Obrazy na stronie
PDF

Francorum initium sumpsere; at quam longe aberraverint, inde clarius patebit quod eadem abbatia, prius esset monasterium sanctimonialium, construi cœptum a B. Waningo, viro illustrissimo tempore S. Audoeni Rothomagensis archiepiscopo, et D. Wandrégisili. Fontanellensis abbatis, circa annum Christi 662. Verum ut debitus ordo, in compluribus hujusce inclytae abbatiæ monimentis mox a nobis producendis, servetur, operæ pretium et dignuimque in primisjudicavimus, opusculum vetus ms. venerandæ antiquitatis,

simul et hisloriéæ veritatis schediâsima peroptimum, in lucem nunc edendum et scholiis V$ Illus

trandum, quo tota rei historicæ series comprobaretur ac fulciretur, animusque Beniggi D. Nicolaum de Jlarsseilles, hujusce abbatiæ infirmariiim

rum juvaretur. Exstat autem Piscani apu monachum.

[ocr errors]

INCIPIT PROLOGUS

Incipit libellus de revelatione et auctoritate Fiscannensis monasterii; in quo quidem libello invenire potes, si sedulo legas, qualiter ædificata et dedicata fuit, dicta Fiscannensis ecclesia, in nomine sanctæ et individuæ Trinitatis.

Libellum de revelatione, ædificatione, et anctori- A quentis, agresti et ignobili stylo, aperui et exposui;

tate Fiscannensis monasterii,PaterinclyteGuillelme, composui, et compositum tuæ dilectionis sincero judicio, corrigendum et confirmandum destinavi, quatenus tuæ celsitudinis assensus, et libellum edere præcipiat, et edito libello pondus et auctoritatem concedat. Ego quidem, Pater inclite, ignorantiam meam maluissem tanto silentio tegere, quam alicujus scripturæ præsumenti judicio publicare ; sed, fratrum nostrorum jussione instanti et instantia jubenti, compellitur noster animus possibilitatem excedere, suamque justitiam multorum aspectibus hominum improvisus aperire. Compellitur, inquam, noster animus suam ignorare ignorantiam, et nostrorum fratrum roganti imperio exhibere obedientiam ; cui exhibendæ, et mentis judicium nullatenus acquiescit, et propositi verecundia omnino contradicit. Verum, cum obedientia sancta, nullum opus difficile vel impossibile excuset, aut excusare debeat, diu cunctans multarumque procrastinationum iuducias fingens, urgente fraternæ dilectionis continua jussione, onus tandem imperatum, suscepi, et Fiscannensis monasterii exordia, libelli subse

in quo libello nulla falsa fallaciter interposui, verum sacras historias, antiquorum virorum fideli marratione cognitas, suorumque posterorum tenacis memoriæ sinu custoditas et nostris temporibus succedentium virorum diligenti relatione illatas scripsi, et scriptas, ad auctoritatem Fiscannensis ecclesiæ et ad utilitatem legentium fratrum edidi.Hujus igitur libelli principium, non omnium, sed paucorum, rationabilium relatorum auctoritatem secutus, miraculum de cervo proposui, et juxta chronicarum exquisitam diligentiam, ducis Ansegisi primam fuisse revelationem constitui. Quod vero ab ipso antiquo exordio, non gloriosae et incontaminatæ virginis Mariæ, ut quidam volunt, sed sanctæ et individuæ Trinitatis titulo, insignitam fuisse Fiscannensem ecclesiam prosecutus sum. Ratio fuit quatenus rem ambiguam, in illam declinarem sententiam, quæ nullius falsitatis consequeretur ignominiam. Omnis enim ecclesia, licet illius, velistius distinguatur titulo sancti, principaliter fundatur, constituitur, dedicatur, sub nomine et patrocinio sanctæ et individuæ Trinitatis.

E.rplicit prologus.

INCIPIT TRACTATUS

Postquam summæ deitatis ineffabilis Trinitas, suæ clementiæ arcano consilio, humanam naturam liberare, antiqui serpentis virulentas persuasiones publicare disposuit, cujusdam virginis corporis incontaminati partem incontaminatam,excluso virili opere, inenarrabiliter tulit, quam, humana speciei cornpagine divinitus conformatam, rationali anima, urbertate totius cœlestis gratiæ fecundata vivificans, in perfecti hominis substantiam composuit et expolivit. Istum ergo, ex incorruptæ Virginis utero, hominem sine homine, tota quidem sancta et incommutabilis Trinitatis composuit, sanctificavit; verum Verbi solius sublimitas, suæ proprietatis personam personaliter sociavit et conjunxit (1). Oportebat enim duabus personis obedire unam, quæ suæ

(1) Caute hæc legenda.

humilitatis exemplo, creaturas informaret, qualiter inferiores suo Creatori obedirent, cum ab æquali, aequalibus tantæ obedientiam humilitatis exhiberi cognoscerent. Hujus autem humilitatis officium, quasi cujusdam dilectionis privilegio, Filius Dei exigebat Deo, quatenus reconciliaret homines, factus homo, quos sua et virtute et sapientia creaverat ex nihilo. Suæ igitur dilectionis dulcedinem dulcedinis exuberantiam, exuberantiæ magnitudinem misericorditer hominibus manifestam, Dei Verbum efficitur caro, concipitur ex illibatae virginis utero, progreditur de suo thalamo, non Deum convertens in hominem,verum incommutabili Deo personaliter conjungens hominem, Dei et hominum benignum constituens. Ergo Christus, perfectus homo, suæ induit naturam, induit infirmitatem, quatenus redimendis hominibus facilius prædicaret peccatorum indulgentiam, probabilius suaderet conversionis et reversionis utilitatem, quorum naturæ et infirmitati, divinæ sublimitatis nequaquam dedignabatur conjungere formam. Poterat plane multis aliis modis Satanam damnare, suas tergiversantes insidias, insidiantes tergiversutias excludere, aut imperans nutu solo, aut angelorum utens obsequio ; verum ostendenda videbatur hominibus reversionis via, quatenus potentiam præcederet patientia, et patientia consequeretur potentiam. Clemens igitur Deus, secreta providentia per hominem hominibus consulens, de humilitate superbiam, de morte damnavit mortem, originalis noxae maledictionem conculcans, novæ gratiæ benedictionem, sui sanguinis effusione, renatis fidelibus clementerimpertiens. Adistius incomprehensibilis gratiæ solemnis convivii jucunditatem summæ Trinitatis ineffabilis benignitas convivas convocavit, convocari constituit, quorum avidas mentes cœlestibus epulis abundanter satiaret, suosque torrentis delectabili poculo debriaret. Diriguntur ergo electi discipuli per orbem universum, cœlestis thesauri bajulatores, beatitudinis redditæ annuntiatores, promissæ gratiæ nuntii fideles. Prædicatur charitatis nimietas, incarnationis humilitas,passionis tolerata silente crudelitas, mortis suscepta gratulanter asperitas. Prædicatur, inquam, conversis peccatoribus, peccatorum perfecta donanda remissio, voteris vitæ adhibenda correctio, novæ vitæ ædificanda constructio; publicantur dæmonum falsitates, famulantium dæmonibus convincuntur errores. Cœlestium nubium voluntarium imbrem miraculorum comitantur copiosæ coruscationes, quibus validæ idololatriae famulantia comminuuntur, et Christo militantia corda corroborantur, et sublevantur. Imbribus ergo cœlestis gratiæ, totius mundi cultura fecundatur, antiqua veprium proterva asperitas extirpatur et succiditur; lætæ prorumpunt sogetis flores, sacris colliguntur horeis beatæ sationis maturatæ messes. Promissis temporis completa plenitudo, cunctarum deliciis divitiarum cœlestis sacramenti nuptias ditat, quibus sponso omnium rerum speciossimo thalamis spiritualibus insolitum, nec novum, cum B!3. Eustachio, Huberto, etc., similliina, imo ct longe ampliora evenerint. Quæ erudite discutit ac percurrit Joannes Itoberti (3), post S. Joannem Damascemum, lib. 111 De imaginibus. CAP. V. De B. Vaningo et quomodo fuit a febre correptus. Multorum igitur profluxerant temporum dies, et dignus inveniebatur nullus qui aut significatum oraculum ædificaret, aut cui summæ clementiae ineffabilis Trinitas aedificandi significationem declararet. Exspectabat enim divinæ providentiæ celsitudo virum, quem, carnalis desiderii carcere liberum, sancto Spiritui consecraret et custodirct templum delectabile. Oportebat quippe hominem, spirituale templum Dei, ædificare Deo corporale templum, qui sui interioris considerata imagine conciperet qualiter exterius rerum universarum Creatori templum ordinare et ædificare deberet. Quocirca tanlem tantæ deliberationis ædificando oraculo sanctus et gloriosus confessor Vaningus eligitur, electusque monetur. Cujus nobilium actuum excellentiam Galli proceres admirabantur, et cœlestium morum gratiæ cœlestis curia congratulabatur. Possidebat enim quod non multi, verum divites pauci possidere solent, et æternorum desiderium et affluentiam temporalium bonorum; quorum clementi expensa nullorum respiciebat, aut favorem, aut retributionem mortalium. Talium igitur meritorum gratia, et Deo amicus, et mundo clarus et regi Lothario habebatur familiaris et secretaneus. Lotharius enim rex B. Waningo regni sui partem maximam commendaverat; ni{;ilominus etiam, in totius summa ordinanda vel ailministranda, B. viri prudens consilium sequebatur et audiebat. Commendaverat, inquam, B. Vaningo rex Lotharius provinciam Calciacensem, quæ, ob antiquarum silvarum abundantiam et ferarum diversarum venationem jucundam, valles diligebat nullisque, nisi familiari et fideli committere rationabiliter judicabat. Commissas igitur silvas fideliter custodiens B. Vaningus, frequenter visitabat, visitando pellustrabat ; non tantum capiendarum ludo aut captarum ferarum lucro gaudens quantum carnalium tumultuum refrigerationem umbra silvarum, solitudine quærens. Tali itaque studio commodiores Fiscannenses saltns judicabat, judicando frequentabat, ignoran3 ducis Ansegisi revelationem præteritam, sancti loci manifestationem et futuri oraculi revorentiam observandam. Loco enim sancto S. Vaningus reverentiam nullam exhibebat, verum ibi frequentes canes copulabat, aut retia tendebat, vol agitabat fugientes feras, vel suis privabat exuviis captas. Quam prævaricationem nimiæjuris ignorantiæ corrigendam divina sublimitas miselata,sanctum corripuit virum, et complendi miraculi manifestum dedit indicium. Ingentium quippe febrium virum sanctum repen

