Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus,dicens Pelagium et Joannem miræ magnitudinis ecclesiam Apostolorum a solo ædificasse,et historias diversas tam in musivo,quam in variis coloribus cum sacris pinxisse imaginibus,et nunc usque hactenus,inquit,a nobis venerantur.De eadem ecclesia vide dicta in Pelagio.Idem Libri Pontificalis auctor scribit Joannem III constituisse ut oblationes et amulæ vel luminaria in cœmeteria per omnes Dominicas ministrarentur. Ex quo, in Stephano papa hujus nominis primo deduximus,non solum persecutionis tempore,sed etiam multo postea ritum offerendi in cœmeteriis obtinuisse. De quo vide etiam dicenda in Gregorio III.

ipsius decessores synodum v approbasse, ac tria A papa in epistola ad Carolum Magnum de Imagini«Capitula condemnasse. » Et pag. 96 ex epistola S. Gregorii ad Constantium subdit hæc verba : «Qui postquam talis scissura pro nulla re facta est, jussum fuit,ut sedes apostolica curam gereret.quatem unitatem universalis Ecclesiæ in sacerdotum mentibus per omnia custodiret. »Deinde concludit: « Vides ergo a novis episcopis transmitti solitam cautionem, qua tria Capitula ejurabant. Illam ergo Laurentius misit annos 671,et sub id temporis rectius Gregorii Magni prætura statuitur. Quare teste eodem pontifice a Pelagii I temporibus, quando in Italia ob tria Capitula plerisque episcopi a Romani pontificis communione discesserant, dum quisque novus antistes eligebatur scripto tria Capitula damnabat, ac ad Romanum pontificem chirographum transmittebat, ut jam Holloix apertæ falsitatis reus habeatur,qui Benedictum, ac Joannem decessorem tria capitula minine damnasse, affirmare non dubitaverit. >>

CIACONII.

Linea 23. Narses vero ingressus Romam, etc. Incisa inscriptio a Narsete prope Ramonam cum adhuc viveret Justinianus, anno præcedente 564 in ponte a se restituto super Anienem,fluvium adhuc visitur. «Imperante domino nostro piissimo ac triumphali semper Justiniano PP. Aug. anno XXXIX, Narses vir gloriosissimus, ex præposito sacri palatii ex cons. atque patricius apud victoriam Gothicam ipsis eorum regibus celeritate mirabili conflictu publico superatis atque prostratis libertate urbis Romæ, ac foris Italiæ restituta pontem viæ Salariæ usque ad aquam a nefandissimo Totita tyrann. distructum purgato fluminis alveo in meliorem statum, quam quondam fuerat, renovavit.

Quam bene curvati directa est semita pontis
Atque interruptum continuatur iter.
Calcamus rigidas subjecti gurgitis undas,

Et libet iratæ cernere murmur aquæ.
Ite igitur faciles per gaudia vestra, Quirites,
Et Narsim resonans plausus ubique canat.
Qui potuit rigidas Gothorum subdere mentes,
Hic docuit durum flumina fere jugum. »>

Linea 1.

[ocr errors]

PAGII.

