Obrazy na stronie
PDF
ePub

quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant A consensu, vel fratrum pars sanioris consilii secun

et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, vIII Kal. Februarii, indict. septima, anno Dominicæ Incarnationis 1099, pontificatus autem domni Urbani secundi papæ undecimo anno.

CCXC.

Urbani II papæ bulla, qua monasterium S. Blasii in
sedis apostolicæ protectionem recipit.
(Anno 1099.)

[D. GERBERT, Hist. Nigræ Silva, III, 36.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venera. bili filio HUTONI (55), abbati monasterii S. Blasii, quod est situm in Nigra Silvæ, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter crescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicæ præsidium confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuæ clementer annuimus, et monasterium cui Deo auctore præsides, cum omnibus ad eum pertinentibus sub tutela apostolicæ sedis excipimus. Per præsentis igitur privi. legii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quæcunque hodie idem cœnobium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.

B

C

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura.Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, chrisma, oleum sanctum, et cætera ad episcopale officium pertinentia, ab episcopo Constantiensi, in cujus diœcesi estis, accipietis, si tamen catholicus erit, et gratiam ac communionem apostolicæ sedis habuerit, et ea gratis et sine pravitate impendere voluerit; alias liceat vobis quem volueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, vel ad sedem D apostolicam recurrere, qui fultus auctoritate apostolica sine ambiguitate postulata concedat. Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nemo obsistat. Laicos sive clericos sæculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel præpositi contradictio vos inhibeat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum,nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi

[ocr errors]

dum Dei timorem et B. Benedicti regulam elegerint. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen.

(55) Est hic Udo, seu Utto, quartus S. Blasii abbas,

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, vii Kal. Aprilis, indictione vII, anno Dominicæ incarnationis 1099, pontificatus autem domni Urbani II papæ XII.

CCXCI.

Bulla Urbani II pro monasterio Sancti Saturnini in pago Urgellensi.

(Anno 1099.)

[MARCA, Marca Hispanica, p. 1208.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, abbati monasterii Sancti Saturnini,quod situm est prope amnem Valeriæ in parochia Urgellensi, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde nos postulationi tuæ paternæ benignitatis accommodantes assensum, beati Saturnini venerabile monasterium, cui auctore Deo præsides, sub apostolicæ sedis tutela suscipimus, et in ea semper libertate manere decernimus quam egregiæ memoriæ Carolus imperator instituit, et Leo, venerabilis sanctæ sedis apostolicæ pontifex, privilegii sanctione firmavit, et provinciales episcopi scriptorum assertionibus consenserunt, ut videlicet sub jure semper et proprietate sedis apostolicæ locus ipse servetur, nulla super cum laicalis persona dominatum exerceat, sed placita omnia sive judicia et districtiones omnium eidem in monasterio pertinentium in abbatis potestate persistant, nec diœcesano episcopo liceat aliquam eidem monasterio excommunicationem inferre, nec molestiam irrogare, sed quæcunque in præsentiarum quiete in authentica possessione possidere cognoscitur, quæcunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atqu canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque succe. soribus et illibata permaneant, ea præsertim quả venerabilis memoriæ Erimbaldus Urgellensis et Arnulfus Ripacorcensis episcopus in dedicatione ejusGisilberti an. 1088 successor usque ad an. 1108.

dem monasterii tradidisse et concessisse leguntur in A nibus,quantis clamoribus, et nostro et antecessorum ecclesiis, ecclesiarum decimis, primitiis et oblationibus sive cemeteriis per Urgellensem sive Ripacorcensem parochiam, per Cerdaniam, Bergitanum, sive Paliarum, ecclesiam quoque Sancti Petri de Villanita, apud quam statum disciplinæ monastica reformastis, cujus castello suo Carogio, et rocha quæ dicitur Sancti Romani, et cæteris ad eam pertinentibus, vestro, sicut hodie est, monasterio in perpetuum subjectum esse concedimus. Ad hæc adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat prænominatum Saturnini monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Obeunte nihilominus ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet suc. cessorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem frater commun1 consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secun dum Dei timorem et beati Benedicti regulam clege. rint. Ad indicium autem perceptæ a Romana Ecclesia libertatis, quotannis unam argenti libram Late ranensi palatio persolvetis.

