Obrazy na stronie
PDF
ePub

sandum vero est qua pæna multentur qui jam Deo et A cum zabulo computatur. sed per illum Christi sa

Ecclesiæ suæ oblata vendunt vel emunt,si cum flagellisaDei templo ejecti sunt,qui quæ Deo erant offerenda. vendebant vel emebant.Side offerendorum venditoribus vel emptoribus dictum est: Vos fecistis domum patris mei domum negotiationis, et speluncam latronum (Joan. 11, 16; Marc. xi, 17), quid dicetur jam de Ecclesiæ oblatorum venditoribus vel emptoribus? Et ne quis insanus objiciat merito hos Dominum tam acerbe vindicasse, quia tunc illa in Dei templo, ecclesiasticæ vero res modo extra templum distrahantur,attendat super his Augustini non determinantem locum venditionis vel emptionis propositorum, sed tantum indefinite dicentem: « Circumit aliquis emere columbam?» unusquisque propositum suum laudat quod vendit, non adjiciens, in templo vel extra templum. Hæc contra venditores vel emptores

sacrarum rerum.

Ad hoc vero quod in epistola tua sequitur, id est: Utrum obedire tentantibus ad mortem nefas sit? et circa finem ejusdem epistolæ hoc idem iterum inculcatur, illud beati Petri respondemus: Obedire Deo oportet magis quam hominibus (Act. v). In quo exemplo notandum est hominibus interdum obediri debere, sed magis Deo; hominibus quidem in his quæ contra fidem et religionem non sunt, quoniam cives Jerusalem legimus Babylonis civibus militasse, ut sanctum Joseph et socios Danielis; quorum primus stuprum dominæ, sequentes vero idololatriam perhorrentes, rem publicam et alienigenarum principum strenue gubernaverunt. Et in Evangelio habes

(Matth. v), cum eo qui te angariaverit uno milliario, alia duo ambulare debere, et reddere quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Item Hieronymus super epistola ad Philippenses : « Si dominus ea jubet quæ non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciatur domino servus; si vero contraria præcipit,magis obediat spiritus quam corporis domino,» et infra : « Si bonum est quod præcipit imperator, jubentis exsequere voluntatem; si malum, respondere: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. v). »

Ad hoc vero quod subjungitur in eadem epistola, id est: Utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis, a criminosis exhibitis, ut ab adulteris, vel sanctimonialium violatoribus, vel hujusmodi? ad hoc, inquam, ita respondemus: Si schismate vel hæresi ab Ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes, et reliqua sacramenta sancta et veneranda non negamus, sequentes beatum Augustinum, qui super Joannem de hujusmodi tam copiose quam veraciter disseruit. Ait enim: «<< Baptizet servus bonus, sive servus malus, non sciat se ille qui baptizatur baptizari ab co qui non sibi renuit baptizandi potestatem; » et paulo post: «Non horreat columba ministerium malorum respiciat Domini potestatem. Si fuerit superbus minister.

(52) Nisi in casu necessitatis « Qui a præciso accepit sacramentum extra casum necessitatis,

[merged small][merged small][ocr errors]

cramentum non contaminatur. Quod per illum fluit, purum est, quqd per illum transit, liquidum est. » Item: «< Spiritualis vero virtus sacramenti ita est ut lux, quæ et ab illuminandis pura excipitur, et, si per immunda transeat, non inquinatur. Quos baptizat ebriosus, quos baptizat homicida, quos baptizat adulter, Christus baptizat. » Et cætera hujusmodi. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales revera esse constiterit, fideles abstinere decreverunt, ut et peccandi licentiam cæteris auferrent, et hujusmodi ad dignæ pœnitentiæ lamenta revocarent. Scripsit hoc prædecessor noster Gregorius Rodulpho et Bertholdo ducibus inter cætera (GREGORIUS VII, lib. 11, epist. 45): « Officium Simoniacorum, et in fornicatione jacentium scientes nullo modo recipiatis, et quantum potestis, tales sanctis deservire mysteriis vi, si oportuerit, prohibeatis, » etc.

