Obrazy na stronie
PDF
ePub

num properat, ut fratrum convocato concilio, quid A rerum peritiam et usum habent, æquentur in pluriquia res sine Lexoviensibus duci non poterat, quia A tionem solus falsarius scienter usus est ; quisquis stum enim est, ut sint consolationum participes A gium Christi pleno miserationis affectumon excipit,

facto opus sit, domino regi eum consulenti significet. Timebamus ne ex causa itineris amplius gravaretur : ideoque Acardum vestrum per aliquot dies detinui renitentem, ut de statu Domini, ipso referente quæ viderat, certiorari possis. Ex quo autem lecticam ascendit, aliquatenus videtur eonfortatus, licet adhuc nimium infestetur : aliquamtulum interdum quievit vomica et sponte naturali, purgatio reparatur, Wintoniensis et Dunelmensis, ut aiunt, si 0ctaviano palam auderent pro voto suffragari, libenter cederent in partem ejus : econtra Eboraccnsis, et thesaurarius noster fovent totis viribus Alexandrum, non tamen soli sunt, quoniam pars hæc pluribus est et melioribus accepta, sed eam vehementius tuentur. EPISTOLA LX. AD. . .

Solent pigmentarii diversas species commiscere, acumen pungentium sic mitigare lenibus, et amaris contemperare dulcia, ut cum in novæ speciei saporem et efficaciam coaluerint, universa dulcescant, et ad subversionem mentium efficaciora sint universa, quam singula. Hoc autem et idcirco forte sæpius evenit quod ea quæ dulciora sunt, sumuntur avidius, et immoderatio sobrietatis metam deserit, cum hostem qui minime præcavetur, gratia dulcedinis introducit. Tu quidem an pigmentarius quandoque fueris, incertum habeo, certus equidem quod pigmentarios in aliquo imitaris, si tamen recte diceris imitari, quos in quarumdam confectione specierum videris rectius anteire. Et forte ideo præcedenti autumno varias vini species coemisti, quarum coemptio et comportatio (sicut te mihi scripsisse recolo) operam tuam a gerendis aliis avocabant. Sed licet pmanum vulgaris pigmentarii dedigneris, linguam tamen et calamum cum universi pulveris pigmentarii, qui tamen philosophun decet, vim redoleant, nequaquam sufficies excusare : nam et loquela tua manifestum te facit, et dissimulantem pagina nuper mihi missa convincit. In amicum siquidem imperitum sermone et scientia ingenium illud Lexoviense exeris, linguam acuis Lexoviensem, cum qua nunquam manum conserere mihi propositum est ab initio, et velut orator præpotens, nunc tua stabiliens, nunc destruens aliena, mihi omnem defensionis præludis viam, et quidem præclusa esset, ut mutire non possem, si occupationes meas novisses ad plenum. Sed in eo bene cum simplicibus, mei scilicet similibus, agitur, quos vos sapientes spiritus prophetiæ non semper illustrat. Facile tamen crediderim Lexovienses, cum plurima sciant, et quæcunque voluerint eloquantur, esse divinos. Nunquid ergo ex quacunque causa ausu temerario contendam tecum, qui auctoritate et merito Lexoviensibus Patribus adæquaris. Domini si quidem Lexovienses Patres non modo eloquentium, sed eloquentiæ quodammodo sunt.Nam cum Aureliacensibus qui multarum

