Obrazy na stronie
PDF
ePub

diligamus? neque illos homines qui jam cum dæ- A ita tamen si bene diligat,id est si in eo diligat in

quo diligendum est.Similiter cum diligit animam suam benefacit. Et melius facit cum diligit animam suam,quam facit cum diligit carnem suam; et tanto melius, quanto melior est anima quam caro. Itaque in utroque benefacit, cum utrumque bene diligit. Corpus quippe diligendum est ad necessitatem,anima vero diligenda ad bonitatem. Caro diligenda est ut contra corruptionem foveatur; anima diligenda est ut contra iniquitatem custodiatur. Tamen si necessitas alterius inciderit; et alterum pati necesse sit,melius est ut caro sustineat corruptionem,quam anima faciat iniquitatem. Utrumque ergo diligendum est, sed tamen magis illud quod melius est, quamvis autem

monibus damnati sunt. Illi enim proximi non sunt,sed remoti et alieni facti a nobis. Nos autem proximos diligere debemus non alienos; id est homines non dæmones, et illos homines qui vel per bonitatem non recesserunt, vel per arbitrii libertatem redire possunt.Non enim omnino longe sunt; qui etsi abierunt,adhuc redire possunt.Isti sunt proximi, quos diligere debemus, vel in Deo. si non recesserunt, vel propter Deum si redire possunt. Quos quando diligimus,vel in eis Deum diligimus et optamus cum quod non sunt boni esse possint. Propter hoc duo sunt præcepta charitatis; Dei videlicet et proximi,ut per charitatem Dei ipsum bonum diligas; per charitatem proximi bonum quod diligis proximo non invideas. Poteras B utrumque esset diligendum,non tamen utrumque

aliquid diligere, et proximo non diligere; poteras aliquid velle habere, tamen non velle ut illud haberet proximus tuus; in Deo tamen non poteras. Non enim poteras diligere Deum nisi diligeres proximum tuum ; quia cum invidia et odio Deus diligi non potest, tamen quia in aliis rebus hoc facere poteras, ut aliquid velles et proximo tuo non velles, distinctum est, ut utrumque tibi faciendum esse intelligas, quamvis tamen alterum sine altero facere non possis.Quamvis simul sint, tamen duo sunt dilectio Dei et proximi, neque ideo debuerunt in præceptione confundi,quamvis non possint in actione separari. Duo igitur sunt præcepta charitatis: unum quo Deum diligere præcipimur, alterum quo proximum amare ju- C bemur.

ut diligeretur præcipiendum erat. Nam quia per naturæ affectum carnis suæ amor sufficienter homini inerat,non erat præcepto provocandus,ut illum haberet, sed admonitione potius temperandus ne nimis haberet, Carnis, inquit Apostolus, curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Carnem quippe suam homo ante peccatum per affectum naturæ dilexit ad necessitatem; post peccatum autem per vitium concupiscentiæ jam nunc diligere consuevit ad superfluitatem, et idcirco in hac parte præcepto non eget, ubi per se voluntarius est etiam si non moneatur, sed prohibitione potius et comminatione ne in præceps eat si non teneatur.Sic ergo dilectio carnis in præcepto ponenda non fuit, de qua constabat quia satis haberetur, etiamsi non præciperetur. De dilectione vero animæ quæri potest utrum in mandato constituta sit; et si hoc mandatum est homini ut diligat animam suam, utrum hoc mandatum aliud ab illis duobus mandatis quæ supra distincta sunt in dilectione Dei et proximi intelligendum sit, aut idem cum illis. Quid est autem animam diligere, nisi bonum ejus amare; sicut enim carnem suam amare dicitur qui bonum illius amat et commodum appetit; et odisse qui ea quæ adversa illi sunt et noxia aut studiose agit aut voluntarie sustinet, ita quoque animam suam amare dicitur, qui amat ea quæ bona illi sunt et salubria; et quæ ad bonum illius coope

CAP. VII. Quare non sunt tria præcepta charitatis. Sed dicis Quare tria data non sunt præcepta charitatis,ut similiter diligat homo seipsum,sicut diligere jubetur Deum et proximum ? Sed considera, quod superfluum foret ut illud fieri juberetur, ad quod faciendum sic homo pronus fuerat ex se,ut illud aut non posset aut non vellet dimittere etsi prohiberetur. Non igitur præcipiendum homini erat ut se diligeret; sed timendum vel cavendum magis erat ne nimis diligeret. Hoc siquidem naturæ insitum erat, ut se odire non posset; secundum quam, nemo carnem suam odio habuit (Ephes. v); cujus commodum qui naturæ insitus est appetitus inseparabiliter dili-Drantur et saluti proficiunt. Qui autem quæ illi

git, et quod adversum est illi, semper detestatur et fugit. Tamen quia quæstio aliqua esse videtur quare præceptum non est homini ut diligat seipsum, sicut mandatum est, ut diligat Deum et proximum suum ; considerare nos oportet, si forte in his duobus mandatis in quibus de dilectione Dei et proximi agitur, ad etiam quod ad diligendum se homini vel præcipiendum vel faciendum est contineantur. Duo in homine sunt anima et corpus, spiritus et caro. Utrumque Deus fecit et utrumque homo a Deo accepit.Quod autem a Deo est, totum bonum est, et quod bonum est, totum diligendum est.Itaque diligere debet homo totum quod a Deo bonum a Deo accepit; quia bonitati ingratus esset, si quod ab ipsa est bonum non diligeret. Bene ergo facit cum diligit corpus suum;

.

nocent amat, non illam amat. Qui diligit,inquit, iniquitatem, odit animam suam (Psal. x). Amas livores, et percussuras et vulnera, et dicis amo carnem meam,qualis amor? Tu illam lædere et affligere non cessas, et amare te dicis. Si amas illam, ama bonum illius. Si amas illam benefac illi si potes, opta si non potes. Hoc est amare benefacere et bonum velle. Qui persequitur odit, qui fovet diligit. Si me diligere vis,sic me dilige; alioquin si amicos persequeris, inimicos foves, malo te hostem habere quam familiarem. Nos amorem vocamus cum bonum diligitur, commodum optatur, salus quæritur. Qui hoc facit diligit.Si autem hoc est amare,ille profecto animam suam diligit, qui bonum illius diligit, et quod bonum illi est diligit. Quid est autem aliud bonum

animæ rationalis quam Deus? Si ergo verum bo- A num tuum ipse est. Quid est diligere nisi concu

piscere et habere velle et possidere et frui ? Si
non habetur, velle habere; si habetur, velle reti-
nere, quamvis verum bonum nunquam diligi
possit, nisi cum habetur; nec haberi nisi cum di-
ligitur. Bona ista quæ foris sunt sæpe amantur,
cum non habentur ; et cum habentur nonnun-
quam despiciuntur. Non tale est bonum quod
Deus est. Si amatur, habetur; si diligitur, gusta-
tur præsens est dilectioni. Si potes diligere,
potes habere. Si hoc das, hoc recipis. Non aliud
pro illo quæritur, nec pro alio aliud datur.
CAP. VIII. Quod pure et gratis amat qui Deum
propter se amat.

Sed forte mercenarius eris si diligis Deum et

num animæ Deus est, ille utique animam suam diligit,qui Deum diligit, quia animæ suæ bonum diligit. Quid enim putasti tibi dictum fuisse quando tibi dictum est ut Deum diligas? Fortassis existimabas tibi dici, ut Deum tuum diligas sicut diligis vicinum tuum, cognatum tuum, amicum vel proximum. Quomodo enim illum diligis, nisi quia bonum cupis illi; et optas et facis si potes,et facis quantum potes si diligis quantum potes. Tantum enim facis quantum diligis. Si tantum potes quantum diligis, tantum facis quantum diligis.Si autem minus potes, facis tamen quantum potes.Si vero plus potes et minus diligis,quantum diligis tantum facis. Quid igitur? Ita putas tibi juberi ut Deum tuum diligas, ut B servis ei,ut præmium ab illo accipias. Dicunt hoc facias vel cupias illi bonum, et non potius ut cupias illum bonum? Non illum amas ad bonum suum, sed amas illum ad bonum tuum, et amas illum bonum tuum. Neque enim sic illum amas ad bonum tuum, ut ab illo sit bonum tuum, et non ille sit bonum tuum. Itaque amas illum ad bonum tuum,ut ipse quem amas sit bonum tuum. Si enim illum amare vis ad bonum suum, quid illi boni dare potes quod tu habeas et ipse non habeat, qui totum quod habes ab ipso habes ? Oblitus es illi dicere: Deus meus es tu,quoniam bonorum meorum non eges (Psal. xv). Quid ergo illi dabis qui totum habet quod tu habes, et plus habet quam tu habes? Tu pauper es, ille dives est. In hoc mundo pauperes dant divitibus, C et qui plus habent accipere possunt a minus habentibus quod non habent, hi enim qui ditiores sunt plus habent, qui tamen totum non habent accipere possunt quod non habent. Deus tuus alias divitias possidet. Quod tu minus habes ille plus habet, et quod aliquid habes ille totum habet. Quomodo ergo illum amas ? Quid illi dabis ? Sed dicis:Quamvis dare non possum,tamen optare possum.Cupio ut illi bonum eveniat. Possibilitas quidem mea parva et exigua est ad illum, affectus autem et amor dives in illum. Quod facere non possum, velle possum. Facerem quidem si possem, sed quia non possum, facio quod possum. Quid facis? Amo Deum meum. Quomodo amas? Cupio, inquis,bonum illi. Quod bonum illi cupere potes, D qui extra illum bonum invenire non potes? Deus summum bonum est, et in ipso omne bonum est, et omne bonum ipse est. Quid cupis illi qui totum habet, totum possidet? Bono bonum optas, justitiæ rectum, sapientiæ sensum, perfectioni incrementum ? Supervacua pietate moveris. Miserere potius tui. Ille satis habet. Tu illum qui optimus est meliorem facere vis? Cum ergo Deum diligis tibi diligis, et bonum tuum est quod diligis,et ad bonum tuum diligis, quia bonum tuum ipse est quem diligis. Cum diligis justitiam cui diligis? Illi an tibi? Cum sapientiam diligis, cum veritatem et bonitatem diligis,cui diligis? Illis an tibi? Ipsum lumen quod jucundum et delectabile oculis est cum diligis, cui diligis? Ipsis an tibi ? Sic est Deus tuus. Cum diligis eum, intellige quod bo

stulti quidam, et tam stulti ut seipsos non intelligant. Diligimus Deum et servimus illi; sed non quærimus præmium,ne mercenarii simus ; etiam ipsum non quærimus. Dabit si voluerit, sed nos non quærimus. In tantum enim excutimus manus ab omni munere, ut etiam ipsum non quæramus quem diligimus. Pura enim et gratuita et filiali dilectione diligimus, nihil quærimus. Ipse cogitet si quid dare voluerit, nos nihil requirimus. Diligimus ipsum sed non quærimus aliquid, etiam ipsum non quærimus quem diligimus. Audite homines sapientes. Diligimus, inquiunt, ipsum, sed non quærimus ipsum. Hoc est dicere diligimus ipsum, sed non curamus de ipso. Ego homo sic diligi nollem a vobis. Si me sic diligeretis ut de me non curaretis, ego de vestra dilectione non curarem. Vos videritis si dignum est ut Deo offeratis, quod homo digne respueret. Quomodo inquiunt,mercenarii non sumus si Deum propter hoc diligimus ut præmium ab eo accipiamus.Non est gratis hoc amare,neque amor iste filialis; sed mercenarii et servi, qui pretium quærit pro servitute sua. Qui hoc dicunt virtutem dilectionis non intelligunt.Quid est enim diligere nisi ipsum velle habere? Non aliud ab ipso sed ipsum, hoc est gratis. Si aliud quæreres ab ipso, gratis non amares. Nunc autem non aliud quæris pro eo quod amas, et tamen aliquid quæris et desideras in eo ipse quod amas. Alioquin non amares si non desiderares. Sed aliud est pro ipso, aliud in ipso. Si pro ipso aliquid amas, mercenarius; si in ipso amas et ipsum amas, filius es; etiam si vitam æternam aliud aliquid esse cogitaveris, et diversum ab ipso bono quod Deus est, et pro ipso adipiscendo tantum servieris, non est, pura servitus, neque dilectio gratuita. Filii illi Zebedæi qui concessum dextræ et sinistra petierunt in regno ejus, quiddam aliud cogitaverunt alienum et diversum a bono isto; et pro eo adipiscendo aliquandiu illi adhæserunt,donec increpati et mutati veritatem cognoverunt, et intentionem correxerunt. Putaverunt enim quod Deo serviendum esset pro eo quod ipse non esset; quia non intellexerunt ipsum esse bonum, quod solum amandum est propter seipsum; et quidquid amandum est præter ipsum amandum est propter

dilige quantum sufficis, quia ille non deficit. Dilige ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, id est ex toto itellectu tuo, et ex toto affectu tuo, et ex tota memoria tua, quantum intelligis, quantum sapis, quantum sufficis,tantum dilige. Totum cognitione impleatur, totum dilectione afficiatur,totum memoria teneatur.Quantum illuminaris, tantum afficiaris, ut totum dulce sit quidquid de illo in cognitionem et memoriam venit. Si totum recte probatur, cur non totum diligatur ? Quantum ergo innotescere dignatur nobis totum diligatur a nobis. Totum quod capere possumus diligamus, et quantum possumus.

ipsum.Quod quidem tanto amatur felicius quanto A Propterea noli parcere illi, cape quantum potes, ardentius. Qui hoc amat, seipsum amat, quia bonum suum amat; et vere amat, quia verum bonum amat. Propterea Scriptura non dixit tibi teipsum diligas,nc forte errares et putares indulgendum tibi et studendum iis quæ foris sunt commoda et carni tuæ suavia, et existimares quod sic te diligere deberes, et occasionem sumeres a Scriptura ut solam carnem tuam foveres et animam tuam negligeres; propter hoc non dixit tibi ut teipsum diligas, ne hoc intelligeres, ubi magis diligeres, et hoc negligeres, ubi periculosius deperires. Non ergo tibi dixit,ut teipsum diligas, nec tamen omnino tacuit, cum dixit ut Deum tuum diligas. Cum enim diligis Deum tuum,diligis bonum tuum, et melius bonum et melioris B bonum.Et cum diligis bonum tuum diligis teipsum, qui bonum ipsius diligis, et quod bonum est illi diligis.

CAP. IX. De mensura diligendi Deum. Quantum autem diligere debeamus bonum nostrum quod Deus est, Scriptura nobis manifestat, cum dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et tota anima tua (Matth..xxII). Quasi diceret: Non tibi præcipio ut tantum diligas, sed vel tantum diligas Deum tuum; quantum potes, tantum dilige. Possibilitas tua erit mensura tua. Quanto plus amas, tanto plus habes. Et quanto plus habes, tanto felicior es. Extendere ergo et dilatare quantum potes, ut totum impleatur quod in te est, etiamsi non totum capiatur quod in illo est. Noli timere quasi tibi deficere debeat ille si nimis capax fueris. Quantumcunque poteris, nunquam tantum poteris quantum ille est.Si tantum posses, tantus esses. Nunc autem crescere in illo potes, æquare illum non potes. Cresce ergo et profice. Quanto major in bono eris, tanto melior eris. Si summus esses, optimus esses. Nunc quia summus esse non potes, potes esse in summo. Et magnum tibi hoc est, et ex hoc tu magnus es, si in summo es ; et tanto utique major quanto altior. Ascendis autem cum diligis. Sursum pergis in charitate, quia charitas sursum ducit, sicut ait Apostolus: Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro (I Cor. x1). Ascende ergo dum potes. Modo tempus est crescendi et perficiendi. Postea cum consummabuntur omnia, stabis in eo ad quod perveneris, et erit hoc summum tuum in illo supra quod non transies amplius. Sed summum illius non erit in quo propterea consistas quasi non invenias amplius quo crescas. Idcirco ascende dum potes quantum potest, nunquam nimis potes ubi nunquam potes totum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, ut ex illo totum tuum inpleatur, etiamsi a tuo totum illius non capiatur. Totum replet in te, et superabundat in se. Si vas non deficit, oleum sufficit. Cor tuum vas est, amor illius oleum est. Quandiu vas habes, ille oleum infundere non cessat, et postea cum tu amplius vas non habes, ille adhuc amplius oleum habet.

C

D

CAP. X. De mensura diligendi proximum. De dilectione proximi dici nobis Scriptura : Dilige proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII; Levit. XIX). Quod mandatum tunc profecto implemus, si veraciter id quod nobis cupimus bonum, etiam illi cupiamus. In quibus enim nosmetipsos recte diligimus, proximum nostrum sive ad necessitatem corporis sive ad animæ salutem, sine fictione diligere et quantum rationabiliter possumus adjuvare debemus. Quærunt autem aliqui si id quod dictum est, et sicut teipsum, secundum similitudinem tantum, an etiam secundum æqualitatem intelligendum sit. Nam si proximos nostros tantum diligere jubemur quantum nosmetipsos, videtur quoddam scrupulosum inde oriri quod non leviter explicare possumus. Ecce duo sunt quorum alterum perire necesse sit. Datur uni optio, quod velit eligat e duobus quorum alterum omnino evitari non possit. Si suam salutem magis eligit, minus proximum diligit. Si proximi salutem magis eligit: Deum minus diligit quam proximum a quo separari propter proximum vult. Sed forte dicat quis parem dilectionem facere non posse electionem. Utrumque æqualiter velle et utrumque æqualiter nolle, nec posse alterum alteri præferre in optione, quæ paria omnino constant in dilectione. Sic ergo forte quis hanc objectionem evitare contendat. Sed quid dicimus? Si unum aliquem hominem tantum diligere debeo quantum meipsum, nonne duos aut tres aut quatuor amplius diligere debeo quam meipsum ? Sic vadunt quæstiones hominum, et inquietant homines semetipsos cogitationibus suis. Dicunt enim Quod melius est amplius diligendum est; ponamus tres homines, unum hinc, duos inde. Dico quia perire necesse est aut unum istum, aut duos istos. Dic ergo tu mihi quid eligis, qui proximum tuum tanquam teipsum diligis?Melius est perire unum quam duos, quia melius est salvari duos quam unum. Ideo, inquis, magis eligo ut pereat unus et duo salventur. Ergo vis ut magis salventur duo illi, quam iste unus; nonne ergo magis diligis illud quod potius eligis? Ita inquis omnino, magis diligo. Vide ergo quid sequatur. Superius confessus es quod tantum diligis, vel si non diligis tantum diligere debes proximum tuum, quantum teipsum. Si ergo tantum diligis unum istum quantum teipsum, et rursum duos illos

plus diligis quam unum istum, plus utique duos A primum præcipiens homini ut Deum diligat, in

illos diligis quam teipsum. Et si illos plus diligis
quam teipsum, quantum videtur plus illos diligis
quam Deum propter quos separari vis a Deo, ut
Deum non habeas neque Deum diligas et pareas,
ut illi salvi fiant. Et fortassis aliquis existimabit
ejusmodi dilectionem habuisse Moysen, qui iras-
centi Deo pro salute proximorum se opponens,
ait: Si non dimittis eis hanc noxam, dele me
de libro quem scripsisti (Exod. xxxII). Et Apos-
tolus pro fratribus anathema esse cupit a Christo
(Rom. Ix),ut illi salvi fiant in Christo. Et fortasse
etiam hoc aliquis ad amorem Dei pertinere credat,
ut eum tantum diligamus, in gloriam ejus in
aliis potius amplificari quam in nobis coarc-
tari cupiamus. Et propterea pro salute multorum B
nostram nobis perditionem optamdam, ut potius
multi salventur et nos pereamus, quam multi pe-
reant, et nos salvemur. Sed considerate quoniam
dilectionis ordo talis non est, ut ante se diligat
homo proximum suum cujus dilectionem a sua
trahere et formare jubetur, cum dicitur : Diliges
proximum tuum sicut teipsum. Si enim proximum
suum sicut seipsum diligit, quomodo proximum
diligit cum seipsum non diligit? Si enim proximum
suum diligit sicut seipsum, profecto hoc illi cupit
et optat quod sibi. Si autem hoc illi evenire desi-
derat quod sibi, quomodo illius salutem deside-
rat, qui sui perditionem optat? Itaque seipsum
primum bene diligere debet, ut postea secundum
se bene diligat et proximum suum. Si autem se C
perdere vult, ut salvum faciat proximum suum,
non est ordinata dilectio, quia nullam commuta-
tionem dare potest homo pro anima sua. Hoc
enim primum requirit a te Deus, ut animam tuam
des illi, deinde cætera adjicias. Si quid pro isto
dare volueris, non accipitur nisi dederis et istud.
Primum istud, reliqua cum isto. Non itaque dico
duos aut tres aut quatuor homines, sed nec totum
mundum contra animam tuam diligere debes. Si
enim aliquid plus quam animam tuam diligis,
Idem ipsum profecto plus quam Deum deligere
comprobaris; quia animam tuam non diligis nisi
in eo solo quod bonum illius quod Deus est
diligis. Idcirco primum dilige animam tuam, di-
ligendo bonum animæ tuæ. Deinde dilige etiam
proximum tuum sicut teipsum diligendo illi bo-
num quod diligis tibi. Hoc est enim illum diligere,
bonum ilii diligere. Nam bonum illius diligere
posses etiamsi illi non diligeres. Posses enim tibi
diligere aut alteri cuilibet et non illi; et ita illum
non diligeres, quamvis bonum diligeres, quia illi
non diligeres. Posses diligere equum illius, vesti-
mentum, domum et agrum, pecuniam, fortitudi-
nem, pulchritudinem, aut sapientiam illius, quam-
vis illum non diligeres, quia tibi diligeres non
illi. Ita bonum illius tibi diligere poteras, et ta-
men illum non diligere, quia tibi diligeres non
illi. Tamen verum bonum non poteras tibi dili-
gere, nisi illud diligeres et cuperes proximo tuo.
Distinxit ergo Scriptura dilectionem istam secun-
dum illam quæ in aliis et de aliis est dilectionem;
PATROL. CLXXVI.

