Obrazy na stronie
PDF
ePub

1042

multis modis persecuti sunt, crudeliter adsunt, A
parati eam rapere, et in mortem æternam præ-
cipitare. At ista nimis anxia, huc illucque cir-
cumspicit, et manum defensionis et auxilii, qua
se tueatur, sibi porrigi ineffabili desiderio concu-
piscit. Dæmones autem econtrario rident, et im-
mensa lætitia gaudent, si nullo eam adminiculo
fultam invenire queant. Quibus dictis laxato freno
iter arripuit, et bestiam ultra persequi clara voce
canibus interdixit. Tunc illa ab omni læsione immu-
nis, exsultans et hilaris præpeti cursu campos sil-
vasque revisit.

[ocr errors]

CAPUT CXC. Exemplum de avicula.

Alio quoque vice respexit puerum quemdam cum avicula in via ludentem, quæ pedem filo innexum habebat 104. Sæpe cum laxius ire permittebatur, fuga sibi consulere cupiens, avolare nitebatur. At per filum manu tenens retrahens irretitam aviculam ad se usque dejiciebat, et hoc ingens gaudium pulchrumque spectaculum puero præstabat. Factum est hoc semel et iterum, factum frequentius. Quod pater benignus ascipiens, aviculæ condoluit et ut rupto filo libertati redderetur præcepit. Et ecce filum rumpitur, avisque avolat: puer plorat, pater exsultat. Et vocatis qui aderant : « Considerastis, inquit jocum pueri?» Et confessis considerasse, ait: « Simili consideratione jocatur diabolus cum hominibus multis, quos irretitos suis laqueis pro sua voluntate in diversa vitiorum impedimenta pertrahit. Sunt enim quidam (ut verbi gratia dicam) avaritiæ, seu luxuriæ et similium flammis succensi, et ex mala consuetudine illis addicti. His contingit aliquando ut sua facta considerantes fleant, seque amodo e talibus cessaturos ore promittant, et more avis 1044 irretitæ liberos se volare autument 1048, Sed quia pravo usu irretiti ab hoste tenentur, nolentes in eadem vitia dejiciuntur; fitque hoc sæpius, nec omnimode liberantur, nisi magno conatu et gratia Dei 1046 funis rumpatur pravæ consuetudinis. "

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Si hinc 17, inquit Anselmus, peccati pudorem, et illinc cernerem inferni horrorem, et necessario uni illorum haberem immergi, prius me in infernum mergerem quam peccatum in me immitterem. Mallem enim purus a peccato et innocens gehennam intrare quam peccati sorde pollutus cœlorum regna tenere, cum constet solos malos in inferno torqueri, et solos bonos in cœlesti beatitudine foveri. »

B

C

D

CAPUT CXCII. De verbis defuncti.

Verba defnucti Osberni monachi, ad Anselmum in spiritu delata et ab eodem Anselino postmodum exposita Ter, inquit ille defunctus, autiquus serpens insurrexit in me, sed Ursarius domini mei liberavit me; hæc dicens, evanuit. Benedictus vero Pater noster visionem illam expergefactus a somno ad memoriam revocans ac singula propensius inspiciens, quando et quibus libuit sic eam exposuit : Primo, inquiens, pro peccatis quibus obligatus ante baptismum fuerat, in eum insurrexisse hostem antiquum; secundo, pro peccatis quæ fecit post baptismatis sacramentum, ante professionem tertio, pro illis quæ fecit post professionem, ante obitum. Sed ter cecidit; peccata enim quibus astrictus fuerat ante baptismum, fide parentum in ipso mento delata, diabolus invenit. Illa etiam quæ in sæculo vel in monasterio ante professionem commisit, in ipsa professione monastica æque abolita, serpens ille antiquus reperit. Quæ vero post professionem fecit, vera confessione ante obitum monachus ille delevit. Per illum dominum Ursarium designari dixit ordinem angelicum. Sicut enim ursarii ursos, ita angeli spiritus malignos a sua sævitia coercent et opprimunt, ne nobis noceant quantum volunt.

CAPUT CXCIII. Similitudo militis.

1048

sacra

Sicut miles temporalis armis munitus est temporalibus, sic miles spiritualis debet armis munitus esse spiritualibus. Quæcunque enim militi temporali contra hostem visibilem sunt necessaria, ipsa eadem spiritualiter intellecta, spirituali militi contra hostem invisibilem sunt pernecessaria. Sed quæ sunt illa quæ temporali militi sunt necessaria ? In primis siquidem caballus qui ei adeo est necessarius ut recte dici possit sus fidelissimus socius; cum illo namque et occurrentem aggreditur hostem, et persequitur fugientem, et cum tempus postulet, fugit persequentem. Deinde frenum additur quo ipse equus regitur; non enim in directum viam teneret, si miles eum freno minime regeret. Apponitur et sella, ipsi militi admodum idonea, quia tunc primum super equum suum decenter ascendere et firmiter poterit sedere, cum viderit cum super se sellam habere. Adduntur etiam et calcaria ad eumdem equum excitandum valde necessaria; sæpius namque gressum non moveret si miles eum calcaribus non urgeret, quorum alterum est dextrum, alterum vero sinistrum. Dehinc miles suis induitur armis, quibus ab

VARIE LECTIONES.

1049 Parati sunt eum mss. Vict. Corb. parati eam. 1048 Annexum habebat ms. Vict. et Edit. Col. annexum habens. 1044 Et more avis ms. Vict. et Edit. Colon. si more avis. 1045 Autument ms. Vict. et Edit. Col. autumant. 1046 Et gratia mss. Vict. Corb. et Edit. Col. et gratia Dei. 17 Si hic mss. et Edit. Col. si hinc. 1048 Per fidem parentum in ipso ms. Vict. fide in ipso ms. Corb. fide parentum in ipso ms. Corb, 307. Explicit liber sancti Anselmi Cantuariensis archiepiscopi, de similitudinibus. In ms. Bec. leguntur insuper duæ Similitudines: una de Milite; altera de Cellario, quæ etiam habentur in ms. San Germani A. 1.

hostis sui incursu defenditur. Lorica vestitur, ne in A prius equus multoties repugnaret. Decet itaque ut

aliqua sui corporis parte vulneretur. Galea caput ejus ornatur, ut et ipse inde decoretur, et ejus principale securum habeatur. Scutum prætenditur ut ipse totus inde protegatur. Lancea in manibus tene-tur, ut inde hostis adhuc longe semotus transfigatur. Gladio accingitur, unde idem hostis cominus juguletur. Ista itaque omnia militi temporali sunt valde necessaria; nequaquam namque bene armatus esse poterit, si vel unum ex istis, quamlibet minimum, illi defuerit, nec proprie dici poterit miles legitimus, quia adhuc erit imperfectus. Verum ista omnia, ut prædiximus, spiritualiter accepta, spirituali militi nihilominus sunt necessaria. Spiritualem vero militem nostrum dicimus hominem interiorem, hic etenim debet omni tempore suo Creatori militare; equus autem militis hujus est corpus ipsius, sicut enim militi equus est necessarius, sic interiori homini corpus. Nam quemadmodum miles cum equo contra suum adversarium pugnat, sic interior homo cum corpore contra diabolum. Cum corpore namque et occurrentem diabolum expugnat, ejus tantationibus viriliter resistendo, et fugientem cruciat instanter persequendo, et persequentem, cum ratio postulat, deridet prudenter fugiendo. Cum enim homo bene vivere incipit, mox diabolus illum decipere totis viribus satagit; cui si ille non consenserit, sed ejus tentationibus et animo et corpore viriliter restiterit, mox ipsum diabolum devincit; hoc est enim diabolum vincere, ejus suggestionibus fortiter resistere. Qui si etiam in bonis operibus, et animo et corpore instanter perseveraverit, et ipsum quidem diabolum magno persecutionis cruciatu ferit. Tunc etiam miles Christi diabolum persequitur, cum in bene operando perseverantiam amplectitur. Cum vero ipsi diabolo, summa Dei providentia juste disponente omnia, super hominem potestas tribuitur, tunc illum persequi dicitur. Sed plerumque miles Christi ejus ad modicum cedit vesaniæ, ut adhuc Domino suo possit fructificare, juxta quod idem Dominus ipse de membris ipsius diaboli suos discipulos admonuit dicens: Sivos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. x. 23). Quod cum miles Christi facit, ipsum diabolum prudenter illudit. Non enim fugit quod eum timeat, sed ut Domino suo adhuc prædam acquirat. Valde itaque est necessarius nostro militi suus equus, id est interiori homini, cor- D calcaria duo sunt exhortationum genera. Duo nam

in equo suo habeat frenum, si vult expedite pugnare contra adversarium. Debet autem secundum equi qualitatem freni providere quantitatem. Si enim obedientem equum habuerit et quietum, in eo parvum et suave debet ponere frenum; si vero rebellem et indomitum, magnum in eo et asperum necesse est ut imponat frenum ; si autem mediocrem, et in freno debet providere mediocritatem. Similiter si miles Christi vult legitime certare contra diabolum, debet in suo equo habere frenum; frenum autem quo hujusmodi regitur equus, abstinentia dicitur ; per abstinentiam namque debet interior homo exterioris lasciviam refrenare, et eum secundum propriam voluntatem huc atque illuc flectere. Nam sine hujusmodi freni regimine nullatenus expedite poterit adversus diabolum pugnare. Sed ipsa abstinentia debet esse discreta; secundum enim corporis sui qualitatem decet ui interior homo provideat abstinentiæ quantitatem; alioquin sibi non erit ad ullum adjumentum, imo ad maximum impedimentum. Notandum quoque quia frenum duo lora solet habere, que miles in sua manu debet tenere, et sic equum suum regere, sed si alterum plus altero traxerit nequaquam ipse equus in directum viam tenere poterit. Ut autem in directum viam teneat, necesse est ut miles utraque lora in directum frahat. Quid itaque per duo lora freni, nisi duo membra abstinentiæ debent intelligi; alia namque abstinentia est nimium remissa, alia supra modum districta quæ si inæqualiter interior homo exteriori indixerit, id C est, si unum plusquam alterum ei injunxerit, nequaquam rectam viam tenere potcrit; aut enim propter nimium remissam abstinentiam superbiet, aut propter plurimum districtam deficiet. Restat igitur ut neutram indiscrete corpori suo injungat, sed discretionis manu mediocritatem teneat. Debet autem miles iste super equum suum sellam habere. Ejus sellam credimus esse mansuetudinem; hanc enim debet interior homo super exteriorem ponere, ut super eum firmius sedere et eum decentius possit regere, videlicet ut nullum membrum huc vel illuc inordinate moveat, sed omnia decenter et mansuete contineat, ut nihil agat superbe, sed omnia cum tranquillitate. Sunt etiam calcaria huic militi ad equum excitandum pernecessaria; ista siquidem

pus exterius. Sciendum vero quia proprium est militis præesse, equi autem subesse; militis imperare, equi obtemperare; nequaquam namque miles contra adversarium decenter pugnare poterit, nisi equus suus sibi subjectus fuerit, et nisi sibi per omnia obedierit; sed quia est animal mutum et non habet intellectum, miles capiti ejus frenum imponit quo eum huc et illuc, cum etiam noluerit, secundum propriam voluntatem flectere possit. Neque enim expedite adversus suum pugnare poterit adversarium, nisi in equo suo habuerit frenum. Nam quomodo ipsi hosti fortiter resisteret, cum sibi pro

que sunt genera exhortationum, quibus interior homo exteriorem debet excitare ad opus bonum : quædam namque exhortationes sunt de timore; quædam vero de amore. Illæ autem quæ sunt de timore dicuntur sinistræ; quæ vero de amore, dicuntur dextræ. Sed de quo timore et de quo amore? De timore gehennæ et de amore vitæ perpetuæ; de timore horribilis calamitatis et de amore delectabilis jucunditatis; de timore perpetuæ miseriæ et de amore perennis gloriæ. Quia ego noster exterior homo est infirmus et corruptibilis, sæpius aliqua instante gravitate a bono opere vellet cessare, sed,

cum interior homo cum ab incœpto bene operandi A sic solent quædam membra subsequi. Quid autem

itinere velle torpere senserit, mox eum quasi miles equum suum calcaribus debet exercitare prædictis exhortationibus, aliquando videlicet dextris, aliquando sinistris, id est nunc timore, nunc amore, quandoque simul utrisque. Hæc de equo et de his quæ ad eum pertinent disseruimus. Nunc vero ad militem nostrum redeamus, et quibus armis armari debeat attentius inquiramus. Militem nostrum, ut prædiximus, nostrum esse interiorem hominem credimus, unde, sicut constat de temporali milite, nullatenus miles iste cum adversario suo sine armis bellicis poterit legitime certare. Nam quomodo a diaboli mortiferis jaculis membra sua servaret illæsa, si non indueretur lorica? Quam securitatem suo principali obtineret, vel quem timorem ipsi hosti incuteret, si galeam in capite non haberet? Quomodo a virulentis antiqui serpentis ictibus tam se quam equum suum defenderet, nisi scutum prætenderet? Unde vero ipsum hostem transfigeret, si lanceam in manibus nequaquam teneret? Aut unde idem hostis jugularetur, si miles Christi gladio non accingeretur? Sunt itaque admodum necessaria nostro militi sua arma. Arma ista, licet sint bellica, non sunt tamen temporalia, sed spiritualia; non sunt carnalia, sed intellectualia; sicut enim docet Apostolus, spiritualia spiritualibus comparare debemus (I Cor. 11, 13): siquidem miles noster spiritualis dicitur, sed ejus adversarius nihilominus spiritualis creditur. Quid itaque consequentius quam ut isti tales adversarii armis adversum se invicem dimicent spiritualibus? Ut ergo miles Christi contra ignita diaboli jacula ex omni parte se muniat, sine mora loricam suam induat. Ejus quippe lorica, attestante Scriptura, dicitur justitia (Ephes. vi, 14). Nam quemadmodum lorica annulis contexitur, sic justitia bonis operibus perficitur; opera namque justitiæ sunt quasi annuli foricæ, sed ipsa justitia debet esse continua. Manifestum quidem est de lorica quia, si fuerit interrupta, ad tuendum militem minus sit idonea. Eodem modo intellige de justitia, si et ipsa fuerit interrupta: ipsa quidem interrupta dicitur, quæ quandoque intermittitur. Qui ergo intermitlit justitiam, quasi interruptam induit loricam. Sed miles iste nequaquam poterit contra adversarium suum fortiter pugnare. Igitur ut miles Christi antiquo hosti viriliter resistat, loricam justitiæ invio- D spicere, quod si tetenderit ad finem malum, mox

intelligere debemus per galeam, nisi beatam spem? Nam quomodo galea sursum dirigitur, sic beata spes semper ad superiora sustollitur. Tunc ergo miles Christi super caput suum galeam ponit, cum intentionem suam beata spe munit, id est, cum quidquid boni intendit agere, hoc solummodo facit ob spem beatæ et perennis gloriæ. Est etiam clypeus nostro militi valde necessarius, hunc quippe debet prætendere, ut a virulentis diaboli jaculis tam se quam equum suum valeat defendere. Scutum militis hujus fidem docet esse Apostolus: Sumite, inquit, scautum fidei in quo (Ephes. vi, 16), etc. fides namque tanquam scutum inexpugnabile ardentissima vitiorum tela solet excipere, ac metu gehennæ et coelestis regni credulitate mortificando exstinguere. B Possumus etiam, per scutum, aptissime patientiam accipere. Sicut enim scutum excipiendo, adversarii tela militem temporalem servat incolumen, ita patientia excipiendo mortifera diaboli spicula, militem spiritualem. Notandum quoque quia miles ex sinistro latere scutum solet prætendere; per sinistram quippe partem, intelligere possumus adversitatem. Scutum itaque miles Christi ex sinistro prætendit latere, cum patientiam et animo et corpore amplectitur in adversitate; nunquam enim in prosperitate est virtus patientiæ. Ille autem vere patiens esse creditur qui adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non flectitur. Restat igitur ut miles ille absque mora lanceam manibus arripiat, gladio se accingat, ac sic audacter ad singulare certamen accedat hostique suo viriliter se objiciat. Lanceam debet arripere, ut inde suum hostem valeat transfigere ; gladio debet accingi, unde idem hostis queat jugulari. Quid autem per lanceam intelligendum est, nisi providentia? Sicut enim temporalis adversarius adhuc longe semotus transfigitur lancea, ita hostis antiquus quasi adhuc longe divisus quadam transfigitur providentia. Unde, ut diximus, miles noster ipsam lanceam debet tenere in manibus. Sæpius in divinis Scripturis, quia per eas solemus operari, opera per manus solent designari; lanceam itaque in manibus tenere, est in operibus providentiam habere. Cum enim miles Christi aliquid proponit agere, statim ad ipsum opus mentis intuitum debet dirigere et ad quem finem tendat diligenti providentia circum

latam custodiat, id est sine intermissione operibus justitiæ studeat insistere. Debet etiam miles iste galea caput suum ornare, videlicet ut et ipse inde decorus appareat, et ipsi hosti ob tantum securitatis signum terrorem minimum incutiat. Caput hujus militis non inconvenienter accipitur intentio ipsius hominis interioris. Nam sicut caput præest cæteris membris corporis, sic intentio videtur præesse cæ. teris instrumentis interioris hominis. Ut enim nos docet usus ipse, intentio in nobis solet præcedere, deinde cura, sollicitudo, studium et cætera hujus modi, ut ipsa intentio opere valeat demonstrari Ac

