Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE ARCA NOE MYSTICA.

CAPITULA.

CAP. I. De arcæ descriptione per crucis figuram, et agnum in centro ejus stantem, et columnam in altum erectam, designatis tam crucis quam spatiorum ab ea derelictorum, et aliorum omnium coloribus ad mysticum sensum facientibus, cum ipsius arcæ longitudine. latitudine et profunditate seu altitudine mystice intellecta. CAP. II. De columnæ in arcæ medio erectæ significatione mystica, de lignorum super eam erectione, de mansionibus inter quadraturas lignis infiacas designatis. De columnæ supradictæ positione, et de omnium horum mysterio. — CAP. lII. De zona, quæ per medium fundum secundum longitudinem a fine usque ad finem arcæ porrigitur, quomodo Ecclesiam figuret. — CAP.IV.De quadratura in fronte arcæ designante quatuor mundi partesper litteras nominis Adam scriptionem nominum suorum inchoantes, et de patriarcharum stemnatibus per nominum ipsorum descriptionem ab Adam usque ad Christum,et deinde de Novi Testamenti principibus.et subsecutis sanctis secundum dispositionem, et divisionem arcæ, et secundum mundi ætates. — CAP. V. De trina arcæ secun dum longitudinem divisione, qua significantur homines legis naturalis, scriptæ et gratioe. — CAP. VI. De trina arcæ secnndum latitudinem divisione, qua supradicti homines significantur, et de trabibus ibidem positis. — CAP. VII. De inscriptionibus trium mansionum arcæ, et de distenctione ejusdem arcæ secundum altitudinem et de xii scalis, quibus ad easdem ascenditur. — CAP. VIII. De supradictis scalus moraliter repetitio. — CAP. IX. De ascensionibus ad virtutes a frigore orientis. — CAP.X.De ascensionibus a calore,et frigore orientis. — CAP. Xl. De ostio arcæ. CAP. XII. Eaeeundi per cogitationem modi quatuor. — CAP.XIII.De seae mansiunculis arcæ ad litteram. CAP. XIV. De mansionibus quadraginta duabus. — CAP. XV. De proprietate quatuor temporum anni et conclusione operis.

CAP. I. De arcæ igitur descreptione ut supra. A pictura quid tibi ostendit aliud, quam si diceret,

Primum ad mysticam arcæ Noe descriptionem, in planitie ubi arcam depingere volo, medium centrum quæro, et ibi fixo puncto parvam quadraturam æquilateram ad similitudinem illius cubiti, in quo consummata est arca, ei circumduco.Itemque illi quadraturæ aliam paulo majorem circumscribo. Ita ut id spatium, quod est inter exteriorem et interiorem quadraturam,quasi limbus cubiti esse videatur. Hoc facto in interiori quadratura crucem pingo, ita ut cornua ejus singula latera quadraturæ attingant, eamque auro superduco. Deinde spatia illa, quæ in superficie quadraturæ inter quatuor angulos crucis et quadraturæ remanent, colore vestio, duo superiora flammeo, et duo inferiora sapphirino. Ita ut me. dietas una cubiti in flammeo colore ignem, et altera medietas in sapphirino colore nubem repræsentare videatur. Post hæc in limbo cubiti supra crucem scribo a, quod est principium. Econtrario subiter crucem scribo •, quod est fininis.Ad dex“rum cornu crucis scribo x , quæ littera prima ponitur in nomineChristi,et significat Decalogum legis quæ antiquo populo primum quasi electo et justo ad dexteram collocato data est. Ad sinistrum autem cornu pono c, quæ est ultima in hoc nomine Christi, (7) et significat in centum perfectionem gratiæ, quæ data est gentilitati, quæ primum propter infidelitatem abjecta,et ad sinistram collocanda videbatur. Deinde spatium lim

bi circumquaque purpureo,et viridi colore induo,

exterius purpureo, et interius viridi, et in medio crucis aureæ, quam feceram, agnum anniculum stantem pingo. Quo facto perfectus est cubitus. Cujus rei rationem si quæris,quid aliud hæc scriptura tibi dicere videtur, nisi quod principium et finis sit Christus lator Legis Veteris et Novæ ? Et

