Obrazy na stronie
PDF
ePub

Per omnia secula seculorum. R. Amen.
*. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
*. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum.

. Gratias agamus Domino Deo nostro. . Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor, qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis, per verbum, virtutem, sapientiamque tuam, Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia præparas, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cujus corpus, Ecclesiam videlicet tuam, cœlestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmentum templi tui crescere, dilatarique largiris; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuæ fidelibus excubiis permanentes, hereditatem benedictionis æternæ sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum, quæsumus Domine, placatus intende, quem tuis sacris altaribus serviturum in officium Diaconatus suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines, divini sensus, et summæ rationis ignari, hujus vitam, quantum possumus, æstimamus. Te autem, Domine, quæ nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum; tu scrutator es cordium. Tu istius vitam cœlesti poteris examinare judicio, quo semper prævales, et admissa purgare, et ea sunt agenda concedere.

Hic solus Pontifex extensam manum dexteram ponit su caput Ordinandi, dicens :

Accipe Spiritum sanctum ad robur, et ad resistendum Diabolo, et tentationibus ejus; in nomine Domini.

Postea prosequitur ut prius extensam tenens manum desteram usque in finem Præfationis.

Emitte in eum, quæsumus, Domine Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiæ tuæ munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiæ puritas, et spiritualis observantia disciplinæ. In moribus ejus præcepta tua fulgeant; ut suæ castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat; et bonum conscientiæ testimonium præferens in Christo firmus et stabilis perseveret; dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc Pontifex sedens cum mitra, Ordinando ante se genuflexo stolam imponit super humerum sinistrum, dicens:

Accipe stolam † candidam de manu Dei; adimple ministerium tuum, potens enim est Deus, ut augeat tibi gratiam suam. Qui vivit, et regnat in sæcula sæculorum. R. Amen.

Faciens super Ordinandum signum crucis; aliquis vero minister reflectet capita stolæ, et alligabit sub brachio dextro Deinde Pontifex accipiens Dalmaticam ea totaliter induit Ordinandum, dicens:

Induat te Dominus indumento salutis, et vestimento lætitiæ, et Dalmatica justitiæ circumdet te semper, in nomine Domini. B. Amen.

Postremo Pontifex accipit et Ordinando tradit librum Evangeliorum, quem manu dextera tangenti dicit :

Accipe potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Domini. R. Amen.

Quo facto, Pontifex stans sine mitra, ad altare conversus dicit:

Oremus.

Ministri :

Flectamus genua. R. Levate.

Deinde vertens se ad Ordinatum dicit :

Exaudi, Domine, preces nostras, et super hunc famulum tuum Spiritum tuæ benedictionis emitte; ut cœlesti munere ditatus, et tuæ majestatis gratiam possit acquirere, et bene vivendi aliis exemplum præbere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

OREMUS.

Domine sancte, Pater fidei, spei et gratiæ, et profectuum remunerator, qui in cœlestibus et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum : hunc quoque famulum tuum spirituali dignare illustrare affectu; ut tuis obsequiis expeditus sanctis altaribus tuis minister purus accrescat; et indulgentia tua purior, eorum gradu quos Apostoli tui in septenarium numerum beato Stephano duce ac prævio, Spiritu sancto auctore, elegerunt, dignus existat; virtutibus universis, quibus tibi servire oportet instructus, tibi complaceat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

His peractis, Archidiacono suggerente, Diaconus surg factaque Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suur ibique genuflectit: Pontifex vero surgit, et accedit ad corn Epistolæ, ubi deposita mitra prosequitur Missam, et se ger in Offertorio suscipiendo et in omnibus aliis prout habetur supra, pag. 567, in ordinatione Subdiaconi.

DE ORDINATIONE PRESBYTERI.

Missæ celebranda pro conferendo Presbyteratus Ordine necessaria, ut supra, pag. 562.

Ordinando Presbytero: Mandatum Apostolicum, si ordinetur extra tempora. Vestis talaris. Modestia in capillis. Corona Sacerdotalis. Prævia Confessio. Amictus. Cingulum. Manipulus. Stola et planeta albi coloris. Oleum Catechumenorum. Calix cum vino et aqua. Patena et Hostia desuper posita. Vitta linea pro sustentandis manibus post unctionem, si sit consuetudo. Pelvis et vas aquæ. Medulla panis et Manutergium pro Presbyterandi manuum lotione. Candela pro Offertorio. Missale ad legendam Missam cum Pontifice. Sacerdos adjuvans in Missæ recitatione.

:

Pontifex ornatu Pontificali paratus, ut Ordinem Presbyteratus conferat: in Missis de Quatuor Temporibus, et in Dominicis ac festivis diebus a Dominica Septuagesimæ usque ad Pascha exclusive, ante ultimum versum Tractus in sabbato infra Octavam Pentecostes, et in Festis quæ habent sequentiam, ante ultimum sequentiæ versum: in Dominicis autem et festivis diebus per Annum et per Adventum ante versum Alleluia, accipit mitram, et accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum sedet.

Interim ad Ordinem Presbyteratus promovendum Archidiaconus aut illius locum tenens evocat dicens :

Accedat qui ordinandus est ad Ordinem Presby

teratus.

Mox ordinandus per Notarium nominatus accedit, et facta Pontifici profunda reverentia genuflectit.

Tum Archidiaconus illum offerens Pontifici, sub his verbis loquitur, dicens :

Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ec

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

clesia Catholica, ut hunc præsentem Diaconum ad

onus Presbyterii ordinetis.

Et Pontifex interrogat dicens :
Scis illum esse dignum?

Respondet Archidiaconus:

Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsum dignum esse ad hujus onus officiii.

Mox Pontifex dicit :

Deo gratias.

Et annuntiat clero et populo, dicens :

Quoniam, fratres charissimi, rectori navis et navigio deferendis, eadem est, vel securitatis ratio, vel communis timoris; par eorum debet esse sententia, quorum causa communis existit. Neque enim fuit frustra a Patribus institutum, ut de electione illorum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur etiam populus; quia de vita et conversatione præsentandi, quod nonnumquam ignoratur a pluribus, scitur a paucis ; et necesse est, ut facilius ei, quis obedientiam exhibeat ordinato, cui assensum præbuerit ordinando. Hujus siquidem Diaconi in Presbyterum, auxiliante Domino, ordinandi conversatio (quantum mihi videtur) probata, et Deo placita existit, et digna (ut arbitror) Ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortasse, vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio, sententia est expetenda multorum. Itaque, quid de ejus actibus aut moribus noveritis, quid de merito sentiatis, libera voce tradatis; ac illi testimonium sacerdotii magis pro merito quam affectione aliqua tribuatis. Si quis igitur habet aliquid contra illum, pro Deo et propter Deum, cum fiducia exeat et dicat. Verumtamen memor sit conditionis suæ.

Postea Pontifex, aliqua interjecta morula, convertens.

« PoprzedniaDalej »