mis, in eo facillime antecedunt, quod hic nascuntur et fiunt eloquentes, adeo quidem utomnem ætatem et sexum genuinus eloquentiæ usus imbuat, et informet. Quid ergo, impeditioris linguæ homuncio, torrenti tantæ eloquentiæ respondebo ? Licet autem nequeam de pari resistere, tamen quibus me immerito inustum perstrinxeris, impune forte percurrere licebit venia impetrata. Accusas itaque diuturnitatem silentii mei, nonne silere licitum est ? imo et justum apud sapientes, et facundos, eum qui impeditioris linguæ est, et animi obtusioris. Nonne, si frequentius loquatur aut scribat, ad hæc minus idoneus, suam ignominiam denudabit, aut perpetuabit ? Transeunt enim quæ dicuntur, sed quæ scripta sunt, permanent. Qui tamen te ipso taciturnior videor, tibi, qui scribenti rescribo semper, et interdum scripto prævenio te scripturum. Sed forte illiterata facies litterarum, et aridæ linguæ color exsanguis, scripturientem aut dicturientem exprimunt potius quam scribentem aliquid, aut dicentem. Recte quidem si dicor elinguis aut mutus,cum et simili verborum schemate male formata mulier dicatur informis, et litteræ quæ minimum sonant, mutarum nomine censeantur. Cæterum taciturnitatis meæ aliam exprimis causam, notans supercilium elationis meæ, qui de throno potestatis, qua me uti fingis, amicum humilem qualiquali chartula visitare dedignor. Unde peccatum hoc in me jacis, aut quis eorum, cum quibus vixi, criminationis hujus auctor est, aut delator ? Thronum mihi potestatis et usum improperas ; at quantulacunque temporis experientia didicisti (nam de sola dierum, quibus commorati sumus, conqueror brevitate); didicisti, inquam, quod in domo domini mei primos recubitus non usurpo, quod sponte mea et ultronea voluntate pluribus cedo. Justum siquidem est ut in tanta patris domo, sicut meritis et dignitatibus, ita me honoribus, et usu potestatis plurimi antecedant. Amicum inquis humilem. Quid, quæso, aliud est hæc humilitatis professio, quam callida quædam ostentatio dignitatis et gradus, subaffectata dissimulatio celsitudiniset honoris? Qualiqualichartula adjecisti. Quam enim aliam, nisi qualemqualem, videlicet ineptam, mittet indoctus et rudis, et qui prævisus ab aliquo Lexoviensi, tanquam Moeris alius obmutescet? Hic utique apertos oculoshabuisti, et de viribus meis recte judicas, dum a me nonnisi chartulam qualemqualem exspectas. Deinde ut supercilii me convincas, aut negligentiæ, numerum nostrorum qui Tolosam aggrediuntur mihi objicis, ac si omnes Tolosipetas per urbem Lexoviensium aut Baiocensium transitum moverim habituros. Situm namque urbium vestrarum ignoro, et nescio qua transituri erant, quos in urbe Pictavorum ex edicto regis oportuit convenire. Te quidem minime ibi inveniendum credidi, nec audieram quod tu felicem expeditionem alio modo quam orationibus prosequaris. Noveram tamen ex relatione multorum linguæ eorum incendiabellifactæ sunt,ipsique in manibusignem ferentes etgladium Domino exercituum famulantur. Unde liquet, et quavis luce clarius est, quod legem requiri oportet ex ore eorum : custodes enim scientiæ sunt, et auctoritate qua præeminent, possunt, et debent, ut in se concurrant populi, imperare. Te interim domui tuæ composita pace quiescere arbitrar, ignorans an te visurus esset aliquis eorum, qui egrediebantur a finibus nostris. Nam cum de vestris plurimi revertantur, nemo praeter Willelmum medicum mihi tuæ salutationis alloquium reportavit. Vidisti tamen de domo et mensa domini mei plurimos redeuntes. Tu quidem hæc fecisti, et tacui: imo tu tacuisti, et ego conticui. Negare non possum, quin pluribus transeuntibus operam dederim, quorum nonnullos, ut tibi in aure loquar, cum litteris ad te perferendis libentius dimisissem, quam cum variis portionibus supellectilis meæ, qua me militantium nudavit improbitas. Postremo genius mihi, ut ais, fuerat defraudandus, et somniorum dulcedine, et solemnitatibus epularum. Nosti siquidem quia voluptatis amatorem nihil aliud impedivit. Nam domini mei amicorumque negotia, sed nec curam rei familiaris attendis. Cumitaque innocentiam meam, superbiæ, negligentiæ, et voluptatis nota inusseris, hæc in epistola, quasi conterens velut varium pulverem pigmentariummiscuisti,etquia poterant amarescere singula, aures mihi ante dulciloquio perfricuisti; ne intelligam quid loquaris. Et charitatis hoc igne concoquis, ut universa propinata dulcescant. Fiat ergo quod vis, cedo majori, et omnia bene et amice interpretor. EPISTOLA LXI. AD REGEM HENR1CUM.