(7) Ductoris error.

iste cubitus eumdem significat populum, quem columna ignis et nubis protegebat,quæ populum Israel in deserto præcedebat,illuminans per ignem et per nubem obumbrams. Et qui priori populo per ignem divinæ majestatis terribilis fuit puniendo peccata, et posteriori populo per nubem humanitatis mitis apparuit, condonando peccata qui pro peccatis hominum in cruce est immolatus quasi agnus mitis et non aperiens os suum, et pro justitia hominum resurgendo,et ascendendo super coelos est exaltatus. Qui undique ad se venientibus per purpuram sanguinis exemplum passionis suæ proponit,et in viridi colore immacescibile præmium supernæ remunerationis. Vel

B in purpura, sanguinem passionis Christi sancti

ficat,et in viridi colore aquam,qua mundum olim judicavit.Vel in purpura damnationem malorum, quos juste reprobavit, in viridi colore liberationem bonorum, quos juste et misericorditer salvabit. Qui stat quia invitat,stat quia confortat,stat quia adjuvat, stat quia coronat, stat quia vigilat ut custodiat civitatem suam. Ita medio cubito consummato aliam quadraturam circa prædictum centrum longe extra circumduco, et tantæ magnitudinis, quantæ magnitudinis arcam facere volo, quæ quadratura sexies,tam longa sit quam lata, quia arca trecentos cubitos in longitudine habuit, quinquaginta in latitudine,hoc est sexies longa ad latitudinem. Ego tamen propter competentiorem formam in pictura usque ad quadruplam fere longitudinem breviavi. Post hæc per mediam hanc quadraturam, id est per medium fundum arcæ, secundum longitudinem duabus lineis ductis tantæ latitudinis spatium includo, quantæ est interior quadratura medii cubiti. Similiter per mediam latitudinem, ab uno pariete usque ad alterum duabus lineisprotensis ejusdem A tates ejus depietæ sint, hæc est ratio.

latitudinis spatium signo. Ita ut hi duo cinguli, quorum alter per mediam longitudinem, alter per mediam latitudinem protenditur, altrinsecus esse intersecante in modum crucis sub medio cubito conveniant, et interiori latitudi ipsius respondeant, limbo ejus tantummodo hinc inde excedantur.Hoc ita peracto,spatia quæ inter medium centrum, vel potius medium cubitum, et singulos angulos arcæ interjacent, unumquodque in tria æqualia positis punctis divido, et apposita regula binis punctis coadjacentibus sccundum longitudinem, et latitudinem de puncto semper ad punctum circumquaque lineam traho; et ita duas alias quadratas sexies similiter longas ad

latitudinem suam efficio, quæ tali proportione a B

se distant, ut quantum prima vincit mediam, tantum media vincat tertiam. Inter quas tertia quadratura, quæ minima est, et secundum positionem plani infra alias clauditur, medium cubitum ambit, et duos supradictos cingulos,quorum alter longitudinem, alter latitudinem arcæ metitur, quadrifariam intercidit. Alterum sursum et deorsum. Alterum sinistrorsum et dextrorsum. Deinde secunda tertiam complectitur,et similiter supradictos cingulos intersecat. Deinde alia,quæ in plano extrema est, in alto autem ima, cæteras omnes includit, et quatuor extrema cornua duarum zonarum singulis lateribus, accingens, totas eas intra se comprehendit.

Hoc facto, si nosse cupis quomodo haec figura C

formam arcæ repræsentet,intellige quod de illa zoIla,quæ per mediam latitudinem arcæ protenditur, fiat columna quadrata æquilatera in medio arcæ erecta, cujus altitudo tanto minor sit latitudine afeie, quanto minor est ternarius quinario, quia altitudo arcæ erat triginta cubitorum, et latitudo quinquaginta. Si autem scire cupis qua ratione ex ipsa zona columnam fieri intelligendum sit,sic considera. Cubitus ille, qui nunc secundum positionem plani in medio ipsius zonæ amixus jacet sursum elevetur, sic ut ipsam zonam quasi per medium complicando secum sursum trahat, deinde ambæ medietates ejus deorsum pendentes plano ad planum invicem compingantur ut columna

erecta videatur. In cujus summitate emineat cu- D

bitus ille, qui secundum positionem plani prius ìn medio ejus jacebat. Nihilque aliud esse intelligatur cubitus ipse , quam columnae præcisio desuper, et limbus cubiti sit quædam ora sive eminentia facta desuper in capite columnæ ad excipienda tigna circumquaque ab imo surgentia, quæ ipsi columnæ infixa sunt sub eadem emimentia,sub qua etiam summitas tecti consummata

est, ad similitudinem imbricis summitatem tecto. rum excipientis.Et quamvis altitudo columnæ non videatur major esse medietate zonæ, cum facta sit ex ipsa duplicata intelligenda est tamen tanto maJQr esse, quanto majora sunt triginta quam viginti quinque,sed hoc in plano repræsentari non P9tuit. Rursum cum medietas tantum zonæ altitudinem columnae teneat, quare ambæ medie

CAP. II. De columnæ in arcæ medio erectae significatione mystica,de lignorum super eam erectione, de mansionibus inter quadraturas lignis infiaeas designatis, de columnæ supradictæ positione, et de omnium horum mysterio. Culumna ista, quæ in medio arcæ erigitur, significat lignum vitæ, quod plantatum est in medio paradisi, id est Dominum Jesum Christum secundum formam humanitatis susceptæ in medio Ecclesiæ plantatum,qui Christus Deus et homo est. Et ideo latus columnæ, quod ad aquilonem respicit, humanitatem ejus significat, quam pro peccatoribus assumpsit ; illud autem, quod ad austrum spectat, divinitatem ejus figurat,qua mentes fidelium pascit. Et hæc est causa, quare in plano bis altitudinem depinximus, quoniam oportebat utriusque lateris superficiem repræsemsentari, quod nisi geminata figura fieri non potuit. Statuta igitur columna in medio arcæ, erigantur a singulis angulis tigna usque ad summitatem ipsius, eique sub eminentia extremæ oræ infigantur. Deinde duæ interiores quadraturæ sursum eleventur. quousque utraque secundum suam positionem tignis eisdem ex omni parte orthogonaliter conjungatur extrema quadratura in imo remanente ; et tunc videbis quomodo illud spatium, quod est inter primam quadraturam et secundam,pro prima mansione computetur, quod est inter secundam et tertiam pro secunda et quod est inter tertiam et supremum cubitum pro tertia. Hoc facto completam habes formam arcæ subtus latam, et desuper angustam usque ad mensuram unius cubiti. Supradictæ autem columnæ positio talis est, ut a medio fundo arcæ surgat,et in omnibus mansionibus medium locum obtineat et totam portet fabricam. Cujus mysteriumhoc est, columna Christus est,australe latus ejus (quod divinitatem ipsius significat) lignum vitæ vocatur,et ideo viridi colore super ductum est.Aquilonare vero latus(quod humanitatem ejus figurat) liber vitæ dicitur, et hoc sapphirino colore superductum est.Columnæ arca innititur,et Christo innititur Ecclesia sua, quia nimirum stare nullatenus posset, nisi ipse eam sustineret, secundum quod scriptum est in Canticis canticorum : Quæ est ista,quæ ascendit dc deserto, deliciis affluens, inniaea super dilectum suum ? (Cant. viii). Rursum sicut columna singulorum mansionum altitudinem metitur, sic Christus uniuscujusque virtutem et profectum dispensat. Et sicut columna distinguit stationes, sic Christus pro arbitrio dignationis suæ in sancta Ecclesia dona gratiarum suarum distribuit,alios constituens prophetas,alios apostolos,alios vero evangelistas, et cæteros quoscunque spiritualium donorum participes.Et sicut columna medium ubique tenet locum, sic Dominus Jesus Christus dicit : Ubicunque duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. xvIII).Si ergo tanta est infirmitas nostra, ut ascendere non possimus in tertiam vel secun- A

