Obrazy na stronie
PDF
ePub

subditis scilicet sibi, fideliter servit. Sed et Domi- A tum in minoribus diligentissime teneat. Nam qui num Deum esse agnoscat, cui non plus timoris ex majestate, quam amoris ex pietate exhibendum est. Pater etenim est, et cui nulla creatura, ipsius faciente merito, negare potest dilectionis affectum. Si ergo, inquit, dominus sum, ubi est timor meus ; si pater sum, ubi est amor meus? (Mal. 1.) Verba quoque legis custodienda sunt, quod ex primo timoris gradu, quadam quasi virtutum scala, felici procedit ascensu. Dilectio, inquit, illius, custodia legum est (Sap. vi), quia omnis sapientia timor Domini est. Porro qui timet Deum, faciet bona, et qui continens estjustitiæ, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorifica. Sed quæ verba, diligentia tanta custodiet? Utique quæ præcepta sunt in lege, ut apud principem iota vel apex legis B non cadet in terram, quod non ille propriis, vel manibus subjectorum excipiat. Sunt autem præcepta quædam, perpetuam habentia necessitatem, apud omnes gentes legitima, et quæ omnino impune solvi non possunt. Ante legem sub lege, sub gratia, omnes lux una constringit: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. iv); et quod tibi vis fieri faciendum, hoc facias aliis. Procedant nunc dealbatores potentum, susurrent, aut si hoc parum est, publice præconentur principem non esse legi subjectum, et quod ei placet, non modo in jure secundum formam æquitatis condendo, sed qualiter. cunque legis habere vigorem. Regem quem legis nexibus subtrahunt, si voluut, et audent, exlegem faciant, ego non modo his renitentibus, sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo. In quo enim, inquit, qui nec fallit nec fallitur, judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. vi). Et certe judicium gravissimum in his qui præsunt fiet, eo quod mensura bona, conferta, et coagitata, et superfluens refundetur in sinus eorum. Nec tamen dispensationem legis subtraho manibus potestatum, sed perpetuam præceptionem, aut prohibitionem habentia, libito eorum nequaquam arbitror supponenda. In his itaque duntaxat quæ mobilia sunt, dispensatio verborum admittitur; ita tamen ut compensatione honestatis aut utilitatis, mens legis integra conservetur. Nec elevetur, inquit, cor ejus in superbiam, super fratres suos (Deut. xvII). Quod præcipue necessarium est, sæpius replicat, eo quod humilitas nunquam satis videtur commendata principibus, et difficillimum est ut gradus honoris tumorem non pariat in animo imprudentis. Superbis utique resistit Deus, et humilibus dat gratiam (Jac.iv). Proinde rex orat ne veniat ei pes superbiæ, quia in eo ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare. Non utique superbiat super fratres; sed cum fratrum meminerit, fraternum subjectis omnibus impendat affectum. Et quidem prudenter humilitatem cum discretione et charitate indicit principibus, quia sine istis omnino subsistere non potest principatus. Quisquis ergo gradum propriæ celsitudinis amat, humilitatis cul

[ocr errors]

