Obrazy na stronie
PDF
ePub

Fuisse revera modum originarium ducendi uxorem, raptum, testatur circumstantia quod adhuc saec. XIII quum ergo nequaquam de raptu qua vera forma contrahendi legitimum matrimonium loqui potest, tamen in ceremoniis nuptialibus reliquiae raptus supersunt, ita at archidiaconus Szathmárensis judicare debuit in lite, utrum in casu ageretur de raptu criminoso, an de matrimonio contracto inter caeremonias consuetudinarias raptus, de quorum strictissima observantia respondere debuit nuntius mediator i. e. paranymphus, uti habetur in Regestro de Varad 1201-1235, Post saec. XIII hujusmodi usus nulla vestigia amplius invenimus, quod utique influxui Ecclesiae tribuendum, sed consuetudo tam longe conservata certe demonstrat usum originarium fuisse rapere sibi uxorem. Durum est autem credere septem stirpes Hungarorum relinquentes patriam vetustam et novam patriam quaerentes, inter tot difficultates usum veri raptus longius retinuisse. Raptus nempe consequentiam habuit ultionem et sic inimicitias infinitas; Hungari autem necessariam habebant pacem internam et amicalem conjunctionem. Sed consuetudo formalitatum difficile in desuetudinem venit, manebat ergo ceremonia raptus ast non amplius sine concessione parentum: in antecessum componebant pretium puellae et dein raptum simulabantraptus contractualis. Ex ista compositione antecedente enascitur desponsatio, raptus vero paulatim locum dedit pacificae traditioni puellae. Desponsatio est matrimonium initiatum, eiusque consummatio est traditio puellae. (Quoad nexum desponsationis et matrimonii cf. controversiam inter Sohm et Friedberg in Germania, Kováts et Roszner in Hungaria).

Primo occasione desponsationis sponsus solvebat pretium puellae, sed sic periculum inibat fore quod puella ei tamen non tradebitur, ideo loco pretii tantum arrham dedit - desponsatio per subarrhationem. Arrha autem quasi semper erat annulus. De pretio puellae tantum in con

stitutione patriarchali loqui potest; quando jus personalitatis agnoscitur, desponsatio amplius non est emtiovenditio, sed contrahentes ipsi declarant consensum et declarationem confirmant juramento, cuius symbolum erat dextrarum conjunctio, quae adhuc saec. XIII eminenter mos Hungaricus vocabatur.

Quomodo incipit christianizatio Hungariae? Per matrimonium quoddam mixtum, nam impedimentum cultus disparitatis in illo tempore ab Ecclesia nondum tam severe observatum fuisse nemini latet. Sicut ergo narrat Cronica Hungarorum: Jesse, qui accepit uxorem de regione Polonia, de civitate Cracovia, sororem Meschonis ducis, nomine Ethlegidam. Haec autem christiana erat et litteris imbuta, documentisque sanctis per Spiritum Sanctum repleta, haec autem coepit virum suum ad Christum convertere et fidem catholicam tenere et a cultu idolorum recedere, quem saepissime blandis et malicis alloquens sermonibus Christum fecit cognoscere et ipsum unum Dominum credere, quoniam scriptum est: quia sanctificabitur vir per mulierem fidelem.

Huius Geyzae filius erat S. Stephanus primus Rex et Apostolus Hungarorum n. 969.

Cum ergo Ecclesia in Hungaria radices egit, aderat jus matrimoniale canonicum, aderat jus matrimoniale nationale. Ecclesia victoriam apportare voluit in substantialibus in impedimentis constitutis ab Eeclesia, in indissolubilitate matrimonii, in jurisdictione ecclesiastica. Quoad formalitates in principio consuetudinibus nationalibus sese accomodavit et sic invenimus arrham, annulum, juramentum et dextrarum conjunctionem etiam in Corpore juris canonici: in Decreti secunda parte c. XXX. q. 5 (Sed quaeritur): item q. in primis nuptiis annulus a sponso sponsae datur, fit nimirum vel propter mutuae dilectionis signum, vel propter id magis ut eodem pignore eorum corda jungantur. Unde et quarto annulus digito inseritur, ideo quia in eo vena quaedam (ut fertur)

sanguinis ad cor usque perveniat. Vide et glossam ad vocem annulus: dicit H. q. per traditionem annuli a sponso vel donationem arrarum praesumitur pro matrimonio... et hoc etiam videtur per orationes Gre. quae dicuntur in benedictionibus ubi dicit: Benedic Domine has arras. Alii dicunt sponsalia tantum praesumi, nisi detur annulus a sacerdote, vel nisi sit de consuetudine loci q. annulus detur in matrimonio. Quoad juramentum cf. si placet Decretalium Gregorii 1. IV, totum tit. I, quoad arrham tit. II, c. 14, quoad nuntium mediatorem 1. III, t. 32, c. 14.

Videamus nunc leges Regum Hungarorum, quomodo jus canonicum adjuvarunt, vel quales particulares discrepantias fovebant. Ipse S. Stephanus in decretorum suorum 1. II, c. 24-28 de matrimonio loquitur.

