Obrazy na stronie
PDF
ePub

injustus homo,veritatem sequitur negativa simplex A privatoria affirmatio et infinita affirmatio idem signiquæ est, non est justus homo, hoc autem non convertitur.Neque enim simplicem negativam sequitur privatoria affirmativa. Nam si verum est dicere quoniam non est justus homo, non est omnino verum quoniam est injustus homo,de equo enim verum est dicere quoniam equus non est justus homo,nam qui omnino homo non est, nec justus homo est. Sed non de eodem equo potest dici vere quoniam equus est injustus homo, nam qui homo non est, nec injustus homo esse potest.Quare veritatem negativæ simplicis non sequitur veritas privatoriæ affirmationis, veritatem autem affirmationis privatoriæ sequitur ex necessitate veritas simplicis negativæ. Quocirca monstratum est hoc in utrisque, quoniam affirmationem quidem simplicem sequeretur negatio B privatoria, negationem vero privatoriam non sequitur affirmatio simplex. Rursus affirmationem privatoriam sequitur negatio simplex, negationem simplicem non sequitur affirmatio privatoria. His ergo ita positis de infinitis privatoriisque tractemus. Privatoriæ namque et infinitæ affirmationes affirmationibus, negationes consentiunt negationibus hoc modo. Affirmatio enim privatoria quæ dicit,est injustus homo, consentit infinitæ affirmationi, quæ dicit non est justus homo, idem enim significant utræque privatoria affirmatio el infinita affirmatio, et quanquam in aliqua sermonis prolatione discrepent, tamen significatione nil discrepant, nisi tanlum quod quem illa injustum ponit,id est privatoria hæc ponit esse non justum,et rursus negatio privatoriæ quæ est, non est injustus homo, consensit atque concordat ei negationi quæ est infinita, non est non justus homo. Hæ quoque, id est negationes quo sibi in consequentia consentiunt manifestum est. Sequitur autem simplicem affirmationem ea quæ dicit, est justus homo,privatoria negatio quæ dicit, non est injustus homo, sequitur ergo eadem ipsam simplicem affirmationem infinita negatio, id est eam quæ dicit est justus homo, ea quæ proponit non est non justus homo.Nam sibi privatoria negatio et infinita consentiunt, si eam sequitur privatoria negatio, eamdem quoque infinita negatio consequitur,sed affirmationem simplicem quæ proponit est justus homo, privatoria negatio sequitur quæ dicit, non est injustus homo. Quare sequitur etiam eamdem simplicem affirmationem quæ enuntiat est justus homo, infinita negatio quæ dicit,non est non justus bomo. Rursus diversa parte idem evenit,quoniam affirmationem privatoriam quæ cit,est injustus homo,sequebatur negativa simplex quæ proponit non est justus homo.Sequitur quoque infinitam affirmationem quæ dicit, est non justus homo,simplex negatio que proponit, non est justus homo, nam si privatoria affirmatio et infinita consentiunt, quæ propositio sequitur privatoriam, eadem sequitur infinitam. Sed privatoriam affirmationem,quæ dicit,est injustus homo,sequitur simplex negatio, quæ proponit, non est justus homo, sed

di

C

ficant,sibique consentiunt.Sequitur ergo simplex negatio quæ est, non est justus homo, infinitam affirmationem quæ dicit, est non justus homo, sed hoc econverso non evenit. Nunc enim demonstratum est quod simplicem affirmationem sequeretur infinita negatio, et simplex negatio veritatem infinitæ affirmationis sequeretur, sed non est conversio, ut rursus infinitam negationem sequatur finita affirmatio, et simplicem negationem infinita rursus affirmatio consequatur. Nam si idem privatoria negatio quæ est, non est injustus homo, et infinita negatio significant,quæ est non est nonjustus homo,quoniam affirmatio simplex quæ dic.test justus homo,non sequitur privatoriam negationem quæ est,non est justus homo,utsupra monstravimus, eadem ipsa simplex affirmatio quæ proponit, est justus homo,non sequitur infinitam negationem quæ enuntiat, non est non justus homo. Rursus in parte altera si affirmatio privatoria quæ proponit est injustus homo,idem significat cum infinita affirmatione, quæ dicit, est non justus homo: privatoria autem affirmatio quæ proponit est inju stus bomo, non sequebatur simplicem negationem, quæ dicit non est justus homo, nec eadem quoque simplicem negationem quæ proponit non est justus homo, sequitur indefinita affirmatio quæ dicit, est non justus homo. Sed quanquam hic ratio consequentiæ et necessitas monstret, nos tamen id quod demonstravimus ratione,exemplis quoque doceamus. Dico enim affirmationem simplicem quæ dicit est justus homo,sequiinfinitam negationem quæ dicit,non est non justus homo, sicut eamdem quoque simplicem affirmationem sequebatur privatoria negatio, quæ proponit non est injustus homo,nam si verum est dicere quoniam est justus homo,verum quoque de eodem est dicere quoniam non est non justus homo. Nam qui justus est,non est non justus, sicut verum erat dicere, quoniam idem qui justus est, non est injustus, quare simplicem affirmationem sequitur infinita negatio,sicut eamdem quoque simplicem privatoria negatio sequebatur. Sed hoc non convertitur, neque statim verum est,quoniam non est non justus homo eumdem esse justum, equus enim non est non justus homo,neque enim omnino homo est. Quod autem omnino homo non est, non poterit esse homo non justus, sed de equo,de quo verum est dicere quoniam non est non justus homo, non est de eo verum dicere quoniam est justus homo. Sicut et de eodem equo verum esset dicere privatoriam negationem quæ proponit,non est injustus homo. Hæc enim poterat etiam de equo dici, nec erat verum quoniam sequeretur hanc, id est privatoriam negationem simplex affirmatio quæ dicit,est justus homo. Quare non sequitur infinitam negationem quæ est, non est non justus homo simplex affirmatio quæ proponit,est justus homo,sicut nec illam quidem quæ consentit infinitæ negationi, id est privatoriam negationem quæ proponit, non est injustus homo, ea quæ dicit est justus homo

D

[ocr errors]

simplex affirmatio sequebatur. Concludenti igitur A nes similiter sunt, ut sæpe supra monstravi, duæ dicendum est quoniam affirmationem quidem simplicem sequitur infinita negatio,sicut eam privato ria sequebatur. Infinitam vero negationem non sequitur simplex affirmatio,sicut nec negationem privatoriam sequebatur. Rursus in parte altera idem econverso evenit. Affirmationem enim infinitam sequitur negatio simplex sicut privatoriam quoque affirmationem eadem simplex negatio sequebatur; nam qui est non justus homo, ille ex necessitate non est justus,sicut etiam qui est injustus homo, ille ex necessitate non est justus homo. At vero si verum est dicere quoniam non est justus homo, non omnino necesse est illum esse non justum hominem.Equus enim non est justus homo, nam qui omnino homo non est, nec justus homo esse potest,sed nullus de eodem dicere potest quoniam equus est non justus homo; quod enim homo non est, nec non justus homo esse potest,sicut etiam cum diceremus, non est justus homo, non sequebatur privatoria affirmatio quæ dicit, est injustus homo,equus namque non est justus homo, sed de eodem equo nemo dicit quoniam est injustus homo. Iterum igitur concludenti dicendum est affirmationem infinitam sequi simplicem negationem, sicut affirmatio quoque privatoria sequebatur, sed non convertitur. Neque enim sequitur simplicem negationem infinita affirmatio,sicut eam nec privatoria affirmatio sequebatur. Sic ergo cum sint quatuor propositiones,duæ simplices,duæ infinitæ sunt quarum quatuor duæ simplices sunt, est justus homo,non est justus homo, duæ vero infinitæ, est non justus homo, non est non justus homo.Et harum quatuor duæ quidem,id est negatio infinita et negatio simplex, sequuntur duas, id est negatio infinita simplicem affirmationem, ea quæ dicit, non est non justus homo, eam quæ dicit est justus homo, affirmationem vero infinitam sequitur negatio simplex. Affirmationem enim infinitam quæ dicit,est non justus homo, sequitur ea quæ proponit, non est justus homo negativa simplex, duæ vero aliæ, id est affirmatio simplex et affirmatio infinita, non sequuntur negationem infinitam et simplicem negationem. Hoc autem etiam in privatoriis evenit, ut affirmatio privatoria non sequatur simplicem negationem,cum illa simplex negatio sequatur,et rursus negatio privatoria sequatur affirmationem simplicem,cum simplex affirmatio non sequatur priva- D toriam negationem. Recte igitur dictum est, harum quatuor, id est duarum simplicium propositionum et duarum infinitarum, duas duabus esse consequentes, et habere quamdam consequentiam ad alias, sicut infinita negatio et simplex negatio sequuntur simplicem affirmationem et infinitam affirmationem, sicut privationes quoque, nam et privatoria negatio sequebatur simplicem affirmationem, et simplex negatio sequebatur privatoriam affirmationem. Ergo duæ habent consequentiam, id est infinita negatio et simplex negatio ad simplicem et infinitam affirmationes, sicut privationes quoque,namque et privatio

C

vero minime habent consequentiam. Neque enim negativam infinitam simplex sequitur affirmativa, aut infinita affirmativa simplicem negativam sequitur,sicut in privationibus quoque fuit. In privationibus namque nec affirmatio simplex privatoriam negationem sequebatur, nec simplicem negationem. privatoria affirmatio consecuta est. Sensus ergo hujusmodi est: Quatuor istæ erunt, id est quatuor propositiones,ex quibus duplicet.fieri oppositionem dixerat,quatuor autem istæ sunt duæ simplices, affirmativa, est justus homo, negativa,non est justus homo, et duæ infinitæ, affirmativa, est non justus homo,negativa, non est non justus homo. Quarum, inquit, duæ, negativa scilicet infinita et negativa simplex, sic se habebunt ad affirmationem et negationem secundum consequentiam, id est ita alias duas affirmationes, simplicem et infinitam, ipsa duæ negationes sequuntur, ut eas privationes sequebantur.Duæ vero minime, id est simplex affirmatio et infinita affirmatio, non sese habebunt secundum consequentiam,ipsæ duæ affirmationes ad duas negationes, infinitam scilicet et simplicem, quas non sequebantur,sicut nec dudum has negationes privatoriæ quoque affirmationes secutæ sunt.Quod vero ait secundum consequentiam ad affirmationem et negationem,non ita intelligendum est,quasi una sit affirmatio aut una negatio.Sed quoniam in quatuor propositionibus,in quibus duæ quidem affirmationes erunt, duæ vero negationes, affirmationes simplex quidem est justus homo,infinita autem est non justus homo,negationes autem simplex quidem, non est justus homo,infinita autem,non est non justus homo. Quoniam affirmationes duas simplicem quidem,est justus homo, infinitam autem, est non justus homo, duæ negationes sequebantur, simplex negatio quæ est, non est justus homo,infinitam affirmationem quæ dicit, est non justus homo,et rursus infinita negatio simplicem affirmationem sequebatur. Quoniam ergo (ut dictum est) duas affirmationes et simplicem et infinitam, duæ negationes simplex et infinita sequebantur, hoc autem et in privationibus erat,idcirco dictum est ad affirmationem et negationem. secundum consequentiam sic se habere barum quatuor propositionum duas,sicut etiam se privationes haberent. Ad affirmationem autem et negationem dixit, quod duas affirmationes duæ negationes consequerentur, duæ vero minime, id est duæ affirmationes negationes duas non sequerentur, neque enim sequebatur negationen infinitam simplex affirmatio, aut simplicem negationem finita affirmatio,sicut nec in privationibus erat, quod sæpe supra monstratum est. Ne quis autem nos arbitretur de eodem genere propositionum dicere, sequi negationes affirmationes.Neque enim dicimus nega. tionem simplicem sequi affirmationem simplicem. Hoc enim impossibile est,nunquam enim sibi consentiunt simplex affirmatio,simplexque negatio,nec rursus infinita negatio,et infinita affirmatio,neque

