Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

2. C. Marium consulatûs ingens cupido exagitabat. A quo adipiscendo cùm longè abesse se cerneret; Q. Metellum, summum virum et civem, cujus legatus erat, criminari statuit, ut, ereptâ ei gloriâ confecti belli Jugur thini, ipse mitteretur in Numidiam cum imperio consulari. Itaque nec facto ullo nec dicto abstinuit, quo conciliare sibi militum animos posset. Multa criminosè de Metello est locutus, multa de se magnificè. Dixit : Bellum ab imperatore trahi consultò, quòd homo inanis, et superbia regia, imperio nimis gauderet: se paucis diebus habiturum Jugurtham in catenis, si dimidia pars exercitüs sibi permitteretur. Deinde à Metello Romam missus, cùm ad populum eadem dixisset, quæ priùs in castris, et de se ingentia esse pollicitus; voti tandem compos fuit. Factus est ergo ille quidem consul, sed à fide justitiîque discessit, qui imperatorem suum in invidiam falso crimine adduxerit. Sallust. Jugurth. c. 64. Cic. 2. Off. ib.

[ocr errors]

3. Alter quoque Marius, cognomento Gratidianus, boni viri officio functus non est. Cùm prætor esset, et tribuni plebis collegium prætorum adhibuissent, ut res nummaria communi sententiâ constitueretur; conscripserunt communiter dictum, constitueruntque, ut omnes simul prætores ac tribuni post meridiem ad populum accederent, renunciaturi edictum illud, quod videbatur futurum gratissimum omnibus civibus. Cæteri quidem, alius alio, discessere: Marius à subselliis in rostra rectè ivit, idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Ea res ei apud populum magno honori fuit: omnibus vicis statue erectæ, ad eas thus, et cerei incensi. Quid multa? Nemo unquam multitudini fuit carior. Cic ibid.

4. Conturbantur nonnunquam homines in deliberatione, cùm id, in quo violatur æquitas, videtur non ita magnum; illud autem commodum, quod ex eo paritur, permagnum videtur. Sic Gratidiano videbatur non ita turpe, præcipere collegis et tribunis plebis popularem gratiam valde verò utile videbatur consulem hac ratione fieri: quod sibi tunc proposuerat. At honestate dirigenda est utilitas; et quod turpe est, nunquam utile debet videri.. Quid igitur? Possumusne Gratidianum virum bo

:

num judicare? Nihil profectò minùs cadit in virum bonum, quàm præripere aliis gloriam, aut gratiam fallere. Nulla res tanti est, nec commodum ullum tam expetendum, ut propterea vir bonus ab officio discedat, et fidem ac justitiam violet. Nunquam enim est utile peccare, quia semper est turpe: et quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile. Cic. ibid. n. 64.

Damnum appellandum est cum malâ famâ lucrum.
P. Syrus.

5. Themistocles, victis navali prælio Persis, dixit Athenis in concione, se habere consilium reipublicæ salutare, sed illud vulgari non opertere : postulavitque ut populus daret aliquem quicum communicaret. Datus est Aristides. Hunc ille monuit, classem Lacedæmoniorum, quæ subducta erat ad Gytheum portum, clam incendi posse: docuitque hac ratione frangi quoque posse opes Lacedæmoniorum, cum quibus de Græciæ principatu contendebant Athenienses. Quod Aristides cùm audivisset, ad concionem expectatione sus pensam rediit, dixitque: Perutile videri consilium quod Themistocles afferrct; sed minimè honestum esse. Athenienses, quod honestum non esset, id quoque non esse utile judicaverunt: et, auctore Aristide, repudiaverunt eam rem, quam ne audierant quidem. Ubi nunc in uno inveneris eum amorem honesti, qui tunc populi universi fuit? Cic. 3 Offic. 49. Valer. 1. vi. c. 5. Livius, l. iv. c. 6.

CAPUT IX.

Qui adipisci veram gloriam volet, justitie fungatur officiis.

Cic. 2 Offic. n. 43. 1. Facillimè ad res injustas quisquis impellitur, cui est animo principatûs et gloriæ nimis cupido. Nihil verò honestum et gloriosum esse potest, quod justitiâ vacat; et nemo gloriam injustitiâ et immanitate est consecutus. Cic. 1 Offic. 62, Fc.

An eos aliquid veræ laudis adeptos putas, qui exitio multarum gentium clari, non minores fuêre pestes mortalium, quam inundatio et conflagratio? Agebat infeli

tem Alexandrum furor aliena devastandi. Non contentus paterno regno, arma toto orbe circumferebat, et nihil intactum relinquebat, immanium ferarum modo, quæ plùs, quàm exigit fames, mordent. Cùm ei civitas quædam offerret partem agrorum, et dimidium rerum omnium Eo, inquit, proposito, veni in Asiam, non ut id acciperem quod dedissetis: sed ut id haberetis quod reliquissem. Senec. 3 Quæst. in prooem. Ep. 94. 53.

2. Ubi ad fines Scytharum vincendo pervenit, unus ex eorum legatis hæc ei inter alia multa dixit, quibus ejus injustitiam et ambitionem arguerit: Quid nobis tecum est? Nunquam terram tuam attigimus. An non licet nobis, qui in vastis sylvis vivimus, ignorare quis sis, et unde venias? Nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Major fortiorque es fortasse, quàm quisquam: tamen alienigenum dominum pati nemo vult. Gloriaris te ad persequendos latrones venire, ipse omnium gentium latro. Lydiam cepisti, Syriam occupásti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti: jam etiam ad pecora nostra avaras manus porrigis. Quid tibi divitiis opus est, quæ te esurire cogunt, ita ut quo plura habes, eò acriùs cupias, quæ non habes? Denique si Deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: ein autem homo es; id quod es, semper esse te cogita. Q. Curt. 1. vii. c. 8.