nostrorum tempore sedes apostolica interpellata sit, non est necessarium memorare: quoniam et antecessorum nostrorum scripta indicant,et conciliorum quæ nos auctore Deo in Galliis celebravimus, communis memoria protestatur. Ea siquidem causa in plenario Arvernensi concilio tractata ac definita est. Et cum Richerius, Senonensis archiepiscopus, synodali definitioni minime acquievisset, in Turonensi pariter ac Nemausensi concilio per tuam est industriam repetita; et supradictus quidem Richerius pro sua pertinacia interdictus obiit, suffraganeis ejus tibi tanquam primati et synodali judicio obedientiam jam professis. Frater autem noster Daimbertus, qui eidem nunc Ecclesiæ, disponente Domino, præsidet, sicut tibi nostris significatum est B litteris, sub eadem querela per ministerium meum gratiam consecrationis accepit. Nuper autem, cum ad apostolorum limina, tam pro ejusdem causæ actione quam pro communi synodica vocatione, rediisset, præsentibus legatis tuis, Ismeone Diensi episcopo, Girino decano et item Girino capellano, sedis apostolicæ cogente judicio, omni demum tergi-. versatione cassata, in manu nostra professus est se et Lugdunensis Ecclesiæ super Senonensem primatum agnoscere, et de cætero tibi tuisque legitimis successoribus tanquam primatibus obedire. Similiter etiam pollicitus est statuto a nobis tempore, id est usque ad proximam beati Dionysii solemnitatem, se ad vost venturum, et in conspectu Lugdunensis Ecclesiæ idipsum ore proprio professurum, nisi canonicum: impedimentum evenerit: quo transacto infra triginta dies idipsum implere curabit. Sic enim vicariis vestris, per eos tibi ac Lugdunensi Ecclesiæ in manum assignavimus, præsentibus fratribus nostris, quorum infra scripta sunt nomina: Anselmo videlicet Cantuariensi, Leodegario Bituricensi, Amato Burdigalensi, archiepiscopis; Gualterio Albanensi, Odone Ostiensi, Guntardo Fundado, Leutaldo Silvanectensi, episcopis; Nunerio de titulo Sancti Clementis, Teuzone de titulo Sanctorum Joannis et Pauli, Joanne de titulo Sanctæ Anastasiæ, nostræ sedis apostolicæ presbyteris cardinalibus; Petro Leonis, Joanne Frejapane, Romanis proceribus. Tua ergo fraternitas quid apostolicæ sedi debeat propensiori deinceps et amoris et obsequii exhibitione perpendat.

Si qua sane in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, rcamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo cor- C pore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Datum Romæ in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis x Kal. Maii, indict. vII, Incarnationis Dominicæ anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II рарӕ хи.

CCXCII.

Urbani epistola ad Hugonem, archiepiscopum LugduNuntiat tandem primatum ejus a Daimberto, archiepiscopo Senonensi, agnitum Romæ

nensem.

esse.

(Anno 1099.)

[MANSI, Concil. XX, 877.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo HUGONI, Lugdunensi primati, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro querela quam adversus Senonensem Ecclesiam et prædecessorum tuorum et tua hactenus fraternitas vehementer exercuit, quantis contentio

D

Datum Romæ apud Beatum Petrum, per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, indictione septima, vin, Kalendas Maii, anno Dominicæ Incarnationis 1099, pontificatus domini Urbani papæ XII.

CCXCIII.

Urbanus in monasterio Casalis S. Petri « eam semper disciplinæ regularis institutionem conservuri jubet, quam juxta Vallumbrosanorum fratrum consuetudinem Andreas, monasterii conditor, stabilierat. »

(Anno 1099.)

[Vide MABILL. Annal. Bened., V, 406.]

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

A quod alternationem quam clerici S. Severini vobiscum diu habuerunt de cœmeterio matris vestræ ecclesiæ a nobis per Dei gratiam consecratæ, ad ju stum et legitimum perduximus finem. In concilioenim Romano, quod Dei voluntate ante corpus beatissimi Petri apostolorum principis solemniter celebravimus, rationibus vestris per Petrum decanum enarratis, et adversariorum vestrorum oppositionibus diligenter pertractatis, decrevit sancta Synodus matrem vestram, Burdegalensem scilicet Ecclesiam, filiam vero nostram unico privilegio amoris nobis semper adjunctam,suum,quod requirebat, debere in perpetuum habere cœmeterium. Igitur communi decreto concilii, cœmeterium, quod requirebatis ad sepulturam fidelium, ecclesiæ statim vestræ restituimus, et jure perpetuo auctoritate apostolica possidendum concessimus subinde Petrum decanum vestrum in conspectu concilii manu nostra investivimus. Neque ergo persona contra hanc concilii definitionem et nostram concessionem aliquando venire præsumat, auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andreæ, et nostra, modis omnibus interdicimus.

Molismensium fratrum magnum in consilio clamorem accepimus,abbatis sui reditum vehementius postulantium. Dicebant enim religionem suo choro B eversam, seque pro abbatis illius absentia odio apud principes et cæteros vicinos haberi. Coacti tandem a fratribus nostris, dilectioni tuæ per præsentia scripta mandamus, significantes gratum nobis existere ut, si fieri posset, abbas ille ab eremo ad monasterium reducatur. Quod si implere nequiveris, curæ tibi sit ut et qui eremym diligunt conquiescant, et qui in cœnobio sunt regularibus disciplinis inserviant.

[blocks in formation]

C

Datum Romæ apud S. Petrum, v Nonas Maii, indict. vII, Incarnationis Dominicæ anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II papæ xu.

CCXCIX.

Epistola Urbani II papæ ad Petrum præpositum et
canonicos ecclesiæ Ruthenensis.
(Anno 1099.)

[BALUZ., Miscell. III, 91.)

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO præposito et ejus fratribus in ecclesia Ruthenensi canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur ves, o filii charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vite disciplina coercere et communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos votis vestris paterno congratulamus affectu. Unde etiam petitioni vestræ benignitate debita impertimur assensum. Vitæ namque canonicæ ordinem, quem professi Destis, præsentis privilegii auctoritate firmamus ; et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine præpositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere ; interdictum vero nullus episcoporum abbatum suscipiat, quandiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino præstante viguerit. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus quæ in præsentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini,

B

successoribus. .

ecclesiam videlicet Sancti Salvatoris de Veirieiras, A S. Salernitanæ Ecclesiæ archiepiscopo, suisque et ecclesiam Sancti Petri de Colnac, et ecclesiam Sancti Geraldi de Salas, universas præterea paratas sive symbolas, quas synodos vocant, tam ecclesiarum jam dictarum quam ex cæteris ecclesiis quas Ruthenensis Ecclesiæ anstistites, Petrus quondam Berengarii, Poncius Stephani, Raymundus Frotardi, et Ademarus, qui inpræsentiarum eidem Ruthenensi Ecclesiæ præsidet, vobis in sumptus vestium concesserunt. Præposituram quoque dignariam Ruthenensis parochiæ, archidiaconiam, oblationes quoque vestræ matricis Ecclesiæ, quas dono præfati Ademari confratris nostri et coepiscopis possidetis, vestræ communitatis usibus confirmamus, et quodcumque deinceps vos aut successores vestri concessione pontificum aut liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci. Ut autem omnipotenti Deo quietius deservire et canonici ordicis disciplinam districtius observare possitis, cœmeterium vobis apud matrem ecclesiam, ubi communiter vivitis, juxta præfati fratris nostri Ademari vestri episcopi petitionem habere concedimus, in quo fratrum vestrorum sive parochianorum, quibus viventibus mysteria divina ministratis, deficientium corpora tumulentur. Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostriJesu Christi aliena fiat,atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii sacri palatii.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis I, Idus Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicæ anno 1099, pontificatus autem Domini Urbani papæ secundi duodecimo.