enim fieri potest ut aut negatio quæ dicit, non est A quæ proponit, non est justus homo,quoniam privatojustus homo,affirmationi quæ proponit, est justus homo,consentiat, aut affirmatio quæ dicit, est non justus homo, consentiat negationi quæ dicit, non est non justus homo. Eam enim quæ dicit, est justus homo simplicem affirmationem sequitur privatoria negatio quæ dicit, non est injustus homo, sed negativam inquiunt infinitam quæ est, non est non justus homo,non sequitur affirmativa simplex quæ dicit,est justus homo. Ergo quemadmodum negativa privatoria quæ est,non est injustus homo,sequitur affirmativam simplicem quæ dicit, est justus homo, non eodem modo eadem simplex affirmatio, quæ dicit, est justus homo, sequitur infinitam negationem quæ dicit, non est non justus homo. Quibus dicendum est non eos hanc consequentiam recte B intelligere,nec quidquam in hac hujusmodi propositionum consequentia discrepare.Cur enim hoc non notaverunt, quod non sequitur negationem infinitam quæ est, non est non justus homo, finita affirmatio quæ dicit,est justus homo? Nam hoc nihil mirabile debet videri. Idcirco enim simplex affirmatio quæ dicit,est justus homo, non sequitur infinitam negationem quæ dicit, non est non justus homo, quoniam nec antea privatoriam sequebatur. Neque enim sequebatur eadem sim plex affirmatio quæ dicit, est justus homo, privatoriam negationem, quæ dicit non est injustus homo, et ea causa est curinfinitam quoque non sequitur.Infinita enim et privatoria (ut supra sæpe jam dictum est) sibi consentiunt.Quare nulla est discrepantia, nam si simplex affirmatio negationem privatoriam sequeretur,eodem quoque modo infinitam negationem sequeretur, nunc autem quoniam simplex affirmatio privatoriam negativam non sequitur,nec infinitam quoque sequitur negativam. Illi autem qui sumpserunt quoniam sequeretur privatoria negatio simplicem affirmationem, et in eadem consequentia discrepare dixerunt,quod simplex affirmatio non sequeretur infinitam negationem, non ita oportuit discrepantiam sumere, sed magis si quemadmodum privatoria negatio sequeretur affirmationem simplicem, sic infinita negatio non sequeretur simplicem affirmationem,tunc in consequentia discreparet,nunc autem nulla est omnino discrepantia.Atque in hac quidem parte nihil omnino discrepant atque discordant; videamus nunc in altera parte, quam illi esse discrepantiam dicunt infinitarum con. sequentiæ et privatoriarum ad simplices, ut in ea quoque si quid vere discrepent, videamus. Dicunt enim affirmationi quidem privatoriæ,quæ dicit,est injustus homo,consentientem esse et concordantem simplicem negativam quæ dicit, non est justus homo, et sicut negatio privatoria sequitur simplicem affirmationem,aiunt quoniam non ita sequitur simplicem negationem quæ dicit,non est justus homo, infinita affirmatio quæ dicit, est non justus homo. Hæc enim illam non sequitur. Quibus dicendum est rursus, quoniam idcirco infinita affirmatio quæ dicit, est non justus homo, non sequitur simplicem negationem

ria affirmatio quæ dicit, est injustus homo, non sequitur simplicem negationem quæ proponit,non est justus homo.Quod si privatoria affirmatio sequeretur simplicem negationem, sequeretur sine dubio infinita quoque affirmatio eamdem simplicem negationem. Nunc autem quoniam privatoria affirmatio simplicem negationem non sequitur, nec infinita affirmatio simplicem sequitur negationem, affirmatio enim privatoria et affirmatio infinita sibimet consentiunt. Illi vero qui discrepantiam ostendere voluerunt infinitarum et privatoriarum consequentiæ ad sinplicem,quod cum negatio simplex sequeretur affirmationem privatoriam, non eodem modo affirmatio infinita sequeretur simplicem negationem, non ita oportuit colligi discrepantiam, sed potius,si quemadmodum affirmativa privatoria quæ dicit, est injustus homo,non ita infinita affirmatio quæ enuntiat, est non justus homo, non sequeretur simplicem negationem quæ est,non est justus homo, tunc oportuerat dicere aliquid discrepare consequentiam privatoriarum et infinitarum ad simplices. Nunc autem cum eodem modo privatoria affirmatio non sequatur simplicem negationem, quo infinita affirmatio non sequitur eamdem simplicem negationem, manifestum est nullam esse in his discrepantian,imo in omnibus simillimam consequentiam,et illos nihil per hanc rationem, quam volunt addere recte disserere, imo potius majoribus obscuram sententiam obscuritatibus implicare, sed potius ita intelligendum est, ut id quod ait: Quarum duæ quidem ad affirmationem et C negationem sese habebunt secundum consequentiam, ut privationes, duæ vero minime, ita accipiamus tanquam si ita dixisset,quatuor propositionum duarum simplicium, duarum vero infinitarum, duas affirmationes,id est simplicem et infinitam, sequuntur duæ negationes, simplex et infinita scilicet,sicut privationes quoque. In privationibus enim affirmativam simplicem sequebatur privatoria negatio, et simplex negatio privatoriam affirmationem, reliquæ vero duæ,id est simplex affirmatio et infinita affirmatio, nullam habent consequentiam ad negationes, id est ad simplicem et infinitam,sicut nec privationes. quoque, nam affirmatio privatoria non sequebatur negationem simplicem,nec simplex affirmatio privatoriam negationem, ut dicamus hoc modo. Quare D quatuor istæ erunt duæ simplices, duæ infinitæ, quarum,id est duarum simplicium et duarum infinitarum, duæ quidem, id est negationes simplex et infinita ad duas affirmationes sequuntur,id est simplicem et infinitam. Hoc est enim quod ait,ad affirmationem et negationem sic se habebunt secundum consequentiam, id est consequentiæ negationes ad eas quæ sunt affirmationes, sicut in privationibus quoque dicebatur, duæ vero, id est affirmationes simplex et infinita non habent se secundum consequentiam ad duas negationes, id est simplicem et infinitam, sicut privationes quoque se secundum consequentiam non habebant,nam privatoriam negatio