Eleganter et veraciter Alexandro illi magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam cùm rex hominem interrogâsset, quo jure mare infestaret? ille liberâ contumaciâ: Eodem, inquit, quo tu orbem terrarum: sed quia id ego exiguo navigio facio, latro vocor; tu, quia magnâ classe, imperator. S. Aug. 1. iv. de Civit. c. 4. ex Cic.

CAPUT X.

Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

1. Alexander Severus in expeditionibus bellicis aperto tabernaculo prandebat et conabat, militarem cibum, cunctis videntibus atque gaudentibus, sumens. Circumibat prope cuncta tentoria, et neminem abesse à signis patiebatur. Si quis de viâ in agros cujusquam deflexisset, aut fustibus subjiciebatur in conspectu ejus, aut virgis, aut mulctæ pecuniariæ; aut saltem verbis castigato ipse dicebat: Visne hoc in agro tuo fieri, quod facis in alieno ?

Usurpabatque sæpius quod à quibusdam sive Judæis sive Christianis audierat, aut per præconem inclamari jubebat, quum aliquem puniret: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quam sententiam usque adeò dilexit, ut et in palatio et in publicis operibus præscribi juberet. Lamprid. in A. Sever. c..5 1.

2. Ab alio expectes, alteri quod feceris. P. Syrus. Syracusis pulsus à Dionysio tyranno Dion, petierat Megaram. Ubi cùm Theedorum principem hujus urbis domi convenire vellet, neque admitteretur, diu ante fores retentus; dixit comiti suo: Patienter hoc ferendum est: forsitan enim et nos,. cùm in gradu dignitatis nostræ essemus, aliquid tale fecimus. Quâ tranquillitate animi ipse sibi conditionem exilii placidiorem reddidit. Valer. l. iy. 6.1.

3. Vulpes ad cœnam dicitur ciconiam

Prior invitâsse, et illi in patinâ liquidam
Posuisse sorbitionem, quam nullo modo
Gustare esuriens potuerit ciconia :-
Quæ vulpem quum revocâsset, intrito cibo
Plenam lagenam posuit: huic rostrum inserens
Satiatur ipsa, et torquet convivam fame:
Quæ cùm lagenæ frustrà collum lamberet,
Peregrinam sic. locutam volucrem accepimus:
Sua quisque exempla debet aquo animo pati..

CAPUT XI.

Phædr. 1. i. Fab. 26.

Injuriam pati satius est quam facere.

Agis Lacedæmoniorum rex ultimus, ex insidiis captus et indictâ causâ ab Ephoris damnatus, cùm ad laqueum abduceretur, conspiceretque, quendam ex minis tris flentem: Desine, inquit, ó homo, meam vicem flere. Nam sic iniquè et contra leges moriens, superior feliciorque sum iis qui mihi vitam eripi jubent. Hæc locutus, ultro collum laqueo induit. Plut. Apoph.

Athenienses, quos multis beneficiis affecerat, ingratos expertus Phocion, in concionem prodiit, et sapientissimè dixit: Malo à vobis, Athenienses, malum accipere, quàm ipse vobis malum inferre. Elian, 1. ii. c. 16.

CAPUT XII.

Quod meum non est, redeat ad dominum.

Pythagoricus quidam emerat à sutore calceos, rem magnam, non præsentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam, pretium soluturus. Quam cùm clausam invenisset, et ostium diu pulsaret, fuit qui diceret : Quid perdis operam tuam? Sutor ille, quem quaris, elatus et combustus est. Quod nobis molestum esse potest, qui in eternum nostros amittimus: tibi minimè, qui scis futurum ut ille renascatur. Quibus verbis jocabatur in Pythagoricum, qui metempsychosim, hoc est, migrationem animarum in alia corpora, fieri credebat. At philosophus noster tres aut quatuor denarios, quod pretium calceorum attulerat, non invitus domum retulit, subinde manu concutiens. Deinde cùm intellexisset arrisisse sibi illud lucellum; reprehendens hanc suam non reddendi tacitam, ait ipse sibi: Sutor ille tibi vivit. Tu redde quod debes. Rediit ergo ad eandem tabernam, et per claustrum quâ parte rimam invenit, quatuor denarios inseruit ac misit, pœnas à se exigens improbe cupiditatis, ne alieno assuesceret. Senec. 7. Benef. c. 20 et 21.

CAPUT XIII.

Verbis non minùs, quàm factis, fit injuria.

Maledicus à malefico non distat, nisi occasione. Quintil. l. xii. c. 9.

Famæ damna majora sunt, quàm quæ æstimari possint. Livius, l. iii. c. 92.

Nihil est tam volucre quàm maledictum: nihil faciliùs emittitur, nihil citiùs excipitur, nihil latiùs dissipatur. Cicer. pro. Planc. n. 57.

Providendum est in primis, ne sermo noster indicet vitium aliquod inesse in moribus nostris. Quod maximè solet evenire, cùm joco, aut seriò, de absentibus, detrahendi causâ, maledicè contumelioséque dicitur. Cicer. 1 Offic. n. 134.

« PoprzedniaDalej »