dam mansionem, non tamen desperemus,sed congregemur in unum per fidem nominis ejus,et simus saltem in prima mansione, simus in unitate Ecclesiæ, teneamus rectam et inviolatam fidem, et ipse veniet ad nos, ut stet in medio nostrum congratulans bono incoepto nostro, paratus adjuvare et ad altiora erigere,ut sit unus in omnibus, unus inter omnes, unus præ omnibus Dominus Jesus Christus. CAP. III. De zona quæ per medium fundum se. cundum longitudinem a fine usque ad finem arcæ porrigitur, quomodo Ecclesiam figuret. Restat nunc ut ostendamus quid sibi vult zona altera, quæ per medium fundum secundum lon

de Novi Testamenti principibus, et subsecutis sanctis secundum dispositionem et divisionem arcæ, et secundum mundi aetates. Hac divisione facta incipio sursum a capite et primum nomen Adam taliter scribo. In ipsa fronte arcæ facio parvam quadraturam ad figurandas quatuor partes mundi, deinde superiori ejus lateri, id est orienti appono A, hoc est primam litteram nominis Adam. Inferiori autem laleri,id est occidenti, appono D, hoc est secundam. Dextero lateri, id est aquiloni, appono A, id est tertiam. Sinistro lateri, id est australi, appono M, id est quartam litteram. In Græco autem singulæ partes mundi ab his litteris incipiunt. Anatole, avaroAw id est oriens, incipit ab a, et ideo orienti apposi

gitudinem a fine usque ad finem arcæ porrigitur. B tum est A; Dysis Avarus id est occidens, incipit a,

Si enim arca Ecclesiam significat, restat ut longitudo arcæ longitudinem figuret Ecclesiæ. Longitudo autem Ecclesiæ consideraturin diuturnitate temporum, sicut latitudo in multitudine populorum. Tunc enim Ecclesia dilatari dicitur, quando numerus credentium augetur, et multi ad fidem colliguntur. Longitudo autem ejus in prolixitate temporum consistit, qua de præteritis per præsentia ad futura se extendit. Tempus autem longitudinis ejus est ab initio mundi usque ad finem, quia sancta Ecclesia in fidelibus suis ab initio coepit, et usque in finem sæculi durabit. Credimus enim nullum tempus esse ab initio mundi usque ad finem sæculi, in quo non inveniantur fideles Christi. Igitur zona ista, quæ protenditur a fine usque ad finem arcæ, designat cursum temporis ab initio mundi usque ad finem sæculi. Medietas autem ejus, quæ est superius a capite arcæ usque ad columnam, significat omne tempus ab initio mundi usque ad incarnationem Verbi; altera vero medietas, quæ est a columna deorsum, designat omne tempus ab incarnatione Verbi usque ad finem sæculi. Ideo in superiori medietate a capite arcæ usque ad columnam, scribitur linea carnalis generationis ab Adam usque ad Christum. In altera autem medietate a columna deorsum scribuntur nomina apostolorum a Petro, ac deinceps eo ordine, quo sibi in regimine Ecclesiæ quasi filii spiritales patribus successerunt. Quia enim ab Adam usque ad Christum vetus generatio fuit, quæ est secundum carnem, ideo cursus temporum in priori parte saeculi per carnalem generationem distinguitur. Quia vero in Christo nova generatio fuit, quæ est secunium spiritum, ideo cursus temporum in posteriori parte sæculi, id est post Christi adventum, per spiritalem generationem determinatur. Has autem generationes tali modo dispono: superiorem medietatem, quæ est a columna sursum, in tres partes æquales divido, et unaquæque tertia sexta pars est totius longitudinis. CAP. IV. Dc quadratura in fronte arcæ designante quatuor mundi partes per litteras nominis Adam scriptionem nominum suo?rwm inchoantes, et de patriarcharum stemmatibus per nominum ipsorum descriptionem ad Adam usque ad Christwm ; et deinde

d, et ideo occidenti appositum est D ; Arctos, äpxros id est septentrio, incipit ab a, et ideo septentrioni apponitur rursum A; Mesembria, μεσημ£pia id est meridies sive auster, incipitur ab m, et ideo australi lateri apponitur M. Cujus rei rationem quidam talem tradunt : Dicunt enim quod recte primus parens a quatuor partibus mundi nominis sui elementa contraxit, qui per omnes partes mundi in prole sua diffundendus fuit. Post Adam secundum lineam generationis scribuntur Seth, Enos, Cainam, Malaleel, Jaret, Henoch, Mathusalem, Lamech, Noe, Sem, Arphaxat, Sale, Heber, Phalech, Reu, Saruch, Nachor, Thare, Abraham, Isaac et Jacob; et hi in prima

c parte collocantur.

In secunda parte primo scribo Judam, et circa ipsum reliquos patriarchas hinc inde a dextris et a sinistris hoc modo dispono : Incipiens a dextro pariete secundum ordinem generationis, Ruben, quia primogentus fuit, primum scribo; deinde Simeon, deinde Levi. Et hi a dextris Judæ collocantur; hi quatuor filii Liæ fuerunt. A sinistris Judæ similiter secundum ordinem generationis primum scribitur Dan, deinde Nephtalin, hi filii Balæ ancilæ Rachelis. Post Nephthaljn ponitur Gad, deinde Aser,hifilii Zelphæ ancilæ Liæ. Deinde Issachar, deinde Zabulon, hi rursum filii Liæ : deinde novissime Joseph, et post eum Benjamin, hi filii Rachel. Post hæc singulis nominibus suas imagines superpono semiplenas, a pectore sursum, quales nonnunquam in tabulis solent figurari, quas Græci frequentiori Iconas vixêwas vocant, ut sic duodecim patriarchæ secundumlatitudinem per transversum in stationibus suis ordinati appareant,quasiquidam senatus Dei civitatis.Deinde reversus ad lineam generationis post Judam pono Phares, Ephrom, Aram, Aminadab, Naassom, Salmom, Booz, Obeth, Isai, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat, Joram, Aazias, Joas, Amazias, Ozias, Joathan, Achas. Et hi sunt in secunda parte.

Deinde in tertia parte secundum ordinem ponuntur Ezechias, Manasses, Amon, Josias, Eliachim, Joachim, Salathiel, Zorobabel, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoch, Achim, Eliud, Eleazar, Mathan, Jacob, Joseph. Inter Joseph autem et columnam Post hæc reliquam medietatem, quæ est a columna deorsum, similiter in tres partes æquales divido, has autem ternas partes 8upra, et ternas infra, designant latera mansionum, ubi intersecant ipsam zonam secundum positionem plani. Igitur facta hac divisione, post columnam primum in ipsa linea Petrum, et circa ipsum a dextris et a sinistris reliquos apostolos, cum suis iconibus, sex a dextris et a sinistris quinque, ut ex una parte columnæ duodecim patriarchæ, et ex altera parte duodecim apostoli sint constituti ad similitudinem viginti quatuor seniorum in Apocalypsi in circuitu throni sedentium. Et sicut duodecim patriarchæ superius latitudinem arcæ continent (quia ab eis antiquus ille populus scriptæ legis universus secundum carnem descendit), ita duodecim apostoli inferius, quia ab eis omnis populus novæ legis, id est gratiæ, per fidem spiritualiter propagatus est. Deinde post Petrum sequitur : Clemens, Anacletus, Evaristus, Alexander, Sixtus, Thelesphorus, Iginus, Pius, Anicetus, Soter, Eleuterius, Victor, Zepherinus, Calistus, Urbanus, Pontianus, Antherus, Fabianus, Cornelius, Lucius, Stephanus, Sixtus, Dionysius, Felix, Euthiciamus, Gaius, Marcellimus, Marcellus, Eusebius, Melchiades, Sylvester, Marcus, Julius, Liberius, Felix, Damasus, Siricius, Anastasius,Innocentius, Zozimus, Bonifacius, Coelestinus, Sixtus, Leo, Hilarius, Simplicius, Felix, Gelasius, Anastasius, Simmaclus, Hormisda, Joannes, Felix, Bonifacius, Joannes, Agapitus, Silverius, Vigilius, Pelagius, Joannes, Benedictus,Pelagius,Gregorius, Sabinianus, Bonifacius, Deusdedit, Bonifacius, Honorius, Severinus, Joannes, Theodorus, Martinus, Eugemius, Vitalianus, Adeodatus, Bonus, Agatho, Leo, Benedictus, Joannes, Conon, Sergius, Joannes, Joannes, Sisinius, Constantinus, Gregorius, Gregorius, Zacharias, Stephanus, Paulus, Stephanus, Adrianus, Leo, Stephanus, Paschalis, Eugenius, Valentinus, Gregorius, Leo, Sergius, Benedictus. Nicolaus, Adrianus, Joannes, Joannes, Martinus, Adrianus , Stephanus, Formosus, Bonifacius, Stephanus, Romanus, Theodorus, Joannes, Benedictus, Leo, Christophorus, Sergius, Anastasius, Lando, Joannes, Leo, Stephanus, Joannes, Leo, Stephanus, Marinus, Agapitus, Joannes, Benedictus, Leo, Joannes, Benedictus, Domnus, Bonifacius, Benedictus, Joannes, Joannes, Joannes, Cregorius, Joannes, Sylvester, Joannes, Joannes, Sergius, Benedictus, Joannes, Benedictus, Sylvester, Gregorius, Clemens, Damasus, Leo, Victor, Stephanus, Benedictus, Nicolaus, Alexandrinus, Gregorius, Victor, Urbanus, Paschalis, Gelasius, Galistus, Honorius. Et quod super est spatium usque ad fidem arcæ illos capiet, qui post nos futuri sunt, usque ad finem sæculi. Ab Adam usque ad diluvium prima ætas sæculi continens annos 1656. Secunda ætas a diluvio usque ad Abraham continens annos 292. Tertia ab Abraham usque ad David habens annos 942. Quarta a David usque ad transmigrationem continens annos 475.

scribo,hucusque primus Adam secundum carnem. A Quinta a transmigratione usque ad adventum dicimus ex proposita distinctione singulorum fa- A qui tantum regebantur maturali motu sive con.

Christi habens annos 585. Sexta ætas, quæ nunc agitur, nulla annorum serie certa, sed ut ætas decrepita ipsa morte totius sæculi consumenda. Has aerumnosas, plenasque laboribus mundi ætates quicunque felici morte vicerunt, septima jam Sabbati perennis ætate suscepti, octavam beatæ resurrectionis ætatem, in qua cum Domino perenniter regnabunt, exspectant. CAP. V. Iterum de trina arcæ divisione secundum longitudinem, qua significantur homines legis naturalis, scriptæ et gratiæ. Post hæc arcam in tres partes divido, et primam partem, quæ est ab initio usque ad duodecim patriarchas, tempus naturalis legis accipio.

B Secundam, quæ est a duodecim patriarchis usque

ad columnam, id est usque ad incarnationem Verbi, tempus scriptæ legis. Tertiam, quæ est a columna deorsum, id est ab incarnatione Verbi usque ad finem sæculi, tempus gratiæ. Et secundum has divisionesipsa etiam latera arcæ utrinque distinguo. Deinde in utroque latere per singulas divisiones ternos colorum tractus duco, ut velut trabes quædam in longum porrectæ lateraliter conjungatur data singulis congrua latitudine. Nam exterior quasi foris apparens latior cæteris esse debet. Post hunc interior medius quasi inter duos coarctatus minimum latitudinis habebit.Horurn positio sic variatur, ut ille, qui in prima parte exterior est, in secunda sit medius, et qui