B

quare quoniam superiore digne (ut mihi videtur) expressimus, sequentis textus ordinem sententiamque videamus.

Similiter autem se habent, et si universalis nominis sit affirmatio, ut omnis est homo justus. Negatio non omnis est homo justus omnis est homo non justus,non omnis est homo non justus.Sed non similiter angulares contingit veras esse, contingit autem aliquando.

nem non sequebatur affirmatio simplex, nec sim- A totam sententiæ vim et prolixitatem digessimus, plicem negationem privatoria affirmatio. Est alia quoque simplicior expositio, quam Alexander post multas alias expositiones, in quibus animadvertit, edidit hoc modo: Cum sint,inquit, quatuor propositiones,quarum duæ sunt infinitæ,duæ vero simplices, duæ, inquit,infinitæ æqualiter se habent secundum affirmationem et negationem ad privatorias,duæ vero simplices ad easdem privatorias se similiter non habent hoc modo: Affirmativa enim infinita consentit affirmativæ privatoriæ. Ea enim quæ dicit infinita affirmatio, est non justus homo, ei consentit affirmationi privatoriæ quæ dicit,est injustus homo, ea vero infinita negatio quæ dicit,non est non justus hon o,privatoriæ negationi consentit quæ dicit non est injustus homo,atque hæ quidem duæ,id est infinita affirmatio et infinita negatio,ita sese habent ad affirmationem et negationem, ut privationes,id est eadem affirmant vel negant, quæ privationes affirmant vel negant,duæ vero minime,id est duæ simplices, minime ita se habent ad affirmationem et negationem sicut privationes,nam omnino non contingit simplex affirmatio privatoriam affirmationem. Ea enim quæ dicit, est justus homo,non consentit ei quæ dicit, est injustus homo, nec rursus negatio simplex privatoriæ negationi consentit. Ea enim quæ dicit, non est justus homo,quæ est simplex negatio, plurimum dissidet ab ea quæ dicit, non est injustus homo, quæ est privatoria negatio; ergo cum sint quatuor, affirmatio simplex et negalio simplex, affirmatio infinita et negatio infinita,harum duæ, id est affirmatio infinita et negatio infinita,ita aliquid affirmant vel negant ut privationes. Hoc est enim quod ait, ita sese habent ad affirmationem et negationem,ut privationes,duæ vero minime. Neque enim ita affirmant et negant duæ simplices, sicut duæ privatoriæ, affirmatio namque simplex ab affirmatione privatoria discrepat, et rursus negatio simplex a negatione privatoria longe dissidet atque discordat, sed hæc (ut diximus) Alexandri expositio est post multas alias simplicior, non tamen repudianda, sed illa superior verior esse videtur, quod Aristoteles ipse testatur, ait enim paulo post Hæc igitur quemadmodum in resolutoriis dictum est,sic sunt disposita. Hanc enim consequentiam quam supra in superiori expositione memoravi privatoriarum et infinitarum ad simplices in primi libri priorum resolutoriorum, quæ ávaλutixà Græci vocant, D fine disposuit; dicit autem Porphyrius fuisse quos. dam sui temporis, qui hunc exponerent locum, et quoniam ab Hermino vel Aspasio vel Alexandro expositiones singulas proferentes multa contraria,et in expositionibus male ab illis editis dissidentia repererunt, arbitratos fuisse librum hunc Aristotelis ut dignum esset,exponi omnino non posse, multosque illo tempore viros totam hujus libri præteriisse doctrinam, quod inexplicabilem putarent esse caliginem. Nos autem brevissime hunc locum in prima editione præterivimus, sed quod illic pro intellectus simplicitate breviter posuimus,hic omni latitudine