B

Linea 15. Tunc egressus Narses de Roma, etc. et lin. 17.-Ut cognovit Joannes, etc. Anno quinquentesimo sexagesima octavo Italicæ quieti infestis numinibus Longobardi a Narsete, ut nobiles scriptores prodidere, invitati,Alboino rege ductore in Italiam descendentes Aquileiam, ac vicina Venetiæ oppida uno fere impetu occuparunt.Ita illarum urbium antistites, a Romano imperio separati, securius atque insolentius synodum quintam deinceps impugnarunt. Verum periculosissimis temporibus Joannes papa animum non despondit, sed et rei Romanæ labenti opem ab imperotore petiit, et synodum quintam defendit. Etenim ii,qui urbium antistites consecrabantur,in synodi quintæ decreta jurabant, ac fidei data chirographum ad apostolicam sedem transmittebant, ut testis est Gregorius Magnus lib.1, epist.2, ad Constantium,ex qua eruitur Joannem papam exegisse tale juramentum a Laurentio electo episcopo Mediolanensi: «Et quidem, inquit Gregorius,si quid de tribus Capitulis in quocunque vel verbo,vel scripto nominatum est,bene fraternitas tua reminiscitur, quamvis decessor fraternitatis tuæ Laurentius districtissimam cautionem sedi apostolicæ remiserit, in qua viri nobilissimi ex legitimo numero subscripserunt,inter quos ego quoque tunc urbanam præturam C gerens pariter subscripsi.» Initium pontificatus Laurentii, hactenus in tenebris sepultum, nos docuere Mabillonius tomo I Musæi Italiei,part.11,et Papebrochius in Exegesi de episcopis Mediolanensibus præfixa tomo VII Sanctorum mensis Maii; incidit autem in mensem circiter Januarium anni 573 ex quo consequens est Laurentium cautionem ad Joannsm papam transmisisse, qua tria se Capitula damnare jurejurando affirmabat, quam syngrapham ab eo Joannes papa exegerat. cum enim synodum quintam approbasset trium Capitulorum damnationem recte factam propugnabat.

Linea 31.-Et cessavit episcopatus, etc. Licet Anastasius scribat post mortem Joannis III cessasse episcopatum menses decem, dies tres,ex ipsomet tamen Anastasio constat diuturnius fuisse interpontificium; cum enim tradat Benedictum ejus successorem sedisse annos quatuor, mensem unum,dies viginti octo, et sepultus esse in basilica B. Petri apostoli in Se

Sedit annos duodecim. Post mortem Pelagii cessavit episcopatus menses quatuor, dies decem et septem,non vero, ut legitur ín Anastasio, menses tres, dies viginti quinque; cum enim, ex ipsomet Anastasio constet Joannem III natione Romanum,Anastasii viri illustris filium sedisse annos duodecim, menses undecim, dies viginti sex, et sepultum esse in basilica B.Petri sub die xu,mensis Julii. constat pariter interpontificium in Anastasio male descriptum esse, Joannemque ordinatum die decima octava mensis Julii, in quam anno quingentesimo sexagesimo Dominica incidebat. Licet autem Joannis III pontificatus tam diuturnus fuerit, ejus ta- D cretario, sub die xxx mensis Julii,si ab illo die remen gesta,deficientibus antiquis monumentis,pene ignota sunt. Linea 4. Hic perfecit ecclesiam sanctorum duodecim apostolorum. De Joanne III Anastasius scribit: Hic perfecit ecclesiam sanctorum Philippi et Jacobi, et dedicavit eam. Pelagius Joannis decessor eam basilicam inchoaverat, ut diximus cum eodem Anastasio. Ea nunc vocatur basilica duodecim Apostolorum. Baronius enim anno 559 refert antiquum exemplar bullæ Joannis III e manuscriptis, ut ait, Vaticanis exceptum,cui hujusmodi inscriptio præposita legitur: « Exemplum bullæ papæ Joannis tertii, ubi dicit basilicam duodecim apostolorum initiatam per Pelagium prædecessorem suum, et morte prævento non absolutam consummasse,titulumque cardinalem eum constituisse, et assignat eidem basilica parochiæ fines,et eam diversis donariis donat de suo vestiario. » De eadem basilica loquitur Adrianus

--

trocedamus, inveniemus,juxta Anastasium, Benedictum natione Romanum,ex patre Bonifacio, a Græcis Bonosum nuncuqatum,ordinatum fuisse die ter tia mensis Junii anni quingentesimi septuagesimi quarti,in quam eo anno Dominica cadebat; et consequenter ex ipsomet Anastasio, post Joannis !!! mortem, cessasse sedem menses decem et dies viginti unum.Tam longi interpontificii causa in tumultus a Longobardis Italiam turbantibus excitatos videtur referenda. Obiit Benedictus nulla re gesta, quæ ad nos pervenerit, celebris.