D

tendens utique ut in eo ipso seipsum diligat, quia diligere seipsum non aliud est quam bonum suum diligere,et bonum suum diligere non est aliud quam sibi diligere; hoc est, velle illud et desiderare. Quia enim omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit et rursum quia omnis qui Deum diligit bonum suum diligit, constat profecto quia nemo Deum diligit qui sibi illum non diligit. Et omnis qui diligit, sibi diligit; quia desiderat et habere cupit quem diligit. Item quia non omnis qui bonum alterius diligit, illum diligit cujus bonum diligit; quia non illi diligit bonum quod diligit. Distinxit Scriptura humanæ menti, secundum ea quæ in humanis divisa aliquoties inveniuntur, id quod divina inseparabile habent, dicens homini, ut postquam diligeret Deum, diligeret et proximum suum, non quod illud sine isto facere posset; sed ne posse putaret. Primum ergo dixit ut Deum diligeret; et in eo ipso dixit ut sibi diligeret, quia omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit. Quia vero non omnis qui bonum alterius diligit illi diligit cujus bonum diligit; post dilectionem Dei statim subjunxit dilectionem proximi, ut hic homo proximo suo cuperet diligendo illum, quod sibi diligendo Deum. Nemo igitur existimet pro eo quod dictum est: Dilige proximum tuum sicut teipsum, quemlibet unum hominem se diligere debere quantum se, et duos, aut tres, aut quatuor, plus quamse.Si enim tantum se diligit quantum bonum suum diligit,et tantum bonum suum diligit,quantum diligit Deum, consequens erat ut tantum diligeret proximum quantum Deum, si eum tantum diligeret quantum seipsum. Propterea non illi dicitur ut illum tantum diligat, sed ut in eo in quo se dililigit, illum diligat; et quod sibi cupit, illi cupiat. Hoc est enim diligere sicut seipsum, cupere illi et optare quod sibi optat, et cupit bonum, primum quidem sibi, deinde illi. Non enim amat illum sicut se, nisi prius amet se. Et in corporalibus quidem bonis quæ in tantum aliquando coarctantur, ut quod ab uno solo possidetur, ad alterius usum transire non possit, nisi ab eo a quo possidetur totum recesserit; si gratuita charitate et propter spiritualis boni amplorum remunerationem aut dilectionem homo se supra debitum non extollat, nihil proximo impendere cogitur, quod sine necessitate debetur. Nihil enim proximo debet nisi post illud et secundum illud quod sibi debet. Et idcirco cum utrumque non potest, primum faciat, quod primum faciendum est. De reliquo enim si deest effectus, sufficit affectus. Et fortassis propter hunc affectum ostendendum, Moyses de libro scripto deleri petiit, et Paulus pro fratribus anathema a Christo fieri concupivit, non quia Deum propter hominem perdere vellent; sed quia Deum, si fieri posset, sine proximo quem diligebant possidere vellent. Affectus enim loquebatur, et quasi de dilectione securus amato et amanti in dulcedine dilectionis de separatione comminabatur; non quia illius separationem diligebat,sed quia alterius conjunctionem optabat. In eo autem quod proximi bo

18

num amat et proximo bonum amat, bonum suum A videt, aut stat et non præsumit ultra quam videt. amat et sibi amat, quia bonum sibi est bonum proximi sui; si amat illud, et cupit illud illi, quod bonum est illi. Verum enim bonum cum invidia non possidetur, et cum charitate felicius possidetur. Sed dicis: Quod majus bonum est, magis diligendum est; majus autem bonum est duos salvari quam unum : qua propter si optio data fuerit quod malim, ego eligere debeo ut multi salventur quam ego solus. Hic ergo non attendis quod majus bonum mihi est, ut salvus fiam ego solus et plures pereant, quam ut peream ego solus et multi salventur. Quod autem majus bonum mihi est, a me plus diligendum est, quia mihi primum insitum est ut diligam bonum meum, illud maxime, quod verum est bonum; et post illud et secundum B illud diligam bonum proximi mei. Secundum me et post me, aliquid illi debeo, ante me vel contra me nihil. Alioquin non staret: Diliges proximum tuum sicut teipsum, si illum diligerem odio habens meipsum. Secundum hunc itaque modum nonnisi duo sunt præcepta charitatis. Primum de dilectione Dei, in quo homo veraciter diligit seipsum; secundum de dilectione promixi, in quo proximum diligit sicut seipsum.

CAP. XI. Utrum charitas semel habita amittatur. Quidam de charitate tam multa dicere volunt, ut charitatem laudare incipiant contra veritatem; et non est tamen laus charitatis ubi est injuria veritatis. Dicunt charitatem talem ac tantam virtutem habere, ut sine illa reliquæ virtutes omnes C quamvis aliquo modo secundum affectum naturæ ad bonum proclivem inesse possint, meritum tamen æternæ retributionis apud Deum habere non possint. Quod enim sine charitate fit, propter Deum non fit, et quod propter Deum non fit, Deus remunerare non habet si vult, etiamsi secundum aliquid bonum est illud quod fit. Naturæ enim bonum est non gratiæ; in natura, non supra naturam. Quod ergo ex natura sola bonum est in sola natura et meritum simul et præmium illius est. Itaque quod sine charitate in solo natura fit ad illud quod in Deo est supra naturam præmium non pertingit. Liquet ergo quod bonum operando summum bonum non meretur nisi is solum qui

