Obrazy na stronie
PDF
ePub

modo dicimus intelligere quo dicimus proponere. Tota autem hæc propositio : Socrates est animal irrationale non proponit Socratem esse animal, sed pars ejus; sicut nec ista consequentia : Si Socrates est margarita , Socrates est lapis proponit Socratem esse margaritam vel Socratem esse lapidem (o 5 ro), alioquin falsum proponeret hæc consequentia , et illa propositio verum. Et ita qui hoc dicit falsum diceret, et qui illud verum. Sic neque is qui intelligit Socratem esse animal irrationale in hoc toto attendit esse animal, cum in hoc solo visus animi sui non perficiatur; neque quod intelligit quod si Socrates est margarita Socrates est lapis , per hoc intelligit aut Socratem esse margaritam aut Socratem esse lapidem. Neque hoc enim propositionum conceptu animi recte quis intelligere dicitur, sed pro illo tantum conceptu in quo visus ipse animi atque ejus explicatio consummatur atque perficitur. Unde non est necesse ut si alicujus intellectus conceptum babeam, quoquo modo ideo illud intelligere dicar; et licet intelligere simpliciter sumptum sit ab intellectu , non tamen ideo intelligere hoc sumptum est ab intellectu hujus rei, cum videlicet, ut supra notavimus, intelligere hoc non sit simpliciter hunc intellectum habere, sed sic eum habere ut insuper visus animi terminetur ibi ac perficiatur. Nam et significare idem est quod intellectum constituere, non tamen significare aliquid idem est quod intellectum de eo constituere. Alioquin cum singuli sermones intellectus quoque sicut et res significare dicuntur, non tamen ideo de intellectibus rursum alios intellectus constituunt.

Solet frequenter quæri de significatione atque intellectu universalium vocum , quas res videlicet significare habeant aut quæ res in eis intelligantur; ut cum audio hoc nomen homo, quod pluribus commune est rebus ad quas æqualiter se habet quam rem in ipso intelligam quæritur. Quod si, pro ut oportet, respondeatur quod homo in ipso intelligitur. Superest quæstio quo modo id verum sit, non vel hic homo vel ille vel alius aliquis ibi intelligatur, cum videlicet omnem hominem (1) aut hunc aut illum vel aliquem alium esse constet. Sicut enim , inquiunt, cum homo sentitur, necesse vel hunc, vel illum , vel aliquem alium sentiri; eo videlicet quod omnis homo sit vel hic vel ille vel alius , ita et de intellectu ad similitudinem sensus ratiocinantur, ut videlicet si homo intelligatur, necesse sit vel hunc vel illum vel aliquem alium intelligi. Præterea homo nihil aliud sonat quam quidam homo. Unde et qui hominem intelligit, profecto quemdam hominem intelligit, et ita hunc vel alium intelligit. Quod omnino falsum apparet. Ad quod respondendum arbitror quod, si recte ratiocinari volumus , oportet significatarum enunciationum sensus diligenter attendere, ut secundum hanc vim complexionis diligenter quæramus discernere. Cum itaque dicimus homo intelligitur, hic est sensus quod aliquis per intellectum naturam concipit humanam , hoc est animal tale attendit. Unde si post modum procedatur ita : Sed omnis homo est hic vel alius , ergo concipit hunc vel alium, non recte syllogizat; imo ita potius dicendum esset : Sed omnis intelligens hominem intelligit hunc vel illum. Tunc quippe recte medius terminus servaretur, et.conjunctio extremorum per eum recte procederet. Sed falsa esset assumptio. Similiter et cum dicitur : capa desideratur a me hoc est desidero capam , licet omnis capa sit hæc vel illa , non

(1) Cod. omnis homo,

tamen inest consequens ut hanc capam vel illam desiderem. At si ita diceretur : Ego desidero capam, et omnis desiderans capam desiderat hanc vel illam , tunc equidem recte argumentatio procederet. Quod si quis dicat quod eadem ratione nec illa complexio concedenda est, quod si sentio hominem, cum omnis homo sit hic vel ille, sentio hunc vel illum , concedo utique non esse firmam complexionem. Ex natura tamen ipsius sensus qui non nisi in aliquam rem existentem agat exerceri non potest , concedendum arbitror quod si quis hominem sentiat hunc vel illum sentiat. At vero intellectus non minus haberi potest, etiam si res non sit, quia et eorum quæ jam præterita sunt per memoriam recordamur, et quæ futura sunt per providentiam jam concipimus, et quæ etiam nunquam sunt non nunquam opinamur atque fingimus, ut chimæram, centaurum, sirenem, hircocervum. Non est itaque necesse ut si hominem intelligam vel aliquem conceptum habeam in quo naturam humanam concipiam, ideo hunc hominem vel illum attendam , cum multi alii et innumerabiles conceptus sint in quibus humana excogitatur natura , sicut hæc ipsa simplex conceptio hujus specialis nominis quod est homo vel hominis albi simpliciter, vel hominis sedentis vel etiam hominis cornuti , etsi nunquam ille sit, et in quibuscumque conceptionibus natura humanitatis attenditur, sive cum discretione certæ personæ, ut Socratis, vel alicujus alterius, sive indifferenter, absque ulla scilicet personæ certitudine.

