Obrazy na stronie
PDF

Pistorii vero, ut supra observavimus, in hymno Præ- A addit et confessoris. Rabanus, quem refert Papebro

sulis Sancti commemorabatur martyrium S. Zenonis, et nunc quoque in 0ratione et Lectionibus secundi Nocturni. At hanc correctionem fecisse crediderim aliquem Officiorum Ecclesiæ Pistoriensis ignarum , cujus ignoratio ex eo cognoscitur......... Valeriani et quod verba addita : Et tempore Gallieni imperatorum, et turba Paganorum ad Fidem convertit, cum superioribus minime cohæreant. Qua enim ratione bis in anno idem Festum celebrandum sit in eadem Ecclesia, utique non constat. Diversum ergo esse debel Festum mensis Aprilis a Festo mensis Decembris; nempe hoc Ordinationis, illud Natalis; neque tantum ritu solemniori vel minus solemni distingui debent. Quare perperam adnotavit : Ejus solemnis Festivitas vi Idus Decembris, etc. Hic error ex ms. irrepsit in aliqua Martyrologia typis edita, ut videre est in publica et amplissima bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Fabroni sumptibus Pistorii constructa, in qua asservatur Martyrologium Florentiæ edium opera Francisci de Bonaccursiis anno 1486, in quo de S. Zenone sic : Pridie Idus Aprilis.... Item S. Zenonis Veronensis episcopi et confessoris, qui tribus annis Valeriani et Gallieni fide clarissimus, sanctitate conspicuus Christi Fidem genti suæ ferventissime praedicavit, et magnam turbam paganorum ad Fidem

(;hristi convertit. Tamen Festivitas ejus celebratur.

serto Idus Decembris. Mense autem Decembris ita in
eodem Martyrologio: vi Idus Decembris apud Vero-
nam S. Zenonis ejusdem urbis episcopi et confessoris
totius sanctitatis viri. Ubi nihil de Festo Ordinationis,
in quo satis aperte liquet Ordinationis, et Deposi-
tionis, seu martyrii Festa confundi, quæ optime in
Martyrologio Romano et aliis distinguuntur. Licet
igitur in veteribus monumentis hujus Ecclesiæ Pis-
toriensis confusio reperiatur in Officio S. Zenonis de
ritu martyris et confessoris, tamen evidenter con-
stat $emper illum tamquam martyrem fuisse habi-
tnm ; ita ut continuata traditio de Martyrio S. Ze-
monis evidentissime demonstretur, quæ nostris etiam
temporibus perseverat.
CAPUT III.

Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

Sanctus Gregorius Magnus libro tertio Dialogorum, eapite 19, miraculum narrans fluvii Athesis S. Zenonem martyrem dicit: Apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens ad B. Zenonis martyris atque pontificis Ecclesiam venit : cujus Ecclesiæ dum essent januæ apertæ, aqua in eam minime intravit. " Paulus etiam Diaconus, de Gestis Longobardorum libro tertio, cap. 23, martyrem, et ipse affirmat, de miraculo Athesis agens ; Destructa sunt itinera, dissipatæ sunt viae, tantumque Athesis fluvius tunc excrevit, ut circa Basilicam B. Zenonis martyris, quæ eætra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret : licet B. Gregorius post Papa scripserit in eamdem Basilicam aquam minime introisse. Manuscriptum Modoetiense, ut Muratorius notat (Rer. Ital. 1. 1, pag. 447) ad illud verbum martyris

[ocr errors]

chius, de S. Zenone hæc habet : Eadem die in Civitate Veronæ, Passio S. Zenonis Martyris. Die vero octava Decembris : In Civitate Veronæ Natale S. Zenonis Martyris. Rabanus autem scripsil imperante Ludovico Pio. Notkerus quoque pridie Idus Aprilis, et vi Idus Decembris S. Zenonem martyrem dicit. Ecclesia quoque Frisingensis tamquam Episcopum et martyrem S. Zenonem colit, ut idem Papebrochius aflirmat (ln actis SS. mens. Aprilis, die 12, c. 2, n.5). Beda item in Martyrologio pridie Idus Aprilis. Apud Veronensem Civitatem Passio S. Zenonis martyris, de quo B. Gregorius in libro Dialogorum refert vi ldus Decembris. In Civitate Verona Natale S. Zenonis martyris. Usuardus et ipse in Martyrologio pridie B Idus Aprilis : Eodem die S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionis Veronensem Ecclesiam mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni martyrio coronatus est. Nota hic verba Usuardi, quæ eadem sunt ac verba Martyrologii ms. quod hic Pistorii in bibliotheca almæ Domus Sapientiæ asservatur, de quo diximus capite secundo, ubi de ipsius ms. correctione, seu potius depravatione egimus, quod sententiam nostram confirmat , deleta scilicet fuisse in eodem ms. verba illa, Martyrio coronatus est. Wandelbertus in suo Martyrologio metrico vi Idus Decembris sic cecinit (Apud Dacherium, t. v Spicilegii) : Has quoque Zenon habet conjuncto Martyr honore.

Item Petrus Galesinus in notis pridie Idus Aprilis hæc refert : S. Zenonis episcopi et martyris, ut ex S. Gregorii testimoniis atque ex omni martyrologio constat, idque pluribus ostemditur in libro, qui de SS. Episcopis Veronensibus nuper in lucem editus est. IIoc ipso die Marlyrium : vi Idus Decembris 0rdinatio : xii Kalendas Junii translatio Veronæ celebratur. Ejus Vita a Coronato Notario conscripta Lobii extat. Tu præterea lege Surium. Constantius Felicius in suo Kalendario pridie Idus Aprilis vernacula lingua sic habet, quod nos latine reddimus : Zenon Veromae episcopus martyr sub Gallieno imperatore. Et vi ldus Decembris : Zenon Veronensis episcopus miraculis admodum clarus tempore Gallieni imperatoris floruit, cujus filiam a Dæmone liberaverat. Caute igitur le

p gendus De Aste, qui prid. ldus Aprilis in suis Dis

ceptationibus in Martyrologium Roinanum adducit
Felicium et Galesinum, utpote qui S. Zenonem con-
fessorem non martyrem nuncupaverint : quare ti-
mendum est ne et in a!iis auctoribus afferendis fal-
latur, sicuti in his fallitur. Falsum est enim quod
dicit : Item Vuitford, Bellinus, Galesinus, et Felicius
omnes uno ore buccinando S. Zenonem episcopum, et
confessorem. Quod alienum esse a veritate, ex nuper
allatis Galesini et Felicii vei bis licet agnoscere.
CAPUT IV.
Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen
S. Zenoni decernit.
Hi omnes, quos supra recensuimus, ante Roma-

num Martyrologium a Summo pontifice Gregorio A Remigii: Non multo post in pace receptus est. Illa quo

XIII, emendatum de martyrio S. Zenonis testantur. Eisque idem Martyrologium consentit, in quo festum martyrii a festo ordinationis S. Zenonis optime distinguitur. Pridie namque ldus Aprilis ita de Martyrio S. Zenonis : Veronæ, Passio S. Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam mira constantia gubernavit, et Gallieni tempore Martyrio coronatus est. Sexto Idus Decembris: Veronæ 0rdinatio S. Zenonis episcopi. Martyrologii hujus auctoritas apud æquos judices satis esse deberet. Neminem siquidem fugit Romanam Ecclesiam, caput et magistram cæterarum maxima usam semper esse solertia in inquirendis marlyrum actis ; iisdemque a rudium hominum et hæreticorum erroribus vindicandis. Qua plane solertia semper licet Romana Ec

B

clesia usa sit; in Martyrologio tamen emendando

exactiorem præstitit curam , ut in brevi eidem Martyrologio appositó ipsemet testatur Gregorius: nempe ipsum Martyrologium Romanum, • nonnullis in locis librariorum et Typographorum negligenlia mendosum per viros eruditos ad fidem historiæ, quæ rerum gestarum, personarum, locorum, temporum varietate continetur, adhibitis etiam codicibus vetuslioribus atque emendatioribus correctum fuisse. » Quod autem aliqui veteris lìomani Martyrologii auctoritate S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem fuisse conentur asserere eos errare in rejiciendis contrariis objectionibus demontrabimus (cap. 7). Et sane mirum est quosdam, qui imter Catholicos connumerari volunt, contra Romanum Martyrologium tam leviter effutire, ita ut ipsum nullius apud se esse auctoritatis ostendant.

CAPUT V.

Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

Iis quæ objiciuntur respondendum in præsens. Et primum de quodam Coronato Notario agendum, qui S. Zenonis vitam, rudi stylo describens de ipsius morte haec habet: Dei voluntate quando placuit in pace receptus est. Ita apud Ughellum. (Tom. v Ital. sac., de Veronen. Ep. n. 8, in vit. S. Zen.) De hoc Coronato meminerunt etiam PP. Congregationis S. Mauri in Operibus S. Ililarii in admonitione ad Psalm. cxxvi, cujus commentarium de vita S. Zenonis initio operum ejusdem S. episcopi in bibliotheca S. Remigii servari dicunt hoc inscriptum titulo: Sermo Venerabilis Coronati Notarii de vita S. Zenonis episcopi et confessoris. In quo sermone prædicatur Zeno a matris utero sanctificatus. Et de ejus morte sic : Non multo post in pace receptus est. Opusculum hoc ex codice ædino Abbatiæ S. Salvatoris Montis Amiati totidem exscripsit verbis Ughellus, et in eo nihil penitus habet de sanctificatione S. Zenonis in utero matris: et ipsa verba de illius obitu variant, ut apud Ughellum videre est loco supra citato, ubi sic legitur: De voluntate quando placuit in pace receptus cst. In codice S.

[ocr errors]

que in duobus his codicibus diversitas notanda est. Nam in codice Remensi legitur S. Zenonem fuisse ordinatum episcopum Weronensium, de qua Ordinatione in codice Abbatiæ S. Salvatoris Montis Amiati apud Ughellum nulla fit mentio. Vita quoque S. Zenonis, quæ a Coronato conscripta dicitur, quam

Ughellus refert, ab ea discrepat quæ apud Pape

brochium legitur (tom. 11, mens. Aprilis die 12). Quare Tillemomtius nullius auctoritatis hanc Coronati elucubrationem putat, quod certius redditur ex diversitate, quam in praedictis duobus mss. adnotavimus. Non multum itaque Combefisio fidendum qui codices mss. de Vita S. Zenonis a Coronato descripta non absimiles esse dicit; nam et inferius videbimus, eum in referendis auctoribus non satis tutum. Hanc eamdem Coronati elucubrationem Tillemontius scriptam putat post translationem corporis S. Zenonis, quæ ad annum 805, tempore Pipini regis facta fuit. Certum vero illud est hunc Coronatum Notarium non eadem qua S. Zeno ætate vixisse : narrat enim miraculum Athesis, quod S. Gregorii Magni temporibus contigisse trecentis, et amplius annis a S. Zenone certum est. llujus itaque ms. incerta fides est, neque tot antiquis et certis monumentis, quæ supra retulimus, præferenda. Quin potius ut dubiam rejiciendam esse quisquis intelligit.

[ocr errors][merged small][merged small]

ID tuit. » Idem asserere Cardinalem Walerium in libro

de Præsulibus Weronensibus folio 15, testatur de Aste. At Cardinalis Walerius in dedicatoria operum S. Zenonis Sixto W nuncupata S. Zenonem martyrem dicit , et in eodem libro SS. episcoporum Veronensium , ut patet ex Petro Galesino, quem supra retulimus (cap. 3), idem affirmat. Ipse etiam Panvinius S. Zenonem martyrem probat, licet in ea sententia fuerit, ut putaverit Ecclesiam Veronensem 0flicium S. Zenouis tamquam confessoris pontificis antiquitus celebrasse. Hoc ex Panvinii verbis Dupinius, et Tillemontius non observarunt, sed id solum, quod suæ ipsorum sententiæ favet, opinatam scilicet quoad litulum Confessoris traditionem Veronensis lat omnis historiæ veritas. Hæc tamen quæstio inspecta ms. veritate facile dissolvitur. Nam ex Veronensis, nec non Pistoriensis Ecclesiæ monumentis supra relatis ( cap. 1 et 2) ex iisque potissimum quæ Pistoriensem Ecclesiam a Weronensi mutuatam esse credendum est, liquido constat in Leclionibus, in Hymno et in Antiphonis Martyrium S. Zenonis commemorari. Werum quidem est reliquum 0fficium Festorum S. Zenonis ex communi confessorum pontificum ordinatum fuisse; et ita patet confundi ritum de martyre et confessore in Officio S. Zenonis, ea forte de causa, quia cum solemnis festivitas, tam apud Weronenses quam apud Pistorienses de S. Zenone vi ldus Decembris, qui dies Ordinationis est, celebraretur, unum tantum officium duabus festivitatibus rudis antiquitas accommodavit, ita ut memoria martyrii S. Zenonis unice servaretur in Lectionibus, Hymno, Antiphonis, et forsitam in Oratione, quæ in nostro etiam officio immutata non videtur in præsens, cum multam præ se ferat antiquitatem. Hoc igitur præstitisse Lippomanus dicendus est: sustulisse scilicet hanc Officii confusionem , et relicto ritu Confessoris Pontificis pro die Festo Ordinationis, ritum totius Officii de Pontifice Martyre pro Festo Natalitio S. Zenonis prid. ldus Aprilis destii;asse. Illud autem certum est ante Lippomanum Festum Ordinationis vi Idus Decembris solemnius celebrari solitum Veronæ : post Lippomanum vero solemniorem Festivitatem die Natalis seu martyrii

Ecclesiæ, ab ea fide desciscentes, quæ si desit, nu- A Ecclesiæ nihil est quod dicamus; die namque octava

decembris celebratur festum ordinationis S. Zenonis, uti confessoris pontificis, non modo Mediolani, sed et Veronæ, et Pistorii, et Pisis. Ita et de cathedra S. Petri tum Romana, tum Antiochena Festum celebratur absque ulla mentione martyrii. In Missali tamen Ambrosiano jussu Frederici cardinalis Borromei Ar. chiepiscopi Mediolanensis edito, octava die decembris festum Conceptionis B. Mariæ virginis habetur, cum commemoratione S. Zenonis, et in orationibus S. Zeno martyr et pontifex dicitur. Quod aulem, ut Tillemontius aflirmat in Missali Ambrosiano anni 1560, nulla fiat commemoratio de mariyrio, mirum non est, cum el Weronæ, ut supra (cap. M) ex Don. dorio notavimus, de martyrio S. Zenonis in festo or

B dinationis ejus altum silentium. Nunc de Martyrolo

gio Romano dicendum est. Quæstio autem non est de Martyrologio Romano emendato, in quo S. Zeno martyris titulo decoratur, sed de Martyrologio Romano antiquo, ut Combefisius putat, quiMolanierrorem non animadvertit, cum illum vel Molanus post editum Usuardi Martyrologium agnoverit. Ipse enim fatetur in epistola ad lectorem ante Usuardi Martyrologium se pro RomanoMartyrologio usum fuisse Martyrologio Bellini de Padua, neque ullum alium Martyrologium Romanum vidisse. Extant (ait ipse) alia Romanæ Ecclesiæ Martyrologia, quæ non vidi. Cum vero Martyrologium Romanum tempore Baronii editum vidisset, notationes suas in Usuardum correxit ac Martyrologio Romano accommodavit; sed morte præventus edere non

ibidem celebrari his quoque nostris temporibus prid. C potuit. Ita testatur Baronius in prolegomenis de Mar

Idiis Aprilis consuevisse; et hoc præceptum fuisse a Lippomano, putaverim, ut Martyrium S. Zenonis celebriori memoria ageretur. Lippomaiium namque primum fuisse qui memoriam Martyrii S. Zenonis instituerit, nullo pacto dici potest, cum id veteribus omnibus monumentis adversetur. Non ergo primus martyrii celebritatem instituit Lippomanus, sed admixta discrevit Officia, et Confessoris Officium Ordinationi, Martyris Natali S. Zenonis addixit. CAPUT VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis. Molanus in adnotationibus ad Martyrologium Usuardi prilie Illus Aprilis, ubi de S. Zenone, hæc verba Usuardi sustulit : Ac tempore Galliemi martyrio coronatus est. Cujus correctionis rationem his verbis reddit : De Zenone sustuli Usuardi verba, ac tempore Gallieni martyrio coronatus est. Honorari eum ut con[essorem constat ex Romano Martyrologio et officio Hediotanensis Ecclesiæ, die octava decembris et aliunde; extatque Lobii narratio venerabilis Coronati Christianissimi notarii de Vita S. Zenonis episcopi et confessoris. Gregorius interim tertio Dialogorum cap. {9, bis eum martyrem nominare maluit quam confessorem, eo quod inter procellas persecutionis multa viriliter pertulerit; qua eadem causa Juvenalem quoque alibi martyrem nominat. De narratione Coronati notarii jam dictum est (cap. 5). De officio Mediolanensis

tyrologio Romano ante suas notationes, capite nono. Præterierunt enim Molanum quamplurima antiqua ms. Romani Martyrologii exemplaria, eae quibus quodnam qualeve esset Germanum ipsum Romanum Martyrologium intelligere certius potuisset. Tolerabilis quidem, et venia dignus error, cum ipse tam longe positus, ea nescierit quæ illi, qui Romæ agunt, viae magno labore, pervigili, diligentia, et summa sunt industria consecuti. Gavisus vero non mediocriter fui, cum nuper opportune admodum accincto jam ad secundam editionem typographo conjecturam suspicionemque hanc meam ex litteris reverendissimi Domini Henrici Gravi theologi Lovaniensis minime vacuam aut inanem, fuisse cognovi. Scribit is enim ad me reverendissimum Dominum M0lanum accepto jam recens edito Martyrologio Romano motutiones suas, quas in Usuardum jam pridem scripserat probe recognitas auctasque eidem Martyrologio attemperasse atque accommodasse; sed et præmatura morte subtracto, minus facere licuisse. Hæc Baronius. Illud quoque est observandum, ipsum scilicet Molanum in opusculo de Martyrologiis affirmare Ecclesiam romanam uti solitam Martyrologio Usuardi aucto, in quo S. Zeno tempore Gallieni martyrio c0ronatus dicitur. Martyrologium ergo Romanum, quod idem est ex ipsius sententia, ac Martyrologium auctnm Usuardi S. Zenonem martyrem esse confirmai; Martyrologium vero Bellini, quod vidit Molanus,

s, Zenonem confessorem dicit vi Idus decembri*,

eo scilicet lie, quo festum ordinationis celebratur. A historiæ martyris titulum aliis largitum esse. At hos

Prid. autem Idus Aprilis nullatenus de S. Zenone ipse meminit. Quare mirandum non est ipsum Bellinum confessorem putasse S. Zenonem eo die, quo ipsius memoria celebratur oflicio confessorum. Id enim, et in hac diœcesi Pistoriensi fit, ubi S. Zeno ut martyr colitur usque in præsentem diem ; attamen vi Idus decembris in kalendario singulis annis notatur titulo confessoris, ad indicandum scilicet ritum, quo ipsius festum celebratur, licet iu oratione et lectionibus secundi nocturni martyrii ipsius memoria recolatur. Octava decembris : 0rdinatio S. Zenonis episcopi et confessoris, patroni et Ecclesiæ cathedralis titularis. Duodecima vero Aprilis : S. Zenonis episcopi et martyris (kalend. Pistorien.). Idem etiam notandum est in edicto hoc anno 1732 ab illustrissimo et reverendissimo Domino Columbino Bassi, episcopo nostro Pistoriensi, et Pratensi promulgato, circa translationem quorumdam festorum, ubi festum Immaculatæ Conceptionis B. M. W. transfertur, eo quod occurrat cum festo ordinationis S. Zenonis, quo in loco S. Zeno titulo confessoris nominatur. 0fficium conceptionis B. M. V. duplex secundæ classis recitandum die octava decembris; quæ dies solemnissima nobis est ob festum 0rdinationis S. Zenonis episcopi et confessoris, patroni et ecclesiæ cathedralis titularis, duplex primae classis. Quod etiam dicendi;m est de Martyrologio ms. de quo supra ( cap. 2), in eo enim octava die deccmbris S. Zeno episcopns et confessor dicitur. Quin, et ipsum Martyrologium Romanum correctum eadem die ordinationis S. Zenonis non dicit martyrem; hæc enim habet : Veronæ ordinatio S. Zenonis episcopi. Cui vetusta kalendaria Ecclesiæ Pistoriensis supra recensita conveniunt. In eo namque, quod primo loco posuimus vi ldiis decembris legitur : Natale S. Zenonis patroni nostri, licet in eodem kalendario xii kalen. Maii S. Zeno martyrii titulo illustretur. In alio ms. relato vi Idus decembris S. Zenonis episcopi. Itaque si in aliis etiam Martyrologiis vi Idus decembris S. Zeno confessor legatur, hoc ea ratione factum fuisse dicendum est, quia eadem die S. Zenonis festum ritu confessorum celebralur. Quod cum esset præ aliis festis celeberrimum, ab eodem auctores Martyrologiorum confessoris titulum desumebant; ut etiam Felicius in suo

kalendario servavit. Nam prid. ld. Aprilis cum S. D

Zenonem martyrem dixisset; vi Idus decembris episcopum solummodo nominavit. Non est igitur cur S. Zenoni martyrii palmam detrahamus, licet in aliquibus Martyrologiis S. Zeno unice nuncupetur.

CAPUT VIII.

Ea expenduntur, quæ contra S. Gregorii aucloritatem aliqui auctores, Dupinius præsertim et Tillemomtius, objiciunt. Sancli Gregorii auctoritatem (Saecul. 6, t. iv, de S. Greg., loc. cit.), elevare conantur Dupinus et Tillemontius nimiæ credulitatis ipsum insimulantes, additque Tillemontius S. Gregorium contra veritatem

[ocr errors][ocr errors]

calumniarum rivulos e fontibus hæreticorum recentiores hi derivarunt. Quanta vero temeritate S. Gregorium levitatis arguant, ex eo patet quod ipse sancuissimus pontifex Augustino Cantuariensi Archiepiscopo de cultu alicui tamquam Martyri exhibendo, ita praecepit, dum eidem Augustino S. Sixti martyris reliquias indulsit (Epistolarum, lib. ii, Ind. 7). Fecimus quod petisti, quatenus populus, qui in loco quodam S. Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuæ fraternitati, nec verum, nec veraciter Sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi Martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamem videtur, quia si corpus, quod a populo cujusdam Martyris esse creditur, nullis ille miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt, qui se a parentibus passionem ejus audisse fateantur, ita reliquiæ quas petisti seorsum condendæ sunt, ut locus, in quo præfatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari. Hæcne censenda credulitas est, quæ ad Martyris titulum alicui tribuendum, populi rumore contempto, vel miracula exigit, vel probatam antiquorum traditionem? Num quod S. Gregorius aliis præscripsit in Martyris cultu adhibendo, ipsum non præstitisse credendum est? Quid habent recentiores hi, quod in tribuendo S. Zenoni martyris titulo S. Gregorium erroris redarguant? Coronati Notarii narrationem ? Incerti auctoris apocryphum opusculum, nulla dignum fide, ut ipsimet fatentur, et superius probavimus (cap, 5)? Ecclesiæ Veronensis contrariam traditionem? Manifestum Panvinii errorem, ut ex antiquis constat m0numentis. (Cap. 6.) Romani veteris Marlyrologii auctoritatem* Imprudentem Molani lapsum, qui pro Romano, Bellini Martyrologium adhibuit (cap. 7). Hæcne sunt argumenta, quibus S. Gregorio fidem habendam non esse demonstrent? Cujus auctoritas, et ipsius Weronensis Ecclesiæ, et hujus Pistoriensis traditioni ac vetustioribus ms. consonat. (Cap. I, 3.

Dicent fortasse in laudato S. Gregorii responso, non de solo Martyrii titulo agi, sed de cultu dubiis S. Martyris reliquiis tribuendo : neque in dubium verii an D. Zeiio sanctitatis laureola dignus sit, sed id solum Confessor ne tantum, an simul etiam martyr habendus sit. At ex eo quod S. Pontifex tam prudens et cautus fuit in dubiæ reliquiæ cultu permittendo, num tam levis esse debuerat, ut Zenonem martyrem primus diceret, quem, si martyr non fuisset, universa Werona tamquam Confessorem veneraretur. Gaudeat itaque S. Zeno gloriosi sui Martyrii se tantum liabere Patronum et asseriorem, qui tanto usus consilio est, tanta prudentia antequam sanctos cultu Martyris dignaretur, neque tam cæco impetu aculis suis calamis tanti Pontificis auctoritatem hi recentiores proscim

dant. Cur ea tantum afferunt, sine ullo delectu, qu®

ita facile inceria et falsa probantur contra S. Gre

gorii probatam fidem? Cur hæc, quæ in hujus libelli

tractatione digesta sunt, videre neglexerunt, quoru"'

plura apud Baronium et alios quos laudavimus au* neant, neque Bedam aut alios culpent, si forte S. Gregorii auctoritate ducti, S. Zenonem martyrem dixerint. Nonne Werona Urbs est Italiæ præclara, cujus S. Patronum facile agnoscere poterat Gregorius summus Pontifex, et ipse Italus Romanus, in rebus Italiæ versatissimus, tum propter res ltaliæ gestas, tum propter Romani pontificatus administrationem? De Paulo etiam Diacono, qui S. Zenonem martyrem dicit quid dubitant? Qua ratione putant ipsum auctoritate S. Gregorii ductum id aflirmasse? Cum ille Patria Aquileiensis ac Desiderii Longobardorum regis, a secretis Weronensem urbem a Papia non longe admodum sitam apprime calluerit. Num ignorare potuit, quo cultu Patronum suum Verona cole

ctores videre potuissent? A calumniis itaque absti- A bona fide nos agnoscere, nullum nos habere argumen

tum S. Zenonem tempore Gallieni fuisse. Missalis Mediolanensis meminit, anno 1560, editi, ubi ritu Confessoris Festum S. Zenonis habetur. At observare debuerat, ipsum Festum Ordinationis esse, non martyrii, in quo etiam Weronæ nulla de Martyrio fit mentio (lib. II, cap. 7). Auctoritate Coronati Notarii Con

* fessorem S. Zenonem probat. Unica historia (ait

ipse) quam de hoc Sancto habemus, quæ post sanctum Gregorium ante nonum sæculum scripta dicitur, ipsum in pace quievisse dicit, nihilque pro Fide eum tulisse narrat. Eam historiam postea improbat, cum in ea S. Zenonem Gallieni tempore vixisse dicitur. Uucumque sit hæc vita a quodam Coronato Notario composita tot erroribus abundat, ut nullius auctoritatis ha

ret universa? Hæc pro S. Gregorii auctoritate, qui B benda sit. Alia omittimus de quibus supra egimus.

lib. iii Dialogorum, cap. 19, S. Zenonein martyrem asserit, dicta sufficiant. De eo vero, quod Tillemontius temere admodum affirmat, scilicet S. Gregorium contra veritatem historiæ, alios sanctos Martyres nominasse, seorsim agendum est.

CAPUT IX.

Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

Cum itaque ea everterimus, quæ contra S. Zenonis martyrium objiciuntur, admiratione quidem digna videtur, Dupinii, Tillemontii ac quorumdam recentiorum securitas, qui antiquitate contempta, novis semper opinionibus præcipites assentiuntur. Hoc vero ut evidenter agnoscas, hic ex Gallico sermone in lati- C mum ipsorum effata exhibemus. (Dupin, Biblioth. Eccl., t. 1, part. 1, trium prim. sæcul.) Communis opinio est (ait Dupinus) quemdam fuisse Zenonem Veronæ episcopum, qui sub imperio Gallieni, Martyrium tulerit. Et ipsi sermones quidam tribuuntur a Guarino, editi Venetiis et Veronæ prælo excusi anno 1508 et 1586, qui poslea in bibliotheca PP. fuere inserti. At hujus auctoris, quem prorsus antiquitas ignoravit opera rejiciuntur. Et in dubium vertitur an hujus nominis Episcopus Veronæ fuerit, qui sub Gallieni Imperio martyr obierit. Ad hoc probandum, nihil aliud affert, quam S. Ambrosii epistolam ad Syagrium scriptam (lib. 1, cap. 11), in qua dicit de Zenone quodam mentionem fieri, falso tamen Syagrii decessore. Affert et

Molani correctionem ac Panvinii opinionem de tra- D

ditione Ecclesiæ Weronensis de quibus supra egimus (lib. II, cap. 6, 7). Quam vero turpiter labatur negando S. Zenonem tempore Gallieni Weronæ Episcopum, manifesto patet ex Mabillonii ms. supra relato (lib. ii, cap. 1), qui in Weronensium Episcoporum albo, octavo scribit loco Zenonem. Octavus autem Episcopus Weronæ, nonnisi temporibus Gallieni convenit. Tillemontius quoque (tom. iv, mon. Eccles, de Persecut. Valeriani, not. 5) adductus rationes, quas supra rejecimus, tanti facit, ut nullo alio pacto hanc solvi quaestionem posse putet, quam si S. Zenonem tempore Gallieni non vixisse credamus. Ratio facilior ab his omnibus difficultatibus se extricandi est,

Constat autem ex his, quam temere spretis antiquioribus auctoribus et monumentis, viam veritatis obtrudant, incertas tantummodo asserentes, falsasque rationes. Quo enim pacto quis fidem iis adhibeat, quæ incerto et nullius auctoritatis scriptore affetuntur? Eaque spernat, quæ ipsum Romanum Martyrologium, Beda, Paulus Diaconus, aliique clarissimi auctores testantur, quorum opera ubique diffusa justa reprehensione non caruissent, si aliquis in eis error irrepsisset? At recentiores hi, qui se præ omnibus veteribus sapere falso putant, et pro libito auctoritates easdem recipiunt et respuunt, nimia facilitate antiquos carpunt auctores, a quorum sententia recedere, in his præsertim, quæ ad veterem historiam pertinent, nisi de apertissimo arguantur errore, non satis tutum, quin a periculo non longe procul esse crediderim.

CAPUT X.

Eraminantur reliqua quæ Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

Plura apud Papebrochium leguntur, de quibus supra opportune tractavimus. De Bellino enim et Molano egimus, cap. 7, item de Ecclesiæ Weronensis traditione, cap. 6. De aliis quæ restant hic dicemus, ut omnia quæ novimus, discutiamus. Non proinde mirum videri debet, quod in Ecclesia Ambrosiana et in Missali ejusdem Ecclesiæ anni 1522 et 1560, sicuti et in Breviario S. Zeno Confessor dicatur, cum in eadem Ecclesia solum Festum 0rdinationis S. Zenonis agatur, quod de Confessore Pontifice celebratur, tam in Ecclesia Weronensi, quam Pistoriensi, in qua, ut observavimus (cap. 7), ad haec usque tempora idem Festum sub titulo Confessoris Pontificis notatur in Kalendario ad ritum indicandum. Nunc auiem ipsa Ambrosiana Ecclesia, ut videre est in Missali prædicto anni 1092, S. Zenonem martyrem colit pridie Idus Decembris : id autem non leve est argumentum ad confirmandam martyrii S. Zenonis veritatem : Cum ipsa Ecclesia Ambrosiana suis in ritibus observandis adeo religiosa, ita antiqua Missalia correxit, quod utique non fecisset, nisi certo sibi coustitisset S. Zenonem martyrio coronatum. Si vero S. Zeno

« PoprzedniaDalej »