Obrazy na stronie
PDF
ePub

Confirmatur assertum illud : quod processus Ecolesiæ catholicæ et Pisani Conci

lii , superiore Conciliorum, etiam extra schisma , in summis quibusque nego. tiis, auctoritate nitatur, quibus fundamentis Concilii Pisani decreta nitantur.

Jam ex actis facile intelligitur , quo fundamento 'et a contendentibus discessum sit , et illi loco dejecti , et novus Pontifex substitutus. Aiunt passim id duobus niti fundamentis : primum, quod in schismate , hoc est sub dubio Pontifice, Concilii auctoritas procul dubio potior habeatur, tum etiam , quod potior habeatur adversus schismatis altorem obstinatum, atque adeo suo modo hæreticum. Hæc quidem vera sunt, sed non his pertingimus'ad radicem ipsam ; vanaque hæc duo erant , nisi ab illo uno ac primo dogmate profluxissent: Ecclesiæ catholicæ , ejusque Concilii generalis auctoritatem , absolute atque etiam extra schisma , in summis Ecclesiæ rebus prævalere.

Nam de Papa dubio, et schismatis casu , ut inde ordiamur, falsum illud esse constat, imo periculosissimum , quod a Bellarmino aliisque passim pro certo axiomate asseritur : Papa dubius , Papa nullus (1). Quærimus enim axioma illud , quo canone sit fixum , quo juris fonte manarit, quis denique ille sit dubius Pontifex qui jam Pontifex non sit. An ille, de quo reipsa dubitetur ? Ergo pseudo - Papas omnes, Burdinum etiam , et alios toties anathemate percussos in Petri sede reponamus. An forte eos , de quibus ab electionis origine fuerit dubitatum ? Abeant igitur laudatissimi Pontifices Innocentius II , Alexander III , alii sancti verique Pontifices ; redeant Anacleti, Victores , alii Antipapæ , aut cum veris Pontificibus æquo jure disceptent. Atque hi quidem Antipapæ in factionem suam Principes quoque et Imperatores, totaque adeo regna pertraxerant; ut, si partem orbis etiam ingentem dubitasse sufficiat, optimi quoque Pontifices inter dubios ac nullos habeantur. Periculosissimi exempli est , si , statim factione orta , et pseudo-Episcopo per ambitionem constituto , verus Pontifex sit dubius, atque adeo nullus. Ergo Bellarmini vaga nimis, et latius fusa de dubio Pontifice , ad certos limites coercenda sententia est. Valeat nempe in eo casu in quem Bono

(1) Bellarm. de Conc. auct. lib. 11, cap. xix, et alibi pass.

