendebatesse arcendam. Ad hæc Mabilia, ad cognati sui calumniam depellendam, parentes suos Willelmum et Adeliciam legitime conjunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie Ecclesiæ contraxisse. Non multum tamen inficiabatur, quin pater suus Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albreda ducenda, cum pater ipsius antequam duceret Adeliciam Mabiliæ matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendoliberum esse debet de consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur, quod testes apparebantparati probare,patri Albredæ pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusam : adjiciebant etiam Albredam, et patrem ejus omnem obligationem, quæ intercesserat, ex causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Willelmo, et patri ejus, eo quod nuptiarum Willelmi et Adeliciæ pater Albredæ conviva fuerit, et matrimonii hujus promptissimus approbator. Sponsam vero mom esse conjugem, tam leges principum, quam decreta pontifieum ostendunt, cum desponsata puella possit monasterium præeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est : et leges, teste Gregorio, nullam infligunt poenam sponsæ, si ad collegium evolarevit puellare. Præterea conjugium non esse perfectum, quod non confirmat et perficit commistio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. Si ergo imitiatis perfecta præjudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur præjudicasse conjugio. Nam Evaristus papa, cum formam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in Ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subjecit : Ita peracta legitima scitote esse connubia, aliter vero præsumpta, non conjugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia, aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrunt legitima. At Willelmus, dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas contraxit nuptias, nec unquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium vero quod pars adversa objicit, aut ommino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem eum justitia, defuncto rege pacis amatore, a regni finibus exsularet, et invalescente fu

B

omnia, matrem suam Adelitiam nullo jure a comjuge separatam asseruit, sed violenter a domo mariti exclusam pariter et ejectam, et hoc machinatione Gaufridi Londonien sis archidiaconi, qui accepto pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordes corruptus erat, nondum tamen legationis officio fungebatur. Hoc autem ea ratione mitebatnr ostendere, quod Adelicia sanctum virum Albericum apostolicae sedis in Anglia legatum, cum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super injuria a marito et archidiacono illata justitiam exhiberi: cum ex ratione temporum constet, quod dominus Wintoniensis primum legationis officium nactus sit post exitum a nobis jam dicti episcopi Ostiensis. Exinde vero cumjam dictus Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret officium, præsideret, sæpedicta Adelicia palam prolato legati mandato, quod obtinuerat, petiit super his quibus ab archidiacono et a marito injuriata fuerat, justitiæ supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium pondus sicjudicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad justitiam exhibendam. Matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex eo non contractum esse constabat, quod tunc primum inter eos, etiam sponsalitiorum solemnitasin Ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, qnando per fraudem jam dicti archidiaconi et episcopi Wintoniensis, uxor a marito projecta est, et hujus quidem rei testes præsentialiter apparebant. Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut de jure nulla sententia, qua absens condemnata est, non contumax, sed indecitata, cum constet sententiam nihil habere fortitudinis, quæ contra solemnem ordinem judiciorum lata est. Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia juris cum parentibus aut propter militiæ cingulum, ant sexus infirmitatem liceret ignorare, illud habere vim conjugii quod conjugii præcedit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenus in consummatione matrimonii non agnovit: patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut Gillebertus, venerabilis abbas Colecestriæ, litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et aliireligiosi qui adfuerant, testabantur,palam poenituisse dicebatur,quod fraudulentiæ jam dicti archidiaconiin ejicienda uxore acquieverat. Sed quidquid inter parentes actum fuerit, sibi aut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archi. diaconus aut episcopus Wintoniensis nihil contra liberos pronuntiassent,sedhoc quoties conveniebantur expresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii,quod tamen infirmare moliebantur. Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps simus, ad quem ipse Wintoniensis liberorum causam transmiserat, eo quod ad ipsum res ipsa jure feodi pertinebat,accitis potioribus episcopis Galliæ, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre defuncto, eos legitimos agnovit hæredes, eisque obesse non debere censuit, quidquid in fraudem eorum dolus artifex procuravit. In his autem omnibus se dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei judicatæ, ab articulo illo avelli non poterat, quin oporteat tenere sententiam, quæ non modo elapsis decem legum diebus, sed toto vicennio juris nullo remedio attentata est. Producebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum hæredem,et alios tanquam spurios abdicatos ; sed nec privilegium obesse personarum dicebat, cum factum proprium mulli liceat ignorare. Licet enim Willelmus pater Mabiliae miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit cum Albredam receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sed præsentis contractu conjugii, et cum matrimonium consensus efficiat, quidquidin injuriam legitime præcedentis consensus præsumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. Quod si carnale co... mercium, et ex eo concepta soboles exinde contra fideiu conjugii processerunt, non ex eo inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quidquid egerit, aut scivit, aut scire debuit, sed nec liberis ejus prodesse debet, si ex privilegio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impune illuderet: forte si materna peteretur hæreditas, liberis prospici poterat in hac parte, eo quod mater potuerat in contrahendo conjugio sinistram conscientiam non habere. At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur,parcitinterdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convictis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et hæreditatis damno liberat, quas ecclesiæ per ignorantiam detentæ conjungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et canonum exercetur, qui incestuose, aut illicite coeunt, scienter, jure divino et humano pariter prohibente. Contra hæc pars Mabiliæ multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur exemplis dicens, impossibile, aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, quos nominabant, exhæreditarentur, ob hoc quod inter parentes eorum sit divortium legitime celebratum : nec tamen inter parentes suos divortium legitime celebratum pars Mabiliæ fatebatur, jura quoque dicebat proniora ad absolutionem, præsertiim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari : separationem vero in synodo Londoniensi a domino Wintoniensi non factam eo mitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam jam dictus episcopus Londonio convocavit, celebraretur, Adelicianu, sicut multi præsen