Porro ad hæc quæ tibi syllogistice in eadem epistola objiciuntur, id est, si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia quæ prædiximus, proprias non habent virtutis dignitates, quid agentibus obsunt; quod si habent, cur spernuntur, sicubi ab indigno præsumuntur? Ad hæc, inquam, ita respondemus: Proprias quidem habent virtutis dignitates, ut præfatus Augustinus ait super Joannem contra Donatistas, sed agentibus vel suscipientibus eadem sacramenta contra præfatorum pontificum instituta, (52) nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet humanis

rebus excedat: eis, inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatræ sint, cum talibus et ordinationum et sacramentorum confectio, et aliter quam præmissum est scienter susceptio, vehementer a sanctis canonibus prohibeatur. Ait namque Samuel propheta: Quoniam peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idolatrix noli acquiescere (I Reg. xv). Hæc de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Cæterum schismaticorum et hæreticorum sacramenta, quoniam extra Ecclesiam sunt juxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cypriani, Augustini, Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi, vel eorum sacramentis initiati, per manus imposititionem ad catholicam re

dierint unitatem.

Sciendum vero est quod canones apostolorum, quorum auctoritate Orientalis et ex parte Romana unitur Ecclesia, et insignis martyr Cyprianus, et octoginta episcopi cum eodem baptismum hæreticorum lavacrum diaboli appellant. Stephanus vero et Cornelius martyres et pontifices Romani, et venerabilis Augustinus in libro De baptismate eumdem Cyprianum, et præfatos episcopos hanc ob causam vehementer redarguunt, affirmantes baptis.num peccat, non item qui a malo. » (Tном, р. ш, q. 6, art. 6 ad 2; et q. 6 7, art. 2.)

et sanguine Christi Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servientibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

CCLXXV.

sive ab hæretico sive schismatico ecclesiastico more A iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est: quippe cum et ordine prior et necessarior sit; subito enim morituro prius baptismate, quam Dominici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur. Et dum forte catholicus non invenitur, satius est ab hæretico baptismi sacramentum sumere quam in æternum perire. Et hanc sententiam præscriptorum pontificum Cornelii, Stephani, et Augustini, secuti sunt Innocentius, Siricius, Leo, Anastasius et magnus Gregorius, et omnis Ecclesia catholica. Et quoniam epistolaris brevitas propositis tibi quæstionibus fortasse non sufficit, eorumdem temeritatem ad sedem apostolicam instruendam mitte, aut, juxta Apostolum, veluti sanæ doctrinæ adversarium post secundam et tertiam correptionem devita (Tit. 111). Tu vero esto fidelis usque ad mortem, ut percipias coronam vitæ.

Data Romæ.

CCLXXIV.

Urbanus ecclesiæ S. Trinitatis, in loco qui Pons Guinizeli dicitur, privilegia instituit, ea lege ut clerici « Mediolanensis monetæ nummos sex quatuor annis Lateranensi palatio persolvant. »

(Intra an. 1088-4099.)

[MURATORI, Rer. Ital. Script., V, 479.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LIPRANDO, etc.

Urbanus papa in epistola ad populum S. Vincentii
Vulturnensis juxta Capuam.

(Intra an. 1088-4099.)

[MANSI, Concil. XX, 714.)

Si adulteri vel alias criminosi hæresi vel schismate, id est præcisione vel depositione ab Ecclesia non B separantur,sacramenta eorum sancta non negamus, sic Augustinum sequentes; sed prædecessores nostri Gregorius et Nicolaus a missis talium abstinere præceperunt, ut hoc terrore et peccandi licentiam cæteris auferrent, et ipsos rubore sui contemptus ad digna pœnitentiæ lamenta revocarent.