Quandiu vero in lumine est sive stet, sive ambulet, errare non potest, quia videt ubi est. Qui autem præsumptione sua se præcipitat, ubi non videt perdit claritatem, quia non habet charitatem, et quocunque ultra procedit, error totum est. Sic isti de charitate mentiuntur, nescientes charitatem, quia præsumere non debuerunt in eo quod videre non potuerunt. Dicunt quod charitas semel habita deinceps nunquam amplius amittatur. Ego igitur illos interrogo si ipsi charitatem nunquam perdiderunt, et utinam idcirco charitatem non perdissent quia habitam retinuissent. Sed vereor quod ideo potius non perdiderunt quia nunquam habuerunt. Si autem nunquam habuerunt neque gustaverunt, quomodo asserere præsumunt quod nesciunt? Si autem charitatem aliquando habuerunt, habent adhuc ipsam charitatem quam habuerunt, quia secundum sententiam ipsorum semel habitam amittere non potuerunt. Si autem habent charitatem, ambulant secundum charitatem, et non operantur iniquitatem. Si autem operantur iniquitatem, non habent charitatem. Si enim Deum non diligit qui mundum diligit, et in ea quæ in mundo sunt, quomodo non multo magis non Deum diligit quia iniquitatem diligit? Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x). Qui animam suam odit seipsum non diligit, vel si diligit, male diligit, quia secundum solam carnem diligit. Qui autem non diligit seipsum, non diligit proximum sicut seipsum. Qui autem non diligit proximum quem videt, quomodo potest diligere Deum quem non videt? (I Joan. IV). Isti ergo qui aliquando operantur iniquitatem dicant quomodo habeant charitatem. An forte dicent quia non ipsi operantur iniquitatem, sed peccatum quod habitat in eis? Nam et tales fuerunt nonnulli stulti et non intelligentes in quod homo est, qui putabant quædam peccata etiam cum deliberatione perpetrata ejusmodi esse, ut de ipsis homo veraciter dicere: posset Non ego operor, sed peccatum quod inhabitat in me; non attendentes, quod hoc quidem quod homo concupiscentiam sentit, quia ex necessitate est vitæ coruptibilis, non ipse operatur, quod vero concu

id quod facit bonum propter summum bonum D piscentiæ consentit, quia ex voluntate est, nonoperatur. Vis mereri Deum, fac quod facis propter Deum. Hoc ergo dicunt de charitate, quia virtus est virtutum omnium, et placent propter ipsam, quæ sine ipsa, etsi ad aliquid bona essent, ad summum tamen bonum obtinendum bona esse non possent. Hæc omnia de charitate dicta libenter suscipimus quasi principium bonum sententiæ veracis Sed sequitur aliud quod se quidem conjungit veritati cum falsum sit ipsum, ut cum illa ingrediatur et pro illa suscipiatur. Sed nos lucem discernimus a tenebris, et deridemus obscurum quod se lumini ingerit et stare se putat cum lumine. Si enim charitas lumen est, error vero et stultitia tenebræ sunt. Ubi enim charitas est, claritas est, et non est in ipsa qui palpando incedit. Qui enim in charitate est aut ambulat, aut

nisi ipse operatur. Si ergo per propriam voluntatem operantur iniquitatem, non habent utique charitatem. Et quid dicent? Conveniant conscientiam suam, et moderentur scientiam suam. Conscientia humilietur, ne scientia infletur. Non ergo de justitia præsumant, ne forte per ipsam falsæ justitiæ præsumptionem scientiam veritatis amittant. Dicunt quod qui semel charitatem habet, deinceps illam amittere non potest, hoc est dicere, qui bonus est, malus esse non potest. Quare ergo similiter non dicemus quod qui malus est, bonus esse non potest, si dicimus quod qui modo bonus est, malus esse non potest? Qui enim charitatem habet bonus est, et qui charitatem non habet bonus non est. Si ergo bonus qui habet non potest amittere,neque malus qui non habet potest acqui

« PoprzedniaDalej »