Obrazy na stronie
PDF
ePub

XLIII. TESTAMENTUM ROBERTI HIBBURN.'

[Reg. LANGLEY, fol. 74.] In Dei nomine, Amen. Ego Robertus Hibburn, Major Villæ Novicastri super Tynam, animadvertens fallaciam hujus mundi, periculum mortis michi imminere, licet æger corpore sanus tamen mente, cum hic non habemus civitatem manentem, sed futuram inquirimus ; die veneris, tercio die mensis Augusti, Anno Domini Millesimo cccc quintodecimo, apud dictam villam Novi Castri condo testamentum meum in hunc modum. In primis, lego animam meam Deo, beatæ Mariæ, et omnibus sanctis; et corpus meum ad sepeliendum in ecclesiâ Omnium Sanctorum ejusdem villæ, coram altare Cantariæ sancti Johannis Evangelistæ. Item do et lego Agneti uxori meæ totum illud capitale Mesuagium meum Burgagium, cum suis pertinentiis, jacent in villâ dicti Novi Castri in vico vocato le Cloos, ex parte occidentali tenementi Roberti Clyfforth, per suas antiquas metas et bundas. Habendum et tenendum dictum tenementum cum suis pertinentiis præfatæ Agneti pro termino vitæ suæ de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de jure consueta. Ita, post decessum dictæ Agnetis, totum dictum capitale tenementum cum suis pertinentiis integrè remaneant Thomæ filio meo et heredi, heredibus et assignatis suis imperpetuum. Item do et lego Roberto filio meo omnia terras et tenementa sive Burgagia mea —extra portam del Sandzate, infra procinctum et suburbiam ejusdem Villæ, per suas antiquas metas et bundas

remaneant Thomæ filio meo. Item do et lego Rogero filio meo omnia terras et tenementa existencia in dictâ villâ Novi Castri super Tynam quæ teneo in feodo de Magistro et Fratribus de Walknoll, supra le Keyside, vel infra Pampeden, per suas antiquas metas.

quod si

remaneant Thomæ filio meo. Item volo quod omnia bona mea mobilia, debitis meis plenariè persolutis, participentur, ita quod una pars remaneat executoribus meis subscriptis, ad distribuendum pro aminâ meâ prout melius viderint expedire; et quod altera pars dictorum bonorum remaneat dictæ Agneti uxori meæ, tanquam pro

racionabili parte suâ ; et quod tercia pars dictorum bonorum remaneat omnibus filiis meis supradictis, dictis legacionibus non obstantibus. Item do et lego Margaretæ filiæ meæ quadraginta mercas monetæ, dum tamen se maritaverit

per avisamentum et consilium

1

This person died in his mayoralty. Two years afterwards, Bishop Langley granted a dispensation to Thomas, his son and heir, to marry Ísabella, widow of William Strother, his relation.

executorum meorum subscriptorum et Ricardi Dalton et aliorum fratrum suorum prædictorum.-Residuum - Agneti uxori meæ et Thomæ filio meo, ad distribuendum pro animâ meâ

Agnes uxor Thomas filius, et Ricardus Dalton executores.-- [Prob. 27 Sept., 1415.]

XLIV. TESTAMENTUM RADULPHI BROMLEY.'

[Reg. LANGLEY, f. 79. b.) In Dei nomine, Amen. Ego Radulphus de Bromley, vicarius ecclesiæ de Norton, videns mortis periculum imminere, condo testamentum meum in hunc modum. In primis, lego animam meam Deo omnipotenti, beatæ Mariæ virgini, et omnibus sanctis; corpusque meum ad sepeliendum in choro ecclesiæ de Norton. Item lego iij'. ceræ ad ardendum circa corpus meum ad exequias meas, in die sepulturæ meæ. Item in expensis die sepulturæ meæ,

in
pane

et cervisiâ xx*.; et, in aliis expensis, secundum discrecionem et disposicionem Executorum meorum. Item lego cuilibet Capellano existenti in obsequiis funeralibus iija. Item lego Ecclesiæ de Norton vj“. viija stem lego Johanni de Bromley, fratri meo, optimum lectum meum, videlicet lectum cum curtinis, lodicibus, linthiaminibus, matric', et aliis ad lectum pertinentibus. Item lego matri meæ optimam meam togam cum furrurâ et capucio ejusdem. Item Agneti amicæ meæ unam togam de murre meld duplicat' cum carde, cum capicio ejusdem ; et eidem Agneti lego unam equam ambulantem cum sellâ propriâ, in quâ solebam equitare." Item lego Willielmo Parrys servienti meo xiij*. iija. Item lego Roberto Coke xija. Item lego Willielmo Aklum servienti meo xija. Item lego Beatrici servienti meæ iij*. iiij.-Residuum - Johanni de Bromley fratri meo, Johanni Weysi de Bernard Castell, et Roberto Johnson de Norton--eosdem-executores-secundum ordinationem Reverendi Patris, domini Thomæ Dunelmensis Episcopi, vel ministrorum suorum, inde ordinent et disponant pro solucione debitorum meorum, in quibus diversis personis, de quo doleo valde, astringor ; et eciam pro reparacione mansionis meæ apud Norton, ad quam teneo ultra quam sufficere potero; habito respectu ad simplicem statum meum, et modicitatem bonorum meorum. Testibus domino Johanne Newton Rectore de Hoghton, domino Ricardo Marshall capellano, Johanne Sporner,