D

ab humilitatis operibus recedit, a dignitatis suæ fastigio, tumoris pondere cadit. Obtinet enim perpetuo, quia qui se humiliat exaltabitur, et vice versa, qui se exaltat deprimetur. Regem Romanorum novissimum Tarquinium fecit esse superbia, et ei ab humilitate magis necessarios substituit magistratus. Denique quem superborum legisti regnare diutius? Eorum namque qui per superbiam ceciderunt, historia copiosa est. Nec tamen eatenus superbiam vitet, ut incidat in contemptum, quia sicut elatio, ita et abjectio declinanda est. Unde et in jure Romano cautum est, ut qui jus reddit, se quidem in adeundo facilem præbeat, contemni tamen non patiatur. Mandatis quoque adjicitur, ne præsides provinciarum in ulteriorem familiaritatem provinciales admittant, eo quod ex conversatione æquali contemptio nascitur. Veneretur ergo in publico populi majestatem, et apud se privatæ conditionis statum pariter metiatur. Hoc ipsum antiquis philosophorum documentis faciendum agnosce. Ad philosophum Taurum, Athenas visendi cognoscendique ejus gratia, venerunt pariter Creta provinciæ præses, et pater ejus, sed privatus. Taurus venientibus placide assurrexit, reseditque post mutuam salutationem. Allata est mox una sella, quæ in promptu erat, et dum aliæ promebantur apposita est. Invitavit ergo Taurus patrem præsidis ut sederet. At ille : « Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est. Absque præjudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum conspicimus quærimusque quid conveniat, tene potius sedere qui pater es, an filium qui gerit Romani populi magistratum?» Cum pater assedisset appositumque esset aliud filio, super ea re Taurus his, qui convenerant, verbum fecit, cum summa boni, æqui, bonorum atque officiorum perpensatione. Eorum verborum sententia hæc fere fuit. In publicis locis, atque muneribus patrum jura cum filiorum qui in magistratu aut potestatibus sunt collata, interquiescere et paulum connivere. Sed cum extra rempublicam in domesticare, atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur familiari, tunc inter filium magistratum, et patrem privatum, publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. « Hoc quoque, inquit Taurus, quod ad me venistis, quod nunc loquimur, quod de officiis discertamus, privata actio est. Itaque tu, pater, utere his honoribus prius, quibus quoque domui vestræ te uti priorem decet. Hæc ergo magistratibus generaliter persuadenda arbitror, ut in splendore publicæ dignitatis memores sint propriæ conditionis, et sic attendant propriæ conditionis statum, ut non devenustent publicæ dignitatis gradum; sic etiam collati sibi honoris integritatem servent, ut aliorum non minuant dignitatem : et sic privata quisque polleat dignitate, ut non fiat injuria publicæ potestati.

CAP. VIII. De moderatione justitiæ et clementiæ principis, quæ debent in eo ad utilitatem Reipublicæ contemperari.

cum, ad delendam sectam hominum, opinione publica superstitiosam,et veræ religionis inimicam, invitaretur. Nec tamen usquequaque commendo justitiam hominis, qui Christum ignorabat, sed culpam ipsius extenuo, qui aliorum excedebat impulsu, et ad beneficium miserendumque propriæ pietatis agebatur instinctu, natura clemens in omnes, austerus in paucos, quibus parcere nefas esset; adeo ut, totius imperii sui curriculo, unus damnatus sit senatorum nobiliumve urbis, licet inveniantur plurimi in ipsum graviter deliquisse. Hic autem a senatu damnatus est, ignorante Trajano. Dicebat enim insanum esse eum, qui oculos si habeat lippientes, eos malit effodere, quam curare. Aiebat etiam, ungues si acriores fuerint, resecandos esse, non avellendos. Si enim citharœdus, aliique fidicines, multa diligentia procurant, quomodo oberrantis chordæ compescant vitium, et eamdem aliis unanimem reddant, faciantque dulcissimam dissidentium consonantiam, chordis non ruptis, sed tensis proportionaliter, vel remissis: quanta sollicitudine. oportet principem moderari, nunc rigore justitiæ, nunc remissione clementiæ, ut subditos faciat quasi unanimes esse in domo, et quasi discordantium in ministerio pacis et charitatis operibus, unam faciat perfectam et maximam harmoniam? Hoc autem certum est, quia tutius est chordas remitti intensius, quam protendi. Remissarum namque intensio, artificis peritia convalescit, et debitam soni reddit gratiam; sed quæ semel rupta est nullo artificio reparatur. Profecto si sonus exigitur, quem non habent, frustra tenduntur, et sæpe citius venitur ad nul lum,quam ad eum, qui nimis exigitur. Ait ethnicus:

Obtineat ergo in principe, quod debet in omnibus obtinere, nemo quæ sua sunt quærat, sed quæ aliorum. Verumtamen ipsius affectionis modus, quo charitatis brachiis subjectos ut fratres amplexatur, moderationis limitibus clauditur. Sic enim fratres diligit, quod errores eorum medicinaliter corrigit, sic in eis carnem agnoscit et sanguinem, ut ea spiritus subjiciat ditioni. Medicorum utique consuetudo est, ut morbos, quos fomentis et levioribus curare nequeunt, gravioribus adhibitis, igne puta vel ferro, curent. Nec unquam utuntur gravibus, nisi cum levium beneficio considerata sanitas desperatur: sic et potestas cum inferiorum B vita mansueta manu curare non sufficit, pœnarum acrimoniam dolens recte vulneribus infundit, et pia crudelitate sævit in malos, dum bonorum incolumitas procuratur. Sed quis sine dolore proprii corporis membra valuit amputare? Dolet ergo cum exigentibus culpis vindicta exposcitur, ea tamen peragit invita dextra. Sinistram namque non habet princeps, et in cruciatu membrorum corporis, cujus ipse caput est, legi tristis et gemens famulatur. Philippus cum audisset Phytiam quemdam bonum pugnatorem, alienatum animo sibi, quod tres filias inops vix aleret, nec a rege adjuvaretur, monentibus amicis, ut eum caveret: « Quid, inquit Philippus, si haberem partem corporis ægram, abscinderemne potius, quam curarem? » Deinde familia- C riter secreto elicitum Phytiam, accepta difficultate necessitatum domesticarum, pecunia sufficienter instruxit, ac meliorem fidelioremque habuit, quam fuerat antequam crederetur offensus. Ut enim ait Lucius, principem senem moribus esse oportet, et qui moderatiora sequatur consilia, et vicem gerere medicorum, qui morbos curant, nunc ex inanitione in oppletis, nunc refectione in vacuis; et dolorem sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Præterea sit in verbo affabilis, munificus in beneficiis, et integræ auctoritatis, servet in moribus dignitatem. Famam namque benignitatis conciliat sermo bonus, et lingua gratiosa. Amorem fidelissimum et constantissimum, etiam a durioribus extorquent beneficia, et quem fecere, fovent et D jectorum, quam divina producit gratia, optimum solidant. Et morum dignitati debetur reverentia subditorum. Egregie quidem Trajanus, gentilium optimus Augustorum,arguentibus eum amicis,quod in omnes nimium, et ultra quam imperatorem deceat, communis esset, respondit: « Se talem velle imperatorem esse privatis, quales imperatores sibi esse, privatus optasset.» Unde ex relatu Plinii Secundi admonitus, qui tunc inter cæteros judices persecutor Ecclesiæ destinatus erat, a nece martyrum persecutionis gladium revocans, edictum temperavit. Et forte cum fidelibus egisset mitius, nisi decessorum suorum legibus et exemplis, et prudentum, ut putabatur, consilio, et auctoritate judi

Est piger ad pœnas princeps, ad præmia velox, Quique dolet, quoties cogitur esse ferox. Alterum namque justitiæ, alterum pietatis est, quæ adeo principi necessariæ sunt, ut quisquis sine illis, non modo principatum, sed quemlibet magistratum vindicet, frustra se ipsum irrideat, sed et aliorum in se provocet risum, contemptum et odium. Misericordia, inquit, et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo, et scribe eas in tabulis cordis tui et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus (Prov. m). Gratia namque debetur misericordiæ,justitiæ disciplina. Utique gratia et amor sub

instrumentum est omnium gerendorum.Sed et amor sine disciplina non proficit,quia cessante justitiæ stimulo, populus se in illicita resolvit. Meditatur ergo jugiter sapientiam, et de ea sic justitiam operatur, quod lex clementiæ semper est in lingua ejus: el sic clementiam temperat rigor justitiæ, quod lingua ejus judicium loquitur.Officio namque ejus justitia in judicium vertitur, ea quidem necessitate, ut vacare non liceat, quin se ipsum sibi collato destituat honore. Honor etenim regis judicium diligit, et delinquentium culpas tranquilla mentis moderatione compescit. De magistratuum moderatione librum fertur scripsisse Plutarchus, qui inscribitur Archi

CAP. X. Quid utilitatis de cultu justitiæ principes consequantur.

