Obrazy na stronie
PDF
ePub

episcopus appareat, sed aut in virginitate degens a A eorum
principio, aut uxorem siquidem habens, ex virgi-
nitate ad eum venientem, neque filios odibiles.
Alioquin qui præter hæc aliquid agit, et ipse cadat
sacerdotio, et qui eum ordinat extra episcopatum
sectabitur hanc legem offendens. Sed neque ineru-
ditus existens sacrorum dogmatum, ad episcopatum
accedat. Prius autem aut monasticam vitam pro-
fessus, aut in clero constitutus, non minus men-
sibus sex, uxori tamen non cohærens. De cætero
autem nulli permittimus a positione legis uxorem
habenti, talem imponi ordinationem. Sicut bonam
gratiam, vel gloriam in eo, qui ordinandus est,
quærimus; ita etiam in eo calumniam, qui frustra
accusavit, punimus. Si autem aliquis dicat con-

mediatores damnationi subjiciantur. Et præterea qui dat, et qui accipit, et mediator, sacerdotii aut cleri honore removeatur. Quod autem pro hac causa datum est, ecclesiæ illi vindicetur, cujus voluit sacerdotium comparare. Si forte laicus mediator pro hac causa aliquid acceperit, in duplum id ecclesiæ restituat. » Idem : « Sed neque quemlibet venerabilis domus gubernatorem, aut aliam quamcunque sollicitudinem ecclesiasticam agentem, dare aliquid illi a quo constituitur, aut nulli personæ liccat, pro commissa sibi gubernatione. Qui vero dat aut accipit aut mediator fit, clero nudabitur, acceptis vindicandis venerabili loco. Si autem sæcularis sit qui accipit, aut mediator est, quod datum est, duplum eidem venerabili

scium se esse alicujus illicitorum ei, non prius B loco ab ipso præbeatur. » Idem: « Sancimus cum mereatur episcopi ordinationem, quam querelæ examinatio fiat, et undique innoxius appareat. Quod si post hujusmodi contradictionem, non passus is qui ordinem facit, legitimam examinationem imponi causæ, currat ad ordinationem, sciat quod ab eo fit, pro nihilo esse, sed is qui contra legem fit cadat sacerdotio, et qui sine probatione ordinationem imponit, et ipse similiter cadat sede sacerdotali. » Item Leo : « Si quemquam ad episcopatus gradum provehi, Deo auctore, contigerit, puris hominum mentibus, nuda electionis scientia, sincero omnium judicio proferatur. Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur. Qualiter quisque mereatur, non quantum quisque dare sufficiat, æstimetur. Profecto enim quis locus tutus, et quæ causa poterit esse excusata, si veneranda Dei templa pecuniis expugnentur? Quem murum integritati, aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames veneranda penetralia proserpit ? Quid denique cautum esse poterit, aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur? Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiæ, et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. Itaque castus et humilis eligatur nostris temporibus episcopus, ut locorum quocunque pervenerit, omnia vitæ propriæ integritate purificet. Non pretio, sed precibus ordinetur antistes, tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quæratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. Sola illi suffragetur necessitas excusandi. Profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus. Cum sane quisquis hanc sanctam D et venerabilem antistitis sedem pecuniæ interventu subiisse, aut si quis ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis, et læsæ majestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotii retrahatur. Nec solum deinceps honore privari, sed perpetuæ quoque infamiæ damnari decrevimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et æquat, utrosque similis poena comitetur.» Item Justinianus Novella: « Præ omnibus istud observare sancimus, ut nullus per suffragium alicujus muneris episcopus ordinetur. Si quid autem tale committatur, ipsi dantes et accipientes, et

opus fuerit episcopum ordinare, clericos mox in tribus decreta facere personis propositis sacrosanctis Evangeliis, dicentes in ipsis decretis, quia neque propter aliquam donationem, aut promissionem, aut amicitiam hos elegerunt. Sed et scientes eos rectæ fidei, et honestæ vitæ esse, et litteras nosse; et quia, neque uxorem, neque concubinam, neque filios habent, neque hos curiales aut officiales esse.» Idem: « Sed neque curialem aut officialem clericum fieri permittimus: unde ex hoc venerabili clero injuria fiat, nisi forte monasticam vitam aliquis eorum non minus XXV annis impleverit. Tales enim ordinari præcipimus, quarta propriæ substantiæ sibi retenta, reliquis partibus curiæ et fisco vindicandis, si in clero constituti, C monacho condecentem vitam impleverint. » Idem : « Ab episcopis Deo amabilibus secundum divinas regulas religiosos clericos cum multa fieri inquisitione, et boni testimonii viros ordinari sancimus, litteras omnimodo scientes, eruditos, sed nullos magis in sacris ordinationibus diligimus, quam cum castitate viventes, aut cum uxoribus non cohabitantes. Hæc quidem sæculi principes. Nam licet Ecclesiæ doctores hæc latius prosequantur ; quoniam nimis videntur ardua, quæ dicuntur ab ipsis, vilescunt. Utique qui vel istos non audit, cæcior est Hypsea, et Dulichio remige surdior, et qui merito præcipitandus est, prostratus ab angelo, quem contemnit, in infernum inferiorem. Nadab et Abiu igne suo succensos, et extra tabernaculum elatos, Domino mandante, audieras; sed hi templum Domini et Sancta sanctorum, Moyse repugnante, id est lege Domini prohibente, nituntur irrumpere. Successit eis soboles numerosa, replet atrium domus Domini, alienum ignem accendunt. Adolere thura nituntur prohibiti, et Dathanitarum et Abironitarum societate contracta, irruunt in Moysen, scindentes Ecclesiam, sacerdotium perturbantes, seditionem facientes in populo, nisi ad sacerdotium permittantur accedere. Cum enim sibi conciliaverint gratiam potestatum, de jure patere sibi asserunt universa ; eo quod princeps, ut dicunt, legibus non subjicitur,

tecum, si non mutilatus retrudaris in carcerem, aut in exsilium propellaris. Undique conclamaberis, et tam ambitiosi, quam fautores eorum extremæ damnationis vitæ non verebuntur ferre sententiam. Unum tamen remedium tibi Dominus procurabit, quod cujusque sapientis et timentis Deum conscientia consonat verbis tuis. Inde est quod sententia eorum de te, Domino auctore, non sen per obtinet. Si enim ipsis creditum fuerit, tu quasi læsæ majestatis reus, hostis publicus judicaberis. Diceris utique publica evacuare judicia, et dum professionis propriæ zelator, ecclesiasticam erigis libertatem, sapientiam subvertis principum, et eos quasi stultos et contemptibiles reddere machinaris. Satius erit ut diadema detraheretur principis capiti, quam principalis et egregiæ partis reipublicæ dispositio, quæ in religione versatur, illius subtrahatur arbitrio.

et quod principi placet legis habet vigorem. Cum A nere, et si qua sunt in lege Dei similia, bene agetur ergo populus ei, et in eum omnem auctoritatem suam contulerit, ei obviare crimen majestatis est, et manifesta subversio principatus. Siquidem sacrilegii instar est, dubitare an is dignus sit, quem princeps elegerit. Nec temeritatis effugit notam, et bene cum eo agitur, si vel pœnam, quisquis ex quacunque causa voluntatem principis evacuare parat. Nullas leges credunt civilibus præferendas. Has Anacharsis Scytha telis araneæ comparavit, quæ muscas et culices detinent, sed volatilia transmittunt grandiora. Sic et jura civilia, humiliorum reprimunt voluntates; sed profecto potentioribus cedunt. Nam ex transgressione vel contemptu legitimam eis non irrogant pœnam, sed nec interpellatos quidem cauta dissimulatione prætereunt. Ad B hæc conquisita tyrannorum exempla proponunt, quibus persuadeant potestatibus universa licere. Maxime tamen sicubi locorum fuerint, ubi inveterata consuetudo obtineat, etiam si rationi adversetur et legi. Narrant quis tyrannus domesticum suum, aut familiarem, in quam ecclesiam sine electione intruserit, quis clerum, ut ignotum et indignum eligeret, terroribus et damnis impulerit, quis Ecclesiam Dei vendiderit palam, quis metropolitanum compulerit reprobabilem consecrare, quis episcopos religiosos in exsilium egerit, aut actos ab illis, coegerit exsulare, quis Ecclesiam et

res

sacras oneraverit muneribus sordidis, quis indignis suppliciis torserit religiosos, quis vilipenderit et pessundederit clerum, quis in provincias induxerit ferale judicium, quis leges et canones exterminaverit a finibus suis; quis induxerit silentium episcopis, ut quævis flagitia impune et sine ulla reprehensione committeret, quis adversus Ecclesiam Romanam diutius et perniciosius intumuerit, quis omnia non tam sua quam perversa lege tractaverit, quis tandem consueverit libito licitum coæquare. Si quis autem in his commemorandis copiosior est, et in explenda malitia nequior, sincerioris est fidei, et efficacioris industriæ. Qui vero pro veritate fidei, aut sinceritate morum de jure divino aliquid loquitur, aut superstitiosus est, aut invidus, aut (quod capitale est) principis inimicus.

Non privata cupit, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire parat.

Et forte arrogantius privatorum vota transgreditur qui sub imagine libertatis principibus appetit dominari. Nam si quis principum superstitioni hujusmodi acquiescat, insipiens est, et ab illustrium regum virtute degenerat. David tamen, sicut Regum narrat historia, et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et tympanis, et lyris, et sistris, et cymbalis; licet ei non defuerit ejusmodi increpator. C Historia namque memorata prosequitur: Et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est quasi nudetur unus de scurris. Dixitque David ad Michol : Vivit Dominus,quia ludam ante Dominum, qui elegit me, potius quam patrem tuum, et quam omnem domum ejus; et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel, et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo. Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque ad diem mortis suæ (II Reg. vi). David vero sedit rex in domo sua, et dedit ei Dominus requiem undique ab universis inimicis suis. Videsne quam diligenter puniri docet historia hinc contemptum religionis, cum arrogantia tumoris, inde devotionem fidei, et humilitatis cultum remunerat? Nam et David quietem regni assequitur, et Michol pravæ increpationis merito sterilis obit, et nullum inclyti generis, et felicis matrimonii reliquit fructum. Recte quidem, cum et Michol omnis aqua, vel ex omnibus interpretetur. Siquidem multitudinis imperitæ consilium, et quæ populare judicium sequitur, fructus boni nec jucunditatem, nec memoriam habet. Verumtamen cum istos consiliarios magnatorum audieris, nequaquam suspicaberis Michol sine sobole decessisse. Omnes enim filios Michol esse miraberis, et si non carnem, spiritum

Si dicas quia ignis qui per septuaginta annos Babylonicæ captivitatis sub aqua vixerat, demum D exstinctus est, Antiocho vendente Jasoni sacerdotium, aut quod beatus Gregorius testatur, quia pestilentiæ, et fames, concussiones gentium, collisiones regnorum, et quam plurima adversa terris proveniunt, ex eo quod honores ecclesiastici ad pretium, vel humanam gratiam conferuntur personis non meritis. Si dicas Ozam percussum a Domino, eo quod arcam nutantem præsumebat erigere. Si regnante Ozia rege leproso, siluisse dixeris Isaiam, et, eo mortuo, vidisse Dominum sedentem super solium excelsum. Si dixeris onera tabernaculi humeris et plaustris levitarum duntaxat immi

ex traduce illius putabis processisse. Et quo istud A quasi avaritiæ triumphatores, præcipui ubique facilius tibi persuadeas, hi qui divinam evacuare nituntur, ut suam statuant, auctoritatem, sine liberis moriuntur, aut eos relinquunt degeneres et ignavos. Procul dubio quisquis ecclesiasticam deprimit libertatem, aut punitur in se, aut punitur in sobole. Amittunt ergo filii etiam propria, cum his quæ, favore eorum, paterna impietas occupavit.

CAP. XXI. De hypocritis, qui ambitionis labem, falsa religionis imagine, nituntur occultare.

Licet autem populi temeritas, aut licentia potestatum, præceptis legitimis, et divina institutione reprimi possit, ambitio tamen dominari non potest. Si enim in manifesto non audet, clanculo serpit, et fraudulenter ingreditur. Si fores Ecclesiæ muneribus non aperiat, si nec sua, nec aliena violentia reserantur, confugit ad artes fallaciæ suæ, omnia quæ libertatem impugnant, quæ doctorum statuta convellunt, et quæ religioni contraria sunt, tota libertate spiritus detestatur. Sinonem, ut simplices et credulos circumveniat, miraberis rediisse. Simulat et dissimulat, et

astutam gerit sub pectore vulpem.

(PERS., v, 117.)

clarescunt. Cistercienses B. Benedicti, quem omnium justorum spiritu plenum fuisse constat, præcepta et vestigia sequuntur ad unguem. Cluniacenses, religionis formam multis provinciis tradiderunt. Et canonicis sufficere debet ad plenissimam laudem, quod regulam eorum oportet omnes clericos imitari. Eremitæ quoque paptistam Salvatoris, et filios prophetarum, institutionis suæ habent auctores. Fratres Templi, Machabæorum exemplo, ponunt animas suas pro fratribus suis. Xenodochi, sive hospitalium procuratores, apostɔlorum sequuntur vestigia, et ad perfectionis cumulum aspirantes, in eo fidelissime audiunt Christum, quod vivunt innocenter, et omnia quæ habent, B pauperibus erogant. In his tamen omnibus fideles inveniuntur, et reprobi, nec ob id religionis aut professionis veritas deformatur. Quæ enim professio est, aut quæ legitur unquam fuisse societas, in quam macula non irrepserit? Angelum apostatam legimus, in primis fratribus parricidium, prophetam reprobum, apostolum proditorem, discipulos Christi perfidos, nec tamen corrumpitur puritas persistentium angelorum, aut minus sancta est societas invicem diligentium fratrum, aut prophetiæ gratia est in electis culpabilis, aut apostolatus in fidelibus contemptibilis, aut disciplina Christi per varios errores aberrantium est infamis. Sicut ergo angelus Satanæ transfigurat se in angelum lucis, et apostoli pseudo ad auctoritatem apostolicam aspirabant potius, quam ad vitam sic et hypocritæ ad supercilium Pharisæorum confugiunt. dilatantes phylacteria, et magnificantes fimbrias; et quæ in lege Dei scripta sunt, nolunt contingere digito, nisi ut videantur ab hominibus, a quibus honoris aut alterius remunerationis mercedem exspectant. Inde est quod facie pallorem ostentant, profunda ab usu trahunt suspiria, artificiosis et obsequentibus lacrymis subito inundantur, obstipo capite, liminibus interclusis, coma brevi, capite fere raso, voce demissa, labiis ab oratione mobilibus, incessu tranquillo, et quasi gressu quadam proportione composito, pannosi, obsiti, sordes vestium, et affectatam vindicant vilitatem, ut eo facilius ascendant, quo se studiosius videntur in locum novissimum dejecisse, et qui sponte sua

Stoico quovis liberior est, Catone rigidior. Est
quoque interdum simplicior Paulo doctore gentium,
sollicitior, ferventior Petro; et ei vivere Christus
est, et mori lucrum nec gloriatur in aliquo, nisi
in cruce Christi, quam jugiter portat in corpore,
ut spiritus salvus sit, dissolvi duntaxat cupiens, et C
esse cum Christo. Mortificat ergo carnem cum vitiis
et concupiscentiis; et non sicut cæteri hominum,
cum hominibus degens, vitam agit angelicam, et
in cœlestibus conversatur. Jejunant hi continue,
sine intermissione orant, clare tamen, et ut audiat
hospes, asperis et sordidis vestibus induuntur, et
populum increpant. Arguunt clerum, de moribus
corrigendis sollicitant principatus et potestates,
testimonium sibi acquirentes justitiæ, si vitæ de-
trahant alienæ. Ut vero fraus sub honestatis specie
convalescat, laudabilium virorum collegia exper
tunt, arduas subeunt professiones, ostentant diffi-
cilia, et familiarius sibi propitii, possibilia et quæ
humaniora sunt, exsequuntur. Sic ergo Basilii,

Benedicti, Augustini, aut si hoc parum est, aposto- D decrescunt, crescere compellantur inviti. Hi sunt
lorum et prophetarum fatentur successores; vestes
Carthusiensium, Cisterciensium, Cluniacensium,
induunt, et qui dignantur esse canonici, glorian-
tur in laneis tunicis et pellibus agninis. Veniunt
enim in vestimentís ovium, intrinsecus autem sunt
lupi rapaces (Matth. vn); sed, ut ait Dominus, evi-
dentissime cognoscuntur a fructibus suis. Non tamen
a fraude istorum, religionis veræ diminuitur gloria.
Nam indubitanter omnibus constat, quia nomina quæ
profitentur, et quorum pollicentur officia, honestis-
sima et fidelissima sunt. Nam religio in his adeo
vera, adeo probata consistit, ut nullius reprehen-
sionis aculeos reformidet. Siquidem Carthusienses,

qui, si quid maculæ inhæsit Ecclesiæ dum peregrinatur, publicis aspectibus detegunt, ut ipsi ab omni macula videantur immunes. Hi sunt qui beneficia, quæ necdum sanctis collata sunt, prædicant auferenda. Hi sunt qui potestatibus persuadent, ut propter vitia personarum, jure suo priventur ecclesiæ. Decimationes et primitias ecclesiis subtrahunt, et ecclesias ipsas accipiunt de manu laicorum, episcopis inconsultis. Hi sunt qui prædia avita subtrahentes indigenis, vicos et pagos redigunt in solitudinem, et in suos usus vicina quæque convertunt, ecclesias diruunt, aut in usus revocant

ex

B

sæculares. Quæ domus orationis fuerat, aut effici- A mentissime indignantur. Si eis obloqueris, religionis tur stabulum pecoris, aut opilionis, aut lanificii inimicus et veritatis diceris impugnator. Feras officina. Et quidem majora impune faciunt, et quasi cornibus geminæ potestatis, Ecclesiam, in cujus sinu quiescunt et proteguntur umbra, venfilare non cessant. Ad Ecclesiam namque Romanam confugiunt, quæ mater pietatis, religioni consuevit providere quietem. Implorant opem ejus, protectionis impetrant clypeum, ne cujusquam possint malignitate vexari, et at se possint plenius exhibere, et charitatis implere munus, ne decimas dent, apostolico privilegio muniuntur. Procedunt ulterius, et quo sibi plura impune liceant, a jurisdictione omnium ecclesiarum se ipsos eximunt, et efficiuntur Romanæ Ecclesiæ filii spirituales. Ita tamen, ut pro foro rei ubique conveniant; sed tamen conveniri non possunt, nisi Romæ vel Hierosolymis. Deinde sæcularium potestatum implorant auxilium, et eis divinam gratiam pollicentur. Fiuntque mediatores Dei et hominum, et eos qui venia indigent, suis aggregant societatibus, confessiones cipiunt, et claves Ecclesiæ usurpantes, aut subripientes Petro, ligare præsumunt et solvere, et Domino prohibente, falcem mittunt in messem alienam. Potentiores tamen et ditiores, favore vel mercede recepta, facilius exonerant, et peccatis alienis humeros supponentes, jubent abire in tunicas et vestes pullas, quidquid illi se commisisse deplorant. Amplificant misericordiam Domini, qui neminem vult perire, quam sicut apertam et patentem pœnitentibus, sic solis desperantibus præclusam esse, pronuntiant. Indulgent interim his, qui criminibus ardentius, et tenacius involvuntur peccare in spe, dum tamen sibi in redemptionem eorum, aliquid prærogent; et audacter promittunt veniam, eo quod sicut aqua ignem, ita eleemosyna peccatum exstinguit. Poenitentia quoque nunquam sera est, si tamen vera. Consentiunt ergo moribus iniquis et popularem provocantes affectionem, assentationibus obturant aures hominum, ne increpationes audiant prælatorum. Ad hæc rumusculos inquirunt, tumultibus gaudent, dissidentium secreta explorant, et eadem nunc ad amicos perferunt, nunc ad hostes, utrisque grati, utrisque perfidi, magis tamen ad ista videntur idonei, quia ab imagine religionis minus habentur suspecti. Quid in palatio, quid in foro, quid in agris expediat, quid in castris, soli creduntur nosse, quia universa hæc præ cæteris videntur curare, qui istis jugiter immiscentur. Si conveniant patres in curia, cives in foro, milites in expeditione, si denique concilium, aut synodus convocetur, præcipuam sedium partem præoccupabit umbratilis ista religio. Claustrorum fracta credas repagula, exhausta plochia, vel xenodochia, et a locis venerabilibus examina conviventium evolasse. Adeo quidem se religionis species turbis, et publicis aspectibus ingerit. Primas cathedras, recubitus primos, primas salutationes usurpant, et si eas differas, vehe

itaque patienter, si injurias et damna intulerint, qui licentiam omnium, apostolica et regia auctoriiate obtinuisse videntur. Nam et hoc meritis eorum deberi creditur. Sane qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. (Rom. x1.) Nec ego apostolicæ majestati, et regiæ arbitror reluctandum. Miror tamen, ut fidelium pace loquar, quidnam sit, quod decimas, et jura aliena usurpare non erubescunt ? Inquient forte, religiosi sumus. Plane decimas solvere religionis pars est, et eas a Deo populus duntaxat religiosus exigitur. At qui eas exigunt, irreligiosi sunt. Vos autem quis constituit judices super eos? Aut qui estis ut exerceatis judicium in servos alienos? Unusquisque suo domino stat, aut cadit. Stabunt autem. Sumus, inquiunt, tuti apostolico privilegio, cujus beneficio de nutrimentis animalium et laboribus nostris decimas retinemus. Nempe apostolis omnia licent; sed omnia ab apostolicis fieri nequaquam expedit. Esto quod illi vobis hoc licenter concesserint, vos an recte petieritis, videatis. Nempe qui petit, ut quod debet, non faciat, justitiæ spontancus non obedit. Nunquid de nutrimentis Abel Dominum non respexit? Cain fruges obtulit; recte quidem, quia Domino debebantur, sed in partitione iniqua, dum divisioni aliquid subtrahit, peccatum committit. Acceptantur præ illo munera ejus, qui fetus animalium cum Domino partitur. Et forte de animalibus redduntur rectius, quia sine cultura et cura nostra proveniunt. C Plus enim laboris est in frugibus serendis et metendis. Non coguntur dare de suis. Quis enim de laboribus alienis redditurus est rationem? Quid multa? Multis et longis allegationibus videntur astruere quoniam alios decimas dare non prohibent, dum ipsi ab eis dandis immunes sint, quia adeo religiosi sunt, quod in ea parte derogare possunt constitutioni divinæ, et in eo licenter minus grati sunt gratiæ Dei, quo eam amplioribus beneficiis experiuntur. Quæ enim ex sola gratia proveniunt, ut sunt fena, et sponte nascentia, non censentur obnoxia religioni. Primo quidem dum religio paupertate gaudebat, et in aliorum necessitates aut usus effundebat viscera inopiæ suæ, indulta sunt privilegia professionibus, quæ necessitate cessante, et frigescente charitate, potius avaritiæ, quam religionis instrumenta creduntur. Ecce enim quia omnes hi privilegiati, quæ sua sunt quærunt, et Jesus, qui prædicatur in publico, aut omnino abest, aut in abditis latet.

D

Inde est, quod cum ad iniquum compendium avaritiæ privilegia trahi conspiceret B. Adrianus, volens ea omnino revocare, licentiam eorum hac moderatione compescuit, ut quæ de laboribus usurpant, circa novalia duntaxat interpretetur. Sic enim gaudere poterunt privilegiis, sine gravi dispendio juris alieni. Unum tamen est quod tantus Pater utcunque sustinuit ; et quia Patrum canoni

bus refragatur, mirabile est in oculis nostris. Mili- A murmure alieni, excipientes ab ore Domini in quietes namque Templi, sui favore ecclesiarum dispositionem vindicant, occupant personatus, et quodammodo sanguinem Christi fidelibus ministrare præsumunt, quorum fere professio est humanum sanguinem fundere. Non equidem quod eos viros sanguinum dicam, qui pene soli inter homines legitima gerunt bella, cum et David non propter bella, quæ legitime exercebat, vir sanguinum dictus sit, sed propter Uriam, cujus sanguinem innocenter effudit. Ut enim in canonibus cautum est, laicis quamvis religiosis, nulla de rebus ecclesiasticis legitur attributa facultas. Esset utique veræ religionis indicium, si ab illius rei dispositione temperarent, quam sibi, Domino prohibente, tractare non licet. Sed nec de rapinis, non dico ec- B clesiarum, sed nec quorumcunque fidelium, munus hospitalitatis implendum arbitror, quia panem sacrilegum odit Dominus, et aspernatur oblationes quæ offeruntur ex sanguine : et quoties invocatur a talibus, claudit aures suas, ut non pateant ad pre

ces eorum.

De his quæ in fraudem justitiæ Dei committuntur a talibus, ad præsens nequaquam sermo est institutus licet omnino iniquum sit, quod amore pecuniæ illecti, ecclesias, quas episcopi clauserunt, aperiunt. Divina suspensi celebrant, sepeliunt mortuos, quos rejicit Ecclesia, et semel in anno facient, ut toto anno erroneus populus ad vocem Ecclesiæ obsurdescat, et qui coerceri non potest, emendari contemnit. Circumeunt ergo ecclesias, collegiorum suorum merita præconantur, abolitio- C nes criminum portant, et interdum prædicant Evangelium novum, adulterantes verbum Dei quod annuntiant non ad gratiam, sed ad pretium, viventes ad voluptatem non ad veritatem et tandem cum in latibulis sero conveniunt, die de virtute locuti clunem agitant errore et labore nocturno. Si sic itur ad Christum, fallax et vana est doctrina Patrum, quæ arctam et arduam monstravit viam, homini tendenti ad vitam. Cum vero istis ecclesia indignetur, nulli omnino æquius commoventur, quam viri vere, religiosi, in quorum injuriam hæc omnia refunduntur. Succenset populus; sed religiosæ professiones adversus hanc hypocrisis labem justius amaricantur. Non enim hoc fecisse dicuntur hypocritæ, sed Cistercienses, aut Cluniacenses, aut D alii, quorum hi ventiloqui, aut ventriloqui habitum induunt, et vitam mentiuntur. Nam claustrales, qui plane vere religiosi sunt, dum professionibus serviunt, ab hac malitia immunes sunt nulla vita fidelior, nulla simplicior, nulla felicior, quam eorum, qui in claustris fideliter degunt, et humiliter abjectione sua gaudentes, obedientes prælatis suis in omni subjectione et reverentia, nec appetentes sub obedientiæ nomine dominatum, aut fraudandi, aut vagandi, aut otiandi licentiam, vasa sua possidentes in sanctificatione et honore, præstolantes in silentio et patientia salutare Dei, a detractione et

[ocr errors]
[ocr errors]

te verbum, quod salvare potest animas suas, grata miscentes cum Deo colloquia, et quasi terrestres angeli, sunt totius mundanæ perturbationis ignari. Si quid autem est, quod eos contristare videatur, ad charitatem fraternam referendum est, quia et in cœlis angeli nostris quodammodo lapsibus compatiuntur, et super uno peccatore, pœnitentiam agente, congaudent. Cum vero philosophos imitari nostro tempore, quo virtus exinanita est, et Astream relictis hominibus ad coelos constet rediisse, sit arduum, vita claustralium virtutem philosophorum incomparabiliter antecedit, aut quod melius crediderim, rectissime et tutissime philosophantur. Qui vero ad explendas necessitates eorum egrediuntur humiliter et in eis fideliter versantur, et si non securiorem, plane utiliorem exercent; et vítam maxima laude digni et reverentia, nequaquam ad Epicureorum vel hypocritarum factionem accedunt. Nam hypocritas Epicureis rectissime aggregabis, qui philosophiam profitentur, et propriæ serviunt voluntati. Cum lites foveant, privilegiis abutantur, serviant cupiditati, charitatis officia nequaquam exerceant, propriam quærant gloriam, nonne secundum carnem ambulant licet se spirituales mentiantur; merito exspectantes interitum carnis, participes futuri gehennæ illius, cujus et nequam spiritus est, et quia inani gloria intumescens. Altissimo conformari voluit aut præferri, dejectus et præcipitatus est in lacum damnationis æternæ ? Sane insani sunt, qui hac via incedunt, et miserabiliores omnibus gentibus, qui et præsentis vitæ bonis privantur, et æternæ, maxime cum ille, qui pro peccatoribus peccatum sustinuit fieri, et familiarem se exhibuit publicanis, et meretricibus, cum hypocritis pacem habere nequiverit, qui non indigebant justitia ejus. Quod planum est his, qui altercationes, quas cum Pharisæis exercuit, diligenter attendunt. Nituntur tamen Pharisæorum exemplo locum tenere primum.

CAP. XXII. De eisdem : et de Ezechia, qui thesauros, quos ostentavit, amisit.

Difficillimum, aut impossibile asserunt sapientes, in præsenti gaudere cum mundo, et in æternum exsultare cum Christo et plane miserrimum est torquerri cum mundo, et in æternum cum diabolo flagellari. Si ergo et in hac vita tantum sperantes sunt hypocritæ tristes, qui exterminant facies suas ut probi hominibus appareant, et quasi præcinentibus tubis, justitiæ suæ opera præconantur, a Domino frustra retributionem exspectant, quoniam in præsenti receperunt mercedem suam (Matth. v). De his enim qui verbo et habitu tenus honorant Dominum, ex sententia ejus constat, quoniam ipse elongatur ab eis; eo quod cor eorum ab eo elongatum est; sed et ipsa opera eorum dispendium salutis afferunt, et Babyloniorum principi Satanæ famulantur. Omnia enim quæ ostentationis gratia fiunt, proficiscuntur in mortem. Regum narrat historia, quod

« PoprzedniaDalej »