majestatis exinanivit formam suorum, servorum A CAPUT PRIMUM. Hic explicit quare sanctorum

[blocks in formation]

basilicæ ædificantur.

Cernens ergo incorruptæ Trinitatis sublimis divinitas suæ gratiæ populum divinis laudibus assistere, temporalium rerum negotia contemne re, imperat ædificari sacras ædes, quas terrenis negotiis claudi et solis suis laudatoribus constituit aperiri. Ædificantur ergo templa sacra, templorum sacrorum ædificia gloriosa, quibus ecclesiastica sacramenta religiosius celebrentur, legalium Scripturarum mysteria revelentur, sanctorum Evangeliorum sententiæ recitentur et audiantur. Consurgunt beatorura populorum sanctæ basilicæ spiritualibus officiis consecratæ,quas summi Imperatoris æterna providentia sublimium virorum nominibus insigniri ac titulis constituit appellari : Sanctis igitur ecclesiis sanctis

B hominibus consecratis, sancti homines exorantur et

[ocr errors]

venerantur; et solus Deus colitur et adoratur. Suis igitur locis BB. apostoli, martyres et confessores, necnon gloriosæ virgines, suas basilicas sortiuntur, sortitis commorantur, quibus concurrentium devotiones aspiciant, orationes exaudiant, postulata beneficia misericorditer impendant. CAP. II. — Quomodo vallem Fiscannensem suo nomini consecrandam elegit Deus. Constructis igitur et consecratis sanctis summæ hominibus venerationis habitaculis, ratio exigebat quatenus trino et uni Deo, rerum omnium Creatori potentissimo, cæteris gloriosius ædificaretur templum, quod sui nominis regali privilegio insigniret, et suæ singularis celsitudinis præsentia exornaret ac custodiret. Tanti igitur imperatoris habitaculo, Galliarum maritimæ fines eliguntur, qua Calciacensis provincia respiciens læva, Sequana octo millibus distante, voracitati occidentalis Oceani, quodam eminenti promontorio, duorum fluviolorum exponit aquas. Ibi ergo eligitur Calciacensis provinciæ Fiscannus,vallis maritima, quæ,et silvarum et veprium densitate obscura, etingentium supereminenti extollentia circommunita, non rerum Creatori habitaculum, verum feris et marinis latronibus credebatur præbere latibulum. 0 divinæ majestatis humilitatem maximam ! O humilitatis maximæ imaginem mortalibus proponendam ! non civitas, non ager cultus; sed tanti tituli speciali privilegio, quædam vallis opaca et horrenda insignitur Fiscannus. Quæritur cujus revelationis verba aut miraculorum signa claruerint,quibus æterna etincommutabilis Trinitas prædictum locum suo servitia segregari et sui nominis oraculo judicaverit honorari. Quæstionis solutionem præpositæ crebraantiquorum nostrorum relatione cognovimus, cognitamque styli. sequentis diligentia enucleare curavimus. CAP. III. — De duce Ansegiso. Virorum igitur fideli narratione cognovimus Ansegisum ducemGallis antiquitus imperasse,quem nobilium actuum strenuitas præclara exterius mundo, et multæ religionis virtus inclyta interius commen dabat Deo, Barbarorum quippe acies horrendas et

'ncursiones truculentas audaci gladio Gallorum fini- A atque demissis cornibus,suo genere, cujusdam benifaeti ordine, eidem duci Ansegiso apparenteiu, nil A fints ardor invasit; qt:i, totius corpnris compage ra , cum vita sospitatem, et cum sospitate vitam S. Va- A mittit et præparat beatæ retril)utionis immarcessi

bus arcebat, et, subjectas provincias pace continens securas, justitiæ laudibus commendabat et morum sanctitate exornabat. Non ejus ambitione suo regno adjacentia regna marcebant aut vastabantur; verum suæ virtutis consilio vigebant et pacificabantur. Nullius avaritiæ clandestinis consiliis provinciales suos hostiliter exspoliabat, sed suæ facultatis opibus suorum procerum divitias regaliter ampliabat; pauperum vero indigentias misericorditer sustentabat. Tantorum igitur meritorum viro Fiscamnensis ecclesiæ primæ revelationis argumenta conceduntur, primorum argumentorum revelationes manifestantur. Prædictus enim dux in mundo,velut extra mundum, cujusdam theoriæ prærogativa, constitutus, non commissa regni gtoria pascebatur, verum cœlestis imperii manentes opulentias meditabatur, quarum dulcedinis gratia rerum temporalium negotia invitus tractabat, voluntarius declinabat, et multo venandi studio vacans, silvarum solitudine detectabatur, et frequentis occasione laboris exercebatur. Quocirca Caleiacensis provinciæ partem maritimam frequentabat, quæ, annosis nemoribus copiosa, diversis ferarum generibus præbebat latibula. CAP. IV. -— De contractis canibus et equis. Quadam igitur die dux Ansegisus, solito maturus consurgens, suos venatores convocavit, canes copulari disposuit, plagas, venabula cæteraque venandi instrumenta ad saltum Fiscanensium, imas valles et arduos montes comportari præcepit. Jussis igitur sui domini venatores obaudiunt, canes convocant, silvarum latebras jussarum intrant, tendunt, retia, custodes adhibent, explorata et implorata loca summa diligentia perlustrant. Tandem duci, et suis venatoribus, magno labore et multo inveniendi desiderio æstuantibus et anhelantibus, miræ magnitudinis occurrit cervus:qui,niveo corpore totus candidus, nullius varietatis macula distinguebatur. Protinus obstupescentium venatorum clamore maximo, et irruentium canum latratu dissono sublimia æris spatia complentur, et respondentes nemorosi, colles clamore feruntur : Absolvuntur canes omnibus copulis, dimissisque habenis totis viribus admittuntur equi. Verum speciosus cervus, omnipotenti patrono tutus, persequentium sævitiam facile illudebat ; et opposita retia aut transilibat, aut sui violentia pectoris illæsus dissolvebat. Ergo frustra canum incitatur sagacitas, equorumve calcaribus crebris velocitas exigitur, aut nimbus telorum ingens prosequitur. Cervus enim, non divertendo discurrens, aut discurrendo divertens, lento passu tranquillus incedebat, et ad locum sui propositi suos persecutores fideliter adducebat. Tandem itaque præfatam venerat ad vallem, ad vallis partem ubi æterna et incommutabilis Trinitas futuram sui nominis titulo disponebat aram. Illuc igitur perveniens substitit,

(2) Trithemius de origine et regib. Francor.; Annius Viterbiensis, ibid.; Charrónus in Histor.

[ocr errors]

gnitatis vultum prætendens, securus suos persecutores respexit. Ibi circumlatrantes innocentem nocentes canes ultio consequitur divina, eorumque omnia membra contrahens, cunctarum virium petulantia festinanter privat. Videres alios non latrare hiantes ; alios emissam linguam non reducere ; alios irruentes immobiles remanere. Tanti igitur miraculi spectaculo conveniunt dux et venatores suiet pede flagrantes, cupiditatem feræ velut captae, congratulantur ex imo. Mira res ! repentina ultio ducem suosq ue venatores corripuit,eorumque equorum omnia membra contraxit, et canum similitudine, cunctis viribus exspoliavit. Quod miraculi signum, aut signi miraculum maximus heros cernens, laten_ tisque sacramenti silentium mentis vivacite con templans : « Cessate, exclamat, cesssate, venatores mei, non cervum, sed summi Dei nuntium agitare, vel persequi ! Cervus iste, inquit, candidus, designat nobis locum propositum, et loci propositi aliquem summæ virtutis habitatorem et patronum. Quapropter equis nostris festimantes descendite, potentissimumque omniumque rerum Creatorem devotione supplici exorate, quatenus ignorantiæ nostræ manifestare dignetur quæ tantæ formalitatis cervo, insolitæ rei evidentia significari conspicimus. Descendentes igitur, prosternuntur humiliter solo, prostratique reverenter supplicant rerum Dominatori potentissimo. Qui eorum suspiciens devotionem, praesentis miraculi patefecit significationem, et suis equis et canibus restituit pristinam sanitatem. Nam cum, finita oratione, surgerent et oculos ad cervum studiose reducerent, cervus demisso capite, ad similitudinem sphæræ in eodem loco circuitum edidit, tacito motuinnuens illic,illius nomine, ædificandum habitaculum, qui suæ magnitudinis potentia orbem administraret universum. Quo facto cervus evanuit, circumstantium notante nullo utrum sursum ascenderit, aut terram intiaverit, aut aliter alias declinaverit. Dux igitur exsultans, præsentisque miraculi significationem cognoscens, divinæ providentiæ gratias reddidit; ramos arborum concidi consisaque præcepit comportari,et quamdam ecclesiæ imaginem viminibus et ramis proposito cervi loco festinus compaginavit, constituens animo se maturius ædificaturum ibi trino et uni Deo operosæ magnitudinis

[blocks in formation]

(3) In Historia S. Huberti part. III, quæst. 3.

[ocr errors]

livio-iactans cunctisque viribus membra ornnia inclementer privans, auferre vitam et mortem minabatur inducere præsentem. Ingravescente ergo molestia, penitus vigor vitalis concluditur, conclusus exstinguitur; atque consumpto exteriori, suus homo interior in cujusdam extasis translatione maxima extenditur et indicitur. Deducitur, inquam, sanctus Vaningus ad BB. virorum gloriosa loca, et hominum miserorum crudelia tormenta; ubi quantas, et justorum coronas et reproborum pœnas, reversus narravit, suorumque actuum evidentia patenter exposuit. Visis ergo beatitudinis et miseriæ perpetuis domibus, judici cuidam S. Vaningus præsentatur, atque excelso suæ majestatis throno deponitur et collocatur. Verum cum et sedis incircumscriptum fulgorem et sedentis aspectum terribilem circumstantiumque innumeram multitudinem contemplaretur, et contemplans terreretur, corruit; et toto corpore prostratus, coram Judicis præsentia velut exanimis et conturbatus jacuit. Tunc judex : Quomodo, inquit, Vaninge, Fiscannensem vallem nomini meo consesecrandam ignoras, et ignorando exhonoras ? Qua ratione consecrationis meæ locum nequaquam attendens, contaminare exhorrescis ? Num veteris incurrere iram meam, cujus fideliter cognoscis omnipotentem voluntatem ? Dixerat, et circumstantium chorus seniorum sui Imperatoris sententiam gravitatis severo vultu confirmabat. Sanctus autem Vaningus valde perterritus, nullatenus ora solvebat, aut caput solo erigere præsumebat ; sed sui animi puritate et fatebatur culpam, et postulabat veniam, et prætendebat ignorantiæ excusationem solam. Silentibus igitur cunctis astantibus, suoque silentio et inferendam disciplinam et exhibendam indulgen

' tiam contestantibus; sola sancta virgo Eulalia sur—

[ocr errors]

rexit, et jacentis causam suscipiens, clementis judicis severitatem delinivit, indulgendam ignorantiam exoravit, suique familiaris et amiciS. Vaningi,præsentem vitam viginti annorum protelatione interventu suo prolongavit. Virgo itaque S. Eulalia exauditur, eique exauditae sanctus commendatur Vaningus, quatenus eum perfecte instruat, qualiter sanctum oraculum constituat, constutumve quibus personis committere debeat.Cui virgo: «Convalesces, inquit, Vaninge, et vives, tuisque possessionibus restitueris, ad Fiscannensem vallem. At in Fiscannensi valle, duci Ansegiso manifestatum locum ab incolis diligenter exquire, et inventum festinus excole ibi summæ et individuæ Trinitatis congruum templum fideliter eontrue. Completum autem templum sanctis virginibus commendabis, quibus Childemarcham, Burdegalensem virginem, inibi multarum virginum matrem, inclytam abbatissam præponere curabis. » CAP. VI. De Fiscamnensi ecclesia primo per regem Lotharium fundata, el ditissimis prædiis dolata. Finitis demum tantæ revelationis sermonibus,

ningus suscepit æqualiterque suis cunctis convaiescentibus, membris,regem Lotharium expetiit, suæ revelationis seriem totam explicuit. Quibus rex Lotharius compunctus et perterritus : « Festinus, inquit, fili Waninge, regredere, et sanctum locum, juxta relationis tuæ veritatem, diligenter inquire, rebusque meis,et tuis,summi Imperatoris palatium, quam maturius gloriosiusve volueris,contrue.»Quod læto audiens animo, B. Waningus, ad Calciacensem provinciam, continuo remeavit ; ingressusque Fiscannensem silvam, prænominatum locum exquisivit, invenit, excoluit. Adhibitis ergo operariis, annosæ quercus cæduntur et prosternuntur, viminave et vepres exstirpantur et comburuntur,et antiquæ solitudinis dumis et sentibus locus cœlestis habitaculi purgatur et liberatur. Ponuntur fundamenta, et ineffabili celeritate consurgunt parietos sacri ; et, velut divinæ virtutis omnipotenti operatione, collocantur, tecta, complenturque ædificia præmissæ revelationis.Consummato igitur,completoque ædificio, Galliarum rex Lotharius invitatur multarum urbium Eancti Patres convocantur et congregantur, et rerum omnium Creatoris et administratoris titulo factum oraculum insignitur et consecratur; consecratumque regalibus gazis et prædiis liberaliter dotatur,etdivitiarum cumulo abundantius ditatur et ampliatur.

CAP. VII. Quomodo reae Lotharius ipsius templi curam Childemarcae et pluribus virginibus commisit, administrantibus SS. Audoemo et Wandregesillo. Imperat rex Lotharius sanctas virgines congregari, et congregatis virginibus juxta B. Eulaliæ jussionem,Childemarcam,summae sanctitatis virginem præponi, totiusque Ecclesiæ summam administrationem sanctis et beatissimis confessoribus Audoeno, et Wandregesillo committit et injungit.

CAP. VIII. Quomodo B. Leodegario linguam ab

scinderat Ebroinus, et postea divinitus recuperavit.

Devotæ igitur virgines sacræ convenint, promissæ virginitatis coelesti sponso chirographa immobilia conscribunt ; suæque conversationis aromaticis cunctis odoribus circumjacentes provincias cunctipotenti famulari Deo admonent,et accendunt. Congratulatur B. Trinitas,incommutabilis Deus, et

completo templo,et convenientium virginum famu- *

latui cœsto ; quarum trecentarum sexaginta sex diurnas noctunasve continuas comtemplans laudes, et mortis liberationem et in mansura civitate pro

'? Sigebertus an. GG2 ; Petrus Roverius adnotat 1 in Historiam monasterii. S. Joannis Reomaens. an. 660; Nicolaus Gillius, in Histor. Franc. an. 662; Car:on. in Chronic., et Corrozetus, lib. 1 Thesauri Histor. Franc., titul. 1, an. 663; Baronius tom. VIII Annal. Eccles. an 664 (5)0rdericus lib. III Histor. Eccles. ad an. 678 ; Cœnalis in S. Audoeno archiepiscgp.: NicQlaus Gil§;i an. 698; Charronus cap. 103 Histor, Universal. 8Illę,

biiem coi onam. llio tempore, 13. et gioriosus mariyr Leodegarius Fiscannum deducitur, quem efferus et nefandus apostata Ebroinus, episcopatus sui sede injuste expulerat,rerum affluentia multarum exspoliaverat, et lingua inclementer abscissa, totius officio sermonis privaverat. Verum, cum gloriosus martyr episcopus,summi et omnipotentis Dei sacras ingrederetur ædes, et psallentium virginum audiret angelicas voces, ablatæ officium linguæ recepit ; et, per annorum vertiginem duorum, cum sanctis virginibus conversatus, humilitatis et patientiae formam exhibuit,et audientium corda, rore cœlestis doctrinæ irrigavit et fecundavit. Cernens igitur B. Vaningus inopinatam templi gloriam,sanctaeque congregationis religionem, et multitudinem cœlestem, cunctas suæ proprietatis divitias recensuit sanctarumque in usus virginum delegavit ; et toto vitæ suæ cursu totius famulatus humilitatem et obedientiam, in eadem ecclesia, ratione et consuetudine servientium exhibuit.

AI) NOTATIO.

Ex qua quidem narratione, nonnulla veniunt observanda ; 1° Clotharium, ceu Lotharium (cujus fit In entio)esse tertium hujusce nominis, Clodovei II filium qui regni habenas suscepit post an. 662 et regnavit annis IV (4). Regia autem munificentia, qua illud cœnobium ditavit, fundator recte agnoscitur; 2° Sanctum Audeonum, Rothomagensem archiepiscopum, non parum insudasse, sua pontificali auctoritate et vigilantia pastorali, pro hujuscemodi abbatia fundanda ; cujus rei causa et ipse fundator nuncupatus reperitur ab Orderico, dum constanter scribit quod « unum coenobium sanctimonialium Fiscanni condiderit (5). » Illudque Nicolaus Gillius admittit : sed uterque in assignatione temporis fallitur ; 3° Sanctum Wandregesillum, Fontanellensem abbatem, titulum etiam fundatoris meruisse,tum ob illustrissimam generis prosapiam, et ingentia quæ possederat bona, huic eidem abbatiæ procul dubio collata, tum propter directionem spiritüalem,et monasticæ cbservantiæ disciplinam, quam inibi edocuit, juxta §igibertum : « S. Wandregisillus (inquit) qui et Wando,Ansegisi majoris domus ex Walchiso fratre nepos, hoc tempore claruit : qui coenobia Fiscannum et Fontinellam Deo constrúxit (6). » Hallucinatur autem:cum ille sanctus obierit anno 665 (7).

Itaque dicimus coenobium istud Fiscannense ædificatum. esse post an. G62, non vero an. 659, ut autumat Antonius Yeppes, vel 600, ut opinatur Thesaurus Chronologicuis. Deinde, cum constet S. Leodegarium, Æduensem episcopum, apud Fiscannum diversatum fuisse, tempore sui exsilii, sequitur inibi moram egisse ante annum 685, quo martyrio coronatus est, per in pium Ebroinum, majorem domus regiæ Theodorici I (ex Sigoberto, Baronio, Surio, et aliis) (8). Denique apparet præfatum S.

(6, Sigebertus in Chronico ad an. 492 ; Belforestus lib. i Ännal. Franc., cap. 41 ; Theuntus. tQm. lI Cosmograph. lib. xv, cap. 9 ; Nicolaus Gillius, Charronus ; Corrozetus titul. 29 sup.; Quercetanus lib. ii Antiquitat. Franc. cap. 6; Choppinus lib. II Monastic., titul. 2, § 20.

(7) Surius die 22 Julii et Gazetus ; Baronius ibid. in notis ad Martyrol. Roman. et tom. VIII Annal.

% Part. II Anfial, ord, Benedictin. centur, 2, ad an, 659, cap, 2,

« PoprzedniaDalej »