Domino regi Anglorum.

Majestatem regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, præsertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in dispendia salutis laborans impietas odii seminatrix fraternam molitur exstinguere charitatem. Cum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima ejus. Westram vero sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro conceptas nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremæ difficultatis articulo positum pœnitere super promotione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et majestati vestræ preces porrigere, utquia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino potestatem, aecepto tempore justitias judicandi, et exercendi vindictas, in mationibus emendetis. Ecce Domino inspectore et judice loquar im auribus vestris quod verum est. Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsæ sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damna

sit ille, plane suum portabit judicium, et ex auctoritate sacrorum canonum in laqueum anathematis incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discordiarum, scissurarumque satores et incentores detestatur anima Domini. Supplicamus itaque serenitati vestræ, ut tantæ malitiæ auctores, si placet, comprehendi jubeatisad pœnam, et eos tam acerba administratione puniri faciatis, ut qui vindictam audierint doceantur, et doceant vero et justo principi fallacias, et malitiam non placere. EPISTOLA LXII. AD REGEM HENRICUM. Regi Anglorum. Virtus principum nullo clarius elucet indicio, B quam si majestate ejus pacem populus, Ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrememtum.Regum enim thronus in eum vigore solido robaratur, qui tantarum virtutum nititur fundamentis. Hæc in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro: et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti majestati vestræ gratiora sunt. Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus vestri. Nam et hoc sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum, monasterium Sanctæ Mariæ Eboracensis,quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et veræ

c religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos

vestros commendatione dignius esse confidimus. Turbavit pacem ejus diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit. Deinde vestram adiit majestatem ut ex eo se odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra Regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare : pro reverentia vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta Ordinis sui. At ipse non acquievit intrare, nisi ingressu ejus ordo monasticus solveretur. Vestræ itaque excellentiæ supplicamus utejusdem religiosos loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fraD tres pro vobis jugiter orantes nititur impedire. Ad hæc causam universalis Ecclesiæ ante pedes misericordiæ vestræ provoluti vobis attentius commendamus, rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et Ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis

amplius invalescat.

EPISTOLA LXIII. aD EUMDEM. Regi Anglorum.

Qui non spernit pauperum preces, misericors et miserator Dominus Ecclesiæ suæ gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam possitis, ut oportet restituere subditis vestris. Juqui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facultates, corpora, animas, vestrum exposuerunt ad libitum, vobiscum, vel ab modicum valeant respirare, ut vestris postmodum obsequiis sint, cum opus fuerit, aptiores. Cæterum, quia in absentia vestra, nec spes quietis est coætaneis nostris, vultum vestrum desiderat universa terra, rogat Dominum, in cujus manu corda sunt regum, ut vobis veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur, et ut in regno vestro ad consolationem et utilitatem cleri et populi, placeat amplius commanere ; eos qui pro vobis orant, audire consuevit Altissimus, et hanc ipsam petitionem humilium acceptam esse confidimus apud eum. Supplicamus itaque maje

stati vestræ, ut vobis placeat, quod placere Domino B

arbitramur, et ut redeatis ad peculiarem populum vestrum, pro cujus necessitate et precibus pacem vobis a Domino credimus undique reformatam. Moveat vos devotio populi, moveat affectus liberorum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens posset tandiu oculos continere: fides moveat conjugalis, moveat amoenitas locorum, et affluentia deliciarum, quas non sufficimus enarrare : et ne propriam prætereamus causam, moveat animum vestrum desolatio mea, qui præ ætate et ægritudine desideratum adventum vestrum diu non potero exspectare. Pelli meæ consumptis carnibus adhæsit os meum, recessum minatur spiritus, hæret tamen membris in desiderio et spe adventus vestri, exspectat quidem et sperat, et interim aurem surdam præstat vocanti naturæ, et recusat oculos claudere nisi prævisa facie vestra. Summa itaque precum et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire poteritis, redeatis. Præterea fama est quod imperator per cancellarium suum, vos in apostolicum suum, qualiscunque sit causa ejus, nititur inclinare, sed Domino protegente animum vestrum, Deum cuilibet homini præferetis. Scitis quia: Maledictus est omnis qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jer. xvii). Et quidem in rebus tam arduis et tam periculosis tutius est differre in tempus, quam ante tempus præcipitare consensum. Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel saltem archidiaconi mei consilio et præsenti colloquio plurimum indigerem. EPISTOLA LXIV. AD EUMDEM.

