Obrazy na stronie
PDF
ePub

des corum in malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Secundo tangit multitudinem nocumentorum, quæ aliis inferunt, cum subdit, In viis corum, id est in operibus eorum, Est contritio, quia scilicet alios conterunt opprimendo eos. (Is. 10.) Ad conterendum cor ejus. Et infelicitas, inquantum scilicet privant homines bonis suis ad miseriam eos deducendo. (Job 23.) Nudos dimittunt homines indumenta tollentes, etc. Possunt tamen hic duo intelligi esse posita ad designandum pœnam potius quam culpam, ut sit sensus, in viis eorum est contritio et infelicitas, id est, opera eorum quæ per vias designantur, ducunt eos ad contritionem et infelicitatem, ita quod contritio referatur ad oppressionem pœnæ qua pro peccatis punientur (Is. 30.) Comminuentur sicut conieritur lagena figli. Infelicitas autem referenda est ad pœnam damni, quia felicitate æterna privabuntur. (Sap. 12.) Infelices autem sunt et inter mortuos spes eorum.

Tertio ostendit eorum culpæ obstinationem ad malum, a qua quidem aliqui revocantur dupliciter. Uno modo per hoc, quod volunt ab hominibus pacem habere, sed contra hoc dicitur, Et viam pacis non cognoverunt, id est, non acceptaverunt. (Ps. 119.) Cum his qui oderunt pacem. Alio modo intuitu divini timoris, sed isti nec Deum ti ment, nec hominem reverentur, ut dicitur (Luc. 14.) Unde subditur, Non est timor Dei ante oculos eorum, id est, ante ipsorum considerationem. (Eccl. 4.) Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est non poterit justificari. Potest autem et hoc specialiter dici contra Judæos Christo non credentes, quod non cognoverunt viam pacis, id est, Christum, de quo dicitur (Ephes. 2.) Ipse est pax nostra.

Deinde cum dicit, Scimus autem quia quæcumque, manifestat auctoritatem inductam tripliciter. Primo quidem exponendo sensum ejus. Secundo exponendo intentionem ipsius, ibi: Ut omne os. Tertio assignando rationem dictorum in ipsa, ibi: Quoniam ex operibus.

Circa primum considerandum est quod Judæi, contra quos Apostolus hic loquebatur, poterant ad sui excusationem pervertere sensum auctoritatis inductæ, dicendo, quod prædicta præmissa verba sunt intelligenda de Gentibus, non de Judæis. Sed hoc excludit Apostolus dicens, Scimus quod quæcumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, id est, ad quos lex datur, et qui legem profitentur. (Deut. 33) Legem præcepit nobis Moyses. Gentiles autem non erant sub lege, et secundum hoc, prædicta verba pertinent ad Judæos.

Est hic autem duplex objectio. Prima quidem, quia verba supra inducta non sunt assumpta de lege, sed de Psalm. Sed ad hoc dicendum est, quod quandoque nomen legis sumitur pro toto veteri testamento, non pro quinque libris Moysi tantum, secundum illud (Joan. 15.) Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, quod scriptum est in veteri testamento, non in quinque libris Moysi, qui proprie lex dicuntur. Et sic etiam lex accipitur hic. Quandoque autem totum vetus testamentum dividitur in tria, scilicet in legem, psalmos, et prophetas, secundum illud (Luc. ult.) Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, psalmis et prophetis de me. Aliquando vero totum vetus testamentum dividitur in duo, scilicet in legem et prophetas, secundum illud (Matth. 22.) In his duobus mandalis pendet omnis

lex et propheta. Et secundum hunc modum Psalterium sub prophetis continetur.

Secunda objectio est, quia in lege, id est, in veteri testamento multa dicuntur pertinentia ad alias gentes, sicut patet in pluribus locis (Is. et Jer.) Ubi dicuntur multa contra Babylones, et similiter contra alias nationes. Non ergo quæcumque loquitur lex, loquitur his et de his qui in lege sunt. Sed dicendum quod quæcumque indeterminate loquitur ad eos pertinere videntur, quibus lex datur, quando vero scriptura de aliis loquitur, speciali titulo designat alios, sicut cum dicitur onus Babylonis, et onus Tyri, etc. Quæ contra alias gentes in veteri testamento dicuntur, aliquo modo ad Judæos pertinebant, inquantum eorum infortunia ad eorum consolationem vel terrorem prænunciabantur, sicut etiam prædicator ea debet dicere quæ pertinent ad eos quibus prædicat, non autem quæ pertinent ad alios. (Is. 58.) Annuntia populo meo peccata eorum, quasi diceret, non quæ sunt aliorum.

Deinde cum dicit, Ut omne os, etc. assignat intentionem prædictæ auctoritatis: propter duo enim sacra scriptura omnes de injustitia arguit. Primo quidem ad reprimendum eorum jactantiam qua se justos arbitrabantur, secundum illud (Luc. 18.) Jejuno bis in sabbatho. Et quantum ad hoc dicit, Ut omne os obstruatur, quod scilicet sibi justitiam præsumptuose ascribebat. (Ps. 62.) Obstructum est os loquentium iniqua. (1 Reg. 2.) Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Secundo ut suam culpam recognoscentes se Deo subjiciant, sicut infirmus medico. Unde subit, Et subditus fiat omnis mundus Deo, id est, non solum Gentilis, sed etiam Judæus culpam suam recognoscentes. (Ps. 61,) Nonne

Deo subjecta erit anima mea? Deinde cum dicit: Quoniam ex operibus legis, assignat rationem præmissorum verborum. Et primo ponit rationem. Secundo manifestat eam, ibi: Per legem,

etc.

Dicit ergo primo, ideo non est justus quisquam, quoniam omnis caro, id est, omnis homo non justificatur coram illo, id est, secundum ejus judicium ex operibus legis, quia ut dicitur (Galat. 2.) Siex legeest justitia, Christus gratis mortuus est. Et ad (Tit. 3.) Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Est autem duplex opus legis, quoddam quidem est proprium legis Mosaicæ, sicut observatio ceremonialium præceptorum, quoddam est opus legis naturæ, quia pertinet ad legem naturalem, sicut, non occidas, non furtum facias.

Quidam ergo hoc intelligunt dictum esse de primis legis operibus, scilicet quod ceremonialia gratiam non conferebant per quam homines justificantur: non tamen ista videtur esse intentio Apostoli, quod patet ex hoc quod statim subdit, Per legem enim cognitio peccati. Manifestum est autem quod peccata cognoscuntur per prohibitionem moralium præceptorum, et ita Apostolus intendit, quod ex omnibus operibus legis, etiam quæ per præcep ta moralia mandantur non justificatur homo, ita quod ex operibus in eo causetur justitia, quia ut dicitur (Infra 12) Si enim per gratiam, jam non ex operibus. Deinde cum dicit, Per legem, probat quod dixerat, scilicet quod opera legis non justificent. Lex enim datur ut homo cognoscat quid debeat agere, quid vitare. (Ps. 147.) Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. (Prov. 6.) Mandatum lucerna est, et lex lux et via vitæ. Ex

hoc autem quod homo cognoscit peccatum, quod vitare debet tanquam prohibitum, non statim sequitur quod illud vitet, quod pertinet ad rationem justitiæ, quia concupiscentia subvertit

judicium rationis in particulari operabili. Et ideo lex non sufficit ad justificandum, sed est necessarium aliud remedium per quod concupiscentia reprimatur.

LECTIO 5.

Gentiles pariterque Judæos æquales esse in statu suscipiendæ gratiæ ostendit, simulque probat justificationem fieri per fidem in Jesum Christum, quæ, quonam pacto justificet, hic simul aperitur.

21. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata a lege et prophetis.

22. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum. Non enim est distinc

tio.

23. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei.

24. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu.

gloriatio tua? Circa primum tria facit. Primo proponit habitudinem justitiæ ad legem. Secundo assignat causam justitiæ, ibi: Justitia autem Dei. Ter→ tio assignat hujusmodi justitiæ communitatem, ibi: In omnes, etc. Ponit autem primo duplicem comparationem seu habitudinem justitiæ ad legem.

Primo quidem quia non est ex lege causata. Et hoc est quod dicit, dictum est quod olim per opera legis non poterat esse justitia Dei, vel quia ipse justus est adimplens promissa de jus

25. Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, að ostensionem justitiæ suæ propter remistificatione hominum. (Infra 13.) Dico

sionem præcedentium delictorum. 26. In sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei. Vel potius justitia Dei, qua aliquis justificatur a Deo, de qua dicitur (Infra 40.) Ignorantes Dei justitiam. Hæc inquam Dei justitia nunc, id est, tempore gra tiæ manifestata est, tum per Christi doctrinam, tum per ejus miracula, tum etiam per facti evidentiam, inquantum evidens est multos esse divinitus justificatos. Et hoc sine lege, sc. causante justitiam. (Galat. 5.) Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. (Is. 56.) Prope est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.

Postquam ostendit Apostolus Judæos et Gentiles æquales esse quantum ad statum culpæ præcedentis, hic ostendit eos æquales quantum ad statum gratiæ subsequentis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo ostendit quoddam quod supposuerat, ibi: An Judæorum Deus tantum? Tertio respondet objectioni, ibi: Legem ergo destruimus? Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: Non est distinctio. Tertio infert conclusionem intentam, ibi: Ubi est ergo gem cum dicit, Testificata a lege

Et ne aliquis credat hanc justitiam legi esse contrariam, secundo ponit aliam habitudinem justitiæ ad le

et prophetis. Lex quidem Christi justitiam testificata est pronunciando, et præfigurando. (Joan. 5.) Si crederetis Moysi, forsitan et mihi crederetis, de me enim ille scripsit, et etiam per effectum, quia cum ipsa justificare non posset, testimonium perhibebat aliunde quærendam esse justitiam. Prophetæ autem testificati sunt eam prænunciando. (Act. 11.) Huic omnes prophetæ testimonium perhibent. Consequenter autem assignat causam hujus justitiæ et dicit: Justitia autem Dei est per fidem Jesu Christi, id est, quam ipse tradidit. (Hebr. 12.) Aspicientes in auctorem fidei, etc. Vel etiam quæ de ipso habetur. (Infra 10.) Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

Dicitur autem justitia Dei esse per fidem Jesu Christi, non ut quasi per fidem mereamur justificari, quasi ipsa fides ex nobis existat, et per eam mereamur Dei justitiam, sicut Pelagiani dixerunt, sed quia in ipsa justifica tione qua justificamur a Deo, primus motus mentis in Deum est per fidem. Accedentem enim ad Deum oportet credere, ut dicitur (Hebr. 11.) Unde et ipsa fides quasi prima pars justitiæ est nobis a Deo. (Ephes. 2.) Gratia estis salvati per fidem, etc. Hæc autem fides ex qua est justitia, non est fides informis, de qua dicitur (Jac. 2.) Fides sine operibus mortua est, sed est fides per charitatem formata, de qua dicitur (Gal. 5.) Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet sine fide, per quam in nobis habitat Christus. (Ephes. 3.) Habitare Christum per fidem in cordibus vestris, quod sine charitate non fit. ( Joan. 4.) Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Hæc est etiam fides de qua dicitur (Act. 15.) Fide purificans corda

[ocr errors]

eorum, quæ quidem purificatio non fit sine charitate. (Prov. 12.) Universa delicta operit charitas.

Et ne aliquis diceret per hanc fidem solos Judæos justificari, tertio ostendit communitatem hujus justitiæ, cum subdit, in omnes, scilicet ista justitia est in corde, non carnalibus observantiis, de quibus dicitur (Hebr. 9.) Quod carnales observantiæ erant ad justificationem carnis, usque ad tempus correctionis impositæ. Et super omnes, quia videlicet facultatem humanam ac merita excedit. (2 Cor. 3.) Non quod sufficientes simus cogitare. Addit autem qui credunt in eum, quod pertinet ad fidem formatam, per quam homo justificatur, ut dictum est.

Deinde cum dicit, non est enim distinctio, manifestat quod dixerat, et primo quantum ad communitatem justitiæ. Secundo quantum ad causam ejus, ibi: justificati gratis. Tertio quantum ad manifestationem ipsius, ibi ad ostensionem. Dicit ergo primo, dictum est justificatio Dei est in omnes et super omnes qui credunt in Christum. Non enim est quantum ad hoc distinctio inter Judæum et Gentilem. (Col. 3.) In Christo Jesu non est Gentilis et Judæus sc. distinctionem aliquam habens, quasi Judæus non indigeat justificari a Deo sicut Gentilis omnes enim peccaverunt, sicut supra ostensum est. (Is. 53.) Omnes nos quasi oves erravimus, et per hoc egent gloria Dei, id est, justificatione quæ in gloriam Dei cedit, non autem sibi debet homo hanc gloriam adscribere. (Ps. 113.) Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. (Ps, 65.) Date gloria Deo. Sic igitur quia omnes peccaverunt, et ex se justificari non possunt, restat ut per aliam causam justificentur, quam conse

Ubi primo ostendit, quod hujusmodi justificatio est sine lege, id est, quod non est ex operibus legis cum dicit, justificati gratis, id est, absque merito præcedentium operum. (Is. 52.) Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. Et hoc per gratiam ipsius sc. Dei, cui ex hoc debetur gloria. (1 Cor. 15.) Gratia Dei sum id quod

quenter ostendit subdens, Justificati. demptorem et satisfactorem daret. (Ps. 110.) Redemptionem misit Dominus populo suo. Et sic dum satisfaciendo nos redimit a noxa peccati, Deum peccatis nostris propitium facit, quod petebat Psal. dicens: Propitius esto peccatis nostris, et ideo dicit eum propitiationem. (1 Joan. 2.) Propitiatio. In cujus figura (Exod. 25.) mandatur quod fiat propitiatorium, id est, quod Christus ponatur super arcam, id est, Ecclesiam.

sum.

Secundo ostendit quæ sit causa justificationis. Et primo ponit ipsam causam cum dicit, per redemptionem. Ut enim dicitur (Joan. 8.) Qui facit peccatum servus est peccati. Ex qua quidem servitute homo redimitur si pro peccato satisfaciat. Sicut si aliquis ob culpam commissam obnoxius esset regi ad solvendam pecuniam, ille eum redimere diceretur a noxa, qui pro eo pecuniam solveret. Hæc autem noxa ad totum humanum genus pertinebat, quod erat infectum per peccatum primi parentis. Unde nullus alius pro peccato totius humani generis satisfacere poterat, nisi solus Christus qui ab omni peccato erat immunis. Unde subdit, quæ est in Christo Jesu. Quasi dicat in alio non poterat nobis esse redemptio. (1 Petr. 1.) Non corruptibilibus auro vel argento.

Secundo ostendit unde ista redemptio efficaciam habuit, cum dicit, quem proposuit Deus propitiatorem. Ex hoc enim Christi satisfactio efficaciam ad justificandum habuit, et ad redimendum, quia eum Deus ad hoc ordinaverat secundum suum propositum, quod designat, cum dicit, quem proposuit Deus propitiatorem. (Ephes. 1.) Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ. Vel proposuit, id est, pro omnibus posuit, ut quia humanum genus non habebat, unde satisfacere posset, nisi ipse Deus eis re

etc.

Tertio ostendit per quos redemptionis effectus ad nos perveniat, cum dicit, per fidem in sanguine ejus, id est, quæ est de sanguine ejus pro nobis effuso. Ut enim pro nobis satisfaceret, congruebat ut pœnam mortis pro nobis subiret, quam homo per peccatum incurrerat, secundum illud (Gen. 2.) Quacumque die, etc. Unde dicitur (1 Pet. 3.) Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Hæc autem mors Christi nobis applicatur, per fidem, qua credimus per suam mortem mundum redemisse. (Gal. 2.) In fide vivo filii Dei, qui dilexit me, Nam et apud homines satisfactio unius alteri non valeret: nisi eam ratam haberet. Et sic patet quomodo sit justitia per fidem Jesu Christi, ut supra dictum est. Sed quia etiam supra dixit justitiam Dei esse nunc manifestatam : agit consequenter de hac manifestatione, et primo tangit modum manifestationis dicens, Ad ostensionem. quasi dicat, hoc inquam factum est, ut justificaremur per redemptionem Christi, et per fidem sanguinis ejus, ad ostensionem justitiæ suæ, id est, ad hoc quod suam justitiam Deus ostenderet, et hoc propter remissionem præcedentium delictorum. In hoc enim quod præcedentia delicta Deus remisit, quæ lex remittere non poterat, nec homines propria virtute ab eis se

« PoprzedniaDalej »