SOMMIER.

Linea 1. Sedit annos duodecim, dies viginti septem,menses undecim.Defectus veterum monimentorum vix quidquiam nobis innotescit de pontificatu Joannis III,etiamsi ad annos ferme tredecim solidos pertigerit illius duratio.Gregorius Turonensis lib.II,

cap. 20, commemorat, ejusdem auctoritate restitu- A nis existentibus causis dimotos. Ille vero epistolas tos fuisse sedibus suis Saloricum ac Sagittarium ad regem dirigit, in quibus locis suis eos restitui episcopos, qui ad ipsum provocaverant depulsi a jubet quod rex sine mora, castigatis prius illis synodali sententia Lugdunensis concilii. Qui acce- verbis multis, implevit. dentes coram papa Joanne, exponunt sc nullis ratio

LXIV. BENECTUS.

ANNO CHRISTI 573, JUSTINI JUNIORIS 8.

111 Benedictus, natione Romanus, ex patre Bonifacio, sedit annos tres (a), mensem unum, dies decem et octo. Eodem tempore gens Longobardorum invasit omnem Italiam, simulque et fames nimia, ut etiam multitudo castrorum se tradidissent (6) Longobardis, ut temperare possent inopiam famis. Et dum 5 cognovisset Justinus piissimus imperator, quia Roma periclitaretur fame et mortalitate, misit in Ægyptum, et oneratas naves frumento transmisit Romam, et sic misertus est Deus Italiæ. In istis laboribus et afflictionibus positus sanctissimus papa venerabilis mortuus est, qui et sepultus in basilica beati Petri apostoli in secretario, sub die 30 mensis Julii (c). Hic fecit ordinationem unam (d), 10 presbyteros 15, diaconos tres, episcopos per diversa loca 21, et cessavit episcopatus menses 3, dies 18.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) CB, quatuor. Vide Baron, ad ann. Domini 568. (b) C, traderent. (c) C, prid. Kal. Aug. (d) C, per mensem Decemb.

Ex Farnesiano codice LXIV.

VARIE LECTIONES.

Num, 111. Lin 1, Benedictus, etc. Sedit annos IV, mensem 1, dies xxvIII, eodem tempore gens Langobardorum invaserunt. lin 4, ut temperare possent inopie famis. Et dum cognobisset Justinianus. lin 6,et oneratas nabes frumento transmisit Romæ,etc. Deus terræ Italiæ. lin 7, sanctissimus papa Benedictus, etc, In secretarium, etc. ordinationem per mensem Decembr.

Apud Fabrottum ex codice Freheri. Lin, AB, annos 4; AB, dies 28. lin 5, Justinianus AB. lin 10, B, episc. 20.

Ex codice Regio, Mazarino et Thuano.

Lin 1, ann. 4, m. 1, dies 28. lin 4, se tradidisset

[ocr errors]

ALTASERRA.

B L. lin 5, Justinianus p. 1, quia pericl. R. a fame, et m. lin 7, Deus terræ Italia in istis laboribus et afflictionibus positæ. Sanctissimus vero Benedictus papa m. est, lin 9, secretario. Hic fecit ordin. I per m. Decembr. lin 11, mens. 10, die 5 (M, m. 2, a. 10.)

Ex codici Thuano altero.

Lin 1, ann. 4, mens. 1, d. 29. lin 5, fame, mis. lin 9, unam por mens. Decembr. lia 10, loca 22.

Apud Peniam ex codice Cavensi.

Lin 1, Bonifatio, lin 2, Langobardorum invaserunt. lin 5, Justinianus. lin 7, terræ Italiæ. lin 9, ordinat. 1 per mens. Decemb.

NOTÆ VARIORUM.