grammaton, et magistratum suæ urbis, ad patien- A et ad dextram gressum torquet, qui delinquentibus tiam et justitiæ cultum, verbis instituisse dicitur et ex mansuetudine nimis indulget. Iter autem utrumexemplis. Hic autem servum habebat, hominem ne- que devium est, sed quod ad sinistram vergit perquam et contumacem, et liberalibus disciplinis eru- niciosius est. ditum egregie, et exercitatum satis in disputationibus philosophicis. Contigit ut ob nescioquam noxam, ei tunicam detrahi, cædique juberet Plutarchus. Loro cœperat verberari duriuscule, cum tamen inficiaretur culpam, dicens se nihil egisse mali, nihil sceleris admisisse, et obloquebatur se multis de meruisse obsequiis ut vapularet. Prostremo cum non proficeret, vociferari cœpit, et inter vapulandum jam non querimonias et gemitus ejulatusque, sed verba seria et objurgatoria jaculabatur. Nec ita se habere Plutarchum, ut philosophum deceret: irasci turpe esse, ei præsertim, qui de malo iræ sæpius B dissertaverat, librumque pulcherrimuni scripserat de patientia. Adjiciebat esse probrosum, quod doctrinam suam moribus impugnabat, eo quod a men. tis integritate prolapsus, effusus et provolutus in iram, pluribus plagis inulctaret innoxium. Ad hæc Plutarchus, lente quidem et leniter, sed summa cum gravitate: Nunquid quod vapulas tibi irasci videor? Estne ira mea si a me debitum recipis ? Ex vultune meo, an ex voce, an ex colore, an etiam ex verbis, ira me corruptum intelligis aut correptum? Mihi quidem neque oculi opinor truces sunt, neque os turbidum, neque inaniter clamo, neque in spumam ruboremque fervesco,neque pudenda dico aut pœnitenda, neque omnino trepido ira aut gestio. Hæc omnia quippe, si nescis, signa irarum esse solent. » Et simul ad eum qui cædebat conversus : « Interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age; et sine iracundia mea retunde servilem contumaciam, et iniquum pœnitere doceas magis quam jurgare.» Sic Plutarchus. In quo nonnihil eruditionis relictum est omnibus, qui in sublimitate sunt. CAP. IX. Quid sit declinare ad dextram vel sinistram, quod principi prohibetur. Sequitur: Neque declinet in partem dextram, vel sinistram (Deut. xvi). Ad dextram declinare est, virtutibus ipsis vehementer insistere. Ad dextram declinare est, in virtutis operibus quæ in modo consistit, modum excedere. Omnis vero vehementia saluti inimica est, et excessus omnis in culpa; bonarumque rerum consuetudo nimia, pessima est. Unde ethicus:

Insani sapiens nomen feret, æquus iniqui; Ultra quam satis est, virtutem si petet ipsam. El philosophus: « Cave quod est nimium, quia si hæc ipsa cautela modestiam deserit, eo ipso a tramite virtutis, incaute recedit. » Salomon quoque : Noli, inquit, esse nimis justus (Eccle. vu). Quid ergo nimium prodest, si regina virtutum justitia, in sui nimietate obest? Alibi quoque : « Nimia humilitas, maxima pars superbiæ est. » Ad sinistram declinare est, per abrupta vitiorum a via virtutum declinare vel deviare. Item, deflectitur ad sinistram, qui in subjectorum culpis nimis pronus est ad vindictam,

C

D

Sed legitimæ hujus observantiæ quænam erit utilitas? Eam utique propheticus sermo protinus subdit. Ait enim: Ut longo tempore regnet ipse, et filius ejus super Israel (Deut. xvi). Ecce quænam tantæ difficultatis futura sit merces, dum regna paterna filiis longo tempore protelantur. De virtute namque parentum protenditur successio filiorum,et succedentium felicitas, ex decedentium iniquitate præscinditur. Nam Spiritus sancti certum est testimonio, quia injusti deperibunt simul, et reliquiæ impiorum interibunt. Salus autem justorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis. Sed cum æternitas totius temporis quantacunque sit, per minutissima momenta deficiat, et in eo toto non nisi admodum breve momentum subsistat, quid in eo poterit esse longum, cum ea omnia, si colligantur in unum, veræ æternitati collata, nec puncti quidem locum obtineant, eo quod finitorum ad infinita omnino nulla est comparatio? Certe centri ad epipeрiav vel circumferentiam, etsi exigua, aliqua tamen, ut pluribus placet, proportio est; æternitatis et temporis nulla. Quid ergo longum erit in eo, quod totum breve est: aut quæ beatitudo temporis animæ videbitur diuturna, si ea fidelis et perpetua anima, est quantolibet tempore emen so caritura? Sed ego in loco isto, ut tamen sine præjudicio sententiæ melioris vel sanioris dictum intelligatur, longi temporis regnum dici arbitror, ipsius animæ indeficientis ætatem, quam pro bene administrato regno, æternæ beatitudinis gloria coronabit. Cum enim certum sit quod Deus remunerabit opera singulorum et omnium in misericordia uberi, vel justitia pleniori; quos lumine clariori respiciet, quam illos qui omnes ad justitiam exercent, vel se. cum traxerint ad mortem? Sicut ergo potentes potenter tormenta patientur, sic et justitiæ præmiis fruentur plenius, si recte exercuerint potentatum; et tantam in futuro præ subditis habebunt gloriam, quanta virtute eos in magna delinquendi licentia præcesserunt. Potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit: ideo stabilita sunt bona illius in Domino (Eccli. xxx1). Ad justitiam namque principibus reputatur etiam cum temperant ab injuriis: et facultas delinquendi, est eis materia meritorum. Declinare a malo in eis magnum est, etiamsi magna bona non faciunt, dum tamen subditos indulgentia malorum non perimant. Nonne magnum est, quod beatitudinis quam habere videntur, eis si recte egirent, promittitur continuatio? Impossibile dicunt quidam, et hic florere cum mundo, et in æternum gaudere cum Christo : et sententia quidem vera est, si inter mundi flores, reputes lenocinia vitiorum. Atqui et reges florere

possunt, et mundialium florum dulcissimos et utilis- A simos in æternum carpere fructus. Quid autem beatius est, quam si de divitiis ad divitias, de deliciis ad delicias, de gloria ad gloriam principes transferantur, de temporalibus ad æterna ?

CAP. XI. Quæ sit alia merces principum. Nec tamen quod litteræ prima facies promittit excludo, quæ et longi temporis regnum promittit patribus, et ejusdem successionem protendit ad filios, qui sicut temporalis regni, ita erunt et æternæ beatitudinis sucessores. Scio enim quia lex carnali populo loquebatur, qui cor adhuc habens lapideum, incircumcisus mente, non carne, vitam ex magna parte nesciebat æternam, magnifaciens si ei bona terræ darentur, vel promitterentur in cibum. Carnaliter itaque sapienti facta est promissio carnis, et ei promissa est diuturnitas temporis, qui nondum spem conceperat æternæ beatitudinis, et temporale in successionem filiorum protenditur regnum illis, qui nondum quærebant æternum. Patri ergo temporaliter succedit filius, si patris justitiam imitatur. Aufer, inquit Salomon, impietatem de vultu regis, firmabitur justitia thronus ejus (Prov. xxv). Si enim a vultu, id est a voluntate recedit impietas, totius regni opera, virga æquitatis, cultu justitiæ diriguntur. Unde illud: Rex qui sedet in sole judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. xx). Ecce quanto privilegio gaudeant principes, quibus ut de æterna beatitudine taceam, perpetuatur regni gloria, etiam in carne et sanguine suo. Gloriatur Dominus se virum invenisse secundum cor suum, et cum eum in regni apicem postmodum sublimasset, succedentium sibi filiorum curriculo, regnum ei perpetuum pollicetur. De fructu ventris tui, inquit ponam super sedem tuam, et si custodierint filii tui mandata mea, quæ jam dedi, et testimonia mea quæ per me vel vicarios meos docebo illos, et ipsi et filii eorum sedebunt super sedem tuam (Psal. cxxx1), et ponam in sæculum sæculi sedem ejus, et thronum ejus sicut dies cœli. Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint,visitabo in virga iniquitates eorum (Psal LXXXVIII) ut translato regno de gente in gentem, et deletis his hæredibus, qui secundum carnem esse videntur in semine, transferatur successio ad illos, qui fidei et justitiæ inveniuntur hæredes. In eoque promissionis subsistit veritas, et rata permanent quæ ex ore Altissimi processerunt, quod justis regibus successione fidelium semen permanet in æternum. Hæc autem ut ad præsens de Christo, qui factus ex semine David secundum carnem, Rex regum est, et Dominus dominantium, nulla sit mentio, etiam secundum litteram, perpetuo arbitror obtinere, ut succedant parentibus filii, si eos in mandatis Domini fideliter fuerint imitati. Adeo siquidem, ut si omnibus recte dispositis, et in eo manentibus,

[ocr errors]

C

D

nulla videatur esse sollicitudo, vel officium præsidentis, constat his qui semel principem admiserunt, de semine illius successionem non defuturam, etsi non ob aliud, vel ad conservandam sanguinis claritatem. Quod et historiarum liquet exemplis. Fertur enim quod cum magnus Alexander ultimum littus Oceani perlustraret, Brachmanrum insulam debellare parabat. Ad quem illi in his verbis epistolam miserunt : « Audivimus, invictissime rex, prælia tua, et felicitatem victoriæ ubique subsecutam. Sed quid erit hujusmodi satis, cui totus non sufficit orbis ? Divitias non habemus, quarum cupiditate nos debeas expugnare, omnium bona omnibus communia sunt. Esca est nobis pro divitiis, pro cultibus et auro, vilis et rara vestis. Feminæ autem nostræ non ornantur, ut placeant ; quem quidem ornamentorum cultum, potius oneri deputant, quam decori. Etenim nesciunt in augenda pulchritudine plus effectare, quam quod natæ sunt. Antra nobis duplicem usum præstant, tegumentum in vita, in morte sepulturam. Regem habemus, non pro justitia, sed pro nobilitate conservanda. Quem enim locum haberet vindicta, ubi nulla fit injustitia ?» His verbis motus Alexander, nullam ratus victoriam, si eorum pacem perpetuam turbaret, in quiete sua dimisit. Et forte si eos bello fuisset aggressus, minime prævaluisset adversus innocentes, eo quod innocentia non facile superatur, et veritas suis viribus constans, de militia quantumvis armata triumphat. Sed quia nihil est quod magis desiderent homines, quam ut in bonis suis habeant filios successores, ut qui propriam ex conditione prævident mortem, in propagine carnis suæ perpetuent vitam.Hoc principibus est promissum, unde maxime possunt ad cultum justitiæ invitari. Contingit enim eos qui de se ipsis secvuri sunt de statu filiorum jugiter esse solicitos. In eoque nimiu m charitatis ordo servatur, quod amorem, qui patriæ parentibus præcipue debeba tur, pater transfundit in filios, dum filialis affectus paterni pectoris cellam solus exhaurit. Condigna quoque vice respondent parentibus filii eumdem suis impartientes affectum, quo a parentibus accepti sunt, licet alium ordinem exigat charitas ordinata, quem poetarum doctissimus prudenter expressit. Senem namque Anchisen eversa Troja in humeris pii filii collocavit, parentis Æneæ dextram dedit Ascanio, et marito conjux Creusa cohæsit, antecedentium pro muliebri infirmitate legens vestigia. Compatriotis omnibus ducem dedit, virum armis, et pietate præsignem. Alias enim dux esset inutilis, cum sine viribus regna acquiri non valeant, aut sine justitia retineri. Nunc vero omnium unica sollicitudo est, liberos, qualescunque sint divitiis et honoribus potius, quam virtutibus insignire. Negligitur etenim quod onus reipublicæ imponatur. Expulso Superbo Tarquinio, qui regnavit in Urbe novissimus, cum Brutus primus consul liberos suos de revocandis in Urbem regi

bus agere cognovisset; eos protraxit in forum, et A Jonathas filius ejus mel, quod sceptro, id est hasta in media concione virgis casos, tandem securi percuti jussit, ut plane publicus parens, in locum liberorum videretur populum adoptasse. Ego quidem etsi parricidium perhorrescam, consulis non possum non approbare fidem, qui maluit salutem liberorum suorum periclitari, quam populi. Recte ne fecerit, judicent sapientes. Ego enim campum istum oratoribus late patere cognovi, et in eo declamatores in ancipiti materia sæpius desudasse, dum in abso. lutione parricidii fides laborat, et parricidalis impietas meritum fidei conatur exstinguere. Quod si me ad sententiam urges, respondeo quod in causa Smyrnensi areopagitas Cn. Dolabellæ invenio respondisse, Ad quem, provinciam Asiam proconsulari imperio obtinentem, muiier Smyrnensis B adducta est, confitens se maritum, et filium, datis clam venenis, occidisse, eo quod illi filium ejus ex altero matrimonio optimum, et innocentissimum juvenem exceptum insidiis nequiter occidissent, sibi licitum esse asserens ex indulgentia legum, et jus ignorare, et suam, et suorum, et totius reipublicæ suæ, tam atrocem injuriam vindicare. Jus extra causam erat, cum de facto constaret, et de jure quæreretur. Cum ergo Dolabella rem in concilium deduxisset, non fuit qui, in causa, ut putabatur, ancipiti, manifestum veneficium, et parricidium auderet absolvere, vel vindictam, quæ in impios, et parricidas processerat, condemnare. Rem itaque ad areopagitas Atheniensium, tanquam ad judices graviores exercitatioresque rejecit. At illi, causa cognita, actores et ream mulierem centesimo anno adesse jusserunt. Sic autem neque veneficium, quod de lege non licuit, absolutum est, neque nocens punita mulier, cui ex sententia multorum venia poterat indulgeri. Hoc ita fuisse, nonus liber memorabilium dictorum vel factorum Valerii Maximi docet. Cæterum et Brutum, et mulierem deliquisse consentiam facile, eo quod excesserit medicina modum,

nimiumque secuta est, Qua morbi duxere manum.

Et licet magna fuerint crimina, præstantius fuerat
eadem sine punientis crimine vindicari. Unde et
infelicitatis testimonium Bruto perhibet etiam poeta
laudator, ait enim in sexto Virgilius :

Natosque pater nova bella moventes,
Ad pænam pulchra pro libertate vocabat
Infelix, utcunque ferent et facta minores.
At infortunium parricidii sic versu sequenti excusat,
ut inanis gloriæ arguat veritatem, dicens :

Vincet amor patriæ, laudumque immensa cupido. Sed, ne quis amodo Brutum imitetur, populum liberis præferens, frustra sollicitaberis, cum vel vitia liberorum saluti Reipublicæ præferantur, licet certum sit quod salutem populi liberis omnibus oporteat anteferri. In libro Regum arguitur Saul, quod cum facto voto de diurno jejunio, sub discrimine illius qui ante noctem contra votum sumeret cibum,

[ocr errors]

D

tetigerat, prægustasset, paterno motus affectu, contra religionis votum pepercit filio, cujus prævaricatione populus Israel ea die visus est corruisse. Heli quoque licet sanctus in se fuisse legatur, quia filiorum pepercit vitiis, aversa sella, fractis cervicibus corruens, exspiravit. Ut de cæteris taceam, quantum, quæso, publicam hominum dilexit, et quæsivit salutem,qui proprio Filio non pepercit,sed pro nobis tradidit illum (Rom. vII), ut quæ merueramus vincula,flagella,crucem sustineret immunis, et innocens morte turpissima condemnatus est. Regum scrutare historiam, ad hoc petitum regem a Deo invenies, ut præcederet faciem populi, et præliaretur bella eorum, et ad similitudinem gentium totius populi onera sustineret. Qui tamen non fuerat necessarius, nisi et Israel prævaricatus esset in similitudinem gentium, ut Deo rege sibi non videretur esse contentus. Si enim justitiam per se coluisset, si in mandatis Domini fideliter ambulasset, pro nihilo humiliaret Deus hostes eorum, et super tribulantes eos mitteret manum suam, ut solito Dei auxilio unus persequeretur mille, et duo fugarent decem millia. Hospitem meum Placentinum dixisse recolo, virum utique sanguine generosum, habentem prudentiam mundi hujus in timore Domini, hoc in civitatibus Italiæ usu frequenti celeberrimum esse, quod cum pacem diligunt, et justitiam colunt, et perjuriis abstinent, tantæ libertatis et pacis gaudio perfruuntur, quod nihil est omnino, quod vel in minimo quietem eorum concutiat. Cum vero prolabuntur ad fraudes, et per varias injustitiæ semitas, scinduntur in semetipsis, statim vel fastum Romanum, vel furorem Teutonicum, aliudve flagellum inducit Dominus super eos, et permanet manus ejus extenta, donec ipsi ab iniquitate per pœnitentiam revertantur. Quo solo remedio apud illos omnis cessat tempestas. Adjiciebat etiam quod merita populi omnem evacuant principatum, aut eum faciunt esse mitissimum, cum econtrario certum sit quod propter peccata populi permittit Deus regnare hypocritam, et impossibile esse ut diu regno gaudeat qui populi humiliatione et proprio fastigio superbe nimis exsultat. Sed illius dicebat protendi principatum, qui apud se de conscientia humilitatis semper in se angitur quasi regnaret invitus. Hæc mihi Placentinus hospes, et, ut credo, fidei consentaneum est. Tale aliquid invenitur in scriptis majorum. Cum enim Helius Romæ præfecturam splendidius ageret, ex senatore imperator creatus est : qui, eum obsecrante senam, ut filium Cæsarem, quem habebat, Augustum appellaret : « Sufficere, inquit, debet, quod ego ipse invitus regnaverim cum non mererer. Principatus enim non sanguini debetur, sed meritis: et inutiliter regnat, qui rex nascitur, non meretur. Et procul dubio parentis affectum exuit, qui parvulos suos importabili mole superjecta exstinguit. Hoc quidem est suffocare liberos, non promovere. Alendi prius sunt, et in vir

« PoprzedniaDalej »