į Vicar of Norton from 1410 to 1415.
2 Rector of Middleton in Teesdale at that time, and till the year 1432.

Willielmo Parys de Norton, et aliis. In cujus.-apud Norton vigiliâ Epiphaniæ. M.cccc.xy!.

XLV. TESTAMENTUM WILLIELMI DE ESYNGTON DE NOVO

CASTRO.

marcas.

[Reg. LANGLEY, fol. 94.] In Dei nomine, Amen : quinto decimo die Mensis Marcii, Anno Domini Millesimo ccccmoxymo; Ego Willielmus de Esyng. ton, Burgensis villæ Novicastri super Tynam, condo et facio testamentum meum in hunc modum. In primis, do et lego animam meam Deo omnipotenti, et beatæ Mariæ virgini, et omnibus sanctis; et corpus meum ad sepeliendum ubicumque Deus disposuerit. Item do et lego summo altari ecclesiæ meæ parochiali pro decimis et oblacionibus oblitis xx8. Item do et lego fabricæ ecclesiæ beati Nicholai villæ prædictæ xxx. Item do et lego fabricæ capellæ sancti Johannis villæ prædictæ v

Item do et lego cuilibet Ordini Fratrum Mendicancium xiij. iiijd. Item do et lego cuilibet pauperi, propter infirmitatem lectum tenenti, infra dictam villam, vjd. Item do et lego Nicholao filio meo omnia terras et tenementa mea cum omnibus suis pertinentiis tam infra villam Novicastri quam extra si contingat sine hærede decedere tunc volo quod omnia terræ sine fraude et dolo vendantur, et distribuentur

pro

animâ meâ et animâ Aliciæ uxoris meæ et liberorum meorum.— Item do et lego Nicholao filio meo prædicto omnia principalia mea tam in camerâ, aulâ, penore, coquinâ, brasiatorio, pandoxatorio, stabulo, una cum omnibus armis et armaturis meis, tam invasivis quam defensivis, quorum omnium residuum do et lego, videlicet utensilium prædictorum, prædicto Nicholao filio meo, Henrico et Willielmo, filiis meis putativis, inter eosdem equaliter dividendum. Item do et lego prædicto Henrico, filio meo putativo, xl., et prædicto Willielmo fratri suo xl'. Item do et lego prædicto Nicholao filio meo omnia jocalia et ornamenta tam ad capud quam ad corpus, mulieris ornaturæ incumbencia, cum clitellis quibus includuntur; quæ prædicta Alicia uxor mea Elizabethæ et Elenæ filiabus meis in suâ ultimâ p'tate assignavit. Item do et lego Matildæ sorori meæ x marcas. Item do et lego presbiteris divina celebraturis pro animâ meâ et animâ Aliciæ uxoris meæ, et pro animabus liberorum nostrorum, et omnium fidelium defunctorum, cc. Residuum-Nicholao

i The Executors renounced. The Bishop imposed administration upon John de Bromley, brother of the testator, and appointed John Newton, Rector of Houghton, supervisor.

filio meo-Executores Nicholas filius meus, Dominus Johannes de Etall capellanus, Ricardus Forester Clericus, et Willielmus de Cornford -xx marcæ inter eos dividendæ

pro

labore suo.Testibus Will. Redmershell, Joh. Whyt draper, Joh. Pontfreit cordwaner, et Joh. Tosson glover.- [Prob. 23 Feb., 1416.]

XLVI. TESTAMENTUM JOHANNIS STOCKDALE.

[Reg. LANGLEY, fol. 82. b.) In Dei nomine, Amen. Die lunæ, proximè ante festum Ramis Palmarum, Anno Domini Millesimo ccccxvimo, Ego Johannes Stockdale, Brasyer et Burgensis villæ Novicastri super Tynam, compos mentis, et partes transmarinas, mercandizandi causâ, proponens visitare, condo testamentum meum animam Deo et beatæ Mariæ et omnibus Sanctis; corpusque ad sepeliendum ubi Deus disposuerit Johannes de Wermouth capellanus et Willielmus Cayster consanguineus meus, heredes et assignati sui, teneant omnia terras et tenementa in villis de Novocastro et Gatesheved — ad perficiendum voluntatem meam prædicti Johannes et Willielmus teneant

omnia bona mea tam citra mare quam ultra. Testibus Adamar heryng, Johanne Barker merchant, Johanne de Moreton merchant, Roberto de Wytton clerico, Roberto Fletcher et aliis.—[Pr. at London in Hospicio Episcopi Dunelm. de licenciâ Episcopi London. coram Th. Ep. D. 12 June, 1416.]