quidem justitiæ amator, etjuris Cismontani peritis- A tes testabantur, sæpedictus archidiaconus inaudi

B

tam et indefensam in capitulo Colecestrensi, nullo præcedente judicio, præceperat amoveri, et quod gravius est,uxorem totiushujus quæstionis ignaram a domo mariti præsens ejecit. Cum autem in jam dicta synoda Londoniensi memoratum Wintoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit, nisi ut illatam sibi ab archidiacono deploraret injuriam, etjuxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis fecerat, justitiam consequeretur. Nullum autem aliud verbum, sicut probare mitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quodquerelam suam apudjudicem surdum deposuit. Querebatur etiam quod idem Wintoniensis ad dispendium ejus, consilium domini Innocentii trahere disponebat, cum in supradictis litteris domini Innocentii nihil de parentibusejus expressum fuerit,sed nescio de quibus male conjunctis: parentes enim ejus nequaquam sic convenerant;quod si eos convenisse sæpedictus episcopus domino papæ suggessit, et falsæ suggestionis culpa,et alieni mendacii crimen obesse non debet. In summa sicut Ricardus præcipue insistebat institutioni avunculi, petitionem hæreditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententiæ Wintonensis episcopi ; sic econtra Mabilia maxime patris novissimæ voluntati innitebatur, et judicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat: ad hæc si non usquequaque pars aberraret auctoris, sibi et diuturnitate temporis et juris ignorantia, numero liberorum, et auctoritate Ecclesiæ, qui matrimonium illud conjunxerat, subveniendum esse protestabatur. Nam in causa duriori divus Marcus et Lucius benignius responderunt, ita Flaviæ Tertullæ per mensorem libertum rescribentes : « Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantiajuris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. ldcircoque cum hæc omnia in unum concurrant, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quæsitorum, quod ante annos xl contractum est, perinde ac si legitime concepti essent. » Si ergo tanta est clementia sæcularium principum ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quænam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos Ecclesiæ sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate con

P demnent? Cum itaque hæc hinc inde proponeren

tur,etad probationes partium producendas,tandem fere in fine biennii, dies peremptorius eis præfixus esset, post dilationes, quas partes emeruerant, rea tamen frequentius, utpote quæ interveniente puer. perio aliave infirmitate, aut ex justa, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus,suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit,præfigens Dominicam qua cantabitur : LætareJerusalem, in eo se gravatum asserens quod dilationibus jam fere biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris delusus ne justitiam consequi posset.

EPISTOLA XC.
AD BARtfi0l0MAEUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.

Magistro B. archidiacono Exoniensi, salutem et gratiam Spiritus, qui ad bonum universa disponit.