CCC.

C

Quia monasterio S. Trinitatis, quod in vestra parochia situm est, precibus P. abbatis ejusdem monast. pro charitate fratrum in eo religiose viventium libertatem concessimus, et illud sub tuitione et subjectione solius S. R. E. recepimus, et ipsi abbati suisque successoribus concessimus, ut abbatis benedictionem aRomana tantum Ecclesia reciperent, et ecclesiarum, et altarium, et clericorum consecrationes a Salernitano archiepiscopo acciperent, si catholicus esset, et nostram, successorumque nostrorum gratiam haberet, alioquin præfato abbate suisque successoribus liceret a quocunque vellent episcopo prædicta recipere. Modo vestræ Ecclesiæ privilegia videntes, quæ prius ignorabamus, in veritate comperimus quod antecessores nostri Ecclesiæ vestræ concesserint omnes ecclesias, et omnia monasteria, tam constructa quam construenda, sive infra civitatem,sive extra,ut eidem subjectæ Ecclesiæ vestræ, et integrum jus in ipsis, et in clericis earum haberet, sicut canones SS. Patrum præcipiunt. Advertimus tandem nobis persuasum fuisse contra canones sanctorum Patrum, et contra auctoritatem antecessorum nostrorum de omnibus suprascriptis quæ præfato abbati suisque successoribus concesseramus. Ideoque suprascripta omnia per subreptio. nem nobis suggesta advertimus, et advertentes irrita...deinceps fore decernimus, et Ecclesiæ vestræ ac vobis vestrisque successoribus de prædicto monasterio, et de aliis monasteriis, et de omnibus ecclesiis, vel clericis eorum secundum canones sanctorum Patrum, et secundum privilegia antecessorum nostrorum vestræ Ecclesiæ facta canonicum jus reddimus in integrum, præterea in prædictum monasterium vel alia monasteria aliquas ecclesias habuerunt in parochia vestra ante decreta venerabilis mem. Gregorii VII papæ, antecessoris nostri, illas habeant. Quod si prædictum monasterium et aliqua monasteria aliquas ecclesias post decreta præfati papæ in vestra parochia sive vestra concessione, vel prædecessorum et successcrum vestrorum quomodolibet acquisierunt,vel acquisierint, Ecclesiæ vestræ illas reddimus et stabilimus. Tantum si prædicto monasterio, aut reliquis monasteriis quamlibet injustitiam aliquis fecerit, et præterea

Urbani epistola ad Alfanum Salernitanum archiepi- D ad auxilium Romanæ Eclesiæ confugerint, a tui

scopum.

(Anno 1099.)

(UGHELLI, Italia sacra, VIII, 393.)

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ALFANO,

tione nostra, et successorum nostrorum illa non repellimus.

Datum Romæ anno Dominicæ Incarnationis 1098, mens. Maii, ind. vII.

CCCI.

DUBIA.

Bulla Urbani II papæ qua beatissimi legislatoris et monachorum patriarchæ Benedicti corpus Casini quiescere, ex ejusdem S. Patris revelatione, et signo restitutæ salutis, declarat.

(Intra an. 1088-1099.)

[MARGARINI, Bullar. Casin., I, 12.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei,omnibus Ecclesiæ catholicæ filiis Redemptoris nostri sanguine pretioso redemptis, salutem et apostolicam benedictionem.