Statuimus ecclesiam illam cum prædiolo, in quo fundata est. . . vel per alios fideles illic Domino C largiente collata fuerint, ab omni sæculari oppositione quietam perpetuo manere, et liberam. Clericis vero ibi victuris vivendi regulariter concedimus facultatem, eosque decernimus tam proprias ordinationes, quam altarium et ecclesiarum consecrationes, cæterorumque dona sacramentorum a Mediolanensi archiepiscopo suscipere, si quidem catholicus fuerit, et communionem ac gratiam apostolicæ sedis habuerit, et si ea gratis et non pravitate indulserit, alias autem liberum eis arbitrium sit sacramenta eadem suscipere a quocunque voluerint catholico episcopo. Decernimus ergo ut neque Mediolanensi archiepiscopo, neque alicui viventium liceat eamdem ecclesiam, et fratres qui illic Deo servierint, quolibet occasionis jugo deprimere, aut D bona eorum distrahere et suis usibus applicare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur vobis, et successoribus vestris omnimodis profutura, salva ejusdem Mediolanensis archiepiscopi catholica reverentia. Ad indicium autem hujus perceptæ libertatis a Romana Ecclesia Mediolanensis monetæ nummos sex quatuor annis Lateranensi palatio persolveritis. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica sæcularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata

Et post modicum: Proprias habent criminosorum sacramenta virtutis dignitates,ut beatus Augustinus super Joannem contra Donatistas ait; sed agentibus et suscipientibus eadem sacramenta contra sanctorum pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet, humanis rebus excedat, eis inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatræ sint,cum talibus et ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam præmissum susceptio, vehementer a sacris ordinibus prohibeantur.

Item post pauca: Hæc de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Cæterum schismaticorum et hæreticorum sacramenta quoniam extra sunt,juxta sanctorum Patrum traditiones, Pelagii scilicet, Gregorii, Cypriani, Augustini,Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi vel eorum sacramentis initiati per manus impositionem ad catholicam veritatem redierint.

CCLXXVI.

Urbanus II permittit ut Jordani principis filia, in-
fantula Rainaldo, Rodeli filio, invitis matre et pa-
rentela, desponsala, alii viro nuptum detur.
(Intra an. 1088-4099.)

[GRATIAN. Decret., C. xxxi, qu. 5, c. 1.]
Si verum esse constiterit, quod nobis legati
Jordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse
coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem,
flentem,et pro viribus renitentem, non assentienti-
bus, sed valde dolentibus matre et parentela, Ray-
naldo, Rodeli filio, desponsaverit;quonium canonum
et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra osten-
ditur) non approbat, ne ignorantibus leges et
canones, nimis durum, quod dicimus, videatur,
ita sententiam temperamus, ut si princeps cum
filiæ, matris, et parentelæ assensu,id quod cœptum
est, perficere voluerit, concedamus. Sin autem

[ocr errors]

legatus noster utrasque partes audiat; et si nihil ▲ sanctæ exorta, sed crescente Ecclesia jam pene fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quod ita constent hæc, ut dicta sunt, accipiat; et nos canonum ac legum scita sequentes, deinceps non prohibemus, quin alii viro si voluerit, prædicta filia ejus nubat, tantum in Domino.

CCLXXVII.

Aliud Urbani II decretum.

(Intra an. 1088-1099.)

[GRATIAN. Decretum, C. xix, qu. 2, c. 3.] Nullus episcopus clericos suos, nisi forte, quibus ecclesiasticarum rerum dispensatio commissa fuerit, sibi jurare compellat.

CCLXXVIII.

Aliud Urbani II decretum.

B

(Intra an. 1088-1099.) [MANSI, Concil. XX, 744.] Urbanus papa secundus, Duæ, inquit,leges sunt, una publica, altera privata; publica lex est quæ a sanctis Patribus scripta est firmata, ut est lex canonum,quæ quidem propter transgressores est tradita;verbi gratia, decretum est in canonibus clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire, nisi commendatiis litteris episcopi sui, quod propter criminosos sic statutum est, nec videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur persona. Solebant officia sua cum non poterant in suo, in episcopatu altero celebrare, quod jure præceptis, et scriptis detestatum est. Lex vero privata, quod instinctum est sancti Spiritus,in corde scribitur,sicut de quibusdam dicit Apostolus,qui habent legem Dei C scriptam in cordibus suis, et sibi et ipsi sancti sunt lex.Si quis horum in Ecclesia sua sub episcopo suo proprium retinet, et sæculariter vivit, si afflante Spiritu sancto in aliquo monasterio se salvare voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio exigit ut ad publica constringat [f., ut a publica constringatur]; dignior est enim privata lex quam publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei aguntur, lege Dei ducuntur. Et quis est qui possit Spiritui sancto digne resistere ? Quisquis ergo hoc Spiritu ducitur, et episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate.Justo enim lex non est posita, et ubi Spiritus Domini ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estis sub lege.