C in prima parte medius est, in secunda sit interior,

et qui in prima parte est interior, in secunda sit exterior. Rursus qui in secunda parte exterior est, in tertia sit medius, et qui in secunda est medius, in tertia sit interior, et qui in secunda est interior, in tertia sit exterior. Cujus rei mysterium hoc est : Tres colores isti significant tres maneries hominum, id est homines naturalis legis, homines scriptæ legis, homines gratiæ. Nam sicut tria tempora sunt, id est tempus naturalis legis, tempus scriptæ legis, et tempus gratiæ, ita tres sunt maneries hominum, id est homines naturalis legis, homines scriptæ legis, homines gratiæ. Homines naturalis legis pertinent ad tempus naturalis legis. Similiter homines scriptæ legis pertinent ad

D tempus scriptæ legis et homines gratiæ ad tempus

gratiæ. Et tamen si diligenter attendimus, in singulis his temporibus omnes istas maneries hominum invenimus. Verbi gratia : In tempore naturalis legis, et similiter homines scriptæ legis, et homines gratiæ tunc erant, sed homines naturalis legis tunc erant in proprio, homines scriptæ legis et homines gratiæ, quasi in alieno. Tempus enim naturalis legis proprie pertinet ud homines naturalis legis, quia illi tunc et numero plures, et conversatione manifestiores, et statu excellentiores erant. Homines autem scriptæ legis et homines gratiæ adhuc erant et numero pauci, et conversatione occulti exstiterant. Similiter de tempore scriptæ legis, et tempore gratiæ sciendum. Exponamus igitur nunc, qui dicantur homines naturalis legis, scriptæ legis et gratiæ, ut quod de his cilius colligamus. Natura tribus modis in sacra Scriptura accipi $olet, pro illo scilicet integro et incorrupto bono, in quo conditus fuit primus homo, secundum quam acceptionem dicimus omnia naturaliter esse bona. Deinde pro illa corruptione peccati, in qua nascitur, secundum quam, dicit Apostolus : Natura fitii iræ sumus (Ephes. II), id est corruptibili nativitate et peccato obnoxia. Accipitur etiam natura pro reliquiis illis naturalis boni, quæ in homine post peccatum remanserunt. Naturale enim bonam per peccatum in homine corrumpi potuit, exstingui omnino non potuit, quia vivit adhuc scintilla quædam naturalis rationis in mente hominis, per quam discernit inter bonum et malum, secundum quam dicit Apostolus : Cum enim gentes, quæ non habent legem, naturw liter ea quæ lcgis sunt faciunt, ejus^modi legem non habentes, ipsi sibi sunt leac (Rom. II). Igitur homines naturalis legis sunt qui, aliam legem non habentes, per maturalem rationem mores et vitam suam instituunt. Vel homines naturalis legis sunt, qui secundum corruptionem peccati, cum qua nati sunt, in concupiscentia ambulant post desideria carnis suæ: homines vero scriptæ legis sunt, in quibus major viget cognitio, qui ex traditionibus Scripturarum, et ex præceptis, quæ recta et bonesta sunt, formam vivendi accipiunt. Homines autem gratiæ dicuntur, in quorum cordibus diffusa est charitas per Spiritum sanctum, qui datus est eis (Rom. v), per quem illuminantur, ut quid agendum sit agnoscant et adjuvantur, ut adimplere valeant bonum, quod intelligere meruerunt. Ex his colligere possumus, qualiter in tempore legis omnes istæ tres maneries hominum fuerint. Erant enim homines tunc justi pauci quidem, et pene adhuc mundo incogniti, quos Deus per Spiritum sanctum ad amorem sui accenderat, quibus etiam sæpe visibiliter apparens, et mutuis 8e collocutionibus familiarem præstans viam veritatis, et loquendo foris, et intus aspirando patefecit. Isti homines gratiæ erant. Erat rursus aliud genus hominum, qui justos istos familiarius noverunt, vel ex affinitate generis vel ex propinquitate conversationis, qui cum ex dictis eorum, et factis multa exempla ad justitiam et disciplinam morum pertinentia didicissent, non ad virtutem, sed ad quamdam vitæ hujus honestatem eos imitati sunt. Tales erant omnes religiosorum virorum mali filii, vel affines, sive etiam quicunque familiares, qui disciplinam eorum non per amorem, sed per quamdam vivendi consuetudinem tenuerunt, et ejusmodi quasi homines scriptæ legis erant. Reliqua humani generis multitudo nec præceptionibusdivinis,nec humanis institutionibus regebatur, 8ed erat lex unicuique sua voluntas, et dum impunelicuit quidquid placuisset, hoc potissimum quisque sequebatur, quo cum naturalis motus, sive carnis ad concupiscentiam, sive rationis ad quamdam formam justitiæ impellebat. Et ideo non immerito isti homines naturalis legis appellantur,

cupiscentiæ, sive rationis. Concupiscentia autem, sicut supra narratum, est, ideo naturalis dicitur, quia in illa concipitur, et cum illa nascitur homo. Ratio vero ideo naturalis appellatur, quia illam ex prima adhuc conditione retinet homo. Illa igitur naturalis est conditione, ista nativitate. Illa naturalis est, quia eam cum primum conderemur accepimus; ista naturalis, quia illam cum nasceremur in hanc vitam nobiscum et in nobis apportavimus. Tales homines habebant prima tempora sæculi, quando lex non erat, quæ peccata puniret, et libere peccabant homines, nec abscondebant peccata sua, quibusdam peccata prorsus esse non credentibus, aliis autem peccata quidem agno

B scentibus, sed levia, et facili piaculo solvenda

[ocr errors]

existentibus. Sed postquam lex subintravit et ostendit hominibus peccata sua, simulque arguit, prohibuit, poenam indixit, coeperunt homines abscondere peccata sua, et quædam opera virtutum foris exhibere, non ut implerent justitiam, sed ut vitarent pœnam, sicque multiplicati sunt homines scriptæ legis. Homines vero paucissimi naturalis legis effecti sunt, homines vero gratiæ aliquanto manifestiores esse cœperunt, quam prius fuerant, quia lex bona, per hoc quod homines ad justitiam invitavit, justorum vitam clariorem reddidit. Adveniente autem gratia (postquam rigor legis in misericordiam mutatus est), rursus multiplicantur homines maturalis legis, dum jam palam sectantur vitia sua, qui prius timore pœnæ coerciti latuerunt, homines vero scriptæ legis minuuntur. Tamen hoc tempus ideo tempus gratiæ appellatur, quoniam nunc homines gratiæ, quamvis non sint numero plures, tamen sunt statu excellentiores, quia veritas a paucis quidem tenetur, sed ab omnibus fere cognoscitur, et communi omnium judicio antefertur. Et jam palam est quod « homo non ex operibus legis, sicut olim existimabatur, sed ex gratia Dei justificatur. »Cujuscunque igitur temporis homines naturalislegis sunt aperte mali, homines autem scriptæ legis ficte boni, homines vero gratiæ vere boni. Homines naturalis legis partim sunt extra Ecclesiam, sicut infideles quique, partim in Ecclesia, sicut ii qui solam fidem habent absque operibus, sed nullo modo de Ecclesia sunt, quia boni non sunt. Homines scriptæ legis tantummodo in Ecclesia sunt, quia fidem habent, sed de Ecclesia non sunt, quia boni non sunt. Soli autem homines gratiæ in Ecclesia sunt, et de Ecclesia sunt, quia et fidem habent, et boni snnt. Hoc significare volunt illi tres tractus colorum, quos in lateribus arcæ ordinavimus, viridis, croceus, purpureus. Viridis color, qui in tempore naturalis legis forinsecus jacet, significat homines naturalis legis, qui tunc manifestiores erant, qui in compositione arcæ est, sed arcæ similis non est, sed foris cum terra similitudinem habet. Arca enim, quæ in superficie intrinsecus secundum diversitatem mansionum variis coloribus vestita est, in ea tantum parte ubi homines naturalis legis interius collocantur viridi colore obduci non

« PoprzedniaDalej »