Dominus tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, utnequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem ejusdem levitate agiteris ad aurem. Fortis et potens est Dominus exercituum,idemque suaviter disponit omnia, et eos, qui dispositioni ejus reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, etin Actibus apostolorum ex sententia Gamelielis, arbitrio Dei commissa estnascens Ecclesia, nutu cujus omnia infirmantur aut convalescunt.Ei itaque committas causam tuam, quoniam eo patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori parvulorum dictum est : Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adultijam non nutricis alimento, sed conservationis egent præsidio. Ergo sit desiderium, sit oratio lua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini impleatur. Quod si ipse pro nobis, quis contra nos ? Non erit irritum verbum ejus, et si plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, impleatur. Steterunt contra eum ab initio viri fortes, potentes, habentes prudentiam hujus sæculi,et gratiæ collocatione famosi,cientes bellum, sed præcipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quæ præfigurabat Ecclesiam. Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lampadis, quoniam in parte orientis et loquentis ex alto æternitatis consilio, sermo lucidior, copiosior et efficacior est. Nec movearis, si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet gratia, quoniam illa, quæ quærit quæ sua sunt, evanescet. Licet enim exsultet ad boram in lumine alieno, deficiet plane, et obscurabitur, cum justitia in judicium convertetur. Quod si quis de solo nititur Ulpiano, imo de opinione Ulpiani Domino propitio erudietur, nec de spiritu proprio, nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singulis pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et canonum totius divini et humani juris, et omnium quæ statuta sunt ab initio. Ipsum invoco testem, quem velim molim habiturus sum judicem,quia ex animi mei conscientia, tum nec actor hujus verbi fuisti, nec procurator, imo nec conscius, et ut vocationi divinæ securius acquiescas, sive archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sive non scripserit, scio quia ille litteras hujus non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filio Hardingi, qui utinam vir episcopalis esset, sed nec Simone impellente, nec inducentibus Giezitis potuit inelinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animæ suæ ! Sic repulsam passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo ; ita tamen ut alterius ei beneficii

[merged small][ocr errors][ocr errors]

spes relinqueretur incolumis, sed, sive tu epuleris sive non, moriaris aut vivas, ille nunquam rege nostro auctore erit episcopus. Profecto,ut creditur,sed nec Domino,quia semper nisus est contra Dominum, et pro viribus suis, aut suorum, omnes turbavit ecclesias. Consuluit me magister W. archid. per Bosonem socium suum, et dispositioni divinæ, adhibitis sociis, quos poterit, sedulus acquiescet. Sic et R. de Limesheia, sane si electionem tuam, quod tamen, auctore Domino, non poterunt,aliquo modo possent æmuli impedire, nihil eorum quæ volent, facerent, sed jam provisus est qui cervicosis imponeretur, et quæ ferre non possent. Verbm quod de te motum est, Ecclesiæ Romanæ, domino regi, metropolitano, coepiscopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immunditia, aut invidia, excæcavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum,in sua malitia persistentes,confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dissimulaveram gaudium meum, quia te, si fieri posset, vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et puerum suum Bartholomæum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consulo quod consulueram ante, scilicet ne prævenias invitaturum, ne despicias invitantem. Si dixerit, ascende superius, obtempera jubenti : sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam jubenlidescendere obtemperabis. Unum est quodad redimendum favorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem. Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaceat. 0pportune tamen omnia, memor ejus, qui ut omnes lucrifaceret, omnibus omnia factus est. Non est enim a præcipiti et abrupto initianda correctio : dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuæ pactio. nem ineas, superfluum scio,quoniam mihi totus es, nec de archidiaconatuin filium Hardingi conferendo, movearis quoniam rumor vanus est,qui multos plerumque sollicitat. Si quidem antequam episcopus sis, nullius auetoritate alii dabitur, cum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare eui volueris. Preces forte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cujus, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis : Modicæ fidei, quare dubitasti ? (Matth. xiv.) In summa consilium tuum ex magna parte in domino archiepiscopo est, ut tibi possit consulere. Sine eo super hoc nihil facies, quidquid faciant filii Belial, tu et filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis præscriptum est, venietis.Veniant autem cum cæteris, aut præ cæteris magister B. filius Reinfredi peccator, fraterculus meus, et quicunque nostrorum sunt, imo Dei. Prior quoque Plinlon, et abbas Tavistoch, si tamen sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine conscienciæ etfamæ declinare

« PoprzedniaDalej »