C

De infinitis quædam propositionibus prælocutus, nunc de iis quæ determinatæ sunt secundum universalitatis et particularitatis adjectionem dicit, quod etiam ipsæ similiter se habeant sicut illæ quoque quæ sine nulla determinatione dicebantur,simplex scilicet propositio atque infinita. Quod vero ait : Similiter autem se habent et si universalis nominis affirmatio sit,alii ita intellexerunt, ut quod ait: Similiter referatur ad numerum propositionum et oppositionum. Nam sicut in his quæ infinitæ sunt et indeterminatæ duæ sunt oppositiones, una simplicis negationis et sinplicis affirmationis,altera infinitæ affirmationis et infinitæ negationis.Quatuor autem propositiones,quod suprajam dictum est,ita quoque in iis quæ determinationem secundum universalitatem particularitatemque habent, quatuor fiunt propositiones et oppositio duplex. Oppositio enim una est universalis affirmationis simplicis,et particularis negationis simplicis, ut est,omnis homo justus est, non omnis homo justus est, et hæc est quidem una oppositio. Alia vero infinitæ universalis affirmationis,et infinitæ particularis negationis, ut est, omnis homo non justus est, non omnis homo non justus est. Quare hic quoque cum duæ sint oppositiones, erunt sine dubio propositiones quatuor,sicut in his de quibus supra dixerat,quæ scilicet,determinatione carebant.Alii vero qui Aristotelis animum penitus inspexerint,non aiunt similiter solum se habere determinatas propositiones, ad numerum oppositionum et propositionum,sed etiam ad consequentiam,nam quæ est consequentia negationum ad affirmationes in his propositionibus simplicibus et infinitis,quæ præter determinationum dicuntur,eadem similitudo habetur,et in iis quæ cum determinatione proferuntur.Sed quoniam non in omnibus omnia similia habent,idcirco addidit notans,sed non similiter angulares contingit esse veras,contingit autem aliquando. Sensus autem hujusmodi est: Similiter, inquit, se habent hæ propositiones quæ secundum determinationem dicuntur infinite ad simplices, et simplices adinfinitas,quemadmodum illæ quoque se habebant, quæ sine determinatione indefinitæ dicebantur. Sed habent quamdam dissimilitudinem, quod angulares propositiones in iis quæ cum determinatione dicuntur, non eodem modo veræ sunt, quomodo illæ quæ sine determinatione proferebantur, vel infinitæ vel simplices. Videamus ergo prius an eadem in iis quæ determinatæ sunt sit consequentia quæ in iis est quæ indefinite proferuntur. Post videamus quæ sit in angularibus dissimilitudo; disponantur ergo non solum

particularitatis vocamus,et primo quidem affirmatio universalis simplex,contra hanc negatio particularis simplex.Sub affirmatione autem universali simplici ponatur negatio particularis privatoria, sub negatione autem particulari simplici,universalis affirmatio privatoria. Rursus sub negatione particulari privatoria,et sub affirmatione universali simplici ponatur negatio particularis infinita.Sub affirmatione vero universali privatoria, et sub negatione simplici particulari ponatur universalis affirmatio infinita, erit autem hujusmodi descriptio :

hæ quæ simplices vel infinitæ sunt, sed etiam quæ A quas determinatas, vel universalitatis quantitate vel sunt privatoriæ, et prius quidem disponantur hoc modo: Simplex affirmatio simplexque negatio. Et hæ quidem indefinite, id est præter universalitatis aut particularitatis adjectionem, sub his,id est sub affirmatione quidem simplici ponatur negatio privatoria, sub negatione vero simplici affirmatio privatoria. Hæ quoque rursus indefinite; ponatur autem sub affirmatione privatoria,etsub simplici negatione affirmatio infinita. Sub privatoria autem negatione et simplici affirmatione ponatur negativa infinita,et hæ quoque indefinite et indeterminate sine ulla particularitate vel universalitate. Sub his autem disponantur hæ Affirmatio simplex. Negatio privatoria. Negatio infinita.

Homo justus non est.

Indefinitæ.

Homo injustus est.
Homo non justus est.
Affirmatio universalis simplex.
Negatio particularis privatoria.
Negatio particularis infinita.

Definitæ.

Non omnis homo justus est. Omnis homo injustus est. Omnis homo non justus est. In hoc ordine propositionum quem supra descripsi mus,quæ sintangulares manifestum est. Sunt namque affirmationes quidem affirmationibus,negationes vero negationibus,et in his quidem quæ indefinitæ sunt eodem modo angulares sunt affirmationes. Simplex quidem affirmatio quæ dicit, est homo justus, privatoriæ affirmationi quæ dicit, est homo injustus, et infinitæ affirmationi quæ proponit, est homo non justus,angularis est. Negatio vero simplex quæ est, non est homo justus,negationi privatoriæ quæ dicit, non est homo injustus et negationi infinitæ quæ est, non est homo non justus, angularis est. Item si quis ad definitas propositiones aspiciat,idem sine aliqua dubitatione reperiet. Affirmatio enim universalis simplex quæ est, omnis homo justus est, affirmationi universali privatoriæ quæ enuntiat,omnis homo injustus est, et affirmationi universali infinitæ quæ dicit,omnis est homo non justus, angularis est.ltem negatio particularis simplex quæ est, non omnis est homo justus, negationi particulari privatoriæ quæ dicit,non omnis est homo injustus,et negationi particulari infinitæ quæ proponit, non omnis est homo non justus,angulares sunt igitur affirmationes affirmationibus, et negationes negationibus, angulares sunt et in ordine indefinitarum propositionum et in ordine definitarum, qnocirca de earum consequentia speculandum est. Dictum est enim prius quod affirmationem indefinitam simplicem sequeretur privatoria et infinita negatio, eas vero simplex affirmatio non sequeretur, rursus infinitam affirmationem,privatoriamque affirmationem sequitur simplex negatio, hæ vero negationem simplicem non sequuntur. Rursus si quis ad ordinem definitarum respiciat, idem inve. niet,affirmationem namque universalem simplicem sequiturparticularis privatoria negatio et particularis

C

Homo justus est.

Homo injustus non est.
Homo non justus non est.

Negatio simplex.
Affirmatio privatoria.

Affirmatio infinita.

Omnis homo justus est.

Non omnis homo injustus est.
Non omnis homo non justus est.

Negatio particularis simplex.
Affirmatio universalis privatoria.
Affirmatio universalis infinita.

B infinita negatio. Nam si vera est universalis affirmatio
simplex quæ dicit, omnis est homo justus, vera est
etiam particularis privatoria negatio quæ dicit,
non omnis est homo injustus; hoc autem idcirco
evenit quod ea quæ dicit, non omnis homo inju-
stus est, idem potest quod simplex, et similis est ei
quæ proponit, quidam homo justus est, particu-
lari simplici affirmationi; nam si non omnis ho-
mo injustus est, quidam homo justus est, sed par-
ticularis affirmatio simplex sequitur universalem
affirmativam simplicem. Quando enim vera est uni-
versalis affirmatio quæ dicit,omnis homo est justus,
vera est et particularis affirmativa quæ proponit,
quidam homo justus est, sed ei quæ dicit, quidam
homo justus est, consentit particularis negatio pri-
vatoria quæ proponit, non omnis homo est injustus.
Quocirca etiam particularis negatio privatoria uni-
versali simplici affirmationi consentit. Sequitur igi-
tur eam quæ dicit, omnis est homo justus univer-
salem scilicet simplicem affirmationem, ea quæ pro-
ponit, non omnis est homo injustus, particularis
negatio privatoria,sed huic particulari negationi pri-
vatoriæ, quæ dicit, non omnis est homo injustus,
consentit particularis infinita negatio quæ dicit non
omnis est homo non justus,et verum est si non om.
nis est homo injustus, quoniam non omnis est homo
non justus,idem enim est esse injustum quod non
justum,sed particularis privatoria negatio sequitur
simplicem universalem affirmationem.Infinitaigitur
negatio particularis sequitur simplicem affirmatio-
nem universalem,eique consentit, si prius affirmatio
universalis vera sit. Quocirca eam quæ dicit, omnis est
homo justus, universalem simplicem affirmationem
sequuntursine dubio particularis negatio privatoria,
non omnis est homo injustus,et particularis negatio

D

« PoprzedniaDalej »