Anglorum regi.

In eo maxime viget et proficit gloria principis Christiani, si pium Domino, a quo omnis principatus est, impendit famulatum, eique pacis, exsultationis et gloriæ perpetuatur hæreditas, qui procellas componit Ecclesiæ laborantis, et fideli, et felici procurat obsequio, ut exsultans sponsa cupitis sponsi queat amplexibus inhærere. In se vero provocat omnipotentem manum Altissimi, qui naufra

qui Ecclesiæ collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate concessa, consensu fovet malitiam quam non reprimit aut exstinguit. Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et fomes schismatis est prædamnati a Domino, et jam jam labentis indicium principatus. Speramus autem in Patre misericordiarum, auctore consolationum, quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, etquod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepislis, et salubri administratione disponitis, feliciter hæreditabunt, cum in subditis vestris tantam, ipso propitio, invenerimus concordiæ unitatem, ut fidem eorum in petra Ecclesiæ solidatam esse, fidelissimis et manifestissimis constet indiciis. Cum enim ex mandato vestro Anglorum convenisset Ecclesia, proposita est in auribus sapientium quæstio, super qua fidei vestræ sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare. Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, vel errorem. Deinde in medium prolata est norma fidei, regula gerendorum quæ in Patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis, utrius causæ facies ei commodius posset aptari, adeoque propitiante Patre misericordiarum, processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, cum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam veritatis inslruxerint, et nefanda schismatici opera præconante fama publicarentur.

c Itaque, secundum ea quæ proposita sunt, non qui

dem judicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in præjudicium regiæ majestatis, quia nec debuit; sed, quod licuit, quod debuit, quod jussio majestatis vestræ exigit, consilium, Domino teste et judice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare debuerat non rogata: illud quoque ut prima, sicut justum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout præcepistis, sine omni publicatione in libris conscientiæ signari fecimus, quos vobis a latoribus præsentium magistro Bartholomæo archidiacono, et Willelmo de Wer capellano nostro, jussimus aperiri. Nam prædictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singulorum, et omnium exploravit nobiscum. Et quæ accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quæ in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis. EPISTOLA LXIV (6). Al) eUMDEM.

Amor fiduciam parit, et apud eum quem ardenter amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu vos semper amaverim, operibus quam verbis ostendere, semper honestius et utilius reputavi,

(6) Epistolæ 64 et 65 in editione Parisiensi, cum præcedenti 64 conjunctæ, ex tribus unam efficiunt; cum tamen pro voto nunquam affectum implere A geatur. Certe vestram impugnant majestatem, et

in ms. Cantabrigiensi separatim habentur.

potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit. Spero itaque quod et majestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos meos me pridem vobis meminicommendasse. Nunc autem eum vobis commendo præ cæteris, qui in obsequio meo præ cæteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, cum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum. Ad pedes ergo clementiæ vestræ provolvor, quanta possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum defectum suppleat benignitas vestra, et cum me amiserit, ei pro me serenitas vestra, si placet, respondeat in affectu dulcedinis, et consolatione patris amissi. ls est Joannes de Sar. quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem. EPISTOLA LXIV. AD EUMDEM.