mea

XLVII. TESTAMENTUM DOMINI JOHANNIS LUMLEY MILITIS.'

(Reg. LANGLEY, p. 108.] In Dei nomine, Amen. Ego Johannes de Lumley, miles, in bonâ memoriâ xxiiij die Aprilis, Anno Domini Millesimo ccccxvIII., condo testamentum meum in hunc modum. In primis lego animam meam Deo Omnipotenti, beatæ Mariæ, et Omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in ecclesiâ

i Sir John Lumley, of Lumley Castle, Knight, son and heir of Sir Ralph Lumley, who died in battle at Cirencester against Henry IV., by Eleanor, daughter of John Lord Neville, of Raby, sister of Ralph, first Earl of Westmorland. Sir John Lumley was slain at Baugy, in Anjou, on Easter Eve, 1421, fighting under the banners of the Duke of Clarence, and was buried, not at Chester-le-Street, as his will enjoins, but in the Cathedral-yard at Durham, near the north door, from whence his bones and monument were removed to Chester-le-Street, by John, Lord Lumley, in 1594.

beatæ Mariæ de Chestre, inter duas columpnas, ubi Felicia, uxor meal quondam, modo jacet, ex parte boreali ecclesiæ prædictæ. Et volo quod executores mei pro ipsâ et me faciant unam tumbam honestam de marmoriâ, et alium apparatum competentem. Item volo et lego quod executores mei inveniant, primo anno post decessum meum, septem Capellanos, celebraturos pro animâ meâ, et animâ prædictæ Feliciæ, et animabus parentum meorum. Item lego Johanni Percy de Kyldall xl libras. Item lego uni piscatori juxta Rotse, quinque marcas. Item lego Agneti Cuthbert xl libras ad maritagium suum. Item lego Willielmo Peyghan x marcas. Item Willielmo Hunter decem marcas. Item lego Johanni Haliday x marcas. Item Matheo Pacock decem marcas. Item lego Willielmo Mayhu xx libras. Item lego Alianoræ, filiæ meæ, ccc marcas, ad maritagium suum. Item lego Matildæ, filiæ meæ, ccc marcas ad maritagium suum. Item lego Annæ, filiæ meæ, ccc marcas ad maritagium suum ; habendas prædictas summas quando prædictæ filiæ meæ ad ætatem xviij annorum pervenerint, aut si per amicos meos ante talem ætatem maritentur. Et volo quod prædictæ filiæ meæ sint in custodiâ et potestate executorum meorum, usque ad prædictam ætatem ; nisi, medio tempore, maritentur ad costagium dictorum executorum meorum de bonis meis inveniendum. Item lego Agneti filiæ Agnetis Cuthbert xl libras ad maritagium suum, eidem solvendas, cuin ad eandem ætatem pervenerit ; et quod, medio tempore, sit in custodiâ [etc in forma predictâ]. Item volo quod Executores mei inveniant de bonis meis Johannem filium prædictæ Agnetis Cuthbert usque ad ætatem xxj annorum. Item volo quod Feoffati mei in Hospitio meo de Wodestret in London vendant dictum Hospitium ad acquittandum debita mea, et ad disponendum pro animâ meâ. Item lego Elizabethæ sorori meæ,4 centum marcas ad maritagium suum. Item lego Katerinæ sorori meæóc marcas ad maritagium

Item lego Matildæ filiæ meæ totum le Perell quod fuit matris suæ. Item lego Annæ filiæ meæ unam togam

de aureo, quæ fuit matris suæ.

Item volo quod Executores mei faciant vestimentum de duobus togis de blodio velvet, et quod donetur per Executores meos prædictæ Ecclesiæ de Chestre, ad orandum pro animâ meâ, et animâ dictæ Feliciæ uxoris meæ, et

suum.

panno

at some

i Felicia, daughter of Sir Matthew Redmayne, of Newcastle, of whom Froissart tells a romantic story in his narrative of the Battle of Otterburne. 2 There is a little village called Rotsea, on the coast of Yorkshire, but it is

istance from the sea. 3 These three daughters are not noticed in the printed pedigrees of Lumley. 4 Afterwards wife of Adam Tirwhitt, of Kettleby, Co. Linc., Esq. 5 Afterwards married to Sir John Chideok, Knt.

« PoprzedniaDalej »