Obrazy na stronie
PDF
ePub

manu fortiorum ejus; egenum, et pauperem a diripientibus eum. Si ergo quisquam, quicunque sit ille, insurgit in eos, quorum patronus, imo pater est Christus, proculdubio in se ipsum provocat lapidem, quo irruente comminuta est statua, quam vidit Nabuchodonosor, quæ regnorum varii splendoris et roboris seriem figurabat. Nec proficit in tortura pauperum, multiplicare vota, et quasi Deus muneribus corrumpi queat, eum simulatis potius, quam veris ab impœnitente eleemosynis attentare, quum sapientia potestetur, quia ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Et illud: Hostiæ impiorum abominabiles Domino, quia offeruntur ex scelere: et qui offert sacrificium de rapina pauperis, quasi filium immolat patri. Nec mihi imputetur, si de manu eorum fraternus sanguis exquiritur, aut operum suorum reportant præmia in eadem mensura quam ipsi intulerunt: quoniam non ego, sed Altissimus dicit et facit hæc omnia. Ego quidem non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis arbitror serviendum in omni humilitate et reverentia, fideliter tamen et in cultu potestatis Deum venerandum, a quo est instituta. Unde et Hebræi præcipiuntur orare pro Babyloniis, quia in pace principum, quies est populorum, et Christus ipse Cæsari tributa a fidelibus censuit esse solvenda. Omnia tamen pervertit Gnatho, et eo judice veri professio, majestatis crimini coæquatur, dignus plane cui alumnus Apollinis, id est, sapientiæ cultor, pellem detrahat exemplo Marsiæ, qui dum contendit

Phoebum superare canendo,

victus indumento naturæ spoliatur. Eum namque adulatorum factio imitatur, et infelicem Satyrum implet, dum numina sua (fortunatos loquor) vanis laudibus velut instrumentis musicis, non tam superare

molitur, quam excæcare. Semper quidem juvenescit in vitio, quæ nunquam gravitate sensuum maturatur, levis, lasciva, loquax, et quæ ad omnem auram, quavis arundine citius agitatur.

Cap. 28. Auctoritate Socraticorum quando quis de suo commendatur, et quando aliena sit laudatio.

ET licet hi tibicines vanitatis, aliorum supplantationi semper insistant, in commendatione illius quod maxime suum cujusque est, aut rarius occupantur, aut minus. Tunc enim quisque maxime, et de suo commendatur, quum ad sapientiæ laudes lingua prædicantis accedit. Cætera namque omnia aliena sunt. Suum cujusque, quod sapit. Suum, inquam, non tamen a se, sed ab eo cujus munus est, quicquid laudem meretur in homine. Et hic quidem non meus est sermo, sed quem omnium sapientum cœtus concelebrat, et quem in libro, qui inscribitur de Deo Socratis, facile est invenire. Cujus verba, propter elegantiam sensuum, et orationis lepidam venustatem, curavi inserere, ut his quæ scribuntur, promptius adhibeatur fides, quum de purissimo fonte majorum eadem profluxisse constiterit. Ait itaque Apuleius: Nihil æque miror, quod quum omnes et cupiant optime vivere, et sciant non alia re vivi quam animo, nec fieri posse, quin, ut optime vivas, animus colendus sit, tamen homines animum suum non colant. At, si quis velit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur. Si velis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur. Itidem si pugillare valide velis, brachia vegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in omnibus cæteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod quum facile omnes perspiciant, nequeo satis mecum re