Linea 8. Sepultus est in basilica beati Petri apostoli in secretario. Secretarium est sacrarium ecclesiæ, in quo vasa sacra asservantur. Græci daxovIXÒV appellant, syn. Laodicen, can. 21, Agat. cap. 66, can. Non oportet, 1, et 2, 23, distin. Sulpic. Sever. dialog.: « Præteriens ergo Martinus in secretario ecclesiæ habuit mansionem.» Greg. Tur. lib v,cap. 18: « Nos collecti in unum sedebamus in secretario basilica beati Petri,etc.» Leo Ostiens.Chronic. Cassinens.lib. II, cap. 26: « Juxta cujus absidam,bicameratam domum ad thesaurum ecclesiastici ministerii recondendum exstruxit, quæ videlicet domus secretarium appellatur.» Ante secretarium sepultus est Gregor. I. Anast. in ejus Vit.: « Et sepultus in basilica beati Petri apostoli ante secretarium. » In secretario stabant Rom pontifices processuri ad Ecclesiam.Idem in Adriano secundo: « Hinc sanctissimo

рарӕ Adriano cum episcopis et proceribus, in secretario sanctæ Mariæ Majoris juxta morem sanctæ sedis apostolicæ residenti, se satis humaliter præsen

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sticos, quorum quadraginta immolatitias carnes A comedere,alii caput capræ adorare recusabant, supplicio mortis affecerunt. Hac persecutione ea miracula contigerunt, quæ in libris Dialogorum recensentur apud S. Gregorium de sancto Cerbonio episcopo, sanctulo, aliisque presbyteris.

Lin. ead.-Sedit annos tres. Annis quatuor, mense uno,et viginti octo diebus sedem pontificiam teruit. Obiit enim anno Redemptoris nostri 557, pridie Kalendas Augusti.

BLANCHINI

NOTE CHRONOLOGICÆ.

C

Benedicti electio diuturnæ sedis vacationi finem imposuit. Mensibus decem ac diebus tribus illam definit Bibliothecarius, nec non catalogi Lucensis ac Farfensis. Hanc tamen rationem dissidere arguit Pagius a contextu ejusdem Bibliothecarii, in quo obitum Joannis III referebat ad diem 13 Julii,quem nos ad diem 23 retulimus ex eodem contextu. Hinc B sedem vacasse tradit Anastasius, et cum eo catalogi indicati mensibus 10, diebus 3. Incidit ergo electio Benedicti in diem 27 Maii anni 574, et ordinatio in Dominicam proxime subsequentem,quæ fuit31 Maii. Sedissse dicitur annos 4, mensem unum,et dies 28, in codicibus Bibliothecarii, Farnesiano, Regio, Mazarino,ac Thuanis. Vel ista summa deducitur ex die electionis; et mors ejusdem parianda est cum die 25 Julii an 578,vel deducitur ex die ordinationis ; ac et mors assignanda erit diéi 27 Jul. ejusdem anni, triduo post depositum fuerit ejus corpus apud S. Petrum in secretario sub die 30 Julii: quemadmodum legimus in omnibus codicibus Bibliothecarii. Non vldeo cui censarum incurrere debeat apud Pagium castigata hæc ratio chronologiæ, ac sibi constans in singulis assertis ac mensuris temporum Joannis decessoris, et successoris Benedicti.Hujus pontificatus epocham infelix eventus signat,nempe diffusio Longobardorum per universam Italiam; quam Paulus Diaconus ita conjungit cum epochis Francorum regum,et pontificum Romanorum lib п,cap.:«His diebus,quibus Longobardi Italiam invaserunt, Francorum regnum, mortuo jam rege Chlotario, ejus filii quadrifariam regebant divisum. Primus ex his Aripertus sedem habebat apud Parisios; secundus vero Gunthramus civitati præsidebat Aurelianensi;tertius quoque Hilpericus cathedram habebat apud Suessionas, in loco Chlotarii patris sui ; quartus nihilominus Sigebertus apud urbem regnabat Mettensem. Hoc etiam tempore Romanam Ecclesiam vir sanctissimus Benedictus papa regebat,Aquileiensi quoque civitati, ejusque populis beatus Paulus (lege Paulinus) patriarcha præerat. Qui Longobardorum barbariem metuensex Aquileia ad Gradus insulam confugit secumque omnem suæ thesaurum ecclesiæ deportavit. » Hæc narratio Pauli Diaconi illustrat chronologiam et gesta tum Benedicti, de quo hic agimus,tum Pelagii secundi proximi successoris, præsertim si addanturilla quæ pro consueta copia eruditionis omni- D genæ attulit card. Norisius agens de synodo v œcum., cap. 9, § 3. Nos satis ducemus attendere indicationem pontificatus Benedicti, inchoati mense Maio 574,quemadmodum supra statuimus,et mense Julio 578 completo infausto decennio, ex quo anno præcedenti (nempe 567) Longobardi e Pannoniæ sedibus evocati in perniciem Italiæ anno præcedenti 577, et ineunte vere confestim effusi supra tractum Aquileiensem, Alboino rege ductore, Aquileiam ipsam, et vicina Venetiæ oppida uno ferme impetu occupaverunt. Ita (subdit Norisius) illarum urbium antistites a Romano imperio sperati, securius atque insolentius synodum v deinceps impugnarunt.