C

anathematizando illud, tanquam mortiferum respuat venenum; sin autem ad finem bonum videatur ten dere, sive sit leve sive sit grave, intrepidus ipsum opus debet arripere, ac hilari devotione perficere. Si igitur miles Christi hanc providam sollicitudinem. in omnibus operibus suis jugiter habere studuerit, ipsum adversarium suum, tanquam lancea providentiæ transfixum, facillime superare poterit. Quid vero significet gladius? Exponere nobis dignum duxit Apostolus: Et gladium, inquit, spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi, 17). Et iterum: Vivus est sermo Dei et efficax (Hebr. 1 v, 12), etc. Verbum quippe Dei

non inconvenienter gladius, spiritualis videlicet, seu A polus est historia, sed et dulcior in allegoria; dul

cissimus vero in moralitate, longe autem incomparabiliter dulcior in anagogen, id est in contemplatione. Potus qui continetur in primo dolio, id est in historia, sunt simplicia gesta sanctorum et exempla, quibus dum intendimus, animas nostras magna dulcedine quodammodo potamus. In secundo autem dolio, id est in allegoria, est fidei instructio; per allegoriam namque ad fidem instruimur et interiore homine admirandæ suavitatis sapore imbuimur. In tertio vero dolio, id est in moralitate, est morum compositio; per moralitatem etenim mores nostros componimus, et, quasi miræ dulcedinis potu refecti, hilares et amabiles proximis nostris apparemus. Potus qui continetur in quarto dolio, illo videlicet

anceps dicitur gladius, quia quod hujusmodi gladius agit corporaliter, verbum Dei videtur agere spiritualiter. Anceps namque gladius ex utraque parte solet incidere, sic et sermo divinus quasi ex utraque parte videtur incidere, cum corda hominum duobus modis solet compungere, scilicet nunc terrendo, nunc blandiendo, nunc mortem æternam comminando, nunc vitam sempiternam promittendo. Cum ergo miles Christi hanc verbi Dei lectionem et in se et in quoscunque valet exercere, ipsum antiquum hostem gladio quodammodo videtur jugulare. Quasi enim jugulando eum usque ad internecionem prosternit, dum longe a finibus suis, a cordibus videlicet in quibus ante inhabitaverat, gladio verbi Dei illum violenter expellit. Valde itaque ut prædiximus, sunt B qui stat in angulo, id est in anagogen, est quidam necessaria spirituali militi sua arma.

CAPUT CXCIV.
Similitudo cellerarii.

Salomon ex persona sponsæ dicit in Canticis : Introduxit me rex in cellam vinariam (Cant. 1, 4). Videamus quomodo prudens cellerarius soleat ordinare dolia in cella vinaria, siquidem juxta ostium illud ponit dolium in 'quo est debilissimum vinum, juxta quod et aliud ponitur in quo aliquantum melius vinum habetur, sed et juxta illud tertium sistitur in quo adhuc melius vinum continetur. Sicque quanto dolia ab ostio disjunguntur, tanto me eis melius vinum habetur. Novissimo vero, id est in angulo, illud ponitur dolium in quo continetur pretiosissimum vinum. Omni prudentia optimum vinum C nequaquam ponitur juxta ostium, sed illud quod est vilissimum. Sed quare? Propter ingredientes videlicet et egredientes. Si enim bonum esset juxta ostium, ipse cellerarius non minimum inde ab ingredientibus sive egredientibus incurreret damnum ; citius namque arripitur quidquid prope manus invenitur, et ideo viliorem potum anteponit, potiorem vero postponit; solet etiam et aliam facere prudentiam, cum aliquem in cellarium suum introducit, juxta modum quo eum diligit, ei ad potandum tribuit; quem enim parum diligit, illi de leviori potu tribuit; quem vero aliquantulum diligit, ei de mediocri potu tribuit; quem autem plurimum diligit, huic de optimo dolio ad potandum tribuit. Dicit itaque sponsa: Introduxit me rex in cellam vina

riam. Rex iste Rex regum cellam habet vinariam in qua sponsa sua, videlicet fidelis anima, se gratulatur introductam; ejus cella vinaria dicitur Scriptura sacra. In hac cella quatuor habentur dolia mellifluæ dulcedinis plena, quorum ista sunt nomina: simplex historia, allegoria, moralitas, anagogen, id est intellectus tendens ad superiora. Ista quidem dolia modo quo superius diximus sunt ordinata. Primo namque loco in Scriptura sacra, tanquam juxta ostium, est simplex historia, deinde allegoria, postea moralitas, novissime vero, quasi in angulo, est anagogen, id est contemplatio. Valde dulcis

D

suavissimus divini amoris affectus, cujus ineffabili dulcedine, cum anima nostra reficitur, ipsi summæ divinitati quodammodo unitur. Cum igitur cellerarius iste aliquos in cellarium suum, sanctam videlicet Scripturam introducit, modo quo superius diximus, eis ad potandum tribuit simpliciores namque et rudes in fide ac ejus amore, de primo dolio solet potare, id est de historia, capaciores vero de allegoria; perfectiores autem de moralitate; perfectissimos autem de anagogen, id est de contemplatione. Sciendum vero quod quisquis de quarto dolio, de illo videlicet quod stat in angulo, id est de anagogen, biberit ; quantulumcunque inde gustaverit, statim ob miram ipsius potus dulcedinem ebrius erit, illa videlicet ebrietate ad quam sponsus electos suos invitat in Canticis: Comedile, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Quicunque etenim de potus hujus dolii suavissimo sapore inebriatur, mox ad mundi hujus turbines, tanquam ebrius, insensibilis redditur. Habet autem istud cellarium in se quoddam ostium; in isto vero ostio, quædam clavis habetur per quam infidelibus clauditur et fidelibus aperitur. Ostium hujus cellarii, id est sanctæ Scripturæ, est recta fides; clavis autem humilitas; qui ergo vult intrare in cellarium Domini, id est in sanctam Scripturam necesse est ut intret per ostium et clavem, per fidem videlicet et humilitatem; debet namque certissime credere quidquid dicit sancta Scriptura verum essse ; deinde sensum ipsius Scripturæ, ac si pro foribus pulsando, humiliter debet investigare ; nullus etenim sine

fide et humilitate in cellarium Domini ad suam utilitatem poterit intrare. Poterit quidem tanquam fur irrumpere, et quadam vi sæcularis scientiæ, de primis doliis quasi quasdam guttas lambere, sed ad ultimum dolium, in quo continetur illud vinum quod lætificat cor hominis (Psal. c, 15), id est ad anagogen, nullatenus quibit pertingere. Quisquis igitur in cellario Domini de omnibus doliis, in est de historia, de allegoria, de moralitate, de contemplatione sufficienter bibere desiderat, rectam fidem cum summa humilitate habere studeat.

VITA S. WILFRIDI EBORACENSIS EPISCOPI

AUCTORE

EADMERO.

(MABILL., Acta sanctorum ord. S. Bened., tom. III, parte 1, pag. 170.)

OBSERVATIONES PRÆVIÆ.

1. Plures Wilfridum, eo nomine primum Ebora- A tione et reparatione Dorobernensis Ecclesiæ: quod

censem episcopum scriptis suis celebravere auctores. In primis Beda Venerabilis res ab eo gestas describit in variis Historiæ suæ locis, maxime in lib. m, cap. 25, et lib. v cap. 20. Bedæ æqualis accedit Eddi seu Heddius, cognomento Stephanus, qui librum De Vita sancti Wilfridi composuisse fertur apud Joannem Pitseum aliosque recentiores. Is fuit invitatus de Cantia a revendissimo viro Wilfrido, ut primus post Jacobum cantandi magister Northanhumbrorum Ecclesiis esset, teste Beda in Historiæ lib. 1v, cap. 2; qua ex consuetudine Wilfredi gesta certo rescire potuit. Post Heddium occurrit Fridegodus, cui Odo Cantuariensis episcopus Vitam ejusdem sancti heroico metro texere præcepit. Legerat Willelmus Malmesburiæ monachus eam Fridegodi scriptionem, В de qna hoc profert judicium in lib. 1 de Pontificibus Cantuariensibus: Exsecutus est id munus Fridegodus quidam versibus non improbandis: nisi quod latinitatem perosus, græcitatem amat.