Quærit etiam illud fortassis aliquis, cum audio omnis homo utrum intelligam omnem hominem , vel cum dicitur de aliquibus duobus quod alter eorum currit, ut si intelligam alterum eorum currere, vel cum dicitur chimæra quæ est alba , utrum intelligam

chinæra quæ est alba, sicut, cum audio chimæra, intelligo chimæram , nec non etiam utrum, cum audio hoc nomen non intelligibile, intelligam non intelligibile.

At vero quis non recipiat quod si intelligam omnem hominem, hoc est unumquemque, non intelligam etiam istum, nisi forte quis ita profiteatur se omnem hominem intelligere ac si dicat se hujus orationis quæ est omnis homo habere conceptum ? Quod quidem verum est, etiamsi neque hunc neque illum distinguat. Nam et cum dicimus quod hæc propositio omnis homo currit dicit omnem hominem currere non tamen ideo ponimus quod proponat Socratem currere vel Platonem. Alioquin multiplex esset , non una , sicut Aristoteles prohibet (f° 5 vo). Nobis tamen videtur non recte posse dici ut quis omnem hominem intelligat nisi etiam Socratem et singulos attendat, quod nemo unquam facere credo sufficit.

Sed neque cum dicitur alter istorum currit, hoc est quidam ex eis currit, videtur concedendum ut intelligam neque illum. Et cum dicitur quidam homo currit nullus potius dicitur in currere quam quidam , cum videlicet neque hic dicatur ibi currere neque ille. Ad quod responderi potest quod sicut hæc propositio alter istorum currit duos habet sensus, unum videlicet hypoteticum disjunctæ hujus : aut hic currit aut ille currit alterum categoricæ habentis disjunctum subjectum ac si dicatur : hic vel ille currit, ita et cum dicitur : intelligo alterum istorum currere , vel dico hominem currere quemdam, duo sunt sensus in singulis : unus quidem , quod intelligo quod alter currit, vel quod dico quod quidam currit, alius quod intelligo de altero quod currit , hoc est vel hunc intelligo currere vel illum intelligo currere vel dico simi

liter de quodam quod currit. Et secundum priorem sensum concedendum est quod quærebatur, et non secundum alterum. Sed et fortasse, cum dicitur neutrum intelligo currere vel nullum hominem dico currere, plures sunt sensus in singulis, unus quidem affirmativus et duo negativi. Si enim ita accipiatur : intelligo quod neuter currit vel dico quod nullus currit, affirmativus est sensus. Si vero ita quod neutrum intelligo currere, hoc est : non intelligo quod alter currit, vel ita : neque intelligo hunc currere neque illum , duo sunt negativi sensus; et primus quidem sensus est negationis dividentis ejus affirmationis quam supra concessimus. Similiter determinandum est de eo quod dictum est : nullum hominem dico currere.

Quod vero quæsitum est utrum cum dicitur chimæru quæ est alba intelligam chimæram quæ est alba, nullo modo concedendum est, licet id verum sit quod habeam intellectus hujus orationis : chimæra quæ est alba. Tale est enim : intelligo chimæra quæ est alba, ac si dicatur : habeo conceptum quo excogilo chimæram et ipsa est alba. Si autem dicatur intelligo chimoram albam verum esse potest, si videlicet habeam intellectum hujus orationis : chimæra est alba.

Illud autem concedendum aliquo modo videtur quod, cum audio hoc nomen non intelligibile intelligo non intelligibile, hoc est habeo talem conceptum in quo excogito aliquid tanquam non intelligibile. Si vero ita dicatur intelligo non intelligibile, hoc est habeo intellectum de aliquo et non potest illud intelligi falsum est omnino , et fortassis hic est magis proprius sensus. Sed et cum dicimus non divisibile aliud hoc aliud illud si quis ob hoc dicat quod non divisibile dividitur, non videtur omnino verus esse sensus similiter et si dicam Socrates est non prædicabilis de plu

« PoprzedniaDalej »