Nunquam satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam faciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Christus, si antequam egrediar a patientiæ labore ad pacem, filium pacis mihi videre dederit cbristum Domini. Det mihi Christus videre christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram. Exspecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis : Nunquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem desideranti dedit inungere christum ? Nunquid non videbo filium dexteræ a laboribus temperantem, temperentem apericulis,antequam moriar? Est mihi domi adhuc thesaurusincomparabilis,thesaurus paternæ benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis majestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestræ pedibus vestris subjeci filios, et adhuc quidem de promptuario gratiæ plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adjicietur vobis de rore cœli desuper, et de pinguedine terræ benedictio cumulata. Quod si redire non licet, vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab Ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desiderio commendatam. Mater vestra est, sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adversus eam portæ inferi prævalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente, intrudat, et inde quos voluerit potenter ejiciat. Si vultis, imo quia vultis Christum habere propitium, sponsam ejus quæ est Ecclesia, cujus et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam. Nam cui deest gratia Ecclesiæ, tota creatrix Trinitas adversatur.

Suggerunt vobis filii sæculi hujus, ut Ecclesiæ minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas au

[merged small][merged small][ocr errors]

indignationem Domini procurant, quicunque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. Omnino iniquum est si vos benefactoris vestri et Domini gloriam contrahatis, pæna dignum est, et procul dubio pœna acerbissima punietur, imo Domino propitio non punietur, quia, ipso propitiante, non fiet. Convenit vos sponsus Ecclesiæ per os meum, convenit pastor omnium, princeps apostolorum Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos et adjutores, pastorem in Ecclesia Exoniensi secundum Dominum velilis ordinari, et eamdem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno. Attendat, si placet, dignatio vestra quid sit exinde consecuta. Nostis quos exclusit ab Ecclesia, qui et columbarum venditores ejecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit ! Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in præsenti centuplata mercede rependet. Ad hæc si moram feceritis longiorem, vel archidiacomum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quæso. EPISTOLA LXV. Ad Episcopos Angliae (7).

Venerabilibus fratribus episcopis, et universis Christi fidelibus, per Angliam constitutis salutem.

Expetiit, ut audistis, hostis antiquus integritatem Ecclesiæ, et omnibus fallaciæ et nequitiæ suæ innitens viribus, insolubilem scindere molitus est unitatem. Cæterum foris est indeficiens pietas, sicut ad probationem fidelium procellas prævidet eminentes, ita easdem emergentes et invalescentes in usum electorum salubri dispensatione contemperat, ut qui erudiuntur in poena, probati per pœnitentiam coronentur. Qui ergo a malitia inhabitantium suam turbari permisit Ecclesiam, eam præcisis membris putridis, jam imminente spe pacis incipit serenare, et in capite Ecclesiæ, sede Petri virum apostolicum statuit, electum et consecratum canonice, ab omnibus qui recte sapiunt et catholice approbatum. Is est dominus Alexander, quem in Patrem et pastorem, assensu principum nostrorum, Anglicana et Gallicana receperunt Ecclesiæ, et sanctæ Romæ Ecclesiæ plena devotione obediens, 0clavianum, cum omnibus fautoribus suis, velut manifeste schismaticum ei hæreticum condemnavit. Inde est quod universitati vestræ præcipiendo mandamus, et exhortamur in Domino, quatenusdomino Alexandro tanquam Patri obediatis, et ei reverentiam Romano pontifici debitam, per omnia exhibeatis.

EPISTOLA LXVI.
AD REGEM HENRICUM.

Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit,

planum est prudentiam vestram suggestione maliventam.Siquidem illi,quos vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios officiales suos sæpe citati sunt, et cum in sua contumaciapertinaces semper invenirentur,tandem denuntiatumesteis subinterminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent. Illis itaque absentibus, imo potius se contumaciter absentantibus, præsentes fuerunt officiales archidiaconi per quos illi sæpissime citati fuerant. Cum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam. Mihi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare justitiam Cantuariensis Ecclesiæ, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris ejus, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis Ecclesiæ, terminos ingredi, et eam his quæ centum anmis possedit mutilare. Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Cum autem quinque aut septem interjacentes parochiæ, ut aiunt, oculatæ fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem Ecclesiam pertinere : erant quoque præsentes clerici, qui sibi vim et atroces injurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus,quod eisdem parochianis sacerdoles nostri per totum annum omnia divina ministrant. Hæc et multo plura ad dominum archiepiscopum, et pro parte, me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam suspicionem contraherem. Præcepi ergo ut contumaces parocbianos suos vestros, sicut decanus et synodus suadebat, anathematisubjugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, cæteris audientibus, sicut injunctum fuerat denuntiavi. Et hæc est illa mea sententia, quam ex ignorantiajuris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. Me si quidem sermone et scientia fateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quidquid volueritis impugnare. Nam ad hoc quis idoneus? Sed nescio am ex vestra prudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostræ fuerunt jurisdictioni subjecti, concipientes spiritum sapientiæ grandioris, [ad] vocationes illius, cui, etsi non episcopali jure, tamen metropolitico subjecti fuerunt, dedignati facere copiam sui, vel ad hæc ut fori præscriptione uterentur. Scio enim hæc ex alto processisse consilio. Non tamen hæc allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a vobis veniam postulare, quam uti rationibus juris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi. Ad reliqua seorsim respondebitur : consulo tamen ut Dominum meum ante concilium videatis. EPISTOLA LXVII. AD... Ex testimonio vestro accepimus, quia latrix præ

(7) MS. W.: Idem universo clero per Angliam et Scotiam constituto.

gnantiumadversusinnocentiam meam fuisse circum- A sentium, a clerico, cui matrimonio juncta erat,

derelicta alteri nupsit, et ex eo suscepit liberos. Clericus vero peregre moratus in sacerdotem promotus est, reversusque, uxore, quam duxerat, contempta, cœpit in sacerdotii ordine ministrare. Cum vero tam ex eorum confessione, quam ex legitima testium assertione constet, ipsam cum clerico matrimonium contraxisse, planum est quia secundo marito deinceps adhærere non potest. Quod enim clericus se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse asserit, cum hoc probari nequeat, eatenus proficit, ut indignus censeatur ordine quem contempsit, nec permittatur in eo ministrare, quem conjugatus illicita usurpatione præsumpsit, Siquidem constat cum ex multis, tum ex secundo concilio Toletano, quod eos qui ad subdiaconatum accedunt, oportet continentiam profiteri. Itemque ex concilio Arelatensi liquet, quia assumi aliquem conjugatorum ad sacerdotium nom oportet, nisi fuerit præmissa conversio ; unde nisi uxor continentiam quam vovere vult præeligeret, procul dubio priori viro restituenda esset, ipseque sacerdotii administratione privatus, corporis sui potestatem juxta sanctum Apostolum imdulgeret uxori. Hoc enim et beatus Eugenius in causa simili diffinivit, ut qui relicta uxore ad presbyteratum accesserat, avulsus ab altari rediret ad officium conjugale, quoad uxor vellet continentiam profiteri. Nunc autem, quia clericus in ordinatione continentiam vovit, et uxor votum mariti ob amorem castitatis, et spem poenitentiæ fructuosæ, ra

0 tum habet et gratum, imminet utrique necessitas

continendi, et sacerdoti ad præsens præclusa est licentia ministrandi. Qui enim ad presbyteralum accessit, votum continentiæ dissimulare non potest, cum illud aut expressum, aut tacitum, etiam diaconorum ordinationi ex decreto Martini papæ doceatur incertum. Ait enim : Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate manere non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, sit alienus a ministerio, et vacet a clero. Consonat huie et Leo, tuba coelestis, qui subdiaconibus carnale interdicit connubium, et omnibus sacris ordinibus sincerissimam castimoniæ indicit

sunt D puritatem. Eruntigitur hi perpetuo conjuges, etiam

separati, el in conjugio positi, tanquam conjugium non habentes, manebuntque, arcente se voto continentiæ, cui obligati sunt, perpetuo singulares. Quod si ad opus carnalis commercii forte redierint, si quidem secum, voti fracti, si cum aliis, adulterii reatum incurrent. Nec in eo juvatur præsumptio sacerdotis, quod ab ipso jusjurandum, ut se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse doceret, ex abundanti accepistis, cum hoc solus asseruerit, et postmodum in præsentia domini Cicestrensis, ut scribitis, se dejerasse confessus sit ; ut nec dicenti fides habenda sit, nec neganti, nisi

« PoprzedniaDalej »