Græcula verba frequentat, ut merito dictis ejus aptetur illud Plautinum :

fragmentum ex alio Eadmeri opere desumptum est. Eadmeri æqualis fuit Willelmus Malmesburiæ monachus, qui itidem facta sancti Wilfridi recantavit in libro secundo. De pontificibus Anglorum, ubi de episcopis Eboracensibus. Post eos omnes Petrus Blesensis, archidiaconus Bathoniensis, librum De Vita sancti Wilfridi composuit, eumque Galfrido Eboracensi archiepiscopo dedicavit, uti legitur in Monastico Anglicano, pag. 172, ubi fragmentum ex eodem Petro adducitur. His omnibus annumerandi sunt Anglorum scriptores, in his Thomas Stubbesius in libro De episcopis Eboracensibus, quorum catalogus vetustus exstat apud Labbeum in tomo I Bibliothecæ nova, pag. 322. Ex prædictis auctoribus obvii quibusque sunt Beda et Willelmus. Hic duos exhibemus hacterus ineditos, Fridegodum extrema quidem parte mutilum; et Eadmerum, cujus lucubrationem ex Anglia accepimus beneficio viri spectatissimi D. Josephi Williamsonis, regi ab intimioribus secretis. Heddium diu exspectatum, si fors contingat, ut ope amicorum recuperemus, dabimus, Deo dante, in Appendice hujus sæculi, aut alterius insequentis, cum Fridegodi carminum reliquis.

Hæc quidem præter Sibyllam leget nemo. Huic lucubrationi manum admovit Fridegodus statim post Wilfridi reliquiarum translationem in Ecclesiam Cantuariensem. Ipse etiam Odo, qui Ecclesiæ Cantuariensi præfuit ab anno 934 in annos quatuor et viginti, Wilfredi gesta descripsisse perhibetur ab Eadmero. Eadmerus vero seu Edmerus monachus. Anselmo Cantuariensi pontifici a secretis, id postea præstitit anno 1121. Sic enim præfixa habet inscrip- C tio codicis manu exarati bibliothecæ Cottonianæ : Vita sancti Wilfridi archiepiscopi per Eadmerum Cantuariensem anno MCXXI. Res ab se descriptas in exordio et in fine approbat auctoritate venerabilium virorum Odonis archiepiscopi et Bedæ presbyteri, nulla Heddii aut Fridegodi mentione facta, tametsi Fridegodi ipsissima verba non raro usurpat. Unde suspicio injicitur num Fridegodi fetum Odoni, qui hortator operis fuit, supponat. Sed tamen ex prologo ipsius Odonis, quem Eadmerus in fine Vitæ ab se composita citat, aliam Odonis a Fridegodi lucu bratione fuisse conjectura est. Eadmeri fragmentum de translatione corporis sancti Wilfridi recitat Gervasius Dorobernensis monachus in libro De combus- D Eadmerus post prologum Vitæ præposuit.

2. Wilfridi diem natalem exprimunt tum Martyrologia recentiora, tum vulgata Beda historia Iv Idus Octobris, tametsi hæc verba intrusa sunt in textum Bedæ, quæ apud Abrahamum Whelocum intra parenthesim conclusa, desunt in exemplari nostro Germanensi, uti et in Aluredi versione Saxonica. Dies certe prædictus est translationis, quo teste Eadmero corpus sancti Wilfridi decentiori loco repositus a Lanfranco est. At quo tandem die vir sanctus ad superos migravit, silent Vitæ scriptores omnes, unus inter vetustos fastorum sacrorum conditores designat diem v Kal. Maii, is nempe qui nomine Bedæ vulgatus est metrici Martyrologii auctor in tomo X Spicilegii, his versibus Egbertus, digna virtutum laude coruscus, Astrigerum octavis veneranter scandit olympum. Quoque die præsul penetravit Wlfridus alma, Angelico vectus cœtu trans sidera cœli.

Vide Patrologiæ tom. CXXXIII, in FRIDEGODO.

Celebrior tamen videtur fuisse solemnitas translationis Iv Idus Octob., ut patet ex titulo quem

« PoprzedniaDalej »