Illustratur autem connexio epocharum Gothice expulsionis, Longobardicæ irruptionis, et Francicorum regum quatuor a Paulo diacono descriptorum ex istorum nummis, videndis apud V. C. le Blanc, in Tractatu historico monetarum Franciæ, Gallico idiomate edito cum figuris nummorum Ariberti (quem etiam Niaribertum et Charibertum monetarii exprimunt, et Cherebertum et Heribertum); Gunthrami, qui Gunthaeram rex legitur, ascripto suæ urbis nomine Senoni Civita; et Sigiberti apud Massilienses signatis monetis,eorumque patris Chlotarii ferentibus epigraphen VICTORIA GOTHICA, quæ in filiis deinde non invenitur, utpote Gothis ab imperio Italiæ per Narsetem omnino depulsis.

[ocr errors]

NOTE HISTORICE.

Linea 2. Eodem tempore gens Longobardorum invasit Italiam, etc. Quæ ex hac irruptione Longobardorum damna tulerit Ecclesia, ejusque unitas,et historia, supra attigimus in Joanne, secuti auctoritates a card. Noris collectas scriptorum æqualium. Cum eodem auctore Chronologiam istorum temporum male vexatam etiam a clarissimis ætatis, quæ nos proxime præcessit, scriptoribus restitutam produximus ex illius dissert de syn. v œcum.,cap. 9.§ 3 et 4; quemadmodum et Benedicti papæ constantiam in decessorum suorum vestigiis, synodi v comprobatione, et consueto ab episcopis sacramento exigendo assertam, quam Magni Gregorii et Pelagii secundi epistolis reddidit evidentem.

[blocks in formation]

Linea 7.- In istis laboribus, etc. Mortuus est, etc. Anastasius in Benedicto scribit, ejus tempore gentem Longobardorum invasisse totam Italiam,simulque et famem nimiam, ita ut etiam multitudo castrorum se traderet Longobardis, ut temperare posset inopiam famis. Subdit postea: «In istis laboribus et afflictionibus positus sanctissimus Benedictus papa mortuus est,qui sepultus est in basilica beati Petri apostoli in secretario, pridie Kalendas Augusti.» Obiit itaque Benedictus die trigesima mensis Julii anni quingentesimi septuagesimi octavi, non vero anni quingentesimi septuagesimi noni, ut vult Papebrochius,hoc enim ultimo anno,die 18 Februarii jam sedebat Pelagius II, Benedicti successor,ut constat ex ejus epistola eo die data, et recitata in synodo Gradensi, de qua in ejus pontificatu sermo Et cessavit episcopatus,etc. Vide notas

erit.

Linea 10. Pagii in num. sed.

SOMMIER.

Linea 2. Eodem tempore gens Longobardorum, etc.Pontificatus Benedicti I ad quadriennium extensus incidit in persecutionem Longobardorum,et in flagella pestilentiæ ac famis, quibus Italia desolata est.Quare nulla ejusdem monumenta ad nos perve nerunt. Decretales enim, quæ nomen præferunt hujus pontificis. suppositionis vitio laborant.

LXV. PELAGIUS II.

ANNO CHRISTI 577, JUSTINI JUNIORIS 12.

11 Pelagius, natione Romanus, ex patre Vinigildo, sedit annos decem (a), menses duos, dies decem (b). Hic ordinatur absque jussione principis, eo quod Longobardi obsiderent civitatem Romanam, et multa vastatio ab eis in Italia fieret. Eodem tempore tantæ pluviæ fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquæ diluvii super nos inundantur (c), 5 et talis clades fuit, qualem a sæculo nullus meminit fuisse. Eodem tempore investivit corpus beati Petri apostoli tabulis argenteis deauratis. Hic domum suam fecit ptochium pauperum (d), et senum. Hic fecit cœmeterium beati Hermetis martyris. Hic fecit supra corpus beati Laurentii martyris basilicam a fundamento constructam, et tabulis argenteis exornavit sepulcrum ejus. Qui mortuus est, et sepultus ad beatum Petrum aposto10 lum sub die septima mensis Februarii (e). Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris, presbyteros viginti octo (), diaconos septem (g), episcopos per diversa loca 48. Et cessavit episcopatus menses sex, dies 25. A morte sancti Silvestri usque ad hunc primum Gregorium fuerunt anni 246.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, 12. (b) B, 27. (c) * inundaverunt. (d) * Xenodochium pauperum senum. (e) C Idus Febr. (f) C. 82. (g) C. 8.

Ex Farnesio codice LXV.

VARIE LECTIONES.

Num. 112. Linea 1. Pelagius natione... manus ex patre Unigildo. linea 2, in Italia ficrent. linea 4 et 5, aquæ diluvii superinundarent. Et talis cladis fuit, qualis a sæculo nullus meminit fuisse, etc. Investibit. linea 7, pauperum senum.

Apud Fabrottum ex Codice Freheri. Lin 1, A, patre Hunniwildo. lin 7, AB, pauperum senum, lin 13, B, menses 3.

Ex Codice Regio, Mazarino et Thuano. Lin 1, Pelagius postponitur Gregorio in cod Reg, non in Maz. lin ead, Pelag 11. R. ex p. Winigillo (M, Pelag 2). lin 2, hic ordinatus fuit ab. lin 3, civitatem, et m. v. fieret ab iis per totam Italiam. Eo

ALTASERRA.

A tempore. lin 5, inundaverunt, ib. nullus f. m. lin 6. tabulis lapideis deauratis (in ora R, argenteis). Hic domum suam fecit xenodochium pauperum senum. H. lin 9, exornavit supra corpus ejus. Q. m. est et s. in ecclesia beati Petri ap. Hic fecit. lin 12 pre 28 (M, 38), diac 8. lin pen, dies 28. Cætera desunt Ex codice Thuano altero.

Lin 1, Unigeldo. lin 2, ord ex præcepto jussionis P. lin 5, superinundaverunt, lin 7, fecit xenodochium paup sen. lin 8, martyris. Hic fecit basilicam a f. c. lin 13, m. 3, d. 25.

Apud Peniam ex codice Cavensi.
Lin 1, Unigildo. lin 3, Langobardi. lin 5, cladis.

NOTE VARIORUM.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Linea 8. Hic fecit supra corpus B. Laurentii▲ martyris, etc. Cum sancti Laurentii corpus ab operariis quæreretur, miranda atque pavenda illa contigerunt, quæ sanctus Gregorius lib. 1, epist. 30, enarrat his verbis: « Sanctæ memoriæ decessor meus itidem ad corpus sancti Laurentii martyris quædam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus ejus esset collocatum,et effoditur exquirendo,subito sepulcrum ejus ignoranter apertum est, et ii qui præsentes erant atque laborabant monachi, et mansionarii, qui corpus ejusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere præsumpserunt,omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus superesse potuisset, qui sanctum et justum corpus illius viderat. »

Observatio Philippi Labbei.

In fine cod Ms. V. clar Claudii Hardyi senatoris Parisiensis eruditissimi, quo hactenus usi sumus, hæc habentur: A beato Petro usque nunc fiunt anni B 444 et menses 6, exceptis intervallis episcopatuum. Finit. Unde manifestissime arguitur, Anastasium Bibliothecarium non omnes Vitas scripsisse Romanorum pontificum, qui a Damasi papæ ætate ad sua tempora floruerunt; sed ex variis hinc inde coagmentasse universam illam, quæ sub ejus nomine apparet, collectionem.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOGICE.

Causam diuturnæ vacationis Romanæ sedis ante Benedicti electionem sive ordinationem colligimus ex multo minori spatio interpontificii, quod ab ejusdem obitu ad electionem Pelagii effluxit.Hic (inquit Bibliothecarius) ordinatur absque jussione principis, eo quod Longobardi obsiderent civitatem Romanam. Ex quo Gothorum reges oppresserant Italiæ libertatem,litatum fuit quieti publicæ majoribus hostiis. C Nam avertendorum schismatum gratia clerus patiebatur, ut inconsulto principe Romanus pontifex a se electus non collocaretur in throno apostolico. Hanc tolerantiam, erepta per vices Urbe a Gothorum servitute exhibebat imperatoribus, eorumque exarchis ad regendam Italiam missis. Cum igitur moriente Joanne III ortæ jam essent undique turbæ et suspiciones, dum Narses ordiretur funestam illam telam per accitum Longobardorum, quam fuerat comminatus; electio pontificis successoris in illo rerum statu,undique intentante procellas Italiæ et imperio, protrahebatur, pluribus nuntiis ac responsis ultro citroque missis ad regiam orientalis imperii, exercentem in Urbem liberum dominatum depulsis Gothis.Sed in obitu Benedicti, cum Longobardi ita urbem cingerent atque obsiderent,ut non modo nuntios ad Cæsarem mittendi, sed neque commeatus ad Urbem inferendi potestas foret; bimestri temporis spatio apostolica sedi datus est rector Pelagius. Tres

attamen menses memorantur ac dies decem exacti ante publicatam electionem:quæ scilicet mora satis diuturna videri poterat ad fidem faciendam exspectatæ occasionis mittendi nuntium in orientem, si reversionis ac responsi percipiendi spes ulla affulsisset. His igitur centum diebus interpositis a morte Benedicti, electio Pelagii diaconi in pontificem Romanum celebrata est die 17 Novembris; et subinde initiatus presbyterio novus Ecclesiæ rector ordinationem episcopalem suscepit die Dominica 27 Novembris. Sedisse legitur annos 10, menses 2, dies 10, tam in catalogis, quam in exemplaribus Anastasii. Sed ex epocha annorum Pelagii unitatem excidisse, et scribendum esse sedit annos 11,menses 2, dies 10, manifestum redditur ex ejus epistola, recitata in synodo, apud Gradum celebrata die 3 Novembris 579. Imperante serenissimo Tiberio Constantino Augusto, anno ejus imperii quinto, et codem

D

consule, sub die 1 nonas Novembris indict XIII, quæ data erat XII Kal Martii ejusdem anni. Si enim conferatur cum epocha et epistolis Magni Gregorii, qui proximus fuit hujus Pelagii II successor, post septimum fere mensem vacationis sedis ordinatus die 3 Septembris 590 (uti omnes consentiunt); manifestum fit, initium pontificatus Pelagii deducendum esse ex fine Novembris 578,unde ad ejus obitum dies 7 Februarii 590 colliguntur anni 11 solidi menses duos,et dies decem.Desynodo illa Gradensi, et Pelagii epistola ibidem recitata cum characteribus temporum indicatis videndus est præ cæteris card. Norisius in dissert de syn. v œcum., cap, 9, § 3, ubi in hoc stadio chronologis universis facem prætulit, quemadmodum et alibi sæpe ac feliciter præstitit in difficillimis, ac ferme desperatis temporum metis, et cursibus demonstrandis.

NOTÆ HISTORICÆ.

Linea 3. Et multa vastatio ab eis in Italia fioe ret. Distracto siquidem Orientali imperio in bellPersico, segniores erant ejusdem principes ad auxilia in Italiam adversus Longobardos transmittenda. Quas autem vires ex Longobardorum dominatu amplificato caperet schisma non recipientium synodum v œcum. satis ex dissert. card. Norisii supra indicta in Benedicto,et ex notis Pagii ac Sommier ad hunc Pelagium elucet. Perstitit attamen indefessus Pelagius in pastorali cura seductas oves reducendi,edito etiam luculento tractatu, quem laudat B. Gregorius successor,eumdem transmittens ad episcopos Hiber, niæ,epistola 36, ind. x. Quin etiam ejusdem Gregorii fetus esse dicitur, nempe epistola illa prolixior ad Istriæ episcopos data, quam Paulus Wanefridus lib. I de Gestis Longobardorum,cap.20, scriptam affirmat Pelagii nomine a B. Gregorio, tum temporis illius diacono.Addit etiam Gregorius,expertum Pelagium schismaticorum pertinaciam, ad alia remedia confugisse: nempe ad exarchi Smaragdi auctoritatem, ut contumaces coerceret et adigeret ad parendum sedi apostolicæ. « Quo vero Pelagius ecclesiasticæ quieti, ac sancti v concilii dignitati prospiceret (ait Norisius pag. 104 diss. de Syn.v), vim etiam per Smaragdum adhibuit, memor sententiæ,dudum contra eosdem Aquileienses schismaticos a Pelagio decessore latæ: « Vos ab iisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quo quomodo necesse est,aut ne aliorum perditio esse possint,secundum canones per sæcularos comprimi potestates. Ita unus Narsetem, alter Smaragdum in schismaticos concitavit. Adeo vero synodi v vindicem Pelagius sese ostendit, ut in epistola tertia ad Istros tria capitula condemnaverit, et in eadem etiam cum quinta synodo Origenem inter hæreticos rejecerit, imo eumdem om nium hæresiarcharum pessimum fuisse pronuntiaverit, hæc apostolico ore tonans: Quid namque in hæresiarcha Origene deterius? et recitatis magnis Origenis præconibus concludit: Nec illum a reatu proprio favor alienæ attestationis excusavit. »

Vide apud eumdem Norisium quæ hac occasione diligenter expendit tum de apostolicæ sedis paterna clementia in exaudiendis precibus Heliæ Aquileiensis antistitis, postulantis,ut metropolitanam sedem suam gradum transferret, quod Pelagius benigne concessit initio pontificatus, ut collatis in eum beneficiis,licet schismaticorum antesignanum, faceret reverentiorem erga apostolicam sedem,aliisque paternæ charitatis officiis erga contumaces iterato exercitis, pag 101; tum quæ disseruit accuratissime de Aquileiensis patriarchatus titulo, hac occasione schismatis usurpari cœpto in illa ecclesia metropolitana, prolatis in medium Baronii, Sirmondi, aliorumque celebrium auctorum sententiis de origine illius primatus, quam cap. 10 doctissime, ut ejus consuetudo est, pertractavit.

Linea 7. Hic fecit cimiterium beati Hermetis martyris. Hic fecit supra corpus beati Laurentii mar

« PoprzedniaDalej »