niensis et Parisiensis Academiæ, illa Gregorio, hæc Benedicto favens, consenserunt (1): Ubi dubium de papatu sit inextricabile, propter dubium juris et facti, eo casu Papa dubius sit profecto Papa nullus. Nihil enim prodest nullo certo documento deprehensa aut probata veritas. Sed enim nec sic erat expedita difficultas,aut sublatæ schismatis causæ; remanebatenim quæstio : essetne in suo casu inextricabile juris et facti dubium. Nam uterque Pontifex,Benedictus æque ac Gregorius, pro certo et indubitato Pontifice se gerebant, et id certum esse bullis promulgatis , canonibus editis , Conciliis adhibitis, sub anathematis pæna decernebat. Vel illud audiamus a Gregorio XII , in. sua Austriensi Synodo , pronuntiatum (2): « Christi nomine invocato , sancta et universalis Synodus, universalem et catholicam Ecclesiam repræsentans , ad quam cognitio et decisio hujus causæ noscitur pertinere,.... pronuntiat, decernit, et declarat... Urbanum Papam VI, Bonifacium Papam IX, Innocentium VII, fuisse indubitatos ac veros Pontifices.... et nunc Gregorium Papam fuisse verum et indubitatum Papam ; ... ac damnatæ memoriæ Roberto Gebennensi , Petro de Luna et Petro de Candia in titulo papatus nullum jus competisse , ipsosque fuisse et esse notorios schismaticos et pertinaces ,..... ipsumque sanctissimum dominum nostrum Gregorium , Papam modernum, ad professionem obedientiæ suæ per orbem universum restituendum esse. » En quid decerneret illa , sub Gregorio fere jam ab omnibus destituto , miserabilis Synodus. Neque Benedictus inferiora cogitabat : quin uterque Pontifex se certum , notorium et indubitatum Papam decernebat; æmulum vero suum notorium et indubium schismaticum, nullaque vel proba bili ratione nixum ; adeoque dubium illud non esse inextrica bile, si ad fontem veniretur. Nec utrique deerant sui sectatores , qui usque adeo faverent suo Pontifici, ut nonnisi a contumacibus jus illius in dubium revocari posse crederent. Quare ex dubio nullum satis firmum perpetuæ discessioni , sive , ut vocabant, obedientiæ subtractioni præsidium , aut turbatis conscientiis plena tranquillitas , aut schismatis vulneri certum remedium. Neque quidquam aliud præsto erat quo omnis scrupulus tolleretur , nisi invicta auctoritate figeretur illud : Pontificem , etiam certum , in Ecclesiæ catholicæ ejusque Concilii generalis potestate esse , de quo Ecclesia decerneret id quod rei ecclesiasticæ necessarium videretur.

setur, nisi inviato ua præ

catholicæ einenud: Pontificem

(1) Spicil, tom. vi, p. 221. – (2) Concil. Austr. tom. xi, col. 2105, 2106.

Jam illud de Pontifice altore obstinato schismatis, ac propterea suo quodam modo hæretico; haud minus Ecclesiæ catholicæ, ejusque Concilii auctoritatem, Papa quoque ipso superiorem requirebat. Sane afferebatur ex corpore Juris canon ille : Si Papa, quo Papa diceretur a nemine judicandus, nisi esset a fide devius (1). Quo hæresis casu fatebantur omnes Pa. pam etiam certum a Concilio judicandum. Sed constabat contendentes pullam hæresim professos esse, neque pro certo canone habebatur id quod glossa dicebat : « Posse accusari Papam si notorium sit crimen ejus, et scandalizetur Ecclesia, et sit incorrigibilis; nam contumacia dicitur hæresis (2). » Quare Parisiensis et Bononiensis Academiæ, quibus postea Senensis totaque adeo accessit Ecclesia, id quidem, quoad poterant, statuebant : « Quod contendentes per schisma inveteratum in hæresim inciderint. ,

Sed quoniam ea res dubia haberetur, addebant: Si id quoque esset dubium, an propter schisma inveteratum in hæresim inciderint, eoque nomine a Synodo deponi possint, id quoque ad Synodi cognitionem pertinere.

Verum, hæc si ad vivum persecare aggredimur, comperiemus eo stare, quod quivis Pontifex, quovis jure nixus, pacem Ecclesiæ ac salutem gregis honori suo anteponere, atque adeo certis casibus abdicare teneatur; quæ obligatio possit aç debeat a Concilio æcumenico declarari. Unde, quocumque modo quæstio tractaretur, eo redibant omnia, ut quivis Pontifex, et quovis jure præditus, Concilio ecumenico certis in casibus, usque ad abdicandam potestatem parere debeat.

Et quidem satis constabat, uti prædiximus (3) Gregorium et Benedictum de abdicando sæpe jurasse. Unde Cardinales, ac florentissimæ Academiæ concludebant eos esse sacrilegos, impios, Ecclesiæ hostes, aperte schismaticos, ac schismatum auctores et nutritores (4); » ac rursus : quod « schisma sit mater errorum, cujus obstinatione et vetustate descendatur in hæresim, et fides lædatur Deo et Ecclesiæ debita, cujus provisio spectet · ad Concilium ; » et quod « schisma inveteratum in hæresim transeat; » ad hæc « Papam hæreticum et schismaticum cessasse esse Papam, et a schismaticorum atque hæreticorum incorrigibilium obedientia recedendum ; » denique, « et in du. bio an hoc incrementum schismatis transeat in hæresim, vel

(1) Deer. Dist. XI. — (2) Gloss. in cap. Si Papa, ibid. – (3) Sup. hoc lib. cap. ' vm. — (4) Spicil. tom. vi, p. 201, 211, 221.

an tale sit ex quo provisio spectat ad Concilium, id quoque ad Concilium pertinere :» quæ omnia a Concilii summa, in quem. cumque Papam, qnocumque jure præditum, potestate pendebant.

Huc accedit, quod Christus nullam specialem in schismaticos aut hæreticos Pontifices, congregatis Episcopis, aut Synodo ecumenicæ, concesserit potestatem. Quare totum illud jus, quod omnes unanimi consensu, in schismatis atque hæresis causa, Concilio ecumenico tribuebant, eo uno dogmate nitebatur : quod Synodus oecumenica, totius Ecclesiæ, atque adeo sancti Spiritus complexa potestatem, universim, ubi de summa re ecclesiastica agitur, summa et indeclinabili auctoritate decernat.

Quo factum vidimus (1), ut uno eo axiomate utraque obedientia niteretur. Et Gregorii quidem Cardinales aperte provocabant ad Concilium generale, « ut a quo et in quo soleant gesta etiam summorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari (2). » Benedicti vero asseclæ, atque in his, vel potissima Ecclesia Gallicana Universitatis Parisiensis dictum illud comprobabat : « Papam matri suæ, hoc est, sanctæ Ecclesiæ materno jure esse subditum (3): «quæ vel nihil concludunt, vel ad omnem Pontificem, etiam extra schismatis casum, protenduntur.

Et quidem ab Odorico Rainaldo Simonem Cramandum, Patriarcham Alexandrinum, suggillatum audivimus (4), quod, Ecclesiæ Gallicanæ sacro conventui præsidens, Concilium prætulerit Romano Pontifici ; et Petrus Plaoul Parisiensis Doctor idem asseruit, sacro consessu applaudente; tantumque abfuit ut eos ad hanc tuendam sententiam vehementissime perorantes quisquam incusaverit, ut eorum maxime auctoritate atque consiliis tota Gallicana Ecclesia adversus schismaticos uteretur. Quin ipse Petrus Plaoul, ab Universitate studii Parisiensis ad Concilium Pisanum Ambasciator missus, in ejusdem Concilii sessione publica ea de re celebrem orationem habuit. Sic enim in gestis sacri Concilii legimus : » Sessione XIII, die Mercurii, 29 Maii, quidam valentissimus Doctor, vocatus Magister Plaoul, ascendit pulpitum, et proposuit verbum Dei ;... et deduxit pulchr e exaltando Ecclesiam, et asserendo eam esse supra Papam : quod deduxit pluribus rationibus, tam

(1) Sup. cap. 1x. — (2) Ap. Rain. ann. 1408, n. 9. — (3) Spic loco cit. p. 87. – (4) Sup. cap vill.

ex parte materiæ, scilicet animarum ; quam ex parte formæ, quæ est Spiritus sanctus; quam etiam ex parte causæ efficientis, quæ est ipse Christus; quam etiam ex parte finis, quæ est ipse Deus in Ecclesia triumphante (1). » Atqui his quidem argumentis, hujus ævi more,complexus est omnia quibus summos Theologos in eamdem sententiam ad ductos esse constat : ut certum omnino sit, quæ in Concilio Constantiensi, de Conciliorum suprema auctoritate, explicatius dicta sunt, ea in utraque obedientia, hoc est, in Ecclesia catholica atque in Concilii Pisani dictis atque gestis præcessisse.

(1) Conc. Pis. sess. Xili, col. 2124, 2125 ; et Spicil. tom. vi, p. 320.

« PoprzedniaDalej »