Obrazy na stronie
PDF
ePub

ceret; erant enim timore exterriti.

6. Et facta est nubes obumbrans eos, et venit 9 vox de nube, dicens: Hic est filius meus carissimus; audite illum!

7. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

8. Et descendentibus illis de monte, praecepit" illis, ne cuiquam, quae vidissent, narrarent; nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

9. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes, quid esset: Cum a mortuis resurrexerit.

10. Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae, quia Eliam oportet venire primum?

11. Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia; et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur, et contemnatur.

12. Sed dico vobis, quia et Elias venit (et fecerunt illi, quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

[blocks in formation]

23. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis ajebat: 13. Et veniens ad discipulos Credo, Domine! adjuva incredusuos, vidit turbam magnam circalitatem meam. eos, et Scribas conquirentes cum illis.

14. Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

15. Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?

9 Matth. 3, 17. 12, 18.

2 Petr. 1, 17. c. 8, 30. Matth. 11, 14. tv. 13-28. Matth. 17, 14-21. Luc. 9, 37-43.

24. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus! ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum!

25. Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita, ut multi dicerent: Quia mortuus est!

Cap. IX. 5. erant autem. 8. ne cui quae. 10. Heliam oporteat. 14. videns eum; ibid. expaverunt omiss. et. 17. adlidit eum. 18. dicit. 19. vidisset illum, conturbavit eum. 21. et in ignem. 22. possibilia credenti. 23. credo adjuva. 24. ego tibi praecipio. 25. exclamans multum discerpens.

26. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit.

27. Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?

28. Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

29. "Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam scire.

30. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam❞ Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus, tertia die resurget.

31. At illi ignorabant verbum, et timebant interrogare eum. 32. Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?

33. At illi tacebant; siquidem in via inter se disputaverant, quis eorum major esset?

34. Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

35. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis :

36. Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me.

37. Respondit illi Joannes, dicens: Magister! vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem

v. 29-31. Matth. 17, 21. sq. Luc. 9,

44. sq. v Matth. 16, 21. w v. 32 49. Matth. 18, 1-9. Luc. 9, 46-48. x Matth. 20, 26.

Cap. IX.

|

[blocks in formation]

39. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

derit vobis calicem aquae in no40. Quisquis enim potum de

mine meo, quia Christi estis; Amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

41. Et quisquis a scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me; bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

42. Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam! bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem, ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

43. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

44. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum! bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem, mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

45. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

46. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum! bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem, mitti in gehennam ignis,

47. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Matth. 12, 30. Matth, 10, 42. Luc. 17, 2. Matth. 5, 29. sqq.

26. elevavit illum. 31. eum interrogare. 32. domi esset. 33. quis esset illorum major. 35. quem ut. 36. qui me misit

48. Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

49. Bonum est sal; quod si sald insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos!

CAP. X.

Matrimonii vinculum. Parvulos benevole excipit Christus. Divitum salus difficilis. Praemium omnia relinquentibus promissum. Christus extremam sortem suam adnuntiat. Filios Zebedaei ceterosque discipulos docet. Bartimaeum caecum sanat.

1. Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem; et conveniunt iterum turbae ad eum; et sicut consueverat, iterum docebat illos.

2. Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere? tentantes

eum.

3. At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? 4. Qui dixerunt: Moyses & permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

5. Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud;

6. ab initio autem creaturae ,,masculum, et feminam fecit eos ,,Deush.

7.,,Propter hoc relinquet ho,,mo patrem suum, et matrem, et ,,adhaerebit ad uxorem suam;

10. Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

11. Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

12. Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moecha

tur.

13. Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

14. Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos! talium enim est regnum Dei.

15. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

16. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17. "Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone! quid faciam, ut vitam aeternam percipiam?

18. Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.

19. Praecepta nosti:,,1 ,Ne adul,,teres; ne occidas; ne fureris; ,,ne falsum testimonium dixeris;

8.,,et erunt duo in carne una.“ Itaque jam non sunt duo,,,ne fraudem feceris; honora pa

sed una caro.

[blocks in formation]

,,trem tuum et matrem °."

20. At ille respondens, ait illi:

Matth. 5, 32. 19, 9. Luc. 16, 18. 1 Cor. 7, 10. v. 13-16. Matth. 19, 13—15. Luc. 18, 15-17. Matth. 18, 3. nv. 17 31. Matth. 19, 1630. Luc. 18, 18-30. • Exod. 20, 12. sqq. Deut. 5,

16. sqq.

Cap. IX. 48. sallietur (omiss. sale). X. 14. talium est enim. 15. quisque.

7. adherebit. 9. junxit.

Magister! haec omnia observavi | matres, et filios, et agros, cum

a juventute mea.

21. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest! vade! quaecumque habes, vende, et da pauperibus, et habebis P thesaurum in coelo; et veni, sequere me!

22. Qui contristatus in verbo, abiit moerens; erat enim habens multas possessiones.

23. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!

24. Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli! quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!

25. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26. Qui magis admirabantur, dicentes ad semet ipsos: Et quis potest salvus fieri?

27. Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28. Et coepit ei Petrus dicere: Ecce! nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

29. Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo? est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter evangelium;

30. qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et P Matth. 6, 20. Matth. 19, 28. sqq.

Cap. X.

persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

31. Multi. autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32. "Erant autem in via ascendentes Ierosolymam; et praecedebat illos Jesus, et stupebant; et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere, quae essent ei eventura.

33. Quia ecce! ascendimus lerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus Sacerdotum, et Scribis et Senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus.

34. Et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficients eum; et tertia die resurget.

35. Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes, filii Zebedaei, dicentes: Magister! volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36. At ille dixit eis: Quid vultis, ut faciam vobis?

37. Et dixerunt: Da nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus, in gloria tua.

38. Jesus autem ait eis: Nescitis, quid petatis! potestis bibere calicem, quem ego" bibo? aut baptismo, quo ego "baptizor, baptizari?

39. At illi dixerunt ei: Possumus! Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bi

r v. 32-34. Matth. 20, 17-19. Luc. 18, 31-34. Matth. 16, 21. v. 35-45. Matth. 20, 20-28. "Joh. 18, 11. Luc. 12, 50.

21. illi. 22. possessiones multas. 28. coepit Petrus ei dicere. 29. aut matrem aut patrem. 30. cum persecutoribus (sic, si non est opúhua). 32. ascendentes in Hierosolyma. 33. in Hierosolyma; ibid. omiss. et Senioribus. 34. interficient eum (deest et).

betis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini;

40. sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41. Et audientes decem coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42. Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis, quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis; et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister;

44. et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium

servus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

dicentes ei: Animaequior esto! surge, vocat te!

50. Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51. Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis, faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni! ut videam.

52. Jesus autem ait illi: Vade! fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

CAP. XI.

ficu maledicta. Venditores e templo Ierusalem ingreditur Christus. De ejecti. Fidei efficacia. Christi au

ctoritas. Baptismus Joannis.

1. Et cum appropinquarent Jerosolymae, et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2. et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum, et adducite!

3. Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? Dicite, quia Domino necessarius est! et continuo illum dimittet huc.

4. Etabeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio; et solvunt eum.

5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?

6. Qui dixerunt eis, sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt

eis.

7. Et duxerunt pullum ad Je

a v. 1-10. Matth. 21, 1-11. Luc. 19, 29-44. Joh. 12, 12-15.

Cap. X. 39. baptismum quo (sic). 40. dextram; ibid. meum dare omiss. vobis. 45. redemtionem. 46. Hierichum; ibid. eo Hiericho; ibid. Bartimeus. 47. fili David Jesus clamavit. 51. quid vis tibi. 52. in viam. XI. 1. Hierosolymae. 2. est contra vos.

D

« PoprzedniaDalej »