Scriptum est, sine pœnitentia sunt dona et vocatio Dei. Illud vero donum quod omnipotens Deus beatissimo Patri nostro Benedicto, et per eum suo Casinensi concessit cœnobio, nulla potest ratione convelli, nulla violentia permutari, quin ipse omnium monachorum Pater, et ejus jam dictum Casinense monasterium, caput omnium monasteriorum perpetuo habeatur; et merito: nam cx eodem loco de Benedicti pectore monastici ordinis veneranda religio, quasi de paradisi fonte manavit; quem etiam idem venerabilis Pater virtutibus et sua corporali requie memorabilem toto orbi effecit. Cujus dum sacratissima limina, more prædecessorum nostrorum, ipso die vigiliarum ejusdem Patris visitassemus, consuetudinario lateris dolore attacti devenimus; cumque jam salutis spes funditus nobis adimi videretur, ac de corporali ejusdem Patris Benedicti in eodem loco præsentia, in nostro animo dubietas versaretur, nocte qua ejusdem Patris agebatur solemnitas, idem sanctissimus Benedictus nostræ exi

[ocr errors]

guitati visibiliter apparens dixit : «< Cur de nostra corporali præsentia dubitas ? » Quem dum quis esset interrogassemus, sanctus Domini respondit : Ego sum frater Benedictus, hujus Casinensis cœnobii custos et habitator in sempiternum? Quia autem tu me hic dubitasti quiescere, id ne amplius dubites, meumque hic quiescere corpusculum credas, hoc tibi signum erit. Cum primum ad nocturale officium pulsatum fuerit, ulterius dolore isto non laborabis ; » et his dictis disparuit. Adveniente autem hora (juxta quod sanctus Domini dixerat) sanitati pristinæ redditi, cum episcopis et cardinalibus, Deo et sanctissimo confessori Benedicto grates permaximas referentes ejus festivitatem digna cum veneratione peregimus.

A principis, cui Deo auctore,licet indigni, administramus, totius Dominici gregis curam gerere, pastorali sollicitudine compellimur, Casinensi congregationi divino cultui perpetuo juri mancipatæ, tanto nos plus debere gratiæ scimus, quanto per Patrem Benedictum nos sanitati pristinæ redditi sumus, et illos ab omni sæculari inquietudine convenit esse remotos, quatenus fidelis mens, expedita impedimentis mundialibus, et etiam intensius creatoris sui laudibus [insistat], et nos sanctarum orationum suffragiis peccatorum onere sublevemur. Quocirca sequentes statuta sanctorum prædecessorum nostrorum, confirmamus in perpetuum sancto Casinensi cœnobio quidquid a temporibus Justini et Justiniani imperatorum usque ad hunc diem eidem loco per totum orbem terrarum oblatum, concessum, venditum B vel commutatum est, sive quod amodo et in futurum tempus juste et canonice poterit adipisci. Confirmantes insuper omnia privilegia Romanorum pontificum, præcepta imperatorum, regum, marchionum, ducum et principum, et oblationes quorumcunque fidelium, quæ B. Benedicto et per eum Casinensi cœnobio concessa sunt. Si quæ sane in posterum, ecclesiastica, sæcularisque persona, hanc nostræ constitutionis sciens paginam, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita,secundum satisfactionem congruam non emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat,et a sanctissimo et sacratissimo sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et in futurum bonæ actionis mercedem percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Datum, etc.

C

Ob quam rem rogamus et obsecramus in Domino D Jesu qui pro nostra salute incarnari et mori dignatus est, et ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, cujus vice Romanæ Ecclesiæ præsidemus, et in virtute Spiritus sancti expresse præcipimus, ne quis ulterius falsam Patris Benedicti translationem celebrare præsumat, contradictoribus hujus nostri apo-. stoloci instituti divinum judicium intentantes, et anathematis vinculo innodantes.Et quia ex dispensatione sacratissimæ sedis beati Petri apostolorum

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »