Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cui merito conueniebat fuppliciter me fubferuire. Quapropter humiliter obfecro Ill. Gratiam tuam, ut hoc quantulumcunque eft opufculi gratiofo excipiat animo, donec diuino munere nactus otium fidei uim luculentius enarrem. In praefentiarum enim hoc uolui docere, quemadmodum fide in omnibus bonis operibus uti debeamus, eique concedamus, ut praeftantiffimum fit omnium operum. Deo igi tur largiente alias fidem per fe tractabo, commonftraturus quo modo quotidie eam orare fiue dicere nos deceat. Ita IL Gratiae tuae me commendo. Datum Wittemb. die 29. Martii 1520. *)

XIV.

Johanni Thurzoni, Epifcopo Vratislauienfi.

Quanquam ego, Reuerendiffime Praeful, rationem meae paruitatis habens, ut ad omnes alios magnates, ita ad tuam magnitudinem praecipue ti midus fcribo, animum fed (tamen) erexit uenerabilis Dominicus Schleupner R. P. T. addictiffimus, qui hinc pietate, qua in fuum Epifcopum affectus eft, foluit, uifurus, quid Dominus operetur in mortali corpufculo P. T. Noluit autem fine literis meis ire, perfuadens me rem facturum non

Dedic. libri Lutheri: De bonis Operibus, Witt. 1521. 4.

ingratam R. P. T. Ego fane fateor, et me nonnihil, imo multum cum R. P. T. aegrefcere, quod ecclefiae Dei compatior, cui proh dolor raro dantur, qualem T. P. R. dedit, Epifcopum, cum nunquam magis eguerit talibus. Caeterum confido, quod ma. nus eius percutiet et fanabit, atque qui R. P. T. tam infignibus ornauit dotibus, non deerit, ut det uirtutem fortitudinemque omnia conftanti, chriftiano, Epifcopalique animo ferendi et ftandi in omnes fanctas uoluntates eius. Si uita negabitur Ecclefiae profit mors. Potens autem eft tam ex uita, quam ex morte P. T. Ecclefiam fuam iuuare, pro diuitiis bonae uoluntatis eius. Non hoc fcribo, quod neceffarium arbitrer, animum tuum confortari in Domino (quanquam quis eft tam fortis, qui non egeat uel minimi fratris folatio!) fed quod communia nobis omnia uoluit et fecit is, qui pro nobis omnia factus iuffit, ut alter alterius onera portaret, ne ullus fidelis fuus folus uiueret, aut folus moreretur: fed in communione fanctorum fecurus per omnia ageret et pateretur. Itaque quantum nos contriftat communis paternitatis tuae aegritudo, aut, fi Dominus uolet, etiam futura mors, tantum nos rurfus laetificat, quod nec fola patitur, nec fola uiuit anima tua, fed uiuimus et patimur cum illa, et cum omnibus Jesus Chriftus, medium cordis noftri, in quo fancte ualeat R. P. T. et meae te.

meritati ignofcat. Literae enim priores P. T. R. animofum me fecerunt, cum fint magnae humilita 'tis et charitatis, ut eruditionem taceam, pleniffimae, et inter facra mea perpetuo monumenta feruandae. Iterum ualeat R. P. T. in Chrifto et me commendatum habeat. Witteb. 3 Cal. Aug. 1520.

XV.

Carolo V. Imperatori Rom.

[ocr errors]

G. et P. a Domino noftro Iefu Chrifto. Quod Sereniffimam Maieftatem tuam, optime Imperator Carole Cael, audeo literis adire, nemo non optimo iure mirabitur. Quid enim infolentius uideri poteft, quam regem regum ac dominum dominantium a uili et infimae fortis homuncione compellari? ue. rum minus mirabitur, quisquis caufae magnitudinem contemplatus de euangelica ueritate agi intellexerit, quae cum digna fit etiam coeleftis maieftatis thronum accedere, non indigna uideri debet, quae terrenum Principem conueniat. Accedit, quod terrenos Principes, ut funt imagines coele

*) VN. 1734. p. 713. et in Herm. von der Hardt Hift. litter. Reform. P. V. p. 33. quibus fubiectae funt Melanchthonis litterae ad eundem Epifcopum.

1

[ocr errors]

ftis, ita decet illum imitari, ut et ipfi in altis habitent, humilia tamen refpiciant in terra, et fufcitent de terra inopem, et de ftercore erigant pauperem. Venio itaque inops et pauper ante pedes Seren. Maj. T. proftratus, indigniffimus, dignif fimam tamen caufam producturus. Editi funt a me libelli quidam, quibus multorum et magnorum mihi conflaui inuidiam et indignationem, ubi du plici tutus effe praefidio debui, Primum quod inuitus in publicum ueni, nec nifi aliorum ui et infidiis proditus fcripfi, quicquid fcripfi, nihil unquam ardentioribus uotis expetens, quam ut in angulo meo laterem. Deinde quod tefte mea confcientia et optimorum uirorum iudicio non nifi euangelicam ueritatem ftudui euulgare aduerfus fuperftitiofas humanae traditionis opiniones, atque ob hanc iam in tertium usque annum patior fine fine iras, contumelias, pericula, et quicquid mali poffunt excogitare mali. Fruftra interim filentium offero, fruftra pacis conditiones propono, fruftra erudiri meliora poftulo. Unum eft, quod in me paratur tantum, ut extinguar cum uniuerfo euangelio. Iam cum omnia fruftra tentarim, uifum eft tandem, exemplo diui Athanafii Imperatoriam Maieftatem inuocare, fi forte Dominus dignetur per eam fuae caufae adeffe. Quare Sereniffimae Maieftati Tuae, Carole Princeps Regum terrae, fuppli

citer procumbens, fupplico, dignetur non me, fed caufam ipfam ueritatis, ob quam tibi folam datum est gladium gestare, in uindictam malorum, laudem uero bonorum, fub umbram alarum tuarum fufcipere, et me in illa non amplius nec longius tueri, quam donec reddita ratione aut uicero, aut uictus fuero. Nolo defendi, fi impius et haereticus inuentus fuero. Vnum peto, ne damnetur fiue ueritas, fiue falfitas inaudita et inconuulfa. Chrifto fafces tot regnorum Sereniffima Maieftas tua debet. Is hoc repofcit gratiae, ut ueritatem eadem Sereniffima Maieftas tua tueatur. Hoc potiffimum Imperii tui ornamentum, hoc faeculi tui memorabile decus erit, fi non patiatur Sacratiffima Maieftas tua, ut impius conculcet et deuoret iuftiorem fe, et fit facies hominis, ut Propheta ait, quafi pifces maris, et quafi reptilia non habentia ducem, dum fit iudicium et contradictio potentiorum.

Ita me commendo, ita confido, ita fpero in tuam Sacratiffimam Majeftatem. Quam Dominus Iefus nobis feruet et magnificet ad gloriam Euan~~ gelii fui fempiternam, Amen. Datum Wittembergae, die penultima Augufti, 1520. *)

[ocr errors]

*) Fabricii Centifol. P. I. p. 68.

« PoprzedniaDalej »