CCLXXIX.

Urbanus II canonicis regularibus quibusdam scribit de canonicorum disciplina restituenda.

(Intra an. 1088-1099.)

[MANSI, Concil. XX, 712.]

Oportet nos qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia arbitrium judicis ejus judicium nostrum prodeat, oculi nostri videant æquitatem. Omnipotenti ergo Deo, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus: quod vos estis qui sanctorum Patrum vitam probabilem renovatis et apostolica instituta disciplinæ in primordiis Ecclesiæ

delecta instinctu sancti Spiritus suscitatis. Duæ enim ab Ecclesiæ sanctæ primordiis vitæ ejus filiis sunt institutæ, una, qua infirmorum debilitas retinetur: altera, qua fortiorum virtus beata perficitur. Una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens. Una lacrymis et eleemosynis quotidiana peccata redimens; altera quotidiana instantia merita æterna conquirens.Alteram tenentes inferiorem,terrenis bonis utuntur, alteram sequentes superiorem,bonam terram despiciunt ac relinquunt. Hæc autem quæ a terrenis divertitur, in duas pene unius ejusdemque præpositi dividitur portiones, canonicorum scilicet et monachorum. Harum secunda per divinam misericordiam frequentata satis jam sæculo universo elucet. Prima vero decalescente fervore fideliura jam pene omnino defluxit. Hanc martyr et pontifex Urbanus instituit. Hanc Augustinus suis regulis ordinavit. Hanc Gregorius Augustino Anglorum archiepiscopo instituendam præcepit. Itaque non minoris æstimandum est meriti, hanc vitam Ecclesiæ primitivæ aspirante ac prosequente Domini Spiritu suscitare, quam florentem monachorum religionem ejusdem Spiritus perseverantia custodire.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Semper te memorem esse oportet benedictionis et gratiæ, excellentisque liberalitatis quam a sede apostolica accepisti; semper te quanti geras culmen officii, et rebus ostendere; rivum te a fonte Petri apostoli descendisse, et flammam quam ab ignis ejus camino susceptam foves, semper in altiora producere. Nunc præcipue fraternitatem tuam ampliorem principum Petri et Pauli disciplinam instruere, tuique officii oportet exhibere censuram: nunc præcipue,cum nullus in vestris partibus apostolicæ sedis legatus existit. Ricardo enim legationem, quam hactenus habuit, denegavimus, neque alii cuipiam vestrarum partium legationem injunxiD) mus. Te igitur, ut prudentem ac religiosum virum, hurtamur et obsecramus in Domino ut quæ dicta sunt studiose exerceas, bonos in melius acuas, pravos corrigas, et canonicam in omnibus disciplinam ad Romanæ Ecclesiæ gloriam tuique studii mercedem, ferventer et indesinenter observare procures. Adesto, invigila, insta cum fratribus nostris episcopis, regibus, principibus ac populo, quatenus aberrantes ad rectum propositum redeant, manentes in fidei veritate ad exitum usque viriliter perseverent. Id vero præcipue te laborare volumus et rogamus,ut Sancti Jacobi episcopus,emancipatus vinculis, suo restituatur officio. De quo quidquid,

auxiliante Domino, egeris, tuis nobis litteris indi- A cabis. De cæteris, et quæ in Hispaniarum regnis per nos disponenda provideris, et cui potissimum committenda sedis apostolicæ legatio videatur, tuis nos nuntiis et apicibus informabis. Labores autem quos in membris suis apostolorum principes quotidie patiuntur, nolito ullo modo oblivisci; sed os semper in corde bajulans, et fidelibus omnibus commendans, solatiorum vestrorum ope lenire festina.

CCLXXXI. Urbani II papæ epistola ad Galonem, S. Quintini Bellovacensis præpositum. Confirmat donationem terræ de Alnella factum a Guillelmo Parisiensi episcopo.

(Intra an. 1096-1099.)

[blocks in formation]

Et commissi officii nos compellit auctoritas, et specialis charitas exhortatur, ut quæ recte statuta sunt confirmare, el eis quæ sub tutela nostræ sedis sita sunt, propensiorem debeamus protectionem impendere. Idcirco donationem terræ quæ dicitur Alnella, a Parisiensi episcopo Guillelmo (54) vestræ ecclesiæ factam, præsentium litterarum assertione firmamus: quam videlicet terram prædictus episcopus a canonicis S. Germani Antissiodorensis acceperat, data nimirum in commutationem præbenda quadam Parisiensis Ecclesiæ, præsentibus et subscribentibus fratribus utriusque capituli. Nulli dein- C ceps commutationem hanc violare liceat, nisi forte apostolicæ nostræ sedis judicio retractetur.

[blocks in formation]

Relatum nobis est quod Carnotensis episcopus a charissimo filio nostro Gaufredo, vestro abbate, in consecratione quam accepit, ab eo professionem extorserit. Quam quia contra Romanæ Ecclesiæ auctoritatem factam agnovimus, abbati quidem nos misericorditer hujusmodi noxam indulsisse noveritis. Professionem vero ipsam ita adnullamus, ut nullas penitus vires obstineat. Insuper etiam ne abbas monasterii vestri deinceps episcopo professionem faciat, et nostræ auctoritatis privilegio firmatum est, et præsentibus litteris prohibemus. Si quis autem in posterum contra hæc venire tentaverit, a sanctæ Ecclesiæ liminibus arceatur, et maneat excommunicatus donec resi piscat et Romanæ Ecclesiæ satisfaciat.

Datum Romæ vIII Kal. Decemb.
CCLXXXV.

[ocr errors][merged small][merged small]

Charissimi filii nostri Philippi Francorum regis nuntius ad sedem apostolicam veniens, debitæ humilitatis litteras ac devotionis attulit verba; atque de illius mulieris culpa, pro qua venerabilis confrater noster Lugdunensis archiepiscopus interdietionis in ipsum sententiam protulerat, secundum fratrum nostrorum consilium satisfecit.Juravit enim quod idem rex mulierem illam postquam in manu nostra, imo per nos in beati Petri manu refutavit, nunquam eam carnaliter habuerit. Postea vero cum confratribus nostris consilium habentes, statuimus ut rex de episcopis et regni sui primatibus usque ad festivitatem Omnium Sanctorum aliquot ad nos dirigat, qui hoc ipsum quod nuntius ejus juravit, debeant affirmare. Ejusmodi igitur per legatum ipsius satisfactione accepta, eumdem filium nostrum regem ab interdictionis, quæ pro hac causa in eum prolata fuerat, vinculo absolvimus, et utendi pro more regni corona auctoritatem ei præbuimus. Data Laterani vi Idus Maii.

CCLXXXVI.

Urbani epistola ad Hugonem, Cluniacensem abbatem. Illi significat« in Romana nuper synodo » se decrevisse ut monasterium S. Germani Antissiodorense, ab abbate in concilio Nemausensi sibi « refutatum, » ei committeretur.

(Intra an. 1097-1098.)

[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 177.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, veneBertradæ quæ regi Philippo nupsit. Hic in Ecclesia Carnotensi educatus sub disciplina Ivonis, ipso agente Parisiensem episcopatum adeptus est an. 1096, licet infra requisitos ætatis annos electus.

rabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et A tione avaritiæ renovatio, et ecclesiasticarum rerum apostolicam benedictionem.

In Nemausensi concilio monasterii Sancti Germani, quod Altissiodori situm est, abbas eamdem abbatiam in inanu nostra refutavit, et sæpe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus. Filius præterea noster Stephanus comes cum uxore sua nos deprecatus est ut idem monasterium tibi committeremus. Hoc ipsum in Romana nuper synodo coram ejusdem civitatis episcopo et prædicti loci fratribus a nobis statutum est. Fraternitati igitur tuæ litteris præsentibus mandamus ut præfatam abbatiam in tua deinceps provisione perpetuo disponendam suscipias et monasticam ibi religionem secundum fratrum tuorum conversationem institutuas, ita tamen ut locus idem proprio abbate non

careat.

CCLXXXVII.

Bulla Urbani II qua Barbastrensis sedes
constituitur.

(Circa annum 1099.)

[FLOREZ, España Sagrada, t. XLVI, p. 245.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO, Barbastrensi episcopo.

Miserationibus Domini multiplices debemus gratiarum actiones quod nostris temporibus Ecclesia propagatur, Saracenorum dominatio diminuitur, antiquus episcopalium sedium honor, præstante Domino, restauratur. Inter quas Ilerde urbis parochia Petri Aragonum regis studio majori jam ex parte Christianorum est reddita potestati, unde et nos ejusdem regis postulationibus annuentes, apud Bar- C bastrum, quod præcipuum oppidum appud Ilerde adjacet, episcopalem sedem manere statuimus. Omnes etiam ejusdem Barbastrensis termini vel fines ad Ilerde diœcesim pertinentes qui in Christianorum reducti sunt vel fuerint potestate, tuæ tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere præcipimus cum oppido Alquezar. Quod ut perpetuus (sic) firmum inviolatumque permaneat, omnipotentis Patris, Filii, et Spiritus sancti auctoritate firmamus.

CCLXXXVIII.

Urbani epistola ad Ingelrannum Laudanensem episcopum. Hortatur ut fratribus B. Remigii altare Corbiniacense restituat.

(Anno 1099.)

[MANSI, Concil. XX, 678.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, INGELRANNO, Laudunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto familiarius ab Ecclesia Romana diligeris, tanto charius quos ipsa diligit favore debueras et amplecti. Idcirco ab infestatione fratrum Beati Remigii fraternitas tua cesset, et altare quod in villa quæ Corbiniacus dicitur iidem fratres habuisse noscuntur, eis restituas. Etenim personas removimus, non tamen antiquæ possessionis jus monasteriis abstulimus. In illa siquidem personarum muta

distractio contingebat. Porro altaria quæ per xi seu xxx annos monasteria possederunt, sicut in synodo constitutum est, immota eis permanere volumus. CCLXXXIX.

Urbanus II confirmat monasterium Blaubeurense in duecesi Constantiensi, ac donationes omnes eidem ab Adelaide patruisque factas.

(Anno 1099.)

[COCQUELINES, bullar. Rom. pont. Collect. II, 105.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto AZELINO, monasterii Blaubeurensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpe

tuum.

per

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Ea propter charissimæ filiæ nostræ Adelaidis comitissæ desiderio ac petitioni duximus annuendum. Hæc nimirum ad limina sanctorum apostolorum veniens, et tuam, et viri, et et leviri sui devotionem strenue adimplere curavit: Burrhonensem namque ecclesiam,cui nunc auctore Deo tua fraternitas præsidet, soceri sui studio a fundamentis ædificatum, secundum ipsorum vota supra sacrosanctum B. Petri altare obtulit, et manum nostram in proprium sedis apostolicæ allo. dium delegavit : quam videlicet oblationem scriptorum nostrorum petiit auctoritate confirmari. Nos igitur præsentis decreti auctoritate sancimus ut tam præfatus locus quam universa quæ ibidem supradictorum comitum Henrici et Hugonis, seu prænominatæ Adelaidis comitissæ largitione collata sunt, vel in futurum ipsorum aut aliorum fidelium oblationibus conferentur, sub apostolicæ sedis tutela integra semper et illibata permaneant, servorum Dei illic degentium usibus omnimodis profutura; salva Constantiensis episcopi canonica reverentia: ut tamen ex eodem loco unius bisantii census annuus Lateranensi palatio persolvatur.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel piis de causis suis usibus applicare. Obeunte te nunc loci abbate, vel tuo rum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione vel violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii D sanioris, secundum Dei limorem et B. Benedicti regulam elegerint. Si quis igitur sacerdotum, clericorum, ducum, comitum etjudicum, vel sæcularium personarum, hanc nostræ constitutionis paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divini judicii existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi,

« PoprzedniaDalej »