Et quidem primo de viduis et orphanis decrevit: volumus quidem ut viduae et orphani sint nostrae legis participes tali tenore ut si quae vidua cum filiis et filiabus remanserit atque nutrire eos et manere cum illis quamdiu vixerit promiserit, habeat potestatem a nobis sibi concessam id faciendi et a nemine iterum cogatur in conjugium. Si autem mutato voto iterum nubere voluerit et orphanos deserere, de rebus Orphanorum nihil omnino sibi vendicet nisi tandem sibi congrua vestimenta accipiat. Si autem vidua sine prole remanserit et se innuptam in sua viduitate permanere promiserit, volumus ut potestatem habeat omnium bonorum suorum et quicquid inde facere velit, faciat. Et post obitum eius eadem bona ad sui redeant parentes mariti, si parentes habet, sin autem non: Rex sit haeres.

Quid ex hoc decreto sequitur? Quod adhuc reliquiae constitutionis patriarchalis aderant, eo tempore enim potestas patris familiae tanta erat ut ipsius sponsae voluntas ad desponsationem nequaquam recquirebatur, pater familiae eam desponsavit cui voluerat. Ecclesia hoc omnino reprobare debuit, nam consensus ipsorum sponsorum facit

nuptias; S. Stephanus nunc adjuvat tendentiam Ecclesiae potestatem patris familiae restringendi et jus personalitatis ad plenum valorem ducendi et decernit ne viduae iterum in conjugium cogantur. Baronus Roszner in opere suo: «Jus matrimoniale hungaricum autiquum >> false decretum interpretatur si dicit S. Stephanum tantum conditionate hanc libertatem viduis dedisse et quidem tali sub conditione, quam viduae sine prole remanentes implere non poterant; nam etiam de his providebatur et si innuptas se permanere promiserant, habebant potestatem omnium bonorum suorum. Non autem explicite meminit quartum casum possibilem, si nempe vidua sine prole remanserit et iterum nubere voluerit, tantum ex dictis supponere possumus, eam tunc nil de rebus mariti sibi vindicare potuisse, sed bona redibant ad parentes mariti. Sic ergo. S. Stephanus etsi libertatem viduae vindicaret, tamen secundis nuptiis minime favebat, quod omnino respondet intentioni Ecclesiae, cf. Freisen, § 61. Secundo agit de raptu puellarum: si quis militum impudicitia foedatus puellam aliquam sine concessione parentum sibi in uxorem rapuerit, decernimus puellam parentibus reddi, etiamsi ab illo aliqua vis sibi illata sit et raptor decem solvet juvencos pro raptu, licet postea reconcilietur parentibus puellae. Decretum vere dignum attentioni nostrae, latum post Concilium Meldense et ante Gratianum. Agit de raptu non ad violationem sed in uxorem; de consensu raptae non loquitur, sed agit de raptu sine concessione parentum, est ergo raptus in parentes. De hoc decernit quod rapta patriae potestati reddatur, raptorque mulctam solvat severam. Sed post mulctam solutam reconciliatisque parentibus non est amplius impedimentum neque cum rapta neque cum alia. Videri ergo potest, Stephanus hac in quaestione antecessorem fuisse Gratiani, cuius rei memoria frustra quaeritur in historiis juris matrimonialis.

Tertio agit de his qui petunt ancillas alienas in uxores ut nemo eorum qui libero nomine censentur, facere

cuiquam injuriam audeat, terrorem et cautionem imposuimus. Quia in hoc Regali concilio decretum est ut si quis liber connubium ancillae alterius sciente domino ancillae elegerit, perdita suae libertatis industria perpetuus officiatur servus. Verbum Apostoli, quod in Christo Jesu neque liber neque servus, Ecclesia paulatim tantum ad valorem perducere potuit, et non est mirum quod in illo tempore S. Stephanus idem prorsus decrevit quam Lex Salica. Notandum vero quod decretum Hadriani IV. nondum exstabat, Gratianum autem adhuc ex Concilio Cabillonensi ad legitimam servorum conjunctionem requirit dominorum voluntatem. Sic et in Hungaria nesciente domino non potuit ancillam suam ducere, si vero propriam suam elegerit ancillam in uxorem, per se intenditur primo eam manumisisse, ideo de hoc unico casu decernendum erat, si quis liber connubium ancillae alterius sciente domino ancillae elegerit. Et tunc perdit libertatem et ipse servus efficitur. Agit ergo tantum de matrimonio liberi cum ancilla, non de liberae cum servo. In codice diplomatico Fejér habetur donatio quaedam e saec. XII. ubi nominatur servus Hartwigic cum suis filiis absque uxore quae libera est. Videtur ergo quod uxor libera maritum suum servum in servitutem sequi non debuit, utique autem filii eius servi facti sunt. Saec. vero XIV. jam matrimonium liberi cum ancilla etiam nesciento domino, legitimum censebatur, et servitus tantum qua error conditionis sicut et hodie impedimentum erat, uti patet ex Arte notariali Formularia sub Ludovico I Rege Hungariae conscripta, sed dum jure Ecclesiae universali error conditionis est impedimentum juris privati, e contra in Hungaria matrimonium ex officio irritabatur et si separari noluerunt, excommunicabantur. Sic Ecclesia ad jus particulare sese accomodavit.

[ocr errors]

Ultimo S. Stephanus de desertoribus agit, qui extra Regnum a suis aufugiunt uxoribus: ut genus utriusque sexus, certa lege et absque injuriis maneat et vigeat

« PoprzedniaDalej »