Obrazy na stronie
PDF
ePub

testimonio, quam, quum Euthymii aequalis fuerit, cognominis illius rationem accurate povisse dubitari nequeat. Annam autem scripsisse Zuya8nvóv, auctoritate et Codicis Barberini, quo P. Possinus in editione Parisina adornanda usus est 1), et Vaticani, quem Leoni Allatio ad manus fuisse Schopenus vir doctissimus evicit 2), edocemur. Quod si Annae testimonio et auctoritate efficitur, Euthymio cognomen toũ Zvyadnvoù fuisse, quaeritur, unde illud traxerit. Certi quidem nihil de eo affirmari potest: probabile autem est, eum a loco natali, qui vicus fortasse ignobilis Zúzada vel Zúzados fuerit, ita cognominatum esse.

De Euthymii scriptis, inter quae commentarios in libros Novi Testamenti atque Panopliam dogmaticam eminere constat, uberius exponere, hujus loci non est. Accuratius qui ea cognoscere cupit, adeat Caveum, et Fabricium ab Harlesio auctum 3).

Narratio de Bogomilis Panopliae dogmaticae, cujus Titulo vicesimo tertio continetur, ea pars est, quae prae caeteris fontis historici sinceri dignitatem habet. Anna Comnena enim narrat, Alexium patrem, postquam Basilium haeresiarcham callide exploravisset, ejusque de doctrina sua expositionem clam a librario calamo excipiendam curasset, Euthymio Monacho, tunc inter theologos eruditissimo, Panopliae opus conscribendum mandasse, in quo cunctae ab initio baereses enarrarentur et refellerentur, denique autem Bogomilorum errores exponerentur et detegerentur. De antiquioribus haeresibus Euthymius non nisi veterum narrationes repetere potuit, de recentioribus saepissime non habuit, unde hauriret, nisi famam : de Bogomilis autem non dubium est, quin illis tabulis uti potuerit, in quas Imperator omnia, quae Basilius coram eo de doctrina sua ingenue professus erat, referri jusserat, i, e. foote limpidissimo et certissimo, qualis vix alii haeresium enarratori patuerit. Praeterea autem alias opportunitates Euthymio se obtulisse ad Bogomilorum doctrinam penitius cognoscendam, ipse enarrat in Lvyygacă ornitevtixñ coutra eos scripta, quam Nic. Fogginius in Anecdotis literarüs vol. IV, p. 27 (Romae 1783. 8.) cdidit. Contigit enim ei non solum, ut cum Bogomilo quodam iter faceret, qui de haereticis suis opinionibus liberrime expone

1) Annae Comnenae · Alexias lib. XV. Paris 1651, p. 490. 2) Leo Allatius de -Eccl. Occ. et Orient. perp. consensione p 638. exscripsit Alexiadis

tunc nondum editae locum de Bogomilis. De codice, quo usus sit, cf. Schopenus in

praef. ad Alexiadis editionem Bonnensem p. XXIII. 3) Cave hist. liter II, 198. Fabricii Bibl. Gr. ed. Harles VIII, 328. Praeterea conferan

tur du Pin nouvelle Bibl. IX, 197. Cas. Oudini comm. de Scriptt. eccl. II, 979. R. Ceillier hist. gen. des auteurs sacrés et eccl. XXI, 533.

ret; sed in ipso suo monasterio doctrinae illius asseclas deprehendit, quos eadem simulatione, qua Imperator Alexius Basilium, ita cepit, ut ex iis omnia eorum arcana minus adhuc ei cognita discere posset. Fieri omnino potuit, ut in hac fontium ubertate Euthymius opinionibus praejudicatis ita teneretur, ut nonnulla male intelligeret: id autem certum est, inter illos scriptores, qui haereseon rationes nobis exposuerint, paucis eam opportunitatem fuisse, res de quibus ageretur accuratissime cognoscendi, qua Euthymius usus est, quum de Bogomilorum erroribus exponeret. Quae Oederus 1) protulit, ut Euthymii fidem hac in re infirmaret, ea quum non nisi ex illo studio dudum exploso profecta sint, baereticis veteribus puriorem quandam doctrinam aflingendi, non opus est pluribus refutare.

Panoplia dogmatica , etsi in bibliothecis plurimi ejus codices exstant, nonnisi versione latina, quam Petrus Franciscus Zinus Veronensis edidit 2), hodie etiam plerisque viris doctis cognita est.

Graecus enim textus Tergovisti in Wallachia anno 1710, fol. editus in Germania saltem rarissimus est et paucis visus. Majorem quidem operis illius partem utrum graece an latine legamus, non tam interest: sunt tamen capita, quae negligere historicis non liceat, atque inter ea narratio de Bogomilis principem fere locum tenet. Hac ratione commotus Jo. Christoph. Wolfus eam narrationem ex apographo, quod Jo. Fellus Episcopus Oxoniensis ex codice vetustiore describendum curaverat, maxima ex parte edidit 3): sed in edendo rationem secutus est, quae placere vix possit. Euthymii enim narratio in frusta dissecta et alio prorsus ordine disposita, denique neque integra, neque sine mendis exscripta est. Praeterea quum Wolli etiam libellus rarior factus sit neque ubique facile obvius : multis non ingratum fore confido, si Panopliae titulum de Bogomilis, eumque integrum, denuo edere constitui. Ut textum genuinum nanciscerer, adii Virum humanitate aeque ac eruditione omnibus Viris doctis cognituin, Kopitarium, Custodem primarium Bibliothecae Caesareae Vindobonensis meritissimum que statim inveni paratissimum ad consilium meum adjuvandum. Quum unicus Codex Vindobonensis, qui integram Panopliam, atque in tulum nostrum offert 4), siglis et scripturae compendiis tam crebris uta

ea Ti

1) cf. Ejusdem diss. inaug. Prodromum historiae Bogomilorum criticae exhibens. Gottingae

1743. 4. , recusa in Heumanni nova sylloge dissertt. II, 492 ss. 2) Venet. 1555 fol. repetita Lugd. 1556. 8. Paris. 1580. 8. et Tomo XIX. Bibl. PP. Lugd. 3) J. Chr. Wolfii historia Bogomilorum, qua potissimum er Panoplia dogmatica Euthymii

Zigabeni ejusque codice graeco non edito eorum fata, doctrinae et mores ita exponuntur, ut simul consensio cum veteribus ac recentioribus fanaticis strictim indicelur. Vitem

bergae 1712. 4. 4) Est Cod. theol. graecus num. 270. (Lambec. 227.), cf. Lambecius ed. Kollar V, 115.

tur, ut difficillime modo legi possit, convenimus, ut textus ex Wolfii editione a me descriptus potissimum cum editione Tergovistana conferretur, et ex ea suppleretur, nonnullis autem locis gravioribus Codex ille consuleretur. Quum enim editio Tergovistana, Zini versio, et Wolfii textus ex diversis codicibus hausta sint, ex iis inter se comparatis sperare licuit textum Euthymii ita restitui posse, ut a genuino non nisi levioribus lectionibus sensum non adulterantibus discreparet. Graecitas autem Euthymii certe non ea est, cui accuratissime restituendae multum laboris impendere operae pretium sit. Textus igitur, qui ad manus fuerunt, inter se contuli: ubi discrepabant, lectiones quae potiores visae sunt recepi, caeteras in margine addidi.

Qua in re monendum censeo, ubi Tergovistana lectio in margine legatur, ibi Wolfianam in textum receptam esse, et vice versa ; aliunde si lectio recepta sit, fontem diserte laudari. sionem, quum dignitatem codicis habeat, intactam addidi.

Zini ver

Scrib. Gottingae d. XXIV Dec. MDCCCXLI.

ΤΙΤΛΟΣ ΚΓ.

Κατα Βογομίλων. .

Βογ ') μεν γαρ ή των Βουλγάρων γλώσσα καλεί τον Θεόν, μίλουι δε το ελέησον, είη δ' άν Βογόμιλος κατ' αυτούς και του θεού τον έλεον επισπώμενος 3).

Η των Βογομίλων αίρεσις ου προ πολλού συνέστη της καθ' ημάς γενεάς, μέρος ουσα της των Μασσαλιανών, και συμφερομένη τα πολλά τοϊς εκείνων δόγμασι,

1) Terg. Bóyov. 2) Haec ad verbum exscripsit Nicetas Choniates in Montfauconii Palaeographia graeca p. 333. Caeterum, ut Kollarius ad Lambecium lib. V. p. 86 monet, et Kopitar, vir rerum Slavicarum peritissimus, literis ad me scriptis confirmavit, cum Slavicae linguae indole illa nominis Bogomilorum explicatio conciliari nequit. Nam Bogu mil slavice est Deo carus, Bogomil (pro quo iamen hodie plerumque Bogoljub dicitur) Deum diligens. Sicuti nomina Bohuslav s. Boguslav, Boguchval s. Bogufal, Bohdan s. Bogdan, quae Deum glorificantem, laudantem atque a Deo datum designant, inter Slavos saepe inveniuntur; ita pristinis certe temporibus nomen Bogomili etiam, quod graeco Osopidou respondet, passim deprehenditur. 'Ila Jo. Dlugossus hist. Polon. lib. VII. ad ann. 1242 (ed. Lips. 1711. I. p. 688) habet Bogumilum Palatinum Posnaniensem; ann. 1267 Magister Bohemilus vel Bohomilus (quae forma alius dialecti est) Pragae grammaticam et logicam docuit (Pezii praef. ad Thes. Anecdot. T. I. p. 61); Consensui Sendomiriensi d. 14 Aprilis anni 1570 inter alios subscripsit Simeon Theophilus, alias Bogomil, Turnovius, Diaconus in Communitate Fratrum Bohemicae Confessionis (cf. Jablonski hist. consensus Sendomiriensis p. 193). Nomen illud igitur com precatione núpte éhénoor, nihil commune habet, quam Slavi partim Gospodine pomilui, partim Hospodine smilui se vertunt. Sed quum haeretici isti praeter nomina Christianorum et Christopolitarum nomine etiam Bogomilorum uterentur, Graeci illud postremum ideo arripuisse videntur, quod caetera istis tanquam indignis concedere noluerint: accidit autem iis, ut hoc nomen a voce pomilui, quam e Slavis saepe audiebant, falso derivarent, atque hanc ipsam vocem, quasi esset Bog milui, falso acciperent.

Titulus XXIII.

Adversus Bogomilos.

ut Bo

Bog autem Bulgarorum lingua Deum significat, Milui vero miserere;
gomilus apud eos is sit, qui Dei misericordiam implorat.

Bogomilorum haeresis haud multo ante extitit, aetate nostra, Masalianorumque pars

fuit, et multis in rebus convenit cum illorum institutis, quaedam tamen

τινά δε και προσεξευρούσα και την λύμην αυξήσασα. Διεγνώσθη δε κατά τους χρόνους Αλεξίου του θεοκυβερνήτου βασιλέως ημών, ος εντέχνως 1) και πάνυ θαυμασίως τον έξαρχον αυτής θηρεύσας. Βασίλειος ήν ούτος ο ιατρός, ανήρ ολέθριος μάλλον, και λοιμός, και φθοράς μεστός, και πάσης κακίας όργανον. Και προς εαυτόν μεταγαγών και εντίμως υποδεξάμενος, και της παρ' εαυτώ καθέδρας αξιώσας, και λόγου μεταδούς ηδέος, και προσηνούς ομιλίας και γλυκείας εν τω προςδιαλέγεσθαι 2) χάριτος, και συνετώς υποκρινόμενος τον μαθητιώντα, ραον εξηπάτησε τον εξαπατήσαντα πολλούς είς απώλειαν, και πάσαν την ενδομυχούσαν το σαπρο τούτο και καταπτύστω γέρονται κακοήθειαν οξύτητι φρενος και δεξιότητα φύσεως ανίχνευσεν, ουδέν υπολιπών ανεξερεύνητον, ή αθέατον. "Ένθεν τοι και καθάπερ από τινος φωλεού παντοδαπά και ποικιλόμορφα θηρία της σκοτεινής αυτού καρδίας εξελκύσας, τα μιαρα και ιοβόλα και πολυπρόσωπα δόγματα ταις μηχαναις της υποκρίσεως, και κατασοφισάμενος ευφυώς μάλα τον κρονώληρον γέροντα, το παλαιόν κακόν, εκέλευσεν ημίν γραφή παραδούναι ταύτα, και θριαμβεύσαι τα καταγέλαστα μυστήρια της ειρημένης αιρέσεως.

Α'. 3) Αθετουσι πάσας τας Μωσαϊκάς βίβλους μετά και του εν αυταίς αναγραφομένου θεού και των ευαρεστησάντων αυτώ δικαίων' ναι μην 4) και τας μετ' αυτάς απάσας ως κατ' επίπνοιαν 5) του Σατανά συγγραφείσας. Ιλεως ημίν είη Κύριος τα εκείνων λέγουσι! Μόνας δε παραδέχονται και τιμωσιν επτά, και εις άκρον αποστηθίζουσι, λέγω δή το ψαλτήριον, και το εξκαιδεκαπρόφητον, και

1) Terg. εντέχνως. 2) Τerg. προδιαλέγεσθαι. 3) Priorem hujus capitis partem ex Niceta Choniate descriptam habes apud Montfauconium I. c. 4) Ita Tergov, et Nicetas Choniates ap. Montf. Wolfius p. 46 scripsit per. 5) Zinus et Wolf. επί

νοιαν.

ipsa quoque excogitavit, et pestem adauxit. Patefacta est autem Alexio Imperatore nostro regnante, qui Dei numine gubernatus, prudenti et admirabili ratione principem illius venatus est. Hic erat Basilius quidam medicus, homo perniciosus, atque pestifer, et corruptelae plenus, atque malorum omnium instrumentum. Quem Imperator cum ad se accersisset, honorificeque suscepisset, assidereque fecisset, jucunde benigneque allocutus, dulcique gratia cum illo disputans, seque prudenter discipulum simulans, facile decepit, cum jam ille multos perniciose decepisset, omnemque in putridi execrandique senis arcano reconditam malitiam mentis acumine et naturae facilitate detexit, nihil omnino relinquens, quod non investigaret atque perspiceret. Hic igitur in tenebricoso nugacissimi perniciosique senis corde, tanquam in latebra quadam, diversas variasque feras, nefarias, venenatas atque multiplices opiniones latitantes ingenio sapientiaque sua deprehendit, in apertumque protulit. Et mihi jussit, ut ridicula istius haeresis mysteria patefacta atque convicta literarum monumentis mandarem.

1. Rejiciunt omnes libros Mosaicos una cum Deo, qui in ipsis memoratur, virisque justis , qui sunt illi carissimi; reliquos item omnes, qui postea scripti sunt, tanquam Diaboli astutia compositi sint. Propitius sit nobis Deus impias eorum opiniones referentibus. Septem duntaxat suscipiunt et colunt et in summo habent pretio, id est Psalterium, et librum sexdecim Prophetarum, et

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »