Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

simam. Adhuc vivente me et ingrediente [h. non
habet et ingrediente] vobiscum, semper contentiose
egistis contra Dominum: quando magis cum mor.
tuus fuero! Congregate ad me omnes mares natu
per tribus vestras, atque doctores, et loquar au-
dientibus eis sermones istos, et invocabo [h. testes
ivocabo] contra eos cœlum et terram. Novi enim
quod post mortem meam inique agetis, et decli-
nabitis cito de via, quam præcepi vobis:et occurrent
vobis mala in extremo tempore, quando feceritis
malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per
opera manuum vestrarum. [B. CXL.] Locutus est
ergo Moses, audiente universo cœtu Israel, verba
carminis hujus, et ad finem usque complevit :

[Cap. XXXII.] Audite, coli, quæ loquor :
audiat terra verba oris mei.
Concrescat ut pluvia doctrina mea :

fluat ut ros eloquium meum :
Quasi imber supra herbam,

et quasi stillæ super gramina :
quia nomen Domini invocabo.
Date magnificentiam Deo nostro :
Dei perfecta sunt opera;

et omnes viæ ejus judicia.
Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,
justus et rectus :

Israel, audientibus eis, et in unum omni populo A scio contentionem tuam, et cervicem tuam duriscongregato, tam viris quam mulieribus, parvulis et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant [h. audiant et discant, ut timeant] Dominum Deum vestrum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. [T. XVIII, B. CXXXIX.] Et ait Dominus ad Mosen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ:voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. [C. CL.] Dixi" Dominus ad Mosen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur, et habitabit in ea; ibi [h. non habet hoc] derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem invenient eum omnia mala [h. mala multa] et afflictiones, ita ut dicat in illo die Vere quia non est Deus mecum [h. Deus meus in medio mei], invenerunt me hæc mala.Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala quæ fecit,quia secutus est deos alienos. Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israel, ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud testipro monio inter filios Israel. Introducam enim eum in terram,pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem.Cumque comederint, et saturati crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis, et detrahent mihi, et irritum facient pactum meum. Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio,quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim [h.] cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.[C.CLI.] Scripsit ergo Moses canticum [h. Canticum hoc in die illo], et docuit filios Israel. Præcepitque Josue filio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israel in terram, quam pollicitus sum, et ego D Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, ero tecum. Postquam ergo scripsit Moses verba legis hujus in volumine, atque complevit: præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: Tollite librum istum [h.librum legis hunc], et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. Ego enim

1

1

1 Samaritanus textus bene legit hoc loco p, lichhu, id est, tollite, seu capite. Hodiernus autem Hebræus non habet litterain vau servilem in fine, sed tres tantummodo radicales p, lacoahh, quod significat, capiendo, sive, tollende, hoc est, tollendo librum legis istum,ponite, etc.Hinc liquet nonnulla

C

peccaverunt ei, non filiis ejus in sordibus : Generatio prava atque perversa :

hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens?

Nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit le, et fecit, et creavit te?

Memento dierum antiquorum,

cogita generationes singulas :

Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi :
majores tuos, et dicent tibi :
Quando dividebat Altissimus gentes :

quando separabat filios Adam,
Constituit terminos populorum
juxta numerum filiorum Israel.
Pars autem Domini, populus ejus :
Jacob funiculus hæreditatis ejus.
Invenit eum in terra deserta.

in loco horroris et vasta solitudinis. Circumduxit eum, et docuit :

et custodivit quasi pupillam oculi sui.

et super eos volitans.

Expandit alas suas, et assumpsit eum 1.
atque portavit in humeris suis.
Dominus solus dux ejus fuit;

et non erat cum eo Deus alienus.
Constituit eum super excelsam terram :

excidisse e textu Hebræo hodierno: quod etsi plurimis exemplis jam probaverimus, adhuc tamen in consequentibus idipsum observare non pigebit. MART.

1 Palatin. ms. et assumpsit eos.

ut comederet fructus agrorum,

Et sugeret mel de petra,

oleumque de saxo durissimo. Butyrum de armento, et lac de ovibus

cum adipe agnorum et arietum, filiorum Basan: Et hircos cum medulla tritici,

et sanguinem uvæ biberet meracissimum. Incrassatus est dilectus [h. rectus], et recalcitravit incrassatus, impinguatus, dilatatus.

Dereliquit Deum factorem suum,

et recessit a Deo salutari suo, Provocaverunt eum in diis alienis,

et in abominationibus ad iracundiam concita

verunt.

Immolaverunt dæmoniis et non Deo,

diis quos ignorabant,

Novi recentesque venerunt 6,

quos non coluerunt patres eorum. Deum qui te genuit, dereliquisti,

et oblitus es Domini creatoris tui.

Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. Et ait Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : Generatio enim perversa est,

et infideles filii.

Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis :

Et ego provocabo eos in eo qui non est populus,

et in gente stulta irritabo illos.

Ignis succensus est in furore meo,

et ardebit usque ad inferni novissima: Devorabitque terram cum germine suo,

et montium fundamenta comburet,

Congregabo super eos mala,

et sagittas meas complebo in eis. Consumentur fame,

et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos,

cum furore trahentium super terram atque serpentium.

Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

Dixi: Ubinam sunt?

A

B

C

[blocks in formation]

ac novissima providerent. Quo modo persequaturunus mille,

et duo fugarent decem millia?

Nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,

et Dominus conclusit illos?

Non enim est Deus noster ut Deus [Vulg. dii] eorum et inimici nostri sunt judices.

De vinea Sodomorum, vinea eorum,

et de suburbanis Gomorrhæ. Uva eorum uva fellis,

et hotri amarissimi,

Fel draconum vinum eorum,

et venenum aspidum insanabile. Vonne hæc condita sunt apud me,

et signata in thesauris meis?

Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum :

Juxta est dies perditionis [h. perditionis eorum], et adesse festinant tempora. Judicabit Dominus populum suum,

et in servis suis miserebitur. Videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. Et dicent: Ubi sunt dii eorum,

in quibus habebant fiduciam?

De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum.

Surgant, et opitulentur vobis,

et in necessitate vos protegant.

Videte quod ego [h. ego, ego] sim solus, et non sit alius Deus præter me :

Ego occidam, et ego vivere faciam :

percutiam, et ego sanabo,

et non est qui de manu mea possit eruere. Levabo ad cœlum manum meam,

[blocks in formation]

dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, A
quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea fi-
liis vestris custodire et facere, et implere [h. non
habet et implere] universa, quæ scripta sunt legis
hujus : quia non incassum præcepta sunt vobis,
sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo
perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane
transmisso, ingredimini possidendam [T. XIX, C.
CLII]. Locutusque est Dominus ad Mosen in eadem
die, dicens Ascende in montem istum Abarim,
id est, transitum, in montem Nebo [h; istum Aba-
rim, montem Nebo], qui est in terra Moab contra
Jericho et vide terram Chanaan, quam ego tra-
dam filiis Israel obtinendam, et morere in monte.
Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut
mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et
appositus populis suis: qui prævaricati estis con-
tra me, in medio filiorum Israel, ad aquas contra-
dictionis in Cades deserti Sin; et non sanctificas-
tis me inter filios Israel. E contra [h. Propterea e
contra] videbis terram, et non ingredieris in eam,
quam ego dabo filiis Israel.

Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo, quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus; de pomis coli, et rore, atque abysso subjacente. De pomis fructuum solis ac lunæ. De vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum et de frugibus terræ, et plenitudine ejus. Benedictio illius [h. voluntas illius] qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaræi inter fratres suos. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.

Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, B et Issachar in tabernaculis tuis. Populos ad montem vocabunt : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui innundationem maris quasi lac sugent,et thegauros absconditos arenarum.

[B. CXCII, C. CLIII, Cap. XXXIII].Hæc est benedictio, qua benedixit Moses, homo Dei 3 [h. vir Dei], filiis Israel ante mortem suam,et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Legem præcepit nobis Moses, hæreditatem multitudinis Jacob. Erit apud rectissimum rex, congreC gatis principibus populi cum tribubus Israel.

Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in

numero.

Hæc est Judæ benedictio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro èo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.

Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel.

Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

Et Nephthali dicit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem pessidebit.

Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum. Ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. Non est Deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cœli auxiliator tuus. Magnificentia ejus [h.et judicia ejus] discur runt [5. non habet, discurrunt] nubes [h. et in magnificentia ejus nubes], habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna : ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.

Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Jacob [h. fons Jacob] in terra frumenti et vini, colique [h. cœlique ejus] caligabunt rore. Beatus tu, Israel quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ :

Levi quoque ait; Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos; et fratribus suis : Ignoro vos: et nescierunt [h. nescivit) filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel [h. illuminent judicia tua in Jacob, et le- D negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calgem tuam in Israel] ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. Benedic, Domine, fortitudini ejus, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus, et qui oderunt eum, non consurgant.

1 Hieronymus in epistola ad Cyprianum scholion istud manifeste probat: ibi enim psalmi LXXXIX explanationem aggressus, hæc ait: « Primum sciendum, quod psalmi istius juxta Hebraicorum titulus sit,Oratio Mosi viri Dei: juxta Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei.» In Hebræo banN, is haelohim legimus, quod apud LXX etiam hoc loco interpretatur, ἄνθρωπος τοῦ Θεοῦ homo Dei :

cabis.

[Cap. XXXIV]. Ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasgha contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan. Et universum

apud Chaldæum vero, propheta Dei. In versione Syriaca servus Dei, et in Arabica apostolus Dei dicitur Moses. MART.

2 Undecim mss. nostri codices legunt, ignoro ileditorum nihilominus lectio præferenda est, quia textui Hebraico consonat. MART.

los

3 Canon habet, de Galaad usque Dan, quod satis accommodatum Scripturæ reddit sensum. MART.

Nephthali, terramque Ephraim et Manasse,et om- A Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab

nem terram Juda usque ad mare novissimum, et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. (C. CLIV). Mortuusqne est ibi Moses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phohor, et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem. Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est; non caligavit oculus ejus,nec dentes illius moti sunt (h. nec genæ illius rugatæ sunt).

triginta diebus ; et completi sunt dies planctus lugentium Mosen. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi. (C. CLV). Et non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moses,quem nosset Dominus facie ad faciem,in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moses coram universo Israel.

Explicit liber Deuteronomii.

Minus recte ad Hebræum textum, quidquid Martianæo videatur, habet Canon Hebræus, de

[blocks in formation]

S. EUSEBII HIERONYMI

STRIDONENSIS PRESBYTERI

DIVINE BIBLIOTHECÆ

PARS PRIMA.

ORDO SECUNDUS, PROPHETARUM.

PRÆFATIO HIERONYMI IN LIBRUM JOSUE BEN NUN1.

Tandem finito Pentateucho Mosi, velut grandi B quem SOPHTIM appellant,ad RUTH¡17 quoque fenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, quem Hebræi JOSUE BEN NUN 71 72, id est, Josue filium Nun, vocant, et ad Judicium librum,

1 Plures mss. legunt, Præfatio S. Hieronymi in librum Josue et Judicum. Et revera nullus exstat peculiaris Hieronymi prologus in librum Judicum: horum itaque duorum librorum communis censenda est ista Præfatio. MART.

- Addunt nonnulli mss. et Judicum, ut et Martianæus in suis reperit. Sed et Ruth, qui parvus libellus olim in Hebræo canone quasi appendix libri Judicum sub ejus unica notatione nominis censebatur, Præfatio hæc una comprehendit.

2 Hic autem liber in nulla quod sciam recensione hic habetur loci aut in prophetarum ordine. Quin ipse idem Hieronymus eum ponit in Hagiographis tum in hac ipsa Scripturæ interpretatione ex Hebræo, cum in Prologo Galeato, ubi singulos juxta suam quemque classem enumerat.

3 Intellige cola versuum et commata, uti liquet

C

et ESTHER ON 2,quos iisdem nominibus efferunt. Monemusque lectorem, ut silvam Hebraicorum nominum 3, et distinctiones per membra divisas diliex præfatione in librum Paralipomenon, in qua profitetur Hieronymus versionis ex Hebræo curam in se suscepisse Ut inextricabiles moras, et silvam nominum, quæ scriptorum confusa erant vitio, sensuumque barbariem, apertius et per versuum cola di gereret. Hic in Hugonem Cardinalem propter multas ejus allucinationes acerbe invehitur Erasmus Hieronymi scholiastes; sed acerbius adhuc Marianus in reprehensorem Erasmum, quia nec ipse sensum Hieronymi assecutus est supra, cum de libris Ruth et Esther loqueretur. MART.

-Urbinas ms. jacentem virgulam hic interponit ad hunc modum, divisas diligens scriptor, etc., que porro sit isthæc versuum distinctio, cum alibi diximus, tum ex inferius proponendo exemplo liquet.

geas scriptor conservet, ne et noster labor et illius A laborando sudare, et alios detrahendo laborare ? dostudium pereat. Et ut in primis, quod sæpe testatus sum, sciat me non in reprehensiorem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur: sed pro virili parte afferre linguæ meæ 2 hominibus (quos tamen nostra delectant), ut pro Græcorum αhois, quæ et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant. Et sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, hæc illis conferentes, inveniant quod requirunt : maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria, quot codices; et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit, vel subtraxerit quod ei visum est: utique non possit verum esse quod dissonat. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius, et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens, si placet, vel contemnens, si displicet: memineritque illorum versuum (Psal. XLIX, 19 seq.): Os tuum abundavit nequitia,

et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris.

et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum: hæc fecisti et tacui.

Existimasti, inique, quod ero tui similis :

arguam te, et statuam crutra faciem tuam 3 Quæ enim audientis vel legentis utilitas est, nos

Rufinum intelligit ac socios ejus, qui ad calumniam Hieronymi conspirabant. Id mauifestum apparet e libro secundo Apologiæ S. Doctoris adversus Rufinum, ubi bæc ab eo scripta leguutur: « Ergo ille, qui epistolam sub nomine meo pœnitentiæ finxerat, qnod male Hebræa volumina transtulissem, objicere dicitur me in Septuaginta codemna- C tionem Scripturas sanctas interpretatum. « Et in fine ejusdem libri: Pro me, inquit, respondere compulsus sum, exspectans tria amici volumina, et ad congeriem criminum ejus tota mente suspensus. MART.

-Perspicum est Rufinum ejusque asseclas xatàavtippasiv ita appellari, quibus et alibi ait, in more

lere Judæos quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit ablata occasio, et Ecclesiæ homines id despicere, imo lacerare, unde adversarii torqueantur? Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, quæ et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant: cur ea quæ sub asteriscis et obelis, vel addita sunt, vel amputata, legunt, et negligunt? Quare Danielem juxta Theodotionis transla tionem, Ecclesiæ susceperunt? Cur Origenem mirantur, et Eusebium Pamphili, cunctas editiones similiter disserentes? Aut quæ fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre quæ falsa sunt? Unde autem in novo Testamento probare poterunt assum. pta testimonia, quæ in libris veteribus non habentur? Hæc dicimus, ne omnino calumniantibus tacere B videamur. Cæterum post sanctæ Paulæ dormitionem, cujus vita virtitis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio virgini Christi negare non potui, decrevimus, dum spiritus hos regit artus, Prophetarum cxplanationi incumbere, et omissum jamdiu opus, quodam postliminio repetere : præsertim cum et admirabilis sanctesque vir Pammachius hoc idem litterisflagitet, et nos ad patriam festinantes, mortiferos Sirenarum cantus surda debeamus aure transire.

positum arcuato scorpii morsu lædere.

Bene monet hic Marianus. Hieronymum linguæ suæ homines. Latinos vocare, non Dalmatas, ut falso aliqui putant. MART.

Latinis scilicet, quos passim hoc vocabulo compellat, et nemo non intelligit.

3 Palatin. ms. hic interserit illa.

Locum hunc nequaquam assecutus Valesius ita corrigi vult epistola ad Usserium de LXX interpretibus, legunt nec negligunt. At vero alius Hieronymi sensus est, qui id sibi unum vult, ut eos dicat, quæ sub asteriscis addita sunt, legere, quæ obelis sunt prænotata, negligere. Paulo post vitiose erat penes Martiam. Danielis pro Danielem.

TITULI LIBRI JOSUE.

I. Post mortem Mosi, Josue Dominus loquitur, et
hortator, ut surgens, Jordane tramsmisso, ad ter-
ram quampromiserat pergeret obtinendam. Tecum
ero, ait, confortare et esto robustus. Volumen
legis de corde tuo non recedat, et cætera. Ubi
Josue præcepit populo in crastinum, ut, cibariis D
præparatis, Jordanem pergerent transituri. Dues
absconditos viros exploratores ad Jericho dirigit
civitatem, qui meretricis Rahab domum ingressi,
atque a rege quæsiti absconditi sunt, pactoque
inito per murum demissi montana conscendunt,
ad Josue veniunt, et quæ sibi contigerant pan-
dunt.

II. Motis castris, Josue venit ad Jordanem, populum
triduo sanctificat Dominus, et Josue dicit: Hodie
te incipiam exaltare coram filiis Israel, dic Levitis,
cum ingressi fuerint aquas Jordanis, ut stent:
ac deinde descendentibus sacerdotibus in aquam

supervenientes aquæinstar montium intumescente in una consistebant mole, inferiorcs vero desiccala sunt; super siccam humum omnis populus pertransivit. Bis duodenos pro testimonio lapides de ejus medio apportarunt.

III. Castrametantur in Galgalis: Dominus ad Josue dicit ut lapideos faciat cultros, et causam secundæ circumcisionis ostendit. Ibi Pascha celebrant: comederunt de frugibusjterræ promissionis azyma nova, et non est ultra eis datum manna. Ibi Josue, elevatis oculis, militiæ cœlestis gladium tenentem principem cernit, et audit: Solve calceamentem de pedibus tuis, et cætera. Et iterum: Tradidi Jericho et regem ejus in manu tua: sit omnis anathema. sic et sic clamabitis, et supradictæ sequitur interitus civitatis. Rahab educitur ac servatur. Filii Israel prævaricati sunt, id est, Achan filius Charmi. Ad Hai exercitum dirigit, qui terga

« PoprzedniaDalej »