Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæ ad illius formam et ministerium pertinent, attentè, distinctè, et piè, atque clara voce pronuntiabit. Similiter et alias orationes et preces devotè ac religiosè dicet; nec memoriæ, quæ plerumque labitur, facilè confidet; sed omnia recitabit ex libro. Reliquas prætereà cæremonias ac ritus ita decenter gravique actione peraget, ut astantes ad cœlestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat.

Ad ministrandum procedens, rei, quam tractaturus est, intentus sit, nec de iis, quæ ad ipsam non pertinent, quidquam cum alio colloquatur; in ipsaque administratione actualem attentionem habere studeat, vel saltem virtualem, cum intentione faciendi quod in eo facit Ecclesia.

Illud porrò diligenter caveat, ne in Sacramentorum administratione aliquid quavis de causa vel occasione, directè vel indirectè, exigat, aut petat; sed ea gratis ministret, et ab omni Simoniæ atque avaritiæ suspicione, nedum crimine, longissimè absit. Si quid verò nomine eleëmosynæ, aut devotionis studio, peracto jam Sacramento, spontè à fidelibus offeratur, id licitè pro consuetudine locorum accipere poterit, nisi aliter Episcopo videatur.

Fidelibus alienæ parochiæ Sacramenta non ministrabit, nisi necessitatis causa, vel de licentia Parochi, seu Ordinarii.

Omnes autem, qui Sacramenta suscipiunt, loco et tempore opportuno monebit, ut remoto inani colloquio, et habitu actuque indecenti, piè ac devotè Sacramentis intersint, et ea qua par est reverentia suscipiant.

Librum hunc Ritualem (ubi opus fuerit) semper cùm ministrabit secum habebit, ritusque et cæremonias in eo præscriptas diligenter servabit.

Ceterùm illorum tantùm Sacramentorum, quorum administratio ad Parochos pertinet, ritus hoc opere præscribuntur; cujusmodi sunt Baptismus, Pœnitentia, Eucharistia, Extrema unctio, et Matrimonium. Reliqua verò duo Sacramenta Confirmationis et

Ordinis, cùm propria sint Episcoporum, ritus suos habent in Pontificali præscriptos. Et ea, quæ de iis atque aliis Sacramentis scire, servare, et docere Parochi debent, cùm ex aliis libris, tùm præcipuè ex Catechismo Romano sumi possunt. Siquidem hic de iis ferè tantùm agere instituti operis ratio postulat, quæ ad ipsorum quinque Sacramentorum ritus pertinent. Postremò, quisquis Sacramenta administrare tenetur, habeat libros necessarios ad officium suum pertinentes, eosque præsertim, in quibus variarum parochialium functionum notæ ad futuram rei memoriam describuntur, ut ad finem hujus Ritualis habetur.

DE

SACRAMEΝΤΟ ΒΑΡTISMI

RITE ADMINISTRANDO.

S

ACRUM Baptisma, Christianæ religionis et æternæ vitæ januam, quod inter alia novæ legis Sacramenta à Christo instituta primum tenet locum, cunctis ad salutem necessarium esse ipsa Veritas testatur illis verbis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. (Joan. 3.) Itaque summa ad illud opportunè riteque administrandum, ac suscipiendum, diligentia adhibenda est.

Cùm autem ad hoc Sacramentum conferendum alia sint de Jure divino absolutè necessaria, ut materia, forma, minister; alia ad illius solemnitatem pertineant, ut ritus ac cæremoniæ, quas ex Apostolica et antiquissima traditione acceptas et approbatas, nisi necessitatis causa, omittere non licet; de iis aliqua præmonenda sunt, ut sacrum hoc ministerium ritè ac sanctè peragatur.

A

DE MATERIA BAPTISMI.

C primùm intelligat Parochus, cùm hujus Sacramenti materia sit aqua vera ac naturalis, nullum alium liquorem ad id adhiberi posse.

Aqua verò solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato sancto Paschatis, vel Sabbato Pentecostes, quæ in Fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur: et hæc, quando nova benedicenda est, in Ecclesiæ, vel potiùs Baptisterii sacrarium effundatur.

Si Aqua benedicta tam imminuta sit, ut minùs sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tamen quantitate.

Si verò corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in Fontem benè mundatum ac nitidum recentem aquam infundat, eamque benedicat ex formula quæ infrà præscribitur.

Sed si aqua conglaciata sit, curetur ut liquefiat; sin autem ex parte congelata sit, aut nimiùm frigida, poterit parùm aquæ naturalis non benedictæ calefacere, et admiscere aquæ baptismali in vasculo ad id parato, et ea tepefacta ad baptizandum uti, ne noceat infantulo.

DE FORMA BAPTISMI.

UONIAM Baptismi forma his verbis expressa,

Spiritus sancti, omnino necessaria est; ideò eam nullo modo licet mutare, sed eadem verba uno et eodem tempore, quo fit ablutio, pronuntianda sunt.

Latinus Presbyter Latina forma semper utatur.

Cùm Baptismum iterare nullo modo liceat, si quis sub conditione (de quo infrà) sit baptizandus, ea conditio explicanda est hoc modo: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Hac tamen conditionali forma non passim aut leviter uti licet; sed prudenter, et ubi re diligenter pervestigata, probabilis subest dubitatio, infantem non fuisse baptizatum.

Baptismus licèt fieri possit aut per infusionem aquæ, aut per immersionem, aut per aspersionem; primus tamen vel secundus modus, qui magis sunt in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineantur; ita ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur in modum Crucis uno et eodem tempore, quo verba proferuntur, et idem sit aquam adhibens et verba pronuntians.

Ubi verò Baptismus fit per infusionem aquæ, cavendum est ne aqua ex infantis capite in Fontem, sed vel in sacrarium Baptisterii prope ipsum Fontem extructum defluat, aut in aliquo vase, ad hunc usum parato, recepta, in ipsius Baptisterii vel in Ecclesiæ sacrarium effundatur.

L

DE MINISTRO BAPTISMI.

EGITIMUS quidem Baptismi minister est Parochus, vel alius Sacerdos à Parocho vel ab Ordinario loci delegatus; sed quoties infans aut adultus versatur in vitæ periculo, potest sine solemnitate à quocumque baptizari in qualibet lingua, sive clerico sive laico etiam excommunicato, sive fideli, sive infideli, sive catholico, sive hæretico, sive viro, sive femina, servata tamen forma et intentione Ecclesiæ.

Sed si adsit Sacerdos, Diacono præferatur, Diaconus Subdiacono, clericus laico, et vir feminæ; nisi pudoris gratia deceat feminam potiùs quàm virum baptizare infantem non omninò editum, vel nisi meliùs femina sciret formam et modum baptizandi. Quapropter curare debet Parochus ut fideles, præsertim obstetrices, rectum baptizandi ritum probè teneant et

servent.

Pater aut mater propriam prolem baptizare non debet, præterquam in mortis articulo, quando alius non reperitur qui baptizet; neque tunc ullam contrahunt cognationem, quæ matrimonii usum impediat.

Ο

DE BAPTIZANDIS PARVULIS.

PPORTUNE Parochus hortetur eos, ad quos ea cura pertinet, ut natos infantes, sive baptizandos, sive baptizatos, quamprimùm fieri poterit, et qua decet Christiana modestia, sine pompæ vanitate deferant ad Ecclesiam, ne illis Sacramentum tantoperè necessarium nimiùm differatur cum periculo salutis, et ut iis, qui ex necessitate privatim baptizati sunt, consuetæ cæremoniæ ritusque suppleantur, omissa forma et ablutione.

Nemo in utero matris clausus baptizari debet. Sed si infans caput emiserit, et periculum mortis immineat, baptizetur in capite; nec posteà, si vivus evaserit, erit iterùm baptizandus. At si aliud membrum emiserit, quod vitalem indicet motum, in illo, si periculum impendeat, baptizetur; et tunc, si natus vixerit, erit sub

« PoprzedniaDalej »