putare, et perinde ut res est, admirari, cur non etiam animum suum ratione excolant. Quæ quidem ratio vivendi, omnibus æque necessaria est, non ratio pingendi, nec ratio psallendi, quas quivis bonus sine ulla animi vituperatione, sine turpitudine, sine labore contempserit. Nescio ut Sibimenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse. Nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significum. Et idem in cæteris artibus, si omnes persequar, licet tibi nescire, nec pudet. Enimvero dic sodes, nescio bene vivere ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras vixerunt, nec pudet me nescire bene vivere. Nunquam hoc dicere audebis. Sed imprimis mirandum est, quod ea quæ minime volunt nescire, discere tamen negligunt, et ejusdem artis simul disciplinam et ignorantiam detrectant. Igitur quotidiana eorum æra dispungas; et invenies in rationibus multa prodige profusa, et in semet nihil in sui dico dæmonis cultum, qui cultus non aliud quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem villas opipare extruunt, et domos ditissime exornant, et familias numerosissime comparant. Sed in istis omnibus, in tanta affluentia rerum, nihil est, præterquam dominus ipse, pudendum. Nec injuria. Cumulata enim habent, quæ sedulo percolunt. Ipsi autem sordidi, indocti, incultique circumeunt. Igitur illas species, in quas patrimonia sua profuderunt, amœnissimas, et extructissimas, et ornatissimas deprehendas, villas æmulas urbium conditas, domos vice templorum exornatas, familias numerosissimas, et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia affluentia, omnia ornata præter ipsum dominum: qui solus, Tantali vice, in suis divitiis inops, egens, pauper, non quidem fluentem illum fugitivum captat, et fallacis undæ sitim, sed veræ beatitudinis,

:

id est secundæ vitæ, et prudentiæ fortunatissimæ, sitit, et esurit. Quippe non intelligit æque divites spectari solere, ut equos mercamur. Neque enim in emendis phaleras consideramus, et balthei polimina inspicimus, et ornatissimæ cervicis divitias contemplamur. Si ex auro, et argento, et gemmis, monilia variæ gazæ dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo circumjacent, si frena cælata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt: si istis omnibus exuviis amolitis et amotis, equum ipsum nudum, et solum corpus ejus et animum contemplamur; ut sit ad speciem honestus, ad cursuram vegetus, et ad vecturam validus. Jam primum in corpore si sit

Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga,
Luxuriatque toris animosum pectus honestis.

Præterea si duplex agitur per lumbos spina. Volo enimvero non modo perniciter, verum etiam permolliter pervehat. Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena æstimare, sed ipsum hominem penitus considera: ipsum, ut meum Socratem pauperem, expecta. Aliena autem voco, quæ parentes pepererunt, et quæ fortuna largita est, quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo: nullam generositatem, nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. Hæc enim cuncta, ut dico, aliena sunt. Sata Prothaonio gloria est, qui talis fuit, ut ejus nepotem non puderet. Ergo omnia similiter aliena numeres licebit. Generosus est? parentes laudas. Dives est? non credo fortunæ. Magis ista dinumero. Validus est? ægritudine fatigabitur. Pernix est? abibit in senectutem. Formosus est? expecta paulisper et non erit. At enim bonis artibus doctus, et apprime est eruditus, et quantum licet homini, sapiens et boni consultus.

Hoc enim

Tandem aliquando ipsum virum laudas.
nec a patre hereditarium est, nec casu pendulum,
nec a suffragio adminiculum, nec a corpore caducum,
nec ab ætate mutabile. Hæc omnia meus Socrates
habuit, et ideo cætera habere contempsit. Quin
igitur et te ad studium sapientiæ ingeris, vel propera
saltem, ut nihil alienum audias in laudibus tuis;
sed ut, qui te volet nobilitare, æque laudet, ut Accius
Ulixem laudat in Philoteca, primo ejusdem tragœdiæ
suæ principio:

Inclyte, parva prædite patria;
Nomine celebri, claroque potens
Pectore, Achivis classibus auctor,
Gravis Dardaniis gentibus ultor,
Laërtiade.

Novissime patrem memorat. Cæterum omnes laudes ejus viri audistis. Nihil inde nec Laërtes sibi, nec Anticlea, nec Acrisius vendicat. Hæc tota, ut vides, laudis hujus propria Ulixi possessio est. Nec aliud te in eodem Ulixe Homerus docet, qui semper ei comitem voluit esse prudentiam, quam poetico ritu Minervam nuncupavit. Igitur hac eadem comitante, omnia horrenda subiit, omnia adversa superavit. Quippe ea adjutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est. Solis boves vidit, sed abstinuit. Ad inferos demeavit, sed ascendit. Eadem sapientia comitante, Scyllam præternavigavit, nec ereptus est, Charybdi conseptus est, nec raptus est. Circes poculum bibit, nec mutatus est. Ad Lotophagos accessit, nec remansit. Sirenas audiit, nec